Close Rolls, March 1259

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1259', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 366-374. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp366-374 [accessed 11 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1259

Pro Isabella que fuit uxor Rogeri filii Johannis.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum scaccarii regis quod Rogerus filius Johannis tenuit de rege manerium de Corebrigg' ad feodi firmam, per quod custodia ejusdem manerii ad regem de jure non pertinet; mandatum est vicecomiti Norhumbr' quod Isabelle que fuit uxor predicti Rogeri de custodia predicti manerii cum pertinenciis, habenda usque ad legitimam etatem heredum ipsius Rogeri, plenam seisinam habere faciat, reddendo regi inde per annum ad scaccarium regis feodi firmam quam predictus Rogerus regi reddere consuevit pro eodem. Teste H. le Bigod justiciario apud Walingford ij°. die Marcii.

Pro Matillide que fuit uxor Elye de Rabayn'.—Cum de consilio procerorum qui sunt de consilio regis assignaverit rex Matillidi que fuit uxor Elye de Rabayn' xl. libras percipiendas per annum ad sustentacionem suam de exitibus terrarum ipsius Elye; mandatum est vicecomiti Linc et escaetoribus ejusdem comitatus quod eidem Matillidi habere faciant de exitibus predictarum terrarum in comitatu predicto xl. libras ad sustentacionem suam per visum et testimonium ballivorum ejusdem Elye. Teste ut supra.

De ferrura ad lectrinium regis.—Mandatum est magistro Johanni, cementario regis, quod sine dilacione fieri faciat ferruram lectrinii regis apud Westmonasterium juxta ordinacionem magistri Willelmi, pictoris regis, et deferri faciat patibulum quod est in capella infirmatorii Westmonasterii ad domum ubi predictus magister Willelmus operatur: et hoc facere nullatenus omittat. Teste ut supra.

De dote Alicie que fuit uxor Henrici de Merk.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Essex quod, assumptis secum probis et legalibus hominibus de balliva sua, in propria (fn. 1) sua accedat ad terras que fuerunt Henrici de Merk nuper defuncti et per visum eorundem hominum Alicie que fuit uxor ejusdem Henrici racionabilem dotem ipsam contingentem de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti Henrici, et que occasione mortis sue in manu regis existunt, sine dilacione assignet. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Penber' quod faciat habere Thome le Ferun, monacho de Shireburn', tres quercus ad maeremium in predicta foresta cum omnibus escaetis suis ad edificacionem ecclesie de Shireburn', de dono regis. Teste ut supra.

De damis vivis datis.—Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtris faciat habere Ricardo de Stiveton' duos damos vivos et tres damas vivas ad quendam parcum suum instaurandum de dono regis. Teste rege apud Radyng vj. die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est Henrico de Farnel', custodi foreste regis de Windes', quod in predicta foresta faciat habere Fratribus Minoribus de Rading' sex quercus aptas ad maeremium cum omnibus escaetis suis, ubi commodius ad opus eorum propter cariagium capi poterunt, ad maeremium et cindulas inde facienda ad capellam suam de Rading' reparandam et cohoperiendam, de dono regis. Teste ut supra.

Pro H. le Bigod. De falconibus.—Quia rex dedit Edmundo filio regis duos falcones gentiles qui sunt in custodia sua, quos idem Edmundus dedit Hugoni le Bigod'; mandatum est custodi manerii regis de Brikestok' quod latori presentium, nuncio predicti Hugonis, ipsos falcones liberari faciat. Teste rege apud Windes' ix. die Marcii.

De prisonibus recipiendis.—Mandatum est custodi gayole regis de Guldeford quod Johannem Fuke, quem Henricus de Farleye custos septem hundredorum regis de Braye nuper cepit per appellum Johannis Ferbraz, capti et detenti in gayola predicta, ab eo recipiat et in prisona predicta salvo custodiat. Teste etc.
Mandatum est custodi gayole regis de Neugate quod probatorem quem Henricus de Farl' sibi liberabit per preceptum regis ab eo recipiat et in prisona regis de Neugate salvo custodiat donec aliud inde sibi rex preceperit. Teste etc.

Pro Stephano Lungespee.—Quia Stephanus Lungespee pro arduis negociis regis et Edwardi filii regis profecturus est in Hiberniam, rex concessit ei quod a festo Pasche proximo futuro usque in unum annum sequentem quietus sit de omnimodis sectis quarumcumque curiarum. Et mandatum est ballivo hundredi de Pokedelawe quod eundem Stephanum de secta quam debet ad predictum hundredum suum de Pokedelawe interim quietum esse permittat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est ballivo honoris Bononie de Wyham de secta quam idem Stephanus debet ad curiam predicti honoris de Wyham. Teste ut supra.

Pro Johanne Hansard'.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod, assumptis secum custodibus placitorum regis, in pleno comitatu suo per sacramentum proborum et legalium hominum ejusdem comitatus per quos rei veritas melius sciri poterit, diligenter inquirat quantum annus regis, vastus et dies, qui ad regem pertinent de terris et catallis que fuerunt Willelmi de la Denne et que capta fuerunt in manum regis propter feloniam quam idem Willelmus fecit, ut dicitur, valeant ad opus regis; et predictum annum regis, vastum et diem faciat habere Johanni Hansard', capitali domino feodi illius, cui predicta annum, vastum et diem ad instanciam Amicie comitisse de Insula rex concessit: accepta tamen ab ipso Johanne sufficienti securitate quod de valore predicto respondeat coram justiciariis regis ad primam assisam cum in partes illas venerint. Teste rege apud Windes' xj. die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto Walerand', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Gyllingham faciat habere illustri regi Allemanie, fratri regis, lxa. quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis ad castrum suum de Mere firmandum de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Axiholte quod in eadem foresta faciat habere magistro Olivero de Tracy, archidiacono Surr', quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Alsisholte quod, si breve regis de duobus roboribus de dono regis liberandis Elye de Roffa, marescallo regis, receperit et ea nondum habuerit, tunc in eadem foresta habere faciat eidem Elye ipsa duo robora de dono regis. Teste rege apud Windes' xij. die Marcii.

De prisonibus recipiendis.—Mandatum est vicecomiti Suff' quod David Roke, captum pro latrocinio et detentum in prisona abbatis de Becco apud Blacham, quem ballivi ejusdem abbatis sibi liberabunt, recipiat et in prisona regis salvo custodiat donec aliud inde rex preceperit. Teste etc.
Mandatum est custodi gayole regis de Neugate quod Johannem le Franceys et Johannem le Prechur, deprehensos cum latrocinio in villa regis de Kyngeston', quos ballivi regis ejusdem ville ceperunt et sibi liberabunt, recipiat et ipsos in dicta gayola salvo custodiat donec aliud inde rex preceperit. Teste ut supra.

Hic recessit H. de Wengham.

Pro abbati et monachis de Bynindon'.—Cum abbas et monachi de Bynigdon' regi supplicaverunt quod dimissionem quam Henricus de Novo Burgo eis fecit usque ad finem sex annorum de tribus carucatis terre cum pertinenciis in Wymcroft que sunt de serjancia regis eis confirmare rex dignaretur, nec id eis ad presens rex facere velit sine consilio magnatum qui sunt de consilio regis et diem eisdem abbati et monachis rex super hoc prefixerit in quindena Pasche proximo futura; mandatum est vicecomiti Dors' quod dictam terram interim per visum alicujus ex parte predicti abbatis excoli et seminari faciat, ita quod, si contingat quod dictus abbas terram illam de assensu regis ingrediatur, et dictam dimissionem ei rex confirmet, idem abbas sibi restituat custum quod circa terram illam excolendam et seminandam apposuerit. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Marcii.

Pro executoribus Ingrami de Merk'.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Essex quod accepta securitate ab executoribus testamenti Ingerami de Merk' nuper defuncti (fn. 2) regi reddendis, si que idem Ingramus regi debuit die quo obiit, ipsos executores de omnibus bonis et catallis dicti defuncti in balliva sua liberam administracionem habere permittat ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.

Pro Roberto de Merk'.—Rex cepit homagium Roberti de Merk', filii et heredis Ingrami de Merk', de omnibus terris et tenementis que predictus Ingramus tenuit de rege in capite, et rex ei reddidit terras illas et tenementa; et mandatum est escaetori regis in comitatu Essex quod, accepta securitate a predicto Roberto de racionabili relevio suo regi reddendo ad scaccarium regis de terris et tenementis predictis, eidem Roberto de omnibus terris et tenementis predictis, que predictus Ingramus tenuit de rege in capite in balliva sua, et de omnibus aliis terris et tenementis de quibus idem Ingramus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit, et que occasione mortis sue capta sunt in manum regis, plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Marcii.

Pro Waltero del Hull' et Isabella uxore sua.—Monstraverunt regi Walterus del Hull' et Isabella uxor ejus quod, cum quarta pars unius virgate terre cum pertinenciis in Elveton', quod est membrum manerii regis de Redleg', quam Godefridus filius Engleis' quondam tenuit, devenisset in manum regis racione felonie quam idem Godefridus commisit, pro qua utlagatus fuit, ut dicitur: et Radulfus Musard, tunc vicecomes regis Glouc' et custos dicti manerii regis, juxta debitum officii sui commisit Gocelino molendinario et Margerie uxori ejus dictam quartam partem cum pertinenciis, habendam sibi et heredibus suis, faciendo inde regi omnes consuetudines et servicia que predictus Godefridus pro ea facere consuevit; ac iidem Gocelinus et Margeria dictam terram juxta commisionem predictam sibi inde factam tenuissent toto tempore vite sue, ballivi regis de Redleg' post decessum ejusdem Margerie, que dictum Gocelinum quondam virum suum supervixit, terram illam cum pertinenciis vendiderunt Matillidi Attepirye de Elveton', habendam sibi et heredibus suis in prejudicium et exheredacionem predicte Isabelle, ad quam dicta terra descendere deberet tanquam ad propinquiorem heredem predictorum Gocelini et Margerie racione primogeniture sue secundum consuetudinem manerii supradicti ut dicitur; licet autem eis dictum manerium rex commiserit ad firmam, intencionis tamen regis non erat quod aliquem de eodem manerio exheredaret vel jure suo indebite privaret. Quo circa mandatum est eisdem ballivis quod, si ita est, terram illam cum pertinenciis prefatis Waltero et Isabelle sine dilacione restituant, tenendam quousque aliud inde rex preceperit, faciendo regi omnes consuetudines et servicia que ad terram illam pertinent, et que predictus Godefridus aut predicti Gocelinus et Margeria pro ea facere consueverunt; et predicte Matillidi de pecunia quam ab ea pro dicta terre receperunt satisfaciant, quia rex nemini in jure suo deesse vult sicut nec debet. Teste ut supra.

[m. 11.]

De roboribus datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste regis Essex', quod in forinseco bosco regis de Haveryng' faciat habere Fratribus Predicatoribus Lond' septem bona robora ad unum rogum inde faciendum, ubi competentius ad opus eorundem fratrum propter cariagium capi poterunt, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est ballivo regis Novi Castri subtus Lymam quod in bosco regis Novi Castri faciat habere Henrico capellano, persone ecclesie de Stokes, sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De petris marmoreis datis ad ecclesiam Sancti Martini Lon'.— Rex de petra operacionum suarum Westmonasterii dedit ecclesie Sancti Martini Magni, Lond', quatuor petras marmoreas talliatas ad unum pedem inde faciendum ad candelabrum dicte ecclesie Sancti Martini exaltandum. Et mandatum est Johanni de Glouc', cementario, et ceteris custodibus operacionum ecclesie Westmonasterii quod custodi operacionum dicte ecclesie Sancti Martini predictas quatuor petras marmoreas habere faciant. Teste ut supra.

Rex cepit homagium Willelmi de Hardreshull', consanguinei et heredis Gracie de Insula nuper defuncte, de omnibus terris et tenementis que predicta Gracia tenuit de rege in capite; et rex ei reddidit terras illas et tenementa. Et mandatum est escaetori regis de Lindes' in comitatu Linc' quod, accepta securitate a predicto Willelmo de quatuor marcis reddendis ad scaccarium regis pro relevio suo de predictis terris, eidem Willelmo de omnibus terris et tenementis que predicta Gracia tenuit de rege in capite in balliva sua et de omnibus aliis terris et tenementis de quibus predicta Gracia fuit seisita in dominico suo ut de feodo die quo obiit et que occasione mortis sue capta sunt in manum regis plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste ut supra. (Cancelled) quia in rotulo finium.

De robis emendis ad opus regine et domicillarum.—Mandatum est Ricardo de Ewell' quod in instantibus nundinis Stamford' emat ad opus regine et filiarum regis ac domicillarum suarum robas contra instans festum Pasche. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod eas acquietari faciat. Et cum rex sciverit custum illud rex ei allocari faciet. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Marcii.

Pro Johanna que fuit uxor Thome de Kenet'.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Buck' rex fieri precepit, quod unum mesuagium, undecim acre terre et dimidia, dimidia acra prati et sextadecima pars unius molendini cum pertinenciis in Shirinton', que cepit in manum regis pro felonia quam Thomas de Kenet' fecit, qui predicta mesuagium, terram, pratum et sextamdecimam partem molendini tenuit, non sunt de hereditate ipsius Thome set de hereditate Johanne que fuit uxor ejus; mandatum est predicto vicecomiti quod eidem Johanne de predictis mesuagio, terra, prato et sextadecima parte molendini plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De vinis emendis et cariandis.—Mandatum est Petro de Gisorc', camerario regis Lond', quod de vinis que venerunt London' sine dilacione emat ad opus regis quaterviginti dolia vini, et ea liberet vicecomitibus nostris Lond' carianda usque Westm' sicut eis rex injunxit. Et, cum rex sciverit custum eorundem vinorum, illud mercatoribus de quibus capta fuerunt sine dilacione reddi faciet. Teste ut supra.

De compoto audiendo.—Quia Henricus de Becco, quem ad custodiam prioratus Lenton' nuper rex deputaverat, profecturus est in Hiberniam in obsequio Margerie comitisse Linc', mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori regis ultra Trentam, quod compotum ejusdem recipiat de tempore quo dictam habuit custodiam, ita quod inde respondere possit ad scaccarium regis: et custodiam illam alii committat, prout viderit expedire. Teste ut supra.

Pro Ricardo Daniel.—Ricardus Daniel, frater et heres Alexandri Daniel, regi fecit fidelitatem de duodecim acris terre cum pertinenciis in Cestresham quas idem Alexander tenuit de rege in capite de serjancia regis, et ei rex reddidit terram illam. Et mandatum est vicecomiti Bok' quod, accepta securitate a predicto Ricardo de racionabili relevio suo regi reddendo pro predicta terra, eidem Ricardo de predicta terra cum pertinenciis plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Henrico de Farlegh', custodi foreste regis de Wind', quod in eadem foresta faciat habere Johanni Fordwine de Windes' septem quercus ad reparacionem domorum suarum de Wind', que combuste fuerunt cum nuper rex esset ibidem, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Marcii.

De prisonibus custodiendis.—Mandatum est vicecomiti Bok' quod duos prisones, quos ballivi Johannis Mansell', thesaurarii Ebor', ceperunt apud Messenden' et ei liberabunt, recipiat et eos in prisona regis custodiat donec aliud inde rex preceperit. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Norf' et Suff' quod prisones, quos ballivi Ricardi de Clar', comitis Glouc' et Hertf', ceperunt in balliva sua et ei liberaverint, (fn. 3) recipiat cum ab eis fuerit requisitus et ipsos prisones salvo custodiat donec aliud inde rex preceperit. Teste etc.

De quercubus datis.—Mandatum est Henrico de Farlegh', custodi foreste regis de Wind', quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Glouc' quinque quercus ad quinque postes inde faciendos ad domos suas Lond' construendas, de dono regis.

De prisonibus custodiendis.—Mandatum est vicecomiti Cantebrigg' et Huntyngd' quod prisones quos ballivi Ricardi de Clar', comitis Glouc' et Hertf', ceperunt in balliva sua et ei liberaverint, recipiat cum ab eis fuerit requisitus et ipsos prisones salvo custodiat donec aliud inde rex preceperit. Teste etc.

Pro Gilberto de Galesour'.—Mandatum est vicecomiti Devon' quod, assumptis secum custodibus placitorum corone regis predicti comitatus, Gilbertum de Galesoures, captum et detentum in prisona regis Exon' per preceptum regis pro quadam redisseisina quam fecit, sine dilacione a prisona deliberet, et ipsum secundum facultates suas et delicti quantitatem amerciet; et amerciamentum ad quod amerciatus fuerit regi scire faciat sine mora. Teste etc.

De prisonibus custodiendis.—Mandatum est vicecomiti Essex et Hertf' quod prisones, quos ballivi Ricardi de Clar', comitis Glouc', ceperint in balliva sua et ei liberaverint, recipiat cum ab eis fuerit requisitus et ipsos prisones salvo custodiat donec aliud inde rex preceperit. Teste etc.

De ponendo per ballium.—Johannes de Wallop, captus et detentus in prisona regis Winton' pro morte Willelmi Zurmund unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Suhampt' quod ponatur per ballium.
Henricus Barat et Juliana uxor ejus et Alicia de Herteford, capti et detenti in prisona regis de Ware pro morte cujusdam hominis ignoti unde rettati sunt, habent litteras regis vicecomiti Hertford' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste regis, (fn. 4) quod in predicta foresta faciat habere magistro et fratribus Hospitalis Sancti Johannis extra London duas quercus ad quoddam molendinum suum ad ventum reparandum ubi commodius ad opus eorum capi poterunt, de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate Salop.—Quia constat regi per inspectionem rotulorum cancellarie regis quod Henricus quondam abbas Salop' solvit in garderoba regis die Veneris proxima post festum Sancti Johannis ante portam Latinam apud Wind' anno etc. xl°. Artaldo de Sancto Romano, tunc custodi ejusdem garderobe, quinque marcas auri pro quinquaginta marcis argenti ad quas amerciatus fuit coram rege pro quodam placito quod fuit inter ipsum abbatem et Radulfum de Dungun; quia eciam constat regi quod idem abbas solvit in garderoba predicta eidem Artaldo die Lune proxima ante festum Sancti Laurencii anno eodem apud Wigorn' unam marcam auri, per quam finem fecit cum rege pro carta de warenna, mercato et feria habendis; mandatum est baronibus de scaccario quod Thome nunc abbati ejusdem loci de predictis quinquaginta marcis argenti et una marca auri quietanciam habere faciat. Et mandatum est vicecomiti Salop' quod ipsum Thomam nunc abbatem de predicta pecunia pacem habere permittat, et, si quam districtionem occasione dicte pecunie ei fecerit, penitus relaxet. Teste etc.
Quia constat regi per inspectionem rotulorum cancellarie regis quod rex dudum remisit Henrico quondam abbati Salop' xxxiij. marcas, que ab eo exigebantur per summonicionem scaccarii regis pro pluribus debitis in quibus rex tenebatur ad idem scaccarium, in recompensacionem partis expensarum quas dudum fecit in eundo in nuncium regis ad partes Hispannie, pro quibus Thomas nunc abbas Salop' per summonicionem scaccarii predicti distringitur; mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Thomam nunc abbatem loci predicti de predictis xxxiij. marcis quietum esse faciant. Et mandatum est vicecomiti Salop' quod ipsum Thomam abbatem Salop' de eadem pecunia pacem habere permittat. Et si quam districtionem, etc. Teste.

Pro clericis archiepiscopi Taratasiensis et magistri Rostandi.— Mandatum est Willelmo de Glouc', custodi cambii regis, quod de exitibus dicti cambii sine dilacione faciat habere magistro Anselmo, clerico archiepiscopi Tarentasiensis, et magistro Petro de Limoges, clerico magistri Rostandi, xx. marcas ad expensas suas de dono regis. Et, cum eas eis liberaverit, eas sibi rex allocari faciet.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Panbere quod in eadem foresta faciat abbati et conventui de la Hide decem quercus aptas ad maeremium, ad quosdam defectus ecclesie sue inde reparandos, de dono regis. Teste etc.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi parci regis de Guldeford quod in eodem parco faciat habere Roberto le Treur duo robora vento prostrata ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Marcii.

De capriolis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Hugonem Franciscum et Johannem le Naper et Ricardum Fige, servientes regis, ad capiendum ad opus regis contra instans festum Pasche decem capriolos et triginta (sic) in parcis et chaciis dicti episcopatus, (fn. 5) ubi ad minus dampnum eorumdem parcorum et chaciarum et meliores bestie capi possunt. Et mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi dicti episcopatus, quod ipsos servientes dictas bestias ibidem capere permittat, et eis ad hoc auxilians sit et consulens cum ab eis fuerit requisitus. Et venacionem quam ceperint saliri et cariari faciant ad regem usque Westmonasterium contra festum predictum. Et custum salis et cariagii illius, cum illud rex sciverit, ei allocari faciet. Teste rege ut supra.

De bremis datis.—Mandatum est Stephano Fromund', custodi castri de Merleberge, quod in vivario regis de Merleberge faciat habere Henrico de Wengham, decano Sancti Martini Lond', xxiiij. matrices bremias vivas ad quoddam vivarium suum apud Lond' inde instaurandum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Marcii.

De panno ad elemosinam regis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' quod sine dilacione faciat habere Johanni capellano, elemosinario regis, pannum ad clxxj. tunicas ad opus pauperum ad mandatum regis, regine et liberorum suorum inde faciendum contra instans festum Pasche prout moris est. Teste rege apud Westmonasterium xxxj. die Marcii.

Footnotes

  • 1. supply persona.
  • 2. Supply de debitis ipsius Ingerami.
  • 3. Altered from liberaverunt.
  • 4. Supply Essex'.
  • 5. sic. Winchester was the see.