Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.
This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
'Close Rolls, August 1258', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 323-329. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp323-329 [accessed 23 April 2024]
Close Rolls, August 1258
Wasconia.—Rex majori et juratis et civibus Baion' salutem. Super eo quod nobis per litteras vestras significastis de auquilatis faciendis et currendis in civitate vestra sciatis quod in proximo mittemus senescallum in Wasconiam qui de consilio vestro faciet in hac parte quicquid sine juris injuria fieri possit. Et circa nostra et Edwardi filii nostri sicut hactenus habuistis. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Augusti.
De terra replegianda.—Edmundus de Bedinton' venit coram
rege die Lune proxima post festum Sancti Petri ad Vincula et
petiit terram suam in Glapethorn', que capta etc. propter defaltam
etc. versus Willelmum filium Rogeri ut dicitur, coram justiciariis
de banco.
Johannes de Eston' venit coram rege die Mercurii proxima
post festum Sancti Petri ad Vincula et petiit terram suam et
terram Oliveri de Eston, Ricardi de Therstewod' et magistri
hospitalis Sancte Katerine de Eston' in Eston' eis replegiari, que
capta etc. propter defaltam etc. versus Sibillam de Morton', ut
dicitur, coram justiciariis de banco.
Littera directa Lewelino.—Rex Lewelino filio Griffini salutem. Litteras vestras recipimus continentes quod Patricius de Chaorth' et constabularius de Kermerdyn et eorum homines, contra formam treugarum inter nos et vos nuper apud Oxoniam captarum, Mareduth filium Res' a vestra fidelitate subtraxerunt, qui postmodum terram vestram de Devet contra formam treugarum ipsarum, mediante dicto Patricio et ejus posse, hostiliter invasit prout in eisdem litteris continebatur. Ad quod scire vos volumus quod predictus Mareduth tempore predictarum treugarum inter vos et nos apud Oxoniam captarum et diu ante ad nostram fidelitatem et servicium fuit reversus, sicut vestris nunciis treugas ipsas nobiscum ineuntibus expressimus manifeste. Verum, quia treugas ipsas, prout eas in animam nostram jurari fecimus, plene cupimus observari, volumus quod, si quid per homines nostros in his aut aliis contra treugas predictas interceptum fuerit aut transgressum, per dictatores earundem ad hoc deputatos, de quibus vobis nuper significavimus, plenius emendetur ex parte nostra, dum tamen id idem fiat ex parte vestra. Teste me ipso apud Westmonasterium iiij. die Augusti.
[m. 4d.]
Memorandum quod omnes iste littere subscripte, tam clause quam patentes, de negociis Romane Curie confecte fuerunt per magistrum Rostandum qui illas secum portavit ad Curiam et hoc totum factum est de consilio S. comitis Leyc', R. comitis Marscalli, P. de Sabaudia, J. comitis Warr', Johannis Maunsell' thesaurarii Ebor', Johannis filii Galfridi, Petri de Monte Forti et aliorum de consilio regis.
De negociis missis ad Curiam Romanam.—Rex P. Sancti
Georgii ad Velum Aureum diacono cardinali salutem. Cum pro
arduis negociis que regnum nostrum et nos respiciunt venerabiles
patres Ebredunensem et Taratasiensem archiepiscopos et discretum
virum magistrum Rustandum, domini Pape capellanum, ad
Romanam Curiam destinemus, dileccionem vestram rogamus,
affectu quo possumus ampliori, quatenus dictis nunciis super
hiis que ex parte vobis exponent fidem indubitatam adhibere
velitis, ipsos solita benevolencia in promovendis nostris negociis
adjuvantes. Teste rege apud Westmonasterium primo die
Augusti.
Consimilis littera dirigitur unicuique cardinali per se et
singulis procuratoribus et ceteris amicis regis in Curia Romana,
et iste littere sunt clause.
Venerabilibus patribus sacrosancte Romane ecclesie cardinalibus H. Rex Anglie etc. salutem cum omni reverencia et honore. Scimus multis et infallabilibus documentis quod sacrosancta Romana ecclesia, piissima mater nostra, vigilanti studio et perpensiore cura considerat ea que incolumitatem respiciunt regni nostri, quod ostendit evidentissime hiis diebus. Nam nuper (fn. 1) religiosum virum fratrem Mansuetum, domini Pape penitenciarium et capellanum, sedes Apostolica de quiete nostra sollicita nos multipliciter monuit et induxit ut cum illustri rege Francie pacis federa iniremus; Nos igitur, attendentes quod ex parte ista toti Christianitati non nulla commoda per Dei graciam poterunt provenire, una cum dicto fratre nuncios nostros sollempnes in Franciam curavimus destinare, qui post tractatus varios certam formam pacis cum sepedicto rege Francie ordinarunt. In qua, licet in quibusdam nostra condicio aggravetur, tamen ratum habemus et gratum quod est super hoc ordinatum. Cum igitur toto mentis desiderio affectemus ut per providenciam sedis apostolice tractatus hujusmodi compleatur, sinceritati vestre omni affectu quo possumus supplicamus, quatinus quod circa tractatum pacis tam pie, quam laudabiliter inchoastis, feliciter consummare velitis, nobis concedentes cardinalem quem nuncii nostri nominaverint in legatum, ut per ipsius industriam dicta pax ad honorem Dei et ecclesie Romane firmetur. Ex hoc enim honori sacrosancte Romane ecclesie accrescet plurimum si per ipsam pax ista a cunctis devotis ecclesie affectata proveniat, ut per istius pacis exitum nobis pacem tribuat que exsuperat omnem sensum. Teste ut supra.
Domino Pape rex Anglie salutem cum reverencia et honore.
Regi glorie et gracie largitori ac vestre sanctitatis clemencie
graciarum refundimus actiones, qui pacem faciens in sublimibus
suis animum vestrum erga nos excitare dignatus est, divinitus
vobis inspirans ut illa antiqua et vetus controversia inter nos et
illustrem regem Francie longis temporibus agitata, que innumerabilium provinciarum populos traxit in exterminium et ruinam,
per mansuetudinis vestre graciam dissolvatur. Unde cum
jocunditate animi ac cordis jubilo dicere possumus vos, qui locum
Dei tenetis in terris, portare pacem et illuminare patriam, populis
vobis subditis procurare quietem, ut per vos Altissimus glorificetur
in celis, pax ministretur in terris hominibus benevole voluntatis.
Ecce enim, pater clementissime, quod nuper per religiosum
virum, fratrem Mansuetum, penetenciarium et capellanum
vestrum, cujus mansuetudo et providencia apud nos et regni
nostri majores grata est plurimum et accepta, qui sibi commisso
negocio diligenter et fideliter institit et prudenter, quasi per
angelum pacis nos multipliciter monuistis, ut cum serenissimo
rege Francie pacis federa iniremus; cujus exortacionibus
salutiferis et honestis adquiescentes omnino cum predicto fratre
in Franciam sollempnes nuncios curavimus destinare, qui post
tractatus varios certam formam pacis cum sepedicto rege Francie
ordinarunt. In qua, licet non nullis articulis condicio nostra
gravari quodammodo videatur, tamen nobis acceptabile et
gratum existit quicquid celestis dispensacio super hoc duxerit
providendum. Sperantes exinde ut per ipsius pacis proventum
ecclesia Dei de variis laboribus respirabit ad pacem, et annunciabit
Dominus annum placabilem ut mirabiles elevaciones maris,
quibus Petri navicula fluctuare videtur, mirabilis in altis, Dominus
cessare faciet, statuens procellam in auram.
Cum igitur totis medullis anime affectemus ut per sedis
apostolice providenciam questionis prefate scrupulus complanetur,
Sanctitati vestre cum affectione qua possumus suplicamus
quatinus quod circa tractatum pacis tam pie tam laudabiliter
inchoastis, feliciter consummare curetis; nobis concedentes
legatum quem nuncii nostri duxerint nominandum, ut per ipsius
industriam dicta pax ad honorem Dei et ecclesie Romane firmetur.
Ex hoc enim sacrosancte Romane ecclesie accrescet plurimum,
si per ipsam pax ista a cunctis devotis ecclesie affectata proveniat
ut per istius pacis exitum auctor pacis nobis pacem tribuat que
exsuperat omnem sensum. Teste ut supra.
Domino Pape rex Anglie salutem. Quotiens recolimus
immensas et infinitas gracias quas non nostris exigentibus meritis
set sue liberalitatis instinctu sedes apostolica nobis fecit et
indefessa vicissitudine sollicitudine jugiter faciens gracias graciis
superaddit. Nos pro tantis beneficiis recognoscimus debitores.
Ecce enim quod nuper venerabilem virum magistrum Arlotum
subdiachonum et notarium vestrum ad nos misistis pro negocio
regni Apulie, qui sub certa forma reformacionem secum attulit
condicionum quarundam in privilegio apostolico confecto super
hoc contentarum, petens in primis quod cum illustri rege Francie
pacem reformaremus omnino, ita quod ex illa pace mille milites
per annum vel quingenti per biennium nobis in subsidium
dicti negocii provenirent, super quo per Dei graciam taliter
est processum quod non restat nisi ut per favorem sedis apostolice
iste articulus debitum sortiatur effectum; sicut religiosus vir,
frater Mansuetus, qui istis interfuit, vestre clemencie plenius
explicabit.
Secundo petiit ut liberaremus ecclesiam in quadam pecunie
quantitate, quod aliter nequimus facere nisi sicut nuncii nostri
vobis exponent, scilicet decimam, quam prelati regni Anglie,
templarii et hospitalarii pro triennio preterito nobis debent,
dando ecclesie in solutum daturi opem et operam efficacem ut
dicta quantitas exigatur.
Tercio quoque dictus magister Arlotus petiit quod usque
ad certam summam de regno nostro commune subsidium
haberemus. Super quo magnates et proceres nostros instanter
et diligenter requisivimus, qui post multos tractatus nobis
unanimiter responderunt quod, si de ipsorum consilio regnum
nostrum vellemus in melius reformare et vos condiciones in
privilegio vestro contentas, quas nimis difficiles reputant, mitigare
velletis, ipsi nos ad prosequcionem dicti negocii adjuvarent.
Super quo nos et filius noster primogenitus ipsorum ordinacioni
statum regni nostri et nostrum submisimus, volentes ut circa
regnum nostrum ordinent quiquid viderint expedire; et jam in
multis procedere laudabiliter inceperunt, propter quod firmiter
credimus et tenemus quod dummodo mansuetudo vestra
condiciones ipsas temperet sicut nuncii nostri vobis exponent
dictum negocium per magnatum nostrorum et totius communitatis
auxilium ad finem perveniet exoptatum.
Unde sanctitati vestre cum devocione qua possumus
supplicamus quatenus attendentes quod ex sincera affectione
istud negocium assumpimus, condiciones predictas, sicut nuncii
nostri petent, dingnemini mitigare. Teste ut supra.
Domino Pape rex Anglie salutem cum reverencia et honore. Cum ad prosequcionem negocii regni Sicilie modis omnibus intendamus, parati circa hoc congerere vires nostras, Sanctitati vestre supplicamus quatinus, pensantes que nuncii nostri vobis exponent ex parte nostra, condiciones in privilegio vestro contentas mitigare velitis, et si, quod absit, que per dictos nuncios offerimus ad prosequcionem dicti negocii sufficere non credatis, venerabilibus patribus H. et R. Ebredunensi et Tarentasiensi archiepiscopis et viro religioso fratri J. milicie Templi in Anglia, magistro Johanni Clarel et nobilibus viris Petro Braunche et Willelmo de Hotentoft, militibus nostris, plenam et liberam concedimus potestatem ac speciale mandatum nomine nostro et Edmundi nati nostri illustris regis Sicilie tractandi vobiscum de componendo super negocio memorato occasione cujuscunque juris nobis et dicto filio nostro competentis in regno predicto secundum quod eis videbitur expedire. Ratum habituri et firmum quicquid ipsi vel major pars eorum super hoc duxerint faciendum, nos et dictus E. filius noster sigilla nostra presentibus duximus apponenda. Teste me ipso apud Westmonasterium, primo die Augusti.
Domino Pape rex Anglie pedum (fn. 2) oscula beatorum. Sanctitati
vestre notum facimus quod nos constituimus venerabiles patres
Ebredunensem et Tarentasiensem archiepiscopos et discretum
virum magistrum Rostandum, domini Pape subdiaconum et
capellanum, procuratores nostros et nuncios speciales, dantes eis
potestatem et speciale mandatum tractandi vobiscum nomine
nostro et Edmundi nati nostri, regis Sicilie, de condicionibus
meliorandis et mitigandis contentis in privilegio apostolico
confecto super concessione regni Sicilie ac obligandi nos et
dictum Edmundum regnumque nostrum sub quibuscunque pactis
et penis ac jurandi in animas nostras de ipsis servandis; ratum
habituri et firmum quicquid per ipsos actum fuerit seu eciam
procuratum. In cujus etc. ut supra.
Consimilis littera emanavit sub nominibus religiosi viri
fratris J. milicie Templi in Anglia et discretorum virorum magistri
Johannis Clarel', clerici, Petri Braunche et Willelmi de Hastentot,
militum. In cujus etc. ut supra.
Domino Pape rex Anglie pedum oscula beatorum. Sanctitati vestre notum facimus quod venerabiles patres H. Dei gracia Ebredunensem archiepiscopum et G. electum Eboracensem et dilectum clericum nostrum magistrum J. Clarel nostros constituimus procuratores et nuncios ad petendum prorogacionem terminorum in privilegio confecto super concessione regni Sicilie contentorum et ad petendum reformacionem et melioracionem condicionum in dicto privilegio contentarum; Dantes eisdem plenam potestatem et speciale mandatum obligandi nos et regnum nostrum sub quibusdam pactis et penis ac jurandi in animam nostram de ipsis servandis; Ratum habituri et gratum quicquid per ipsos tres vel duos ex ipsis super hoc actum fuerit vel eciam procuratum. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Teste ut supra.
Domino Pape rex Anglie salutem. Cum de fidelitate et industria nobilis viri Rogeri de Lintyn, militis nostri, plenius confidamus, ipsum associamus nunciis et procuratoribus nostris quos pro negocio regni Apulie ad Sanctitatis vestre presenciam destinamus, volentes ut super omnibus dictum negocium contingentibus parem et plenam cum aliis procuratoribus habeat potestatem. Teste me ipso apud Westmonasterium primo die Augusti.
Domino Pape rex Anglie salutem. Cum pro bono statu
regni nostri et pro pace inter nos et illustrem regem Francie
firmanda legato cardinali plurimum egeamus, Sanctitati vestre
cum affectu quo possumus supplicamus quatinus aliquem de
fratribus vestris cardinalibus nobis in legatum concedatis. Nos
enim ad hoc speciales procuratores et nuncios constituimus
venerabiles patres Ebredunensem et Tarantasiensem archiepiscopos et discretum virum magistrum Rostandum capellanum
vestrum; ratum habituri et firmum quicquid per ipsos tres vel
duos ex ipsis actum fuerit seu eciam procuratum. In cujus etc.
Teste ut supra.
Consimilis littera emanavit sub nominibus religiosi viri
fratris J. Milicie Templi in Anglia, magistri Johannis Clarel et
nobilium virorum Petri Branche et Willelmi de Hastentot,
militum regis, nulla tamen facta distinctione in hac clausula.
Ratum etc. sic hoc modo; ratum habituri et firmum quicquid
per ipsos super hoc actum fuerit seu eciam procuratum. In
cujus etc. Teste ut supra.
Domino Pape rex Anglie salutem. Cum pro bono statu regni nostri ac pro pace firmanda inter nos et illustrem regem Francie legato cardinali plurimum egeamus, venerabiles patres H. Ebredunensem archiepiscopum et G. electum Eboracensem et discretum virum magistrum Johannem Clarel nostros constituimus procuratores ad petendum legatum; ratum habituri quicquid per ipsos tres, vel duos ex ipsis, super hoc actum fuerit seu eciam procuratum. In cujus etc. Teste ut supra.
Domino Pape rex Anglie salutem. Cum venerabiles patres archiepiscopi et episcopi ac religiosi viri templarii et hospitalarii regni nostri decimam triennii preteriti nobis ab apostolica sede concessam non solverint et nos ecclesie Romane occasione regni Sicilie in nonnullis pecuniarum summis teneamur astricti, predictam decimam nobis debitam usque ad summam triginta milium marcarum vobis et ecclesie Romane concedimus in solutum promittentes quod in exactione ipsius vos juvabimus bona fide. In cujus etc. Teste ut supra.
Domino Pape rex Anglie salutem. Scriptum esse audivimus quod illa civitas ordinatissima dicitur in qua quisque proprios nescit affectus. Hoc hodie in reformacione et ordinacione regni nostri apertissime comprobatur. Nam nostri proceres et magnates sua postponentes negocia propter nostra, suis spretis negociis, nostris et regni nostri invigilant toto posse, unde cum ordinacionem ipsorum nobis et heredibus nostris plurimum fructuosam habeamus, gratam non inmerito et acceptam Sanctitati vestre, cum omni affeccione qua possumus supplicamus quatinus favorem sedis apostolice hujusmodi ordinatum dignemini impartiri fulcientes eandem vestre auctoritatis robore et consensu. In cujus etc. Teste ut supra.
Scotia.—Rex regi Scocie salutem. Cum pro multiplici confederacionis vinculo quo adinvicem sumus annexi nostre fuerit et sit intencionis salubre consilium et auxilium in reformacione status regni vestri ad vestrum et ejusdem regni honorem et utilitatem apponere, et ad hoc nuper ad vos destinaverimus dilectos et fideles nostros Simonem de Monte Forti, comitem Leyc', Petrum de Sabaudia et Johannem Maunsel, thesaurarium Ebor', miramur quam plurimum super quibusdam que discreti viri abbas de Dumfermelyn et Willelmus de Haya, ad presenciam nostram cum litteris vestris de credencia nuper accedentes, nobis ex parte vestra exposuerunt. Et in reversione predictorum fidelium nostrorum de consilio eorum et aliorum procerum de consilio nostro vobis super premissis respondebimus solliciti circa ea que honoris vestri et commodi respiciunt incrementum. Teste apud Geytinton' xxvij. die Augusti.
[Schedule].
Petrus Cocus ponit loco suo Rolandum de Anvers ad
lucrandum etc. versus Nicholaum le Masun et Margeriam uxorem
ejus de assisa mortis antecessoris.
Abbas de Rading' ponit loco suo Robertum le Forester et
Thomam de Benetfeud versus Robertum Danvers de quodam
fossato levato in Stratfeld Morton' (sic) ad nocumentum liberi
tenementi ipsius abbatis in eadem villa.
Idem abbas ponit loco suo predictos Robertum et Thomam
versus Sarram de Suleham de placito transgressionis.