BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: July 1420

Pages 921-923

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

July 1420

Syllabus Entry Foedera Text
July 4. Commission to Thomas earl of Salisbury to raise men for certain expeditions. Monstereau Castle.
O. ix. 922. H. iv. p. iii. 181.
Pro Comite Sarum, super Equitationibus faciendis, de Intendendo.
An. 8. H. 5. Pat. Norm. 8. H. 5. p. 2. m. 29. d.
Rex, carissimo Consanguineo suo Thomae Comiti Sarum, Salutem.
Sciatis quod, quibusdam certis & notabilibus de Causis, Nos & Honorem nostrum intime concernentibus, Assignavimus vos (de cujus Fidelitate & circumspectione provid plenam fiduciam optinemus) ad certa Viagia & Equitationes, juxta quod specialiter vobis dedimus in Mandatis, celeriter facienda,
Et ad talem Numerum Hominum ad Arma & Sagittariorum, prout pro Viagiis & Equitationibus illis perficiendis, juxta discretionem vestram expediens videbitur, vobis assumendum.
Ac omnes & singulos (cujuscumque Stats, Grads, seu Conditionis fuerint) Vobis in hac parte, sive Itinerando, aut aliter, contrariantes seu inobedientes, Castigandum & Puniendum, prout juxta eorum Demerita, & Cass exigentiam, rationabiliter fuerit faciendum;
Et ideo vobis Mandamus quod circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in form praedict:
Damus autem universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Militibus, Armigeris, Gentibus Armorum & de Tractu, Ballivis, Vicecomitibus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, tam Anglicis, qum Normannis, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quod Vobis, seu Deputatis vestris, in hac parte Intendentes sint, Obedientes, Consulentes, & Auxiliantes, quotiens & quando, per Vos seu Deputatos vestros hujusmodi fuerint debit requisiti seu rationabiliter praemuniti.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum de Monstereau quarto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 7. Warrant for Robert lord de Ponynges to take ships for the conveyance of the duke of Bourbon to Dieppe. Westm.
O. ix. 923. H. iv. p. iii. 181.
De Conducendo Ducem Bourboniae usque Villam de Depe.
An. 8. H. 5. Pat. 8. H. 5. m. 16.
Rex dilecto & fideli suo Roberto Domino de Ponynges, Salutem.
Cm vos (un cum aliis Personis) ad Conducendum Ducem Bourboniae, usque Villam de Depe in Normannia, de avisamento Concilii nostri, assignavimus,
Et Nos (volentes quod sufficiens Navigium pro vobis ex hac causa celeriter provideatur) Assignavimus Vos ad tot Naves & Vasa, quot pro Passagio vestro & Gentis vestrae sufficere poterunt, apud Shorham in Comitatu Sussex Capiendum & Providendum, solvendo, pro Conductione Navium & Vasorum praedictorum modo consueto;
Et ide vobis Mandamus quod circa praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in form praedict:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Magistris Navium, & Marinariis, ac aliis quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quod Vobis, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Humfredo Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium septimo Die Julii.
Per Concilium.