Close Rolls, April 1262

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1262', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 118-123. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp118-123 [accessed 27 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, April 1262

Rex justiciariis proximo itineraturis in comitatu Leyc' salutem. Quia Petrus de Monte Forti pro quibusdam negociis nostris, pro quibus ipsum ad nos Lond' vocari fecimus, coram vobis ad presens venire non potest, vobis mandamus quod omnes loquelas motas seu movendas coram vobis pro predicto Petro seu contra ipsum in itinere vestro predicto ponatis in respectum usque a die Pasche ultimo preterita in unum mensem, eundem diem partibus contra ipsum agentibus prefigentes, ita quod loquele ille extunc coram vobis in itinere predicto procedant et terminantur prout secundum lagem et consuetudinem regni nostri fuerit faciendum. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Aprilis.

Rex Gilberto de Preston' salutem. Quia provisum est coram consilio nostro quod attincta quam Willelmus de Hecham, Willelmus de Giselingham, Thomas de Berundisse et Willelmus filius Roberti de Gisselingham arramiaverunt coram vobis et Johanne de Cokefeud' versus Hugonem Gernegan de tenementis in Giselingham, Finigham et Wiwardiston' propter brevitatem summonicionis inde facte et propter quasdam alias causas de consensu predicti Hugonis et Ricardi de Hecham nuncii predictorum Willelmi, Willelmi, Thome et Willelmi dilacionem capiat usque ad festum Pentecostes, ita quod in ebdomada festivitatis predicte attincta illa capiatur per vos et Robertum de Briwes loco predicti Johannis, quem vobis ad hoc duximus associandum, vel in crastino Sancte Trinitatis si prius ad hoc convenire non possitis; vobis mandamus quod capcioni ejusdem attincte ad presens supersedeatis in forma predicta. Teste etc.

Galfridus de Lucy recognovit in cancellaria regis se debere cc. et xxiij. libras xix. solidos et x. denarios, solvendos ei videlicet iiijxx. marcas a die Pasche anno regni regis H. filii regis J. xlo. sexto in unum mensem et centum marcas ad festum Sancti Martini in hieme proximo sequens et alias c. marcas ad Pascha proximo sequens et preterea ad festum Pentecostes proximo sequens post dictum festum Pasche xxxvj. libras vj. solidos et vj. denarios, pro terra sua habenda cum carucis que fuit in custodia dicti (sic) Galfridi de Lezinan ex commissione (fn. 1) dicti regis et pro instauro quod idem Galfridus de Lucy emit a predicto G. de Lezinan in maneriis de Angerham et Dailinton'. Et nisi terminos suos observaverit concessit idem Galfridus de Lucy quod distringatur ad predictum debitum eidem G. de Lezinan' reddendum. Buk' c. m. Surr' xxxvij. l.

Rex abbati de Bordel' salutem. Ex parte ballivorum nostrorum de Bremesgrave et Norton' nobis est ostensum quod, cum de (sic) placita de tenuris tenentium vestrorum in maneriis predictis per brevia nostra de recto et de clamore levato et transgressionibus assisarum et sanguinis effusione teneri et deduci debeant et hactenus consueverint in curiis nostris maneriorum predictorum et secundum consuetudinem maneriorum illorum in eisdem terminari, vos et ballivi vestri de Norton' eosdem tenentes vestros compellitis ad placitandum in curia vestra de placitis predictis, exitus et amerciamenta eorundem placitorum que ad nos pertinent ab eisdem capiendo, et terras et tenuras tenentium nostrorum ibidem vobis appropriando et attrahendo, sine licencia et voluntate nostra et in nostri et heredum nostrorum prejudicium, dispendium non modicum et gravamen. Super quo vobis mandamus firmiter inhibentes ne prefatos tenentes vestros contra consuetudinem in prefatis maneriis nostris hactenus optentam ad placitandum in predicta curia vestra de placitis predictis, aut aliis ad nos pertinentibus, compellatis, aut de eis placitetis vel ballivos vestros decetero placitare permittatis, seu de tenuris predictis aliquid sine licencia et voluntate nostra vobis attrahere, usurpare vel appropriare presumatis, cum hoc in prejudicium juris nostri fieri sentiamus. Et, si quid de exitibus placitorum predictorum contra justiciam ceperitis aut de tenuris predictis sine assensu et voluntate nostra vobis usurpaveritis, id ballivis nostris maneriorum predictorum sine more dispendio ad opus nostrum restitui faciatis, scituri pro certo quod, si secus egeritis, nos de consilio nostro tale et tam festinum remedium ad hoc adhiberi faciemus quod vos ex hoc non mediocriter gravatos sentietis. Teste.

Rex Aymoni Thurumberd', custodi foreste sue de Windes', salutem. Quia de consilio et assensu karissimi fratris nostri Ricardi regis Alemannie illustris transitus viarum inter Maydenhith' et Heneley infra metas foreste nostre de Windes' credimus ampliari, ubi, videlicet, homicidia et roberia frequenter perpetrantur ad grave dampnum patrie illius et ibidem transeuntium, tibi precipimus quod per consilium Walteri de Bathonia senescalli prefati fratris nostri ad ampliacionem transituum predictorum prout necesse fuerit arbores et subboscum nostrum inter loca predicta ad minus nocumentum foreste predicte prosterni et vendi faciatis. Et denarios inde provenientes custodibus operacionum nostrarum de Windes' habere faciatis ad operaciones nostras ibidem faciendas. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Aprilis.

Regi Francie (fn. 2) rex Anglie salutem et continuum sincere dileccionis augmentum. Cum negocium pacis inter vos et nos jam dudum firmatum nondum sit in quibusdam articulis totaliter expeditum, celsitudinem vestram affectuose rogamus quatinus, cum ex corde desideremus vestro frui colloquio et aspectu, nobis per dilectum et fidelem nostrum Imbertum de Montferrant diem et locum significare velitis quibus ad presenciam vestram dante Domino personaliter accedamus vel sollempnes nuncios nostros mittamus, si forte, quod Deus avertat, quominus personaliter veniamus fuerimus impediti. Teste.

Regine Francie rex Anglie salutem et continuum sincere dileccionis augmentum. Cum nos ex una parte et Simonem de Monte Forti comitem Leic' et Alienoram sororem nostram uxorem ejus ex altera supposuerimus nos dicto vestro super omnibus contencionibus inter nos hinc inde habitis, et vos vestri gracia misam illam in vos assumpseritis, serenitatem vestram affectuose rogamus quatinus, cum ex corde desideremus vestro frui colloquio et aspectu, nobis per dilectum et fidelem nostrum Imbertum de Muntferant diem et locum significare velitis quibus ad vos propter hoc accedere valeamus vel speciales nuncios mittere, si forte, quod absit, prepediti fuerimus quominus personaliter veniamus, statum et beneplacitum vestrum super hiis et aliis nobis per predictum Imbertum significantes. Teste.

Regi Francie rex Anglie salutem. Cum felicis recordacionis Innocencius papa quartus de fratrum suorum consilio Eadmundo nato nostro regnum Sicilie donaverit, cujus privilegium super hoc penes nos habemus, ad vos tanquam ad speciale refugium nostrum recurrimus confidenter, serenitatem vestram affectuose rogantes quatinus cum honores et utilitates nostras et liberorum nostrorum vestre sciamus celsitudini complacere, dominum papam et cardinales requirere ac rogare velitis ut jus ipsius Eadmundi filii nostri in premissis quod in curia Romana prosequitur sibi conservare et eciam sue confirmacionis munimine roborare dignetur. Teste.
Eodem modo scribitur regi Navarre super facto Sicilie pro Edmundo filio regis.
Eodem modo scribitur regine Francie cum tota narracione et cum ista adjeccione:—Quocirca serenitatem vestram, que se nobis vestri gracia in omnibus negociis favorabiliter exhibet et benignam, quanta possumus affeccione rogamus quatinus prefatum dominum vestrum ad hoc faciendum efficaciter inducatis, et simili modo si placet pro dicto negocio domino pape et cardinalibus literas vestras deprecatorias destinare velitis. Ad hec, cum idem dominus papa in terra regis Navarre illustris, generi vestri, duxerit originem, propter quod precamina sua et dilecte filie vestre regine Navarre neptis nostre in dicto negocio plurimum juvativa censemus, placeat ipsos regem et reginam Navarre litteratrie deprecari ut ipsi prefatis domino pape et cardinalibus juxta formam precum nostrarum quas ei inde mittimus pro negocio dicti filii nostri suas dirigant literas speciales.
Eodem modo scribitur regine Navarre quo regine Francie excepto negocio comitis Leyc' etc.

Rex universis etc. salutem. Sciatis nos plenam dedisse potestatem dilecto et fideli nostro Imberto de Muntferrant consentiendi vice nostra in prorogacionem termini mise facte inter nos ex una parte et S. de Monte Forti comitem Leyc' et Alienoram uxorem ejus sororem nostram ex altera super omnibus contencionibus inter nos hinc inde subortis prout illustris domina M. regina Francie duxerit providendum, promittentes nos ratum et firmum habituros quicquid dicta regina super prorogacione dicti termini citra instans festum Sancti Michaelis duxerit statuendum. In cujus rei etc. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Aprilis.

[m. 11d.]

Rex thesaurario Templi Paris' salutem. Cum in forma pacis et convencionis inter dominum regem Francie et nos habite teneatur idem dominus rex medietatem trium milium septingentorum viginti librarum octo solidorum et sex denariorum Turonensium nobis reddere ad instantem quindenam Ascensionis Domini de estimacione valoris terre Agen' quam nobis debet, vos affectuose requirimus et rogamus quatinus una cum dilecto clerico nostro magistro Hugone de Mortuo Mari commorante Parisius, cui super hoc scribimus, ad predictum regem laborare velitis petituri et recepturi ab ipso nomine nostro pecuniam supradictam. Qua recepta eam in predicto Templo Paris' reservari faciatis ad opus nostrum donec aliud a nobis inde habueritis in mandatis, has preces nostras tam liberaliter impleturi quod vobis exinde ad grates et merita teneamur. Mittimus autem vobis et prefato magistro literas nostras procuratorias super recepcione pecunie memorate quas prefatus magister, si presens fuerit, vobis ostendet vel portitor earundem. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Aprilis.
Eodem modo scribitur magistro Hugoni de Mortuo Mari excepta tantum clausula illa:—Has preces etc. et cum adjeccione istius clausule:—Et si forte prefatus thesaurarius una vobiscum ad hoc laborare noluerit vel non potuerit, vos nichilominus negocium istud diligenter prosequamini, ita quod vobis exinde grates scire debeamus. Teste ut supra.
Et habent litteras regis procuratorias patentes prout patet in rotulo patentium.

Rex Imberto de Muntferrant salutem. Mittimus per latorem presentium literas nostras thesaurario Templi Paris' et magistro Hugoni de Mortuo Mari, per quas eis scribimus quod ipsi ambo vel alter eorum qui presens fuerit accedat ad dominum regem Francie petiturus et recepturus ab eo ad opus nostrum pecuniam quam idem rex nobis solvere tenetur ad instantem quindenam Ascensionis Domini pro valore terre Agen'. Et super hoc fieri fecimus literas nostras procuratorias eidem regi directas quas latori presencium tradidimus predicto magistro H. liberandas. Et ideo vobis mandamus quod predictis thesaurario et magistro literas illas liberari faciatis, rogantes ut negocium istud diligenter prosequantur ita quod recepta pecunia illa eam reservari faciatis in predicto Templo donec eidem thesaurario aliud inde mandaverimus, et prout eisdem thesaurario et magistro per literas nostras predictas plenius significamus. Teste ut supra.

Rex ballivis suis de Kenyton' salutem. Precipimus vobis quod in plena curia nostra de Kenyton' recordari faciatis loquelam que est in eadem curia inter Willelmum de Longynok' et Matillem uxorem ejus petentes et Ricardum le Chamberleng' tenentem de uno mesuagio et viijo. acris terre cum pertinenciis in Kenyton'; et recordum illud habeatis coram nobis in octabis Sancte Trinitatis ubicunque tunc fuerimus in Anglia prefigentes partibus eundem diem quod tunc sint ibi in loquela illa prout justum fuerit processure. Et habeatis ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Aprilis. Quia idem Ricardus objecit prefate Matilli bastardiam occasione cujus in loquela illa in eadem curia ulterius procedi non poterit.

Footnotes

  • 1. MS. dommissione.
  • 2. MS. "Fracie."