BHO

Close Rolls, March 1228

Pages 25-31

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, March 1228

De prisone deliberando.—Mandatum est custodi gaiole de Flet' quod Rogerum de Cestreford', quem tenet in prisona sua de Flet' pro appello quod Oliva domina sua versus eum fecit de pace domini regis fracta, unde eidem Olive satisfecit de licencia domini regis, deliberari faciat. Teste rege apud Westmonasterium, j die Marcii.

De quercubus ad domos Havering' reparandas.—Mandatum est parcario de Havering' quod habere faciat Henrico filio Aucheri tres quercus in parco de Havering' ad domos domini regis de Havering' reparandas. Teste rege apud Westmonasterium, ij die Marcii.

Pro fratribus milicie Templi.—Robertus de Veteri Ponte, qui nuper obiit, antequam moreretur et dum bene compos sui esset, concessit et contulit pro salute sua domui militis (sic) Templi in Anglia unam carucatam terre cum pertinentiis in Wicumbe, cujus quidem in hac parte dominus rex gratum habet et acceptum. Et mandatum est constabulario Waling[ford] quod eosdem fratres predictam terram in pace et sine impedimento tenere permittat. Teste rege apud Westmonasterium, v die Marcii.

De warda castri de Windles[ores].—Mandatum est vicecomiti Berk' quod de terra Willelmi de Windles', quam cepit in manum domini regis per preceptum suum pro debitis que idem Willelmus domino regi debet quamdiu terra illa fuerit in manu domini regis, habere faciat constabulario Windles' wardam debitam predicto castro de eadem terra, sicut fieri debet et solet. Teste rege apud Westmonasterium, vj die Marcii.

De probatoribus faciendis venire coram Thoma de Muleton' et R. de Lexinton'.—Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod, ad mandatum Thome de Muleton' et Roberti de Lexinton', quos dominus rex assignavit justiciarios itinerantes in comitatu Suhamt', coram eis venire faciat duos probatores, videlicet Philippum le Archer et Thomam filium Ailward' qui sunt in custodia sua apud castrum de Sarr', ad appella sua prosequenda versus eos quos appellant de latrocinio et de societate. Preceptum est etiam vicecomiti Dorset' et Sumerset', in cujus balliva sunt malefactores quos ipsi appellant, quod ipsos capiat et sub bona custodia ad eum venire faciat quos ex parte domini regis accipiat et eos in prisona Sarr' salvo custodiat, ducendos una cum predictis probatoribus coram predictis justiciariis cum id ei mandaverint faciendum. Teste rege apud Westmonasterium, vij die Marcii.
Et mandatum est vicecomiti Dorset' et Sumerset' quod inquirat ubi Adam de la Ewelme et Willelmus Wrench, quos Philippus le Archevesch', probator, appellat de societate latronum, et Reginaldus filius Christiane, Johannes Ruffus et Adam le Hoper', quos Thomas filius Ailward', alius probator, appellat de latrocinio, inveniri possint; quos duci faciat usque ad castrum Sarr' liberandos vicecomiti Wilt' etc. ut supra.

Dominus rex concessit priori et canonicis Sancte Fretheswithe Oxonie quod feria, que teneri solebat singulis annis apud Oxoniam per vij dies, videlicet in vigilia et in die Translationis Sancti Benedicti et per v dies sequentes, de cetero teneatur ibidem singulis annis per septem dies, videlicet in vigilia et in die Sancte Fretheswithe et per v dies sequentes, nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Oxonie etc. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij die Februarii.

[m. 11.]

De fine Walteri de Lascy.—Rex Ricardo de Burgo, justiciario Hibernie, salutem. Scias quod dilectus et fidelis noster Walterus de Lascy finem fecit nobiscum quod de residuo quatuor milium marcarum quod nobis debet de fine quem fecit cum domino J. rege, patre nostro, pro habenda terra sua in Hibernia, que fuit in manu ipsius patris nostri, sicut illam habuit eo die quo predictus pater noster illam cepit in manum suam secundum conventionem factam inter ipsum patrem nostrum et predictum Walterum, et similiter de residuo trium milium marcarum quod idem Walterus nobis debet de fine quem fecit nobiscum pro habenda saisina omnium terrarum suarum in Hibernia, que capte fuerunt in manum nostram occasione guerre quam Hugo de Lascy nobis ultimo movit in Hibernia, et pro habenda saisina feodorum suorum, scilicet terrarum illarum quas homines sui sive milites sive liberi homines de eo tenuerunt in Hibernia, et que capte fuerunt in manum nostram eo quod fuerunt contra nos cum predicto Hugone in guerra predicta, reddet nobis singulis annis ad Scaccarium nostrum Dublin' quingentas marcas ad duos terminos, videlicet ad Scaccarium Sancti Michaelis anno etc. xij°, ducentas et 1 m., et ad Pascha anno etc. xiij°., ducentas et 1 m., et sic de anno in annum ad eosdem terminos ad eosdem terminos (fn. 1) quingentas marcas quousque predictum residuum utriusque finis nobis persolvatur. Ita quod si idem Walterus terminos predictos non servaverit, tunc capientur in manum nostram castrum suum de Trum et quingente marcate terre de terris suis quas idem Walterus habet in Hibernia, quousque nobis inde fuerit satisfactum. Et ideo vobis mandamus quod predictas quingentas marcas ab eo recipiatis ad terminos predictos, sicut predictum est. Et si forte predictus Walterus terminos predictos inde non servaverit, tunc sine dilatione castrum predictum de Trum et predictas quingentas marcatas terre de terris quas idem Walterus habet in Hibernia, in manum nostram capiatis et eas salvo custodiatis, recipiendo exitus eorundem ad opus nostrum in solutione predicti finis predictarum quingentarum marcarum quousque aliud inde preceperimus. Teste rege apud Lamh[eiam], ix die Marcii anno etc. xij°.

Pro Ricardo Duket.—Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Suff' quod assisam mortis antecessoris, quam Adam filius Benedicti de Blakenham aramiavit versus Ricardum Duket, quem misit in Hiberniam, de manerio de Blakenham cum pertinentiis, ponat in respectum donec idem Ricardus redierit de Hibernia. Teste ut supra.

Hibernia. De marchiis firmandis.—Mandatum est Ricardo de Burgo, justiciario Hibernie, quod scire faciat omnibus illis qui terras habent in marchiis Hibernie, quod in terris suis firment a Pascha anno etc. xij° in unum annum. Et nisi fecerint, ipse terras illas capiat in manum domini regis et salvo custodiat donec dominus rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De nave reducenda in portum de Hul.—Mandatum est comiti Albem' quod navem, in qua mercatores interfecti fuerunt ante Sandwic' et quam baillivi sui duxerunt extra portum de Hul usque in libertatem suam, reduci faciat usque in portum de Hul et liberari vicecomiti Eboraci, cui mandatum est quod ipsam recipiat custodiendam donec dominus rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Lamheiam, xj die Marcii.

Hibernia. Pro Thurstano de Perepunt'.—Mandatum est Ricardo de Burgo, justiciario Hibernie, quod, quam citius poterit et ad hoc se optulerit oportunitas, provideat Thorstano de Perepunt, militi regis, in wardis vel escaetis unde rationabiliter possit sustentari in servicio domini regis. Teste rege apud Lamph[eiam], xij [die Marcii (fn. 2) ] anno etc. xij°.

Pro Henrico filio Aucher' et Henrico de Waltham de terra in Wenden'.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod, non obstante precepto domini regis quod fecit de terra Ricardi de Chileham et Roesie uxoris ejus in Wenden' in manum domini regis capienda, talem saisinam habere faciat Henrico filio Aucher' et Henrico de Waltham de terra predicta, qualem inde habuit ante predictum preceptum domini regis. Teste rege apud Lamh[eiam], xiij die Marcii.

De denariis receptis de hominibus de Grimesby.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Sciatis quod recepimus de hominibus de Grimesby per manus Henrici filii Aucher', constabularii Turris Lond', xxxvj li. et xix s. et vij d. de catallis mercatorum, unde tibi summonitionem fecimus, preter v s. quos per preceptum nostrum quod tibi fecimus liberaverunt Willelmo Burgeis mercatori ad expensas suas, et ita computatis illis v s. quieti sunt de summa denariorum illorum, et hoc tibi scire facimus. Teste rege apud Lamph[eiam], xiij die Marcii anno etc. xij°.
[H. Dei] gratia rex Anglie etc. ballivo Eboraci salutem. Sciatis nos dedisse et carta nostra confirmasse fratribus ordinis [Predicato] rum commorantibus in civitate nostra Eboraci, capellam nostram Sancte Marie Magdalene in Eboraco, que sita est in placia que vocatur Kingescotes, et partem quandam ejusdem placie, ad edificandum et habitandum ibidem, sicut plenius continetur in carta nostra eis inde facta; et ideo vobis mandamus quod eisdem fratribus de predicta capella et de predicta parte predicte placie, secundum metas contentas in predicta carta nostra, sine dilatione plenam saisinam habere faciatis. Teste me ipso apud Westmonasterium, viij die Marcii, anno regni nostri xij. (fn. 3)

Hibernia. Pro Radulfo filio Nicholai.—Mandatum est Ricardo de Burgo, justiciario Hibernie, quod de omnibus terris, que fuerunt Willelmi Pippard in Hybernia, baillivis Radulfi filii Nicholai ad opus suum plenam saisinam habere faciat et ipsum Radulfum in saisina ipsa manuteneat et custodiat, et diligenciam quam poterit adhibeat ad filiam et heredem predicti Willelmi que est in Hibernia perquirendum ad opus predicti Radulfi. Teste rege apud Windlesor', xvij die Marcii.

De tradendis in ballio.—Mandatum est vicecomiti Heref', quod, si singule subscriptarum, Amabilla de Hampton, Cecilia Blauncheflur et Emma Wise, detente in prisona pro morte Nigelli de Bristoll' unde rectate sunt, invenerint ei vj homines de comitatu suo qui eas manucapiant coram justiciariis ad primam assisam etc. ad respondendum inde siquis etc., tunc tradat etc. Teste rege apud Rading', (fn. 4) xviij die Marcii.

De assisis nove dissaisine et mortis antecessoris comitatus Wiltes'.— Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod ad locum et diem, quos Robertus de Lexinton' et Thomas de Muleton' et socii sui justiciarii itinerantes in comitatu Suhamt' ei mandabunt, venire faciat coram eis omnes assisas nove dissaisine et de morte antecessoris que emerserunt post recessum justiciariorum ultimo itinerantium in comitatu illo. Teste rege apud Rading', xix die Marcii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Sumerset' et Dorset'. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Nicholao de Verdun'.—Rex Ricardo de Burgo, justiciario Hibernie, salutem. Ostendit nobis Nicholaus de Verdun' quod cum ipse, tempore quo Galfridus de Mariscis tunc justiciarius noster Hibernie ivit una nobiscum in expeditione in Coignatiam cum exercitu nostro, remaneret ad marchias partium illarum custodiendas per preceptum predicti justiciarii nostri, et ita servicium nobis debitum faceret, scutagium suum de feodis militum que de nobis tenet nichilominus ab eo exigitur ad opus nostrum per summonitionem Scaccarii Dublin'. Et ideo vobis mandamus quod per probos et legales homines de partibus illis diligenter inquiratis, utrum predictus Nicholaus servicium suum nobis debitum marchias predictas custodiendo per preceptum predicti justiciarii nobis faceret, sicut predictum est. Et rei veritatem nobis sub sigillo vestro et sigillis eorum per quos eam inquisieritis nobis significetis. Interim autem de predicta demanda ipsi Nicholao pacem habere faciatis. Teste rege apud Rading', xx die Marcii.

De saisina pro Petro de Cosham.—Rex constabulario de Porecestr' salutem. Quia Petrus de Cosham satisfecit nobis de relevio suo, et constat nobis per inquisitionem, quam fieri fecimus, quod Willelmus de Cosham qui mortuus est tenuit de nobis in capite unam carucatam terre cum pertinentiis in Cosham per servicium inveniendi nobis unum servientem cum una lorica ad custum suum in castro nostro Porecestr' per xl dies tempore guerre, et quod Petrus de Cosham, filius predicti Willelmi, est propinquior heres ejus; tibi precipimus quod eidem Petro de predicta terra cum pertinentiis, sicut predictus Willelmus eam tenuit die quo obiit, sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Rading', (fn. 5) xxij die Marcii.

Pro hominibus de Esinden' et de Beyford'.—Monstraverunt domino regi homines de Esinden' et de Beyford' quod occasione misericordie c li. in qua totus totus (sic) comitatus Hertford' incidit coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu illo, hidagium quoddam assedit vicecomes super eos ad auxilium faciendum ceteris de comitatu ad misericordiam illam acquietandam, et inde eos distringit. Quia vero predicti homines nec alii de dominicis domini regis sectam faciunt ad comitatum, et ea ratione non tenentur ad misericordiam ceterorum de comitatu illo acquietandam auxilium facere aut inde participes esse; mandatum est vicecomiti Hertf' quod homines predictos super hujusmodi hidagio et demanda pacem habere permittat. Teste ut supra.

Pro Waltero Carpentar' de Cnaresburg'.—Constat domino regi per inquisitionem quam fecit, et per cartam Willelmi de Stutevill' quam inspexit, quod idem Willelmus dedit et carta sua confirmavit Waltero Carpentar' quadraginta acras terre cum pertinentiis in Cnaresburg', inter duas vias quarum una vadit de molendino ad boscum et alia de ponte ad boscum, tenendas illi et heredibus suis, et quod predictus Walterus de predictis xl acris terre saisitus obiit, post cujus obitum predictus Willelmus de Stutevill' predictam terram cepit in manum suam occasione minoris etatis Roberti de Myton', filii et heredis predicti Walteri Carpentar', qui nunc plene etatis est. Et mandatum est ballivo de Cnaresburg' quod eidem Roberto de predicta terra cum pertinentiis sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

De quodam imprisonato deliberando.—Mandatum est vicecomiti Suhamt' (fn. 6) quod Walterum le Cuner, quem tenet in prisona per preceptum domini regis quia equus Joscelini Le Roter mortuus fuit in custodia sua, sine dilatione deliberari faciat, et si quid ea occasione de catallis suis captum fuerit, sine dilatione id ei reddi faciat. Teste ut supra.

Pro Johanne de Nevill'.—Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Monstravit nobis Johannes de Nevill' quod, cum finem fecisset cum Deulecresse Judeo Linc' de debito quod Galfridus de Nevill', pater suus, eidem Judeo debuit ad reddendum ei singulis annis x m., debitum illud captum est in manum nostram eo quod predictus Judeus non sufficiebat reddere nobis debitum quod nobis debuit. Et ideo vobis mandamus quod, si ita est, inquiratis diligenter ad quos terminos idem Johannes predictas x m. predicto Judeo reddere tenebatur, et inquisitione facta eosdem terminos ad predictas x m. solvendas eidem Johanni habere permittatis. Teste rege apud Rading', xxvij die Marcii.

De respectu pro abbate Radinges'.—Dominus rex respectum dedit abbati de Rading' de consuetudine, que ab eo exigitur, de navibus suis descendentibus per aquam Tamisie cum rebus et mercandisis versus Lond' et iterum per eandem aquam ascendendo redeuntibus, usque ad festum Sancti Johannis Baptiste anno etc. xij°, et eundem respectum dedit ei dominus rex de lij s. qui exiguntur ab eo de arreragiis ejusdem consuetudinis, ut interim per inspectionem rotulorum de Scaccario et cartarum ipsius abbatis, et per inquisitionem quam inde fieri faciet, rex inquirat utrum ipse abbas quietantiam super consuetudine illa habuerit et habere debeat, prout ipse clamat habere per cartas predecessorum regum Anglie. Et mandatum est ballivo de Windles' quod de predicta consuetudine et de arreragiis ejusdem consuetudinis pacem ei interim habere permittat. Teste rege apud Rading', xxviij die Marcii.

De rectatis in comitatu Hereford'.—Mandatum est vicecomiti Hereford' quod si homines comitatus sui, qui coram justiciariis ultimo itinerantibus in eodem comitatu se subtraxerunt pro malefactis unde rectati fuerunt, et pro quibus preceptum fuit quod utlagarentur nisi venirent ad standum inde recto, invenerint ei salvos plegios ad standum inde recto coram justiciariis ad primam assisam etc., tunc pacem eis interim habere permittat. Teste ut supra.

Pro Matildi que fuit uxor Galfridi de Sanzusemar'.—Rex vicecomiti Eboraci salutem. Ostendit nobis Matildis, que fuit uxor Galfridi de Sanzusemar', quod tu, occasione mortis ipsius Galfridi viri sui, cepisti in manum nostram dotem suam quam habuit de libero tenemento quod fuit Willelmi de Tylly in Rodenham', primi viri predicte Matildis. Et ideo tibi precipimus quod, si ita est, tu de predicta dote ipsi Matildi saisinam suam restituas et ea, que de dote illa cepisti occasione illius saisine, ipsi Matildi plene restituas. Teste ut supra.

Pro abbate de Bello Loco.—Mandatum est Thome de Muleton', Roberto de Lexinton' et sociis suis, justiciariis itinerantibus in comitatu Suhamt', quod permittant abbatem de Bello Loco habere curiam suam de Farendon' in itinere suo secundum tenorem carte sue quam habet de dono domini J. regis patris domini regis, ita tamen quod aliquis eorum accedat ad curiam illam ad assisam in ea capiendam et placita tam corone quam alia placitanda, salvis eidem abbati amerciamentis placitorum eorum. Teste ut supra.

Pro imprisonatis apud Wintoniam.—Ostensum est domino regi quod prisones, qui capti sunt in balliva Suhamt' et qui semper consueverunt et debent imprisonari in gaiola Wintonie, imprisonari facit vicecomes Suhamt' in castro Wintonie, cum dominus rex non habuerit nec habere velit aliam gaiolam apud Wintoniam ad prisones suos imprisonandos quam gaiolam suam civitatis Wintonie. Et mandatum est eidem vicecomiti quod prisones de cetero alibi quam in gaiola predicta sine speciali mandato regis non faciat imprisonari. Teste ut supra.

Pro quadam reclusa.—Quia vicecomes Glouc' signavit domino regi quod non est ad nocumentum dominicorum domini regis de Kingesham, vel alicujus vicini partium illarum, si Celestr' inclusa fuerit apud capellam suam de Kingesham, mandatum est ei quod ipsam quando voluerit ibidem includi permittat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford' quod habere faciat comiti W. Marescallo x quercus in foresta de Den' de dono domini regis, sparsim per loca ubi minus appareat et ad minus nocumentum foreste cepi possint, ad operationem turris de Strigoil.' Teste ut supra.

Pro Roberto le Sauvage.—Rex vicecomiti Dereb' salutem. Monstravit nobis Robertus le Sauvage quod, occasione cujusdam misericordie, in quam totus comitatus tuus incidit coram justiciariis nostris itinerantibus pro falso judicio, tu ipsum et homines suos de balliva tua distringis ad misericordiam illam una cum ceteris de comitatu acquietandam, cum ipse et homines sui ad comitatum sectam non faciant, ratione cujus misericordie illius debeant esse participes. Et ideo tibi precipimus quod, si iidem Robertus et homines sui sectam ad comitatum tuum non faciant nec facere debeant nec aliquid fecerint quare debeant esse participes illius misericordie, ipsos occasione predicta non distringas. Teste rege apud Rading', xxxj die Marcii.

Pro uxore Stephani de Ebroicis.—Datum est domino regi intelligi quod, occasione precepti domini regis quod fecit de terris que fuerunt Stephani de Ebroicis in manum domini regis capiendis, vicecomes Heref' terram quam Isabella de Cantilupo, quondam uxor ipsius Stephani, tenuit in dotem de dono ipsius Stephani, in balliva sua in manum domini regis capi fecit. Et ideo mandatum est eidem vicecomiti Heref' quod, si ita est, tunc non obstante mandato predicto, predicte Isabelle de predicta terra quam ipsa tenuit in dotem de dono predicti Stephani in balliva sua, sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Sic in MS.
  • 2. Omitted in the MS.
  • 3. This entry is on a slip of parchment stitched on to the roll.
  • 4. Corrected from "Windles'."
  • 5. Corrected from "West'."
  • 6. Corrected from "constabulario Wintonie."