Close Rolls, November 1263

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1263', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 312-324. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp312-324 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1263

Pro Alienora consorte Edwardi primogeniti regis.—Mandatum est Drogoni de Barentin', constabulario de Windes', quod de garnestura regis que est in custodia sua faciat habere Alienore consorti Edwardi filii regis quadraginta quarteria frumenti et decem quarteria avene ad sustentacionem suam in castro predicto. Teste rege apud Oxoniam primo die Novembris.

De scaccario tenendo.—Mandatum est magistro J. de Chishull', archidiacono Lond' cancellario scaccarii sui, et ceteris residentibus in eodem scaccario quod scaccarium regis apertum teneant prout temporibus retroactis teneri consuevit. Et, quia rex baronem in eodem scaccario ad presens non habet ut intellexit, assignavit Rogerum de la Lye rememoratorem scaccarii predicti ad officium baronis in scaccario supradicto explendum, mandans eisdem quod ipsum ad hoc admittant. Ceterum decetero scribant vicecomitibus regis per Angliam de omnibus scaccarium predictum contingentibus sicut aliter facere consueverunt. Teste rege apud Oxoniam primo die Novembris.
Et mandatum est prefato Rogero quod officio baronis in eodem scaccario intendat donec rex inde aliud mandaverit. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe, quod faciant habere Nicholao de Sancto Mauro et Alano Burnel, qui in ultima transfretacione regis cum rege profecti fuerunt ad partes transmarinas, robas et capas eis competentes de gracia regis speciali. Teste rege apud Oxoniam ij. die Novembris.
Consimiles literas habent subscripti de robis et capis. Bartholomeus Bigod, Radulfus de Bakepuz, Johannes de la Lynde, Walterus de Burges, Robertus Aguilun, Galfridus de Percy.

Pro Willelmo de Grey.—Rex dedit respectum Willelmo de Grey commoranti in servicio regis per preceptum regis de compoto suo reddendo ad scaccarium regis de toto tempore quo fuit vicecomes regis Linc' usque in crastinum Sancti Hillarii proximo venturum. Et mandatum est baronibus de scaccario quod respectum illum ei habere faciant. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Scalariis.—Rex de fine xx. marcarum quem Galfridus de Scalariis, vallettus regis, fecit cum rege pro habendo maritagio Matillis, que fuit uxor Willelmi de Hardredishull dudum defuncti qui de rege tenuit in capite, remisit eidem Galfrido decem libras in subsidium sustentacionis sue et ad hernesium inde sibi emendum. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum de predictis decem libris quietum esse faciant. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam quod in foresta de Shothor' faciat (fn. 1) habere fratri Henrico magistro hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie quinque robora ad focum suum de dono regis. Teste supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem Alano quod in foresta de Shottor' faciat habere Fratribus Predicatoribus Oxonie decem quercus de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est eidem Alano quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Witham, fratri Johannis de Witham capellani, tria robora folia non ferentia ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De panno dato.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant fratri Henrico custodi hospitalis regis extra portam orientalem Oxonie unum pannum de samito ad quandam de coro (fn. 2) inde faciendam et deputandam celebracioni divinorum in capella hospitalis predicti de dono regis. Teste ut supra.

De maneriis commissis.—Mandatum est omnibus tenentibus manerii de Haneberg' quod Petro de Leye, custodi manerii predicti, in omnibus que ad custodiam illam pertinent intendentes sint et respondentes, sicut prius fuerunt, donec aliud inde a rege receperint in mandatis. Teste rege apud Oxoniam iiij. die Novembris.
Eodem modo scribitur omnibus tenentibus manerii de Blockesham pro eodem Petro. Teste ut supra.

Pro Edwardo primogenito regis.—Rex cyrographariis arche Judeorum Oxonie tam Christianis quam Judeis salutem. Cum Jacobus de Lond', Judeus Oxonie, teneatur Edwardo primogenito nostro in centum marcis sterlingorum, vobis mandamus quod in presencia majoris Oxonie de cartis debitorum prefati Judei que sunt in deposito penes vos in archa predicta eidem primogenito nostro liberetis usque ad summam debiti supradicti, custodiendas donec ei de debito illo satisfecerit. Teste rege apud Oxoniam vj. die Novembris.

Pro Johanne de Brehus'.—Rex Johanni de Baalon salutem. Cum de consilio nostro providerimus quod omnes terre et tenementa et catalla dilecti et fidelis nostri Johannis de Breus nuper a quibuscunque occasione contencionis habite in regno occupata restituerentur; ac vos manerium predicti Johannis de Breus' de Pampel' occasione predicta occupaveritis, ut intelleximus, una cum bonis ibidem inventis; vobis mandamus quod, si ita est, tunc manerium predictum una cum bonis et catallis per vos ablatis sine dilacione prefato Johanni restituatis. Teste ut supra.

De denariis custodiendis ad opus regis.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod pretextu alicujus mandati sibi hucusque directi nullum denarium liberet vel solvat decetero constabulario castri Dovor', set omnes denarios quos habet et habere potest de balliva sua salvo custodiat ad opus regis donec aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De villis commissis.—Cum custodia villarum de Winchels' et la Rye nec de assensu nostro vel consilii nostri nec de voluntate nostra commissa fuerit Johanni de la Haye; mandatum est Michaeli de Meynyl quod predicte custodie decetero intendat sicut prius facere consuevit. Teste ut supra.
Et mandatum est baronibus villarum predictarum quod decetero non intendant predicto Johanni de la Haye.

De septem hundredis commissis.—Rex liberis hominibus de septem hundredis de Wald salutem. Cum custodia predictorum hundredorum nec de assensu nostro vel consilii nostri nec de voluntate nostra commissa fuerit Johanni de la Haye; vobis mandamus quod eidem Johanni decetero in nullo intendentes sitis, set dilecto et fideli nostro Willelmo de Northeie, cui custodiam illam prius commiseramus, decetero intendatis sicut prius fecistis, donec aliud inde preceperimus. Teste ut supra. Et mandatum est predicto Willelmo quod predicte custodie decetero intendat sicut prius intendere consuevit.

Pro Ricardo de Ewell'.—Rex Willelmo de Weylond escaetori suo citra Trentam salutem. Sciatis quod pro laudabili servicio quod Ricardus de Ewell', emptor garderobe nostre, nobis impendit concessimus ei primam wardam vel escaetam valoris xx. librarum que nobis accidere continget, habendam et tenendam usque ad legitimam etatem heredis warde predicte. Et ideo vobis mandamus quod de warda illa vel escaeta, quamcitius acciderit in balliva vestra, eidem Ricardo plenam seisinam habere faciatis, tenenda in forma predicta. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Wauberg' faciat habere Radulfo de Cameys duas damas de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Alano quod in foresta de Chete faciat habere Johanni de la Lynde duas damas de dono regis. Teste supra.
Mandatum est eidem Alano quod in foresta de Shottor' faciat habere Fratribus Predicatoribus Oxonie sex quercus ad quandam domum suam nuper combustam reedificandam de dono regis. Teste supra. (fn. 3)

De quercubus datis.—Mandatum est Alano la Zuch' justiciario foreste citra Trentam quod in foresta de Bernewode faciat habere Waltero de Langel' sex quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Wintoniam x. die Novembris.
Mandatum est constabulario castri de Sancto Briavello quod in foresta de Dene faciat habere Matheo de Gamages quatuor quercus de dono regis. Teste supra.

Pro Monachis Westm'.—Mandatum est Drogoni de Barentin, constabulario castri sui Windes', quod blada et alia bona que monachi de Westmonasterio duci facient per aquam versus Lond' per partes suas libere transire permittat, accepta (sic) tamen ab eis juramento quod blada et bona predicta sua sunt et ea ad opus suum proprium retinebunt. Teste supra.

De denariis ad picturas camere regis apud Westmonasterium liberandis.—Mandatum est thesaurario et camerariis quod habere faciant pictoribus camere regis Westmonasterii denarios ad picturas ejusdem camere et capelle regis retro lectum regis et oriollorum regis ibidem faciendas ita quod picture predictarum camere et capelle citra festum Natalis domini perficiantur. Et, cum rex sciverit quantum eis liberaverint, breve suum de Liberate eis inde habere faciet. Teste supra.

Pro Edmundo filio regis.—Rex vicecomiti Suthampt' salutem. Cum dudum per nostras patentes litteras dederimus Edmundo filio nostro dilecto omnia amercia menta ad que homines et tenentes de terris et feodis que fuerunt Baldewini de Insula, quondam comitis Devon', Johannis filii Mathei, Thome de Gresl' et Alde Paynel amerciati fuerunt coram justiciariis nostris quibuscunque una cum finibus, catallis fugitivorum et dampnatorum anno, die et vasto, tam de hundredis quam terris et feodis predictis, quantum ad nos pertinet, dum predicte terre, hundreda et feoda extiterint vel extiterunt in manu nostra seu in custodia predicti filii nostri ex concessione nostra; tibi precipimus quod omnia amerciamenta ad que homines et tenentes de terris et feodis predictis amerciati fuerunt coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu Suthamt', una cum finibus, catallis fugitivorum et dampnatorum, anno die et vasto tam de hundredis quam terris et feodis predictis a tempore prime concessionis nostre ei inde facte sine dilacione levari et eidem filio nostro vel certo attornato suo habere faciat. Et, cum sciverimus quantum ei liberaveris, breve nostrum de Allocate tibi inde fieri faciemus. Teste rege apud Wintoniam xj. die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Chete quod in eadem foresta faciat habere Hugoni Saunzaver quinque damas de dono regis. Teste supra.
Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Chete faciat habere Reginaldo de Grey unam damam de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Alano quod in foresta de Savernak' faciat habere Johanni de Grey duas damas de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in eadem foresta faciat habere Jacobo de Aldith' quinque damas de dono regis. Teste.

Pro Johanne Doyly et Alicia sorore ejus.—Rex vicecomiti Surr' salutem. Cum nuper perdonaverimus Johanni Doyli et Alicie sorori ejus sectam pacis nostre que ad nos pertinet pro morte Willelmi filii Alani unde rettati sunt et firmam pacem nostram eis inde concesserimus; et tu predictam Aliciam in prisona nostra de Gildeford' occasione secte nostre predicte detineas; tibi precipimus quod, si ita est, tunc predictam Aliciam a prisona predicta sine dilacione liberari facias nisi per appellum alicujus detineatur ibidem propter quod secundum legem et consuetudinem regni nostri deliberari non debeat. Et terras et catalla predicti Johannis, que occasione mortis predicte in manum nostram cepisti, eidem Johanni sine dilacione restituas, nisi idem Johannes prius pro morte predicta in curia nostra utlagatus fuerit vel judicialiter convictus. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zuch, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Chet' faciat habere Hamoni Extraneo tres damas de dono regis. Teste supra.
Mandatum est eidem Alano quod in foresta de Gyllinggeham faciat habere Johanni Gyffard tres damas de dono regis. Teste supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem Alano quod in foresta de Bernewode faciat habere fratribus Beate Marie de Monte Carmel' quatuor quercus de dono regis. Teste supra.
Mandatum custodi foreste de Clive quod in parco de Clyve faciat habere Ade de Cestreton tres bonas quercus de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Alano la Zuch, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Bere faciat habere abbati de Loco Sancti Edwardi quinque quercus ad meremium de dono regis. Teste rege apud Wintoniam xiiij. die Novembris.

[m. 9.]

De ponendo per ballium.—Johannes de la Heth' captus et detentus in prisona Salop' pro morte Johannis de Brenghenoc unde appellatus est, habet breve vicecomiti Salop' quod ponatur per ballium etc. Teste rege apud Wyntoniam xiij. die Novembris.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere Reginaldo de Drumar' duo vetera robora folia non ferentia ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Ber' quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Stapeleg', quondam servienti regis ad arma, duo vetera robora folia non ferentia ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Chete quod permittat Johannem Luvel et Henricum de Candover, venatores regis, capere sexaginta damas ad opus regis contra festum Natalis Domini proximo futurum. Teste rege apud Wintoniam xv. die Novembris.

De bissis datis.—Mandatum est custodi foreste de Menedep' quod permittat Ricardum de Candover et Henricum de Candover, venatores regis, capere in eadem foresta x. bissas ad opus regis contra festum predictum. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Graveling' quod permittat eosdem venatores capere in eadem foresta x. bissas ad opus regis contra festum predictum. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Nova Foresta quod in eadem foresta faciat habere abbati de Loco Sancti Edwardi quinque quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Rogero de Messenden proficiscenti cum rege ad partes Francie robam et capam sicut uni de familiaribus regis qui cum eo fuerunt in partibus predictis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod faciant habere magistro Thome de la Leye et Waltero de Agmodesham', qui in ultima transfretacione regis cum eo profecti fuerunt ad partes transmarinas, robas sibi competentes hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De manerio de Baddeby capiendo in manum regis.—Rex escaetori suo in comitatu Norhamt' salutem. Precipimus tibi quod sine dilacione capias in manum nostram manerium de Baddeby quod fuit abbatis de Evesham nuper defuncti et quod debet esse in manu nostra racione vacacionis ejusdem abbacie, et illud salvo custodias, ita quod de exitibus etc. donec aliud inde tibi preceperimus. Teste ut supra.

Pro Johanne le Naper.—Preceptum est ballivo de Havering' quod demandam quam fecit Johanni le Naper de quinque solidis redditus assisi sibi solvendis ponat in respectum usque ad festum Sancti Hillarii proximo venturum. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Ber' faciat habere abbati de Hida quatuor damas de dono regis. Teste rege apud Rading' xx. die Novembris.
Mandatum est eidem quod in foresta de Ber' faciat habere Hawisie que fuit uxor Patricii de Cadurc' quatuor damas de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est eidem quod in eadem foresta faciat habere Reginaldo filio Petri sex vetera robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto de Sancto Albano.—Mandatum est Drogoni de Barentin, constabulario castri de Windes', quod bladum quod Robertus de Sancto Albano ducturus est per aquam versus Lond' in duobus batellis hac vice libere transire permittat versus partes predictas de gracia regis speciali; accepto tamen juramento ab eo quod bladum suum proprium sit. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Alano la Zuch, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Gillingham faciat habere Radulfo Russel tres quercus ad maeremium de dono regis. Teste supra.

De denariis levandis ad opus regis.—Cum Gilbertus de Betes, agistator regis de foresta predicta, nondum regi reddiderit denarios quos recepit de ultimo pannagio regis foreste predicte; mandatum est Matheo de Columbariis quod ipsum Gilbertum destringat ad predictos denarios sine dilacione solvendos in garderoba regis; et, cum rex sciverit quantum ibidem liberaverit, breve suum de Allocate ei inde habere faciet. Teste supra.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zuche quod in foresta de Cette faciat habere Wintoniensi episcopo quinque damos et quindecim damas vivas; et in foresta de Savernak' alios quinque damos et quindecim damas vivas ad instaurandum parcum suum de Clere in recompensacionem bestiarum quas Edwardus filius regis nuper cepit in parco predicto. Teste rege apud Rading' xxj. die Novembris.

Mandatum est Rogero de Stodl' et Gilberto de la Roche, agistatoribus foreste de Cippenham, quod omnes denarios quos recepturi sunt de agistamento foreste predicte cum arreragiis inde tempore suo debitis liberent Philippo Basset ad castrum regis Divisarum custodiendum. Et, cum rex sciverit quantum ei liberaverint, breve suum de Allocate eis inde habere faciet. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est agistatoribus foreste de Melkesham'. (fn. 4)

De operacionibus castri de Divisis videndis.—Quia rex concessit Philippo Basset, cui rex nuper commisit castrum regis Divisarum custodiendum quamdiu regi placuerit, quod de misis et expensis quas ipse in reparacione et emendacione ejusdem castri apponet vel apposuit per visum Johannis de Cherborg', Radulfi de Polisholt' et Willelmi le Parker vel duorum ipsorum qui presentes fuerint ultra exitus et proficua villarum de Divisis et Roud' et forestarum de Cippeham et Melkesham, quas rex villas et forestas eidem Philippo ad voluntatem regis commisit, plenam restitucionem vel allocacionem eidem Philippo ad scaccarium regis habere faciet; mandatum est predictis Johanni, Radulfo et Willelmo quod visui operacionum et reparacionum castri regis predicti, cum ab ipso Philippo requisiti fuerint, intendant. Ita quod de summa denariorum quos idem apposuit et quos apponi continget in operacionibus et reparacionibus predictis per visum suum rex certiorari possit. Et hoc nullatenus omittant. Teste rege apud Rading' xxiii. die Novembris.
Mandatum est Alano la Zuch' justiciario foreste citra Trentam quod de hiis que ad predictas forestas pertinent in nullo se intromittat. Teste supra.

De quercubus ad operaciones castri de Divisis.—Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod preter xvj. quercus quas Philippus Basset, constabularius castri Oxonie cepit in foresta de Shottor' ad municionem ejusdem castri faciat habere eidem Philippo xx. quercus ad operaciones predictas. Teste ut supra.

Pro Rogero le Bygod.—Mandatum est eidem Alano quod de quinque quercubus quas custos foreste de Shottor' liberari fecit Rogero le Bigod, comiti Norff' et marescallo Anglie, per preceptum regis quietum esse faciat in proximo adventu justiciariorum regis itineraturorum ad placita foreste in partibus predictis. Teste ut supra.

Pro abbate de Abindon'.—Mandatum est eidem Alano quod in forestis de Bernewod' et Braden' faciat habere abbati de Abindon' xvj. damas et quatuor damos vivos in recompensacionem bestiarum quas Edwardus filius regis cepit in parco ejusdem abbatis de Abendon' quando rex ultimo fuit ibidem. Teste supra.

Pro Nicholao le Mouner.—Mandatum est Drogoni de Barentin constabulario castri Windes', quod buscam et alia bona que Nicholaus le Moneor duci faciet per aquam Thamisie versus Lond' libere et sine impedimento transire permittat per partes suas, accepto ab hominibus buscam et bona predicta ducentibus juramento quod busca et bona illa predicta Nicholai propria sint, et ea ad opus suum proprium retinebit. Teste supra.

Pro Michaele Maucundut.—Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Shirwod' faciat habere Michaeli Maucundut quatuor damas de dono regis. Teste etc.

Pro Roberto de Beaumes.—Rex de fine cc. marcarum, quem Robertus de Beumis', vallettus Edwardi primogeniti regis, fecit cum rege pro maritagio Matillis postnate filie et unius heredum Hugonis de Bolebek' dudum defuncti, qui de rege tenuit in capite, et custodia terrarum predictam Matillem contingentium de terris que fuerunt predicti Hugonis habendis, perdonavit eidem Roberto c. marcas. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum de predictis c. marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Windes' xxvj. die Novembris.

Pro Johanne Lovel.—Mandatum est constabulario castri de Marleberge quod in vivario regis de Marleberge faciat habere Johanni Lovel' tres matrices bremias vivas de dono regis ad vivarium suum de Elecumbe inde restaurandum. Teste.

Pro Almarico de Sancto Amando.—Monstravit regi Amaricus de Sancto Amando quod, cum idem Amaricus usque ad plenam etatem suam extiterit in custodia regis, barones de scaccario de tempore predicto exigunt ab eo scutagium de exercitu regis del Ganoc et auxilium ad primogenitum regis militem faciendum. Et mandatum est prefatis baronibus quod scrutatis rotulis scaccarii regis, si invenerint ita esse, tunc predictum Amaricum de demanda quam ei faciunt de prefatis scutagio et auxilio quietum esse faciant. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi bosci de Haya extra Hereford' quod in bosco predicto faciat habere Hugoni de Turbervill' sex robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Mandatum est custodi foreste de Wauberge quod permittat Willelmum Biset, Henricum de Candover' et Johannem Lovel capere ad opus regis xxx. damas in predicta foresta contra festum Natalis Domini proximo venturum. Teste rege apud Windes' xxv. die Novembris.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Witlewod' quod permittat eosdem capere ad opus regis triginta damas contra festum predictum.

Pro uxore Willelmi de Valencia.—Mandatum est custodibus vinorum castri de Windes' quod de vinis regis que sunt ibidem faciant habere uxori Willelmi de Valencia unum dolium vini de dono regis.

De bissis datis.—Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Shirlet faciat habere Johanni Extraneo duas bissas de dono regis. Teste supra.

De fururis ad opus regis capiendis.—Rex majori et ballivis suis suis Norhamt' salutem. Quia pro turbacione nuper habita in regno nostro et aliis negociis urgentibus quibus occupati sumus nondum providimus nobis ad plenum de hiis que ad garderobam nostram pertinent; vobis mandamus quod sine dilacione provideatis nobis de x. duodenis bonarum fururarum agninarum; et 1. penulis de minuto vario et bissis, videlicet, de una duodena de minuto vario et una duodena de bissis de undecim fessis et una duodena de x. fessis et quatuordecim de ix. fessis; et eas ad nos cariari faciatis; ita quod eas habeamus in octabis Sancti Hillarii proximo venturis ad ultimum ubicunque tunc fuerimus in Anglia. Et hoc sicut de vobis confidimus nullatenus omittatis. Et, cum sciverimus custum quod ad hoc posueritis, illud vobis in firma ville vestre et aliis debitis in quibus nobis tenemini faciemus allocari. Teste rege apud Windes' xxiiij. die Novembris.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Simoni de Braye, Laurencio de Egeham, Waltero de Dadinton', et Radulfo de Woxebrig', capellanis castri de Windes', robas sibi competentes hac vice de dono regis. Teste rege apud Windes xxviij. die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in eadem foresta faciat habere Nicholao de Molis tres damas de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in brulliis de Andover faciat habere Widoni de Rupe Forti tres damas de dono regis. Teste supra.

De vinis datis.—Mandatum est Willelmo de Porstok', camerario Lond', quod de vinis regis que sunt custodia vestra, faciat habere militibus commorantibus in municione castri Windes' tria dolia vini ad sustentacionem suam de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Sancto Leodegario.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod, si robe Willelmi de Sancto Leodegario commorantis in municione castri Windes' ei aretro sint de terminis Natalis Domini et Pasche anno etc. xlvij., tunc eas ei habere faciant de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in eadem foresta faciat habere custodi pontis de Stan' duas quercus ad reparacionem ejusdem pontis de dono regis. Teste rege apud Kingeston' xxviij. die Novembris.

Pro Johanne de Curtenay.—Rex de debitis in quibus Johannes de Curtenay ei tenetur perdonavit eidem Johanni x. marcas. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum de predictis x. marcis quietum esse faciant. Teste supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Braden' quod in eadem foresta faciat habere Henrico de Malo Lacu duas damas de dono regis. Teste supra.

Pro magistro Conrado attilliatore balistarum regis.—Mandatum est Hugoni le Despenser quod attilium magistri Conradi factori (fn. 5) balistarum regis de cornu commorantis in castro de Windes' et alia necessaria ipsius. Conradi que sunt in Turri London' sine dilacione liberet eidem deferenda usque Windes' ad officium suum ibidem excercendum prout rex ei injunxit. Teste ut supra apud Croinden' xxviij. die Novembris.

Mandatum est Drogoni de Barentin constabulario castri de Windes' quod habere faciat magistro Conrado factori balistarum de cornu commoranti in eodem castro, qui capit per diem xij. denarios pro stipendiis suis et trium servientum suorum, stipendia sua quamdiu fuerit in castro predicto per preceptum regis in servicio regis. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Johanni de Gonevill' et duobus fratribus suis tres robas, et Emerico filio Emerici, valletto, unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De servientibus retinendis in castro Windes'.—Cum servientes regis ad arma pedites aliquamdiu de precepto regis steterint in municione castri de Windes', quibus Drogo de Barentin, constabularius Windes', stipendia sua solvit ut rex accepit; mandatum est eidem constabulario quod eosdem servientes adhuc in municione castri predicti retineat et eis stipendia sua, sicut hactenus fecit, habere faciat donec aliud a rege super hoc receperit in mandatis. Et, cum rex sciverit quantum eis liberaverit, rex sibi tam de tempore preterito quam futuro in proximo adventu regis usque Windes' vel Lond' breve suum de Allocate inde habere faciet. Teste rege apud Roffam xxix. die Novembris. Per H. le Bigod.

[m. 8.]

Pro Rogero de la Leye quod intendat officio scaccarii.—Quia rex nondum providit de thesaurario et cancellario ponendis ad scaccarium regis, mandatum est Rogero de la Lye quod officium tam thesaurarii quam cancellarii prout hactenus fieri consuevit intendat donec aliud a rege receperit in mandatis et aliter super hoc ordinaverit. Teste rege apud Roffam xxx. die Novembris. Per regem, Hugonem le Bigod et J. de War'.

Footnotes

  • 1. faciat repeated.
  • 2. sic.
  • 3. Et oriollorum regis interlineated.
  • 4. In the margin in lighter ink than neighbouring entries and a different hand.
  • 5. sic: apparently for factoris.