Close Rolls, April 1264

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1264', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 382-383. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp382-383 [accessed 17 April 2024]

Image
Image

Close Rolls, April 1264

[m. 6d.]

Quia Henricus de Pinkeny est in servicio regis cum rege cum servicio suo regi debito, propter quod wardam quam facere debet ad castrum Windes' facere non potest, mandatum est Drogoni de Barentin, constabulario castri Windes', quatinus ipsum pro eo quod non facit wardam suam ad castrum predictum non vexet, quia rex ipsum inde quietat dum steterit cum rege in servicio regis predicto. Teste rege apud Oxoniam vij. die Aprilis.

Pro Stephano de Houtona.—Reginaldus le Grey recognovit se debere Stephano de Houtona viginti marcas solvendas ei in festo Pentecostes proximo futuro; et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia de terris et bonis suis in Anglia levetur per vicecomitem regis ad opus predicti Stephani. Teste rege apud Norhampt' ix. die Aprilis.

Rex Reginaldo filio Petri vicecomiti Suthamt' salutem. Cum nuper propter turbacionem regni nostri et eciam propter guerram in eodem regno subortam summoneri fecissemus archiepiscopos, episcopos, abbates, priores, comites, barones, milites et alios qui servicium nobis debent ut essent ad nos apud Oxoniam ad mediam quadragesimam proximo preteritam cum equis et armis et toto servicio suo nobis debito in hujusmodi necessitatis articulo consilium et auxilium efficax super premissis impensuri, ac quidam ex eis servicium suum nobis debitum ad mandatum nostrum facere noluerunt, propter quod de baronum consilio et magnatum nobiscum existentium provisum est quod baronie, terre et tenementa eorum qui de nobis tenent in capite et qui nobis servicium suum nobis debitum juxta mandatum nostrum facere noluerunt capiantur in manum nostram donec tam de dicto servicio quam de hujusmodi transgressione nobis satisfecerint, vobis mandamus firmiter injungentes quod baronias venerabilis patris J. Wintoniensis episcopi et abbatis de Abendon' qui servicium suum nobis debitum ad mandatum nostrum facere noluerunt, capias in manum nostram et eas una cum bonis et catallis in ipsis inventis sine distraccione seu dilapidacione aliqua inde facienda salvo custodiri faciatis. Ita quod de bonis et catallis ipsis vel de precio eorundem et de exitibus baroniarum predictarum nobis sufficienter respondeas donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Oxoniam iij. die Aprilis.
Eodem modo mandatum est Ade de Grennvill' vicecomiti Norhamt' quod capiat in manum regis baronias episcopi Eliensis et abbatis de Rammiseye.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Notingh' et Derb' quod capiat in manum regis baronias archiepiscopi Eboracensis et episcopi Lincolniensis.

Memorandum quod die Martis anno regni regis H. quadragesimo octavo recognovit Gilbertus de Cestreton' in cancellaria regis apud Stamford se dimississe Ade de Cestreton totam terram cum pertinenciis in Cestreton quam habuit ex dimissione prioris et conventus de Cruce Roysie, habendam sibi et heredibus vel assignatis suis usque ad terminum eidem Gilberto a dictis priore et conventu concessum sub eisdem condicionibus contentis in instrumento inde inter eosdem priorem et conventum et dictum Gilbertum inde confecto. Item idem Gilbertus recognovit similiter se concessisse predicto Ade omnes boves duarum carucarum super dictam terram existentes per racionabilem estimacionem inde faciendam.