Close Rolls, January 1263

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1263', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 194-203. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp194-203 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, January 1263

De quercubus datis.—Mandatum est Alano La Zuch' justiciario foreste citra Trentam quod in foresta regis Essex' faciat habere priori et fratribus de ordine Predicatorum London' commorantibus viginti quercus ad maeremium ad dormitorium suum inde construendum de dono regis ubi commodius ad opus eorum fieri possit exceptis parco regis de Havering' et bosco regis de Kingiswode. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Januarii.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere uxori Elie de Roff', marescalli equorum regis, unam robam sicut eam habere consuevit. Teste rege apud Roff' primo die Januarii.

De roba data.—Mandatum est eisdem quod habere faciant Waltero de Berkested robam suam sicut uni de justiciariis regis. Teste ut supra.

De ponendis per ballium.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod Willelmum de la Lode, Nicholaum filium ejus, Willelmum de Benham, Johannem Luvel, Henricum le Esquier, Radulfum Baret et Reginaldum Hughe, captus et detentus (sic) in prisona regis de Chadelewrth' pro morte Roberti Aleyn, unde appellati sunt, venire faciat usque Lond' liberandos ibidem custodi gaiole regis de Newegate, cui rex mandavit quod ipsos recipiat et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit.

De denariis levandis ad opus regis.—Mandatum est Willelmo la Zuch', constabulario castri Roff', quod de civitate regis Roff' sine dilacione levari faciat quinque marcas ad quas nuper amerciata fuit coram eo pro transgressione mercati; et denarios illos faciat habere Rogero le Vineter, Willelmo Potyn, Willelmo de Fontibus, civibus regis Roff', et Thome de Derteford, burgensi de Dertford, in partem solucionis undecim librarum decem et septem solidorum et quatuor denariorum in quibus rex predictis Rogero, Willelmo, Willelmo et Thome tenetur pro vinis ab eis emptis ad opus regis in ultimo transitu suo per partes suas per manus Johannis de Somers' et Willelmi Biset, pincernarum regis. Et quia preter illas quinque marcas et decem marcas et dimidiam quas vicecomes regis Kanc' per preceptum regis prefatis Rogero, Willelmo, Willelmo et Thome faciet habere, eis, de perpacacione predictarum undecim librarum decem et septem solidorum et quatuor denariorum, triginta solidi et octo denarii restant reddendi; mandatum est prefato constabulario quod predictos xxx. solidos et viij. denarios de firma civitatis regis Roff' predictis Rogero, Willelmo, Willelmo et Thome in perpacacionem debiti predicti faciat habere. Et rex predictos triginta solidos et octo denarios in exitibus civitatis predicte eis allocari faciet. Teste rege apud Westmonasterium x. die Januarii.

Preceptum est vicecomiti Kanc' quod sine dilacione levari faciat omnia debita subscripta, videlicet de villata de Ospring' duas marcas et dimidium, de villatis de Sidingeburn' et Norton' quinque marcas et de villata de Derteford xl. solidos, ad quos nuper amerciate fuerunt coram rege pro transgressione mercati. Et omnes denarios illos faciat habere Rogero le Vineter, Willelmo Potyn, Willelmo de Fontibus, civibus nostris Roff', et Thome de Derteford, burgensi de Derteford, in parte solucionis undecim librarum decem et septem solidorum et quatuor denariorum in quibus rex predictis Rogero, Willelmo, Willelmo et Thome tenetur pro vinis ab eis emptis ad opus regis in ultimo transitu regis per partes suas per manus Johannis de Som' et Willelmi Biset, pincernarum regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Percy.—Mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori suo ultra Trentam, quod habere faciat Willelmo de Percy, fratri Ingrami de Percy nuper defuncti, seisinam manerii de Levington' quod nuper occasione mortis predicti Ingrami cepit in manum regis, tenendi nomine regis salvo jure cujus libet. Ita quod, si Henricus de Percy qui propinquior heres esse dicitur ejusdem Ingrami gratum non habeat quod manerium predictum eidem Willelmo remaneat, seisina ejusdem manerii eidem Henrico sine placito reddatur salvo eidem Willelmo jure suo in manerio predicto cum inde loqui voluerit. Et omnes exitus quos recepit a tempore capcionis ejusdem manerii in manum regis eidem Willelmo habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium x. die Januarii.

Pro Roberto de Beaumis.—Rex Thefanie que fuit uxor Hugonis de Bolebek salutem. Sciatis quod concessimus Roberto de Beumys, valletto Edwardi filii nostri, maritagium Matillis ultimo nate filie et unius heredum predicti Hugonis quondam viri vestri qui de nobis tenuit in capite, quod quidem maritagium ad nos pertinet racione custodie terrarum et heredum predicti Hugonis in manu nostra existentis. Et ideo vobis mandamus quod dictam Matillem eidem Roberto sine dilacione liberetis. Teste ut supra.

Pro abbate de Gresteing'.—Quia abbas de Gresteng' satisfecit regi de fine quem nuper fecit cum rege in partibus Francie pro seisina habenda omnium terrarum et tenementorum que de rege tenet in Anglia una cum exitibus inde perceptis ad opus regis et que occasione cessionis Thome quondam abbatis ejusdem loci capta fuerunt in manum regis; mandatum est Willelmo de Weilond, escaetori regis citra Trentam, quod omnes exitus provenientes de terris et tenementis predictis a tempore capcionis eorundem in manum regis eidem abbati vel ejus certo attornato has litteras deferenti sine dilacione restitui faciat. Teste ut supra.

[m. 13.]

De robis datis Fratribus Predicatoribus ad capitulum generale Lond' convenientibus.—Mandatum est Ricardo de Ewell et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Fratribus Predicatoribus conventibus (sic) ad capitulum generale Lond' celebrantibus septingentas robas integras ordini suo convenitibus (sic) de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium x. die Januarii. Per ipsum regem.

Pro Edmundo filio regis.—Cum rex concesserit Edmundo filio regis custodiam terrarum et tenementorum que fuerunt Baldewini de Insula quondam comitis Devon' habendam et tenendam usque ad legitimam etatem heredum comitis ejusdem, mandatum est Willelmo de Weilond, escaetori regis citra Trentam, quod eidem filio regis omnes exitus de terris predictis ad opus regis perceptos a tempore quo custodia predicta per mortem prefati comitis devenit in manum regis sine dilacione habere faciat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Henrico Purcel, custodi terrarum que fuerunt Thome Gresl', quod eidem filio regis omnes exitus de terris predictis ad opus regis perceptos a tempore quo custodia predicta per mortem prefati Thome devenit in manum regis sine dilacione habere faciat. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Henrico la Zuch' robam suam de termino Natalis Domini proximo preterito. Teste etc.

Pro abbate et conventu de Alba Landa.—Rex Thome de Kynros, ballivo suo Stanford', salutem. Ostensum est nobis ex parte abbatis et conventus de Alba Landa in Normannia quod, cum ipsi et predecessores sui a tempore cujus non extat memoria hucusque percipere consueverint singulis annis quatuor marcas de exitibus predicte ville per manus ballivi ejusdem ville qui pro tempore fuerit de antiqua elemosina constituta, et ipsi tam tempore nostro quam tempore Edwardi filii nostri, predictas quatuor marcas per manum ballivi ejusdem ville perceperint, vos solucionem dicte pecunie eis facere distulistis ut accepimus. Et, quia nolumus eis super hoc injuriari, vobis mandamus quod, si ita est, tunc eisdem abbati et conventui predictas quatuor marcas habere facias sicut eas temporibus retroactis habere consueverunt. Teste etc.

De dolio vini dato.—Mandatum est Johanni de Swineford', camerario Lond', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Guidoni de Roch' unum dolium vini de dono regis. Teste.

De exitibus itineris justiciariorum liberandis Willelmo de Valenc'.—Mandatum est thesaurario et camerariis quod omnes denarios provenientes de exitibus itinerum justiciariorum regis ultimo itinerantium in comitatibus Essex' et Hertford', quos jam receperunt et successive recepturi sunt ad scaccarium regis, liberari faciant Willelmo de Valenc' fratri regis in partem solucionis M D. et L. marcarum, in quibus rex ei tenetur per litteras suas patentes quas inde habet pro pecunia quam rex recepit de thesauro et debitis suis dum idem frater regis agebat extra regnum regis. Et, cum rex sciverit quantum ibi liberaverint, breve suum de Liberate eis inde fieri faciet. Teste.

Pro executoribus W. quondam Batoniensis et Wellensis episcopi (sic).—Mandatum est custodi episcopatus Lond' quod omnia fena que fuerunt H. quondam Lond' episcopi falcata, manu operata et levata ante mortem ejusdem episcopi et que racione vacacionis ejusdem episcopatus post mortem ejusdem in manum regis cepit, sine dilacione faciat habere executoribus testamenti predicti episcopi ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste.

Pro Sefrido filio Petri.—Rex Johanni de Sandwic' salutem. Cum quatuor annis jam elapsis Sefridus filius Petri tunc infra etatem existens vobis ex commissione Hugonis le Bigod tunc justiciarii Anglie commissus exteterit custodiendus una cum omnibus terris ejusdem, ac idem Sefridus jam plene sit etatis, ut intelleximus, ita quod se ipsum et terras suas regere potest et defensare, vobis mandamus quod prefato Sefrido seisinam terrarum suarum sine dilacione habere facias una cum omnibus inde perceptis a tempore quo custodiam earundem recepistis, salvis vobis racionabilibus impensis circa terras illas et custodiam prefati Sefridi per vos interim appositis. Teste.

De ponendis per ballium et manu capcionem.—Rex Roberto de Nevill', justiciario foreste sue ultra Trentam, salutem. Cum Petrus Gillot, Thomas filius Godefridi de Alta Ripa, Willelmus Grayn de Orge, Rogerus et Johannes fratres ejus, Willelmus Revel, Robertus frater ejus, Willelmus le Hunte, Adam Tauntost, Willelmus filius Petri, Willelmus filius Roberti de Skipton', Johannes frater ejus, Elias de Rilleston' et Arthurus de Everby nuper indictati fuerint coram vobis de transgressione facta per eos in foresta de Blakebneshir' in Eddemeredon' que est in manu nostra racione custodie terrarum que fuerunt Edmundi de Lacy quondam comitis Linc' in manu nostra existentium; vobis mandamus quod, si quilibet predictorum Petri, Thome, Willelmi, Rogeri, Johannis, Willelmi, Roberti, Willelmi, Willelmi, Johannis, Elie et Arthuri invenerit vobis duodecim probos et legales homines qui eos manucapiant habere coram nobis a die Pasche in unum mensem ad respondendum nobis de transgressione predicta, tunc prefatos Petrum et alios per manucapcionem predictam tradatis in ballium usque ad diem antedictum. Et habeas ibi nomina illorum qui eos manuceperint ut predictum est et hoc breve. Teste.

Pro Roberto Waleraund'.—Mandatum est majori et vicecomitibus Lond' quod, si per consideracionem curie regis Lond' recuperaverint seisinam domorum que fuerunt Johannis de Monemuth' in Lond', tunc domos illas Roberto Walerand' liberari faciant nomine regis tenendas quamdiu regi placuerit. Teste.

Hic recessit W. de Merton' a curia.

De denariis solvendis ad scaccarium regis.—Mandatum est Johanni de Gisorc' et Rogero de la Leye, custodibus cambii regis, quod de exitibus ejusdem cambii sine dilacione solvant M. marcas in scaccario regis exinde liberandas per thesaurarium et camerarios quo rex eis injunxit ad quedam negocia regis specialia inde expedienda. Et hoc nullatenus omittant. Teste rege apud Westmonasterium, xvi. die Januarii.

De manucapcione et ponendo per ballium.—Quia testificatum est coram rege per Philippum Basset, justiciarium Anglie, et Willelmum de Wilton' et alios fideles regis quod Jacobus Wys, captus et detentus in prisona regis Wynton' pro morte Willelmi de Elmed' malefactoris interfecti pro transgressione venacionis facta in foresta regis Porcestr', unde appellatus est, non est culpabilis de morte predicti Jacobi (sic) secundum legem et consuetudinem regni regis, mandatum est vicecomiti Suthamt' quod, si predictus Jacobus invenerit sibi duodecim legales homines qui eum manucapiant habere coram justiciariis etc. ad placita foreste etc. ad standum recto si quis etc., tunc ipsum Jacobum predictis xij. tradat in ballium sicut predictum est. Et habeat ibi nomina illorum xij. etc.

Pro Roberto Waleraund'.—Quia constat regi per inquisicionem quam per majorem et vicecomites Lond' fieri fecit quod domus que fuerunt Johannis de Monemuth' in Lond' sunt escaeta nostra eo quod idem Johannes obiit sine herede de se, mandatum est predictis majori et vicecomitibus quod seisinam domorum illarum Roberto Waler' habere faciant nomine regis tenendam quamdiu regi placuerit. Teste ut supra. Per justiciarium et alios de consilio regis.

De resummonicione itineris justiciariorum et de processu, brevibus et aliis dictum iter contingentibus justiciariis mittendis.— Rex Martino de Littlebir' et sociis suis justiciariis itinerantibus in comitatu Surr' salutem. Cum jam providerimus quod peracto presenti itinere vestro in comitatu predicto incipiatis iter vestrum apud Winton' in comitatu Suthamt' ad itinerandum ad com munia placita ibidem in crastino clausi Pasche proximo futuro, et provisum sit quod Nicholaus de Turri et socii sui, justiciarii nunc itinerantes in comitatu Kanc', peracto itinere suo ibidem incipiant iter suum ad terminum predictum ad itinerandum ad comunia placita apud Linc'; vobis mandamus quod omnes loquelas partium borealium que vos secuntur cum brevibus ac toto processu earundem prefatis Nicholao et sociis suis audiendas et terminandas mittatis. Teste rege apud Westmonasterium xvi. die Januarii.

Rex Nicholao de Turri et sociis suis, justiciariis itinerantibus in comitatu Kanc', salutem. Cum jam providerimus quod, peracto presenti itinere vestro in comitatu predicto, incipiatis iter vestrum apud Linc' ad itinerandum ad communia placita ibidem in crastino clausi Pasche proximo futuro et provisum sit quod Martinus de Littlebir' et socii sui, justiciarii itinerantes in comitatu Surr', peracto itinere suo ibidem, incipiant iter suum ad terminum predictum ad itinerandum ad communia placita apud Winton' in comitatu Suthamt'; vobis mandamus quod omnes loquelas partium australium que vos secuntur cum brevibus ac toto processu earundem prefatis Martino et sociis suis audiendas et terminandas mittatis. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Henrico balistario castri regis de Windes' unam robam de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Agnete de Weston'.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Quia Agnes de Weston' tenet quandam partem terrarum que fuerunt magistri Roberti de Shardelawe in escambium cujusdam terre quam habuit in Hibernia et que est in manu Edwardi filii nostri, ac vicecomes Derb', per summonicionem scaccarii predicti, ipsam Agnetem una cum aliis tenentibus de terris predicti Roberti distringit ad reddendum ad predictum scaccarium sexaginta et duodecim libras, undecim solidos et octo denarios de debito in quo idem Robertus tenebatur Aaron de Ebor' Judeo et de quo predictam Agnetem acquietare debemus; vobis mandamus quod ipsam pro predicto debito decetero distringi non faciatis set eam inde quietam esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, xviij. die Januarii.

De exitibus terrarum Willelmi de Sancta Ermina.—Mandatum est baronibus de scaccario quod, scrutatis rotulis scaccarii regis, sine dilacione scire faciatis regi quantum receperint ad scaccarium regis de exitibus terrarum et tenementorum Willelmi de Sancta Ermina a tempore quo terre et tenementa illa extiterunt in manum regis post ultimum recessum ipsius Willelmi ab Anglia. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Johannes Belekyn, detentus in prisona regis de Norwic' pro morte Gilberti Grigge unde rettatus est, habet breve vicecomiti Norff' quod ponatur per ballium. Teste.

Pro Roberto Hardy valletto panetarie regis.—Rex, pro diutino obsequio quod Robertus Hardi vallettus paneterie regi impendit, concessit ei illos duos denarios diurnos quos Simon Hurtaud nuper defunctus percipere consuevit per manus vicecomitis Essex' de elemosina regis constituta, percipiendos quoad vixerit eodem modo quo predictus Simon eos percipere consuevit. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eidem Roberto predictos duos denarios diurnos habere faciant ut predictum est cum omnibus arreragiis suis a tempore mortis ipsius Simonis. Teste ut supra.

De terris extendendis et dote assignanda uxori dicti defuncti.— Quia Nicholaus de Berkel', qui de comite Glouc' tenuit in capite, nuper diem clausit extremum, ut dicitur, per quod custodia omnium terrarum et tenementorum que fuerunt ejusdem Nicholai que de predicto comite tenuit ad regem pertinet ratione custodie terrarum et heredis predicti comitis in manu regis existentis, mandatum est Willelmo de Weilond', escaetori citra Trentam, quod omnes terras et tenementa que predictus Nicholaus de predicto comite tenuit in capite in balliva sua de quibus idem Nicholaus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit, capiat in manum regis et salvo custodiat donec rex aliud inde mandaverit. Et per sacramentum proborum et legalium hominum extendi faciat omnes terras et tenementa predicta, videlicet quantum valeant in dominicis redditibus et omnibus aliis exitibus per annum. Et, secundum extentam, Alicie, que fuit uxor predicti Nicholai, racionabilem dotem suam que eam contingit de terris et tenementis predictis et que sunt in manu regis, faciat assignari. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Laurencio de Manneby de dono regis unam robam. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Januarii.

[m. 12.]

Pro Roberto Waleraund'.—Rex Willelmo de Weilond, escaetori suo citra Trentam, salutem. Cum nuper concesserimus dilecto et fideli nostro Roberto Walerand ducentas marcatas terre de custodia terrarum que fuerunt Johannis de Gatesden' usque ad legitimam etatem heredis dicti Johannis una cum custodia et maritagio filie et heredis ejusdem, ac extenta terrarum que fuerunt predicti Johannis, quas assignari fecimus eidem Roberto, usque ad summam cc. marcarum non attingat, sicut per vos accepimus, assignavimus eidem Roberto custodiam terrarum Roberti de Lucy, qui de Ricardo de Clar' quondam comite Glouc' tenuit in capite, que ad nos pertinet racione custodie terrarum predicti comitis in manu nostra existentium, et que per vos extensa sunt ad decem et septem libras per annum, habendam usque ad legitimam etatem heredum predicti Roberti de Luci in partem satisfaccionis quinquaginta et quatuor marcarum, trium solidorum, quatuor denariorum et unius oboli, qui ei restant perficiendi de predicta summa cc. marcatarum terre, salvo nobis maritagio heredum ejusdem Roberti et salva uxori predicti Roberti racionabili dote sua ipsam de terris que fuerunt predicti Roberti quondam viri sui contingente. Et ideo vobis mandamus quod eidem Roberto de custodia terrarum predicti Roberti, que extense sunt ad tresdecim libras et quas de predicto comite tenuit, plenam seisinam habere facias tenenda in partem satisfaccionis predictarum liiij. marcarum, iij. solidorum, iiij. denariorum, et unius oboli, salva uxori predicti Roberti racionabili dote sua de terris predictis sicut predictum est. Teste me ipso apud Westmonasterium, xxiij. die Januarii. Et memorandum quod de predicta custodia remanent xiij. marcate terre per annum et adhuc sunt sibi assignande xlj. marce, iij. solidi, iiij. denarii et obolus. Teste etc.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere magistro Rogero coco una (sic) robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Pro comite Warr'.—Cum Johannes de Pless' comes Warr' constabularius castri regis Divisis anno presenti ceperit in foresta de Cypham in comitatu predicto octo quercus ad quendam rogum et quinque quercus in foresta de Melkesham ad cindulas ad cooperiendum domos castri predicti, mandatum est justiciariis itinerantibus ad placita foreste in comitatu Wiltes' quod predictum comitem in itinere suo propter hoc non occasionent vel occasionari permittant, set ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

Rex Willelmo de Weilond, escaetori suo citra Trentam, salutem. Cum dudum concessissemus Radulfo filio Nicholai custodiam terrarum et heredum Willelmi de Asseby habendam sibi et heredibus vel assignatis suis usque ad legittimam (fn. 1) heredum ipsius Willelmi una cum maritagio eorundem, et idem Radulfus dimisisset Thome de Estleye custodiam predictam una cum maritagio eorundem, ac Robertus primogenitus filius et heres predicti Willelmi nuper diem claussiset extremum; vos occasione mortis ipsius Roberti terras ipsum jure hereditario contingentes et in custodia ipsius Thome existentes in manum nostram cepistis. Et quia accepimus per inquisicionem quam per vos fieri fecimus quod idem Robertus antequam ad legittimam etatem pervenisset et seisinam hereditatis sue optinuisset in fata concessit sine herede de se, postnatis fratribus suis infra etatem existentibus, vobis mandamus quod custodiam illam eidem Thome rehabere faciatis una cum omnibus inde perceptis medio tempore habendam usque ad legittimam eorundem heredum sicut predictum est. Teste me ipso apud Westmonasterium xx. die Januarii.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi foreste Essex', quod in forestis de Hatfeld et Waltham faciat habere Isabelle de Brus' quatuor damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Petro de Monte Forti.—Quia Petrus de Monte Forti pro negociis regis, quibus intendit in partibus Wallie, coram justiciariis regis itinerantibus ad placita foreste in comitatu Wiltes' in itinere suo in comitatu predicto ad presens interesse non potest, mandatum est prefatis justiciariis quod querelas ipsum in presenti itinere suo in comitatu predicto tangentes ponant in respectum usque alibi in itinere suo ad hujusmodi placita ubi prefatus Petrus commodius possit interesse. Teste rege apud Westmonasterium xxij. Januarii. Per consilium.

De bissis datis.—Rex dedit Willelmo de Wilton' quatuor bissas in foresta regis de Wulvemar'. Et mandatum est custodi illius foreste quod predictum Willelmum vel homines suos, quos pro bissis illis capiendis illuc missurus est, bissas illas capere permittat. Teste ut supra. Per R. Waler'.

Pro executoribus H. quondam Londoniensis episcopi.—Mandatum est Galfrido de Cauz, custodi episcopatus Lond', quod omnia fena anni proximo preteriti in maneriis et terris episcopatus Lond' falcata, manu operata et levata ante mortem H. quondam Londoniensis episcopi et que racione vacacionis ejusdem episcopatus post mortem ejusdem episcopi in manum regis cepit, sine dilacione faciat habere executoribus testamenti predicti ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.

De denariis solvendis ad scaccarium regis.—Mandatum est Johanni de Gisorc' et Rogero de la Lye, custodibus cambii regis, quod de exitibus ejusdem cambii sine dilacione solvi faciant thesaurario regis ad scaccarium regis centum viginti et sex libras et unam marcam ad quedam negocia regis que rex prefato thesaurario suo duxit injungenda. Et hoc nullatenus omittant. Et, cum eas sibi ibidem liberaverint, rex eas sibi faciet allocari. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Januarii. Per consilium.

De lampredis et alosis mittendis ad regem.—Mandatum est ballivis Glouc' quod lampredas et alosas quas in villa sua inveniri contigerit emi et ad regem particulatim mitti faciant. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerint, rex illud eis faciet allocari. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. etatem omitted.