Close Rolls, December 1257

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1257', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 281-282. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp281-282 [accessed 20 April 2024]

Image
Image

Close Rolls, December 1257

De terra replegianda.—Philippus de Pridias venit coram rege die Lune proxima post festum Sancti Nicholai et petiit ex parte Willelmi de Bolevill' et Anastasie que fuit uxor Elie Serl' decem et octo acras terre et unum molendinum cum pertinenciis in Bissopestr' eis replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco versus Thomam Gode et alios, ut dicitur. Teste rege apud Westmonasterium x. die Decembris anno regni etc. xlij°.

Pro Johanne de Stratford'.—Rogerus de Kolevile de comitatu Suff' recognovit in curia regis se debere Johanni de Stratford', clerico, la. solidos ei solvendos ad festum Pentecostes anno regni xlij°. Quod si non fecerit distringatur per terras et catalla ad faciendum predicto Johanni solucionem predictam.

Mandatum est Petro de Legh', custodi manerii regis de Haneberg', quod in bosco regis de Pynnesleg', qui est in custodia sua, faciat habere Henrico de Wengh', persone ecclesie de Haneberg', xij. quercus ad domos suas de Haneberg' reparandas et ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Wind' xij. die Novembris.

De rotulis et cyrograffis liberandis baronibus de Scaccario.— Mandatum est Philippo Lovel, thesaurario, et ceteris baronibus de Scaccario quod diligenter inquirant ad quorum manus devenerunt rotuli et cyrograffa tam de itinere justiciariorum quam coram rege et in banco facta post primam coronacionem regis apud Glouc', que penes justiciariis remanserunt, et rotulos illos et cyrograffa venire faciant ad scaccarium reponenda et reservanda in thesauro regis; et ex parte regis omnibus justiciariis firmiter injungent ut rotulos suos et cyrograffa ad regem spectantia de cetero eisdem baronibus liberent custodienda in thesauro sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Decembris anno etc xlij°.

De walliis reparandis.—Rex vicecomiti Norf' salutem. Quia per inundacionem maris et marisci in partibus Mersland et alibi in comitatu tuo inestimabile dampnum evenit et periculum, tibi precipimus quod omnes tenentes terras vel tenementa in comitatu predicto, qui defensionem aut salvacionem habent per wallias et fossata maris, distringas ad wallias et fossata illa relevanda et sustinenda, et secundum quantitatem terrarum et tenementorum suorum infra wallias et fossata predicta. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Decembris anno regni etc. xlij°.

Pro electo Norwicensi.—Rex concessit electo Norwicensi quod scutagia regi debita de feodis ejusdem electi in comitatu Essex' idem electus levari faciat per ballivos suos ut inde regi possit respondere ad scaccarium: et mandatum est vicecomiti Essex quod ipsos ballivos hoc facere permittat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norf' et Suff'.

[m. 14d.]

De equis missis ad abbacias per preceptum regis.—Equus Walteri Scot' mittitur ad abbatem de Tyleteye ad peticionem xl. dierum. Teste rege apud Gildef' xxj. die Novembris.
Equus Willelmi de Haniton' ad abbaciam de Abbotesbur' similiter ad peticionem xl. dierum. Teste ut supra.
Equus Nicholai le Usser mittitur ad priorem de La Launde ad peticionem xl. dierum. Teste ut supra.
Ricardus Oysel habet equum suum ad peticionem domini regis in abbacia Sancte Osithe per xl. dies. Teste rege apud Gildef' xxiij. die Novembris.
Equus Galfridi de Lucy apud Kingeswode per xla. dies.