Close Rolls, June 1258

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1258', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 312-316. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp312-316 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1258

Pro Radulfo de Herlham.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod demandam quam faciunt Radulfo de Erleham per summonicionem scaccarii regis de quodam austurco ad opus regis, ponant in respectum usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum. Teste rege apud Abendon' ix. die Junii.

Pro villata de Sandwic'.—Ostensum est regi ex parte communitatis ville de Sandwic' quod, cum allec vel aliud genus frisci piscis ad dictam villam per mare venire contingit, quidam de eadem villa piscem illum prevenientes illum postmodum per regrateriam vendunt in eadem villa in dicte communitatis et partium adjacentium prejudicium et non modicum gravamen. Cum igitur portus de Sandwic, sicut et alii portus nostri, communis esse debeat tam minoribus quam majoribus ejusdem portus, et justum sit quod universi et singuli participent de proficuo cum acciderit sicut oneribus dicte ville incumbentibus contribuunt, eciam contra Deum et omnimodam justiciam et equitatem sit quod hujusmodi empciones fiant a quibusdam de dicta villa in totius communitatis ejusdem ville et partium adjacentium dispendium et gravamen; mandatum est baronibus et ballivis de Sandwic' in fide qua regi tenentur ne hujusmodi empciones in dicto portu fieri decetero permittant. Et nisi id fecerint juxta mandatum regis, mandatum N. de Molis constabulario Dovor' quod id fieri faciat, quia rex nullo modo sustinebit quod dicta communitas per hujusmodi regraterias depauperetur vel ulteriorem jacturam incurrat. Teste rege apud Abendon' viij. die Junii.

De perambulacione.—Cum nuper Gilberto de Preston et Willelmo de Hengefeud rex mandaverit quod quandam perambulacionem fieri facerent inter terras maneriorum regis de Bremesgrave et Northon' et terram episcopi Wigorniensis de Alviuecherch, in quam quidem perambulacionem rex et ipse consenserunt; mandatum est eisdem Gilberto et Willelmo quod juxta provisionem nuper apud Oxoniam per eos et alios justiciarios regis super hoc provisam et eis injunctam, ad eandem perambulacionem faciendam procedant.
Postea iidem Gilbertus et Willelmus statuerunt diem ad faciendum illam perambulacionem, videlicet in crastino Sancti Laurencii; et mandatum fuit predicto Gilberto quod si predictus Willelmus aliqua causa fuerit detentus, ita quod ad diem illum venire non possit, tunc idem Gilbertus, non expectata presencia ipsius Willelmi, perambulacionem illam fieri faciat juxta provisionem predictam. Teste etc.

Pro hominibus de Tavistok'.—Monstraverunt regi homines de Tavistok' quod, cum hactenus talliari non consueverunt temporibus aliquorum abbatum de Tavistok, abbas ejusdem domus, occasione finis quem prior et conventus ejusdem domus fecerunt cum rege pro custodia domus sue cum pertinenciis in ultima vacacione-sua habenda, ipsos homines per vicecomitem regis Devon' distringi facit ad reddendum sibi x. marcas pro talliagio suo de vacacione predicta. Quia vero rex non intellexit aliquem tenentem de predicta abbacia occasione dicte finis in servitutem redigere aut statum ejus inmutare, rex firmiter precipit predicto vicecomiti quod, si ita est, ipsos pro talliagio predicto non distringat aut per predictum abbatem distringi permittat. Et, si quam eis inde ea occasione fecerit districcionem, illam penitus remittat. Teste rege apud Oxoniam xviij. die Junii.

Pro episcopo Dunolmensi.—Quia venerabili patri Waltero Dunelmensi episcopo rex prefixit diem in octabis Sancti Michaelis proximo futuris ut personaliter vel per sufficientem attornatum suum veniat coram rege et consilio suo, ubicunque tunc fuerit rex in Anglia, ad ostendendum plenius jus quod racione ecclesie sue Dunelmensis vendicat in sequestris ecclesiarum sue diocesis ad episcopatum Karleolensem spectantium in vacacionibus ejusdem episcopatus, mandatum est vicecomiti Norhumbr' quod dicta sequestra in eodem statu in quo sunt, sine aliqua inmutacione inde facienda, usque ad predictum diem in pace esse permittat et, si quam debitoribus proventuum dictorum sequestrorum fecerit districcionem, illam interim relaxet. Teste rege apud Oxoniam xxiij. die Junii.

[m. 7d.]

De terra replegianda.—Ricardus de Hardres venit coram rege in vigilia Sancti Johannis Baptiste et petiit unam carucatam terre cum pertinenciis, exceptis una bovata terre viij. acris prati iij. acris bosci et tercia parte unius molendini, in Leiburn' ei replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Nicholaum de Crioll' et Johannam uxorem ejus coram justiciariis de banco. Teste rege apud Oxoniam xxiij. die Junii.

Pro executoribus Roberti le Vavvassur.—Quia Willelmus le Vavasur, filius et heres Roberti le Vavasur, et executores testamenti ejusdem Roberti instanter petunt sibi diversas allocaciones fieri super debitis que ab eisdem exiguntur per summonicionem scaccarii regis de tempore quo dictus Robertus fuit vicecomes regis Notingh' et Derb', ad instanciam regine, mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt dictis executoribus et eidem Willelmo per summonicionem dicti scaccarii regis de predictis debitis dicti Roberti de tempore predicto ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram; ut tunc de consilio suo inde eisdem fieri rex faciet quod justum fuerit. Teste rege apud Oxoniam xxv. die Junii.

[m. 6d.]

De terra replegianda.—Alexander de Algarekyrk venit coram rege die Martis proxima post festum Sancti Johannis Baptiste et petiit ex parte Thome filii Lamberti de Multon' medietatem unius carucate terre in Flete et Holebech eidem Thome replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Emmam que fuit uxor Laurencii Alcaz coram justiciariis de banco ut dicitur. Teste rege apud Oxoniam xxvij. die Junii.

Serenissimo principi amico suo dilectissimo domino A. Dei gracia regi Castelle et Legionis, Tollet', Sibille, Cordubie, Gallecie, Murcie et Gyhenn', H. eadem gracia rex Anglie etc. salutem semper prosperam et jocundam. Redeuntes nuper a vestra presencia dilecti et fideles nostri abbas de Sarropesbir' et Johannes de Castell', speciales nostri nuncii, se de vobis et vestra benevolencia plurimum commendarunt, per quos status vestri salubris nobis prosperitas innotescens animum nostrum non modica jocunditate refecit. Hiis autem, que vestra nobis scinceritas per eosdem significare curavit, certius intellectis, vos scire cupimus confidenter quod in omnibus et per omnia contractam inter nos amicitiam continuari et augmentis vigere continue totis affectibus exoptamus. Convenciones insuper et pacta inter nos inita nostre semper intencionis extitit et existit pro posse nostro servare.
Pro facto super facto vicecomitum Vasconie de quibus mandastis ut potius voluntati vestre quam justis ipsorum meritis satisfiat, vestris volumus obtemperare precibus ut valemus. Ipsos igitur, si placet, ad nostram mittatis presenciam, et nos ita ad vestrum beneplacitum agemus cum eis quod non erit eis necesse ulterius ad vos recurrere ex hac causa. Mittimus enim idcirco pro eis ut personaliter ad nos accedant dantes eis conductum nostrum, vosque, si vobis placeat, conductum similiter detis eis secundum quod fuerit opportunum.
De matrimonio contrahendo inter filiam nostram et unum de fratribus vestris germanis, ad quod dominum Emanuelem specialiter elegistis, re vera libenter volumus ut eidem filia nostra nupsisset sicut alias serenitati vestre mandavimus, dummodo dictum fratrem in possessionibus respexissetis quatenus tale conjugium ex utraque parte deceret. Unde nec ipsam adhuc nuptui tradidimus, vos autem fratrem vestrum, secundum quod vobis beneplacuit, maritastis, unde petimus ut de hoc, si placet, decetero amicabiliter sustinere velitis.
De negocio Africano sciat vestra scinceritas quod satis libenter fuissemus vobiscum ad partes illas Affricanas profecti, si hoc de domini Pape licencia processisset. Illam namque condicionem in dicte convencionis articulo satis recolitis contineri. Nos autem, cum de dicto domino Papa ad hoc per speciales nuncios nostros licenciam peteremus, nequivimus optinere. In tantum enim extitit et existit sibi cordi negocium Apulie, quod nobis incumbit, quod non permittit nos ad aliud intendere donec quid de dicto negocio fieri debeat fuerit provisum. Si quidem per vestram aut nostram instanciam a dicto domino licenciam impetrare possemus, adhuc ab illo proposito et voluntate communi recedere non vellemus.
De subsidio vobis faciendo contra fratrem nostrum, satis, ut credimus, regie providencie exposuerunt nuncii nostri predicti qualiter nec nos nec frater noster predictus, eciam cum jam esset electus et in possessione dominii gentium et terrarum Alemannie pro magna parte et demum coronatus in regem, de voto aut proposito vestro in parte illa nichil prorsus scivimus aut probabiliter scire potuimus. Verum si a principio scivissemus illud nobis preceteris placuisset et ad hoc, sicuti et ad omnem exaltacionem et honorem vestrum, patrocinium dedissemus. Unde, si postmodum aliqui forsan de principibus Alemannie in vos vota sua direxerint, vestra non debet circumspeccio in facto hujusmodi dicti fratris aliquid nobis injuriosum aut prejudiciale notare. Si quid tamen in parte ista et per nos fieri aut ordinari valeat quod vobis et ipsi cedere debeat ad honorem, pro certissimo teneatis quod nos ultro ad hoc laborare cupimus et vires quas possumus exponere prompti sumus. Unde super hoc dicto fratri nostro mittemus et penes ipsum interponemus efficaciter partes nostras quod, si formam aliquam in premissis vobis et vestro convenientem honori invenire possimus, ipsam vobis specialiter significabimus et secundum ipsam, Domino cooperante, procedere curabimus utinam ad effectum optatum.
Super premissis, contencia eciam status nostri, et aliis que venerabilis pater Silvensis episcopus nuncius vester, industrius vir et prudens, regiis auribus ex parte nostra voce tenus explicabit, vestra eidem si placet credulitas adquiescat. Ut autem per predictos nostros nuncios venientes de beneplacito et responso vestro super premissis certius nobis constaret, et post ipsorum adventum latius super hoc consilium haberemus, sicut predictus episcopus vobis exprimet ore tenus, eundem episcopum apud nos diutius detinendum decrevimus, et rogamus ut moram hujusmodi quam contraxit invitus vobis placeat excusatam habere. Valeat prosperitas vestra semper in domino. Teste rege apud Oxoniam xxv. die Junii.

Memorandum quod die Veneris in vigilia Apostolorum Petri et Pauli anno ete xlij°. Henricus de Wengham prestitit sacramentum coram baronibus Anglie de custodia sigilli regis et eadem die Veneris recessit a Curia et die Mercurii sequenti rediit ad Curiam apud Wintoniam.

Rex dedit licenciam Amano abbati de Aberconewey quod emere possit retia apud Cestr' ad opus suum proprium usque ad valorem la. solidorum: et mandatum est Rogero de Monte Alto, justiciario Cestr', quod ipsum abbatem dicta retia emere et asportare quo voluerit permittat. Teste rege apud Oxoniam xxix. die Junii.

De quadam littera liberata in garderoba.—Memorandum quod die Jovis proxima post festum Apostolorum Petri et Pauli tradidit Adam de Cestreton' apud Wintoniam Petro de Winton', clerico garderobe regis, quandam litteram obligatoriam signatam sigillis nunciorum Lewelini de quadam summa pecunie regi solvenda pro treuga habenda in Wallia.