Close Rolls, February 1230

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1230', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 388-389. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp388-389 [accessed 13 April 2024]

Image
Image

Close Rolls, February 1230

Mandatum est J. de . . . . . . . Bristoll' quod venire faciant coram Johanne de Munemuth' in primo adventu suo apud Bristoll' omnes prisones ad faciendum quod ad justiciarios pertinet ad gaolam deliberandam. Teste J. Bathoniensi episcopo apud Westmonasterium, xij die Februarii. (fn. 1)

[m. 16d.]

Mandatum est J. de Monem' quod de prisonibus regis qui sunt in gaiola regis apud Bristoll' quo[s] ballivi regis de Bristoll' coram eo per preceptum regis venire facient, in primo adventu suo apud Bristoll' justiciam teneat, facturus inde quod ad justiciarium pertinet ad gaiolam deliberandam. Teste rege apud Westmonasterium, vj die Februarii.
Et mandatum est eisdem ballivis Bristoll' etc.

Essex'.—Prior Sancte Trinitatis Cantuarie attornavit Radulfum de Burgo contra Johannem de Walflet petentem de j carucate terre in Mereseye, loco Henrici quem idem prior attornavit loco suo in eadem loquela.

Linc'.—Frater Robertus, magister milicie Templi in Anglia, attornavit Johannem de Bliburg' contra Johannem Talebot, de quadam domo et de quadam sopa levatis in Gaynesburg' ad nocumentum ipsius magistri in eadem villa.
Idem magister attornavit Ricardum de Bolestrod' contra Willelmum Hell' de Methingesby de ultima presentatione ecclesie de Methingesby.

Devonia.—Radulfus Springan attornavit Nicholaum filium Davidis contra Gervasium Ivans petentem, de uno molendino et xj ferlingatis et x acris terre et x acris bosci in Coleton'.

Linc'.—Elyas pincerna attornavit Robertum de Grift contra Andream filium Johannis tenentem, de cclix acris terre in Sumercot' et Skitebroc'. Nondum habuit.

[m. 15d.]

Dors'.—Ricardus abbas de Keynesham attornavit Johannem de Keynesham versus Robertum Aumary et Johannam uxorem ejus de quarta parte manerii de Essemere.

Mandatum est justiciario Hibernie quod de militibus quibus rex scripserat de veniendo ad transfretationem suam cum equis et armis, propter securitatem terre Hibernie quamdiu ipse justiciarius absens fuerit, remaneant in Hibernia subscripti; videlicet, Walterus de Rideleford', Matheus filius Griffini, Hugo Tyrel, Johannes de Chahull', et Philippus de Barr', quibus injungat quod intendant honori domini regis in absentia ipsius justiciarii.

Footnotes

  • 1. This entry is nearly illegible, having apparently been erased.