Close Rolls, June 1267

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1267', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 310-317. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp310-317 [accessed 27 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1267

Pro Johanne de Sancto Johanne.—Rex magistro Willelmo de Clifford, escaetori suo citra Trentam, salutem. Quia Robertus de Sancto Johanne, qui de nobis tenuit in capite, diem clausit extremum, vobis mandamus quod omnes terras et tenementa que fuerunt ejusdem Roberti et de quibus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit sine dilacione capiatis in manum nostram propter primam seisinam que ad nos pertinet de terris et tenementis predictis. Et quia jam ceperimus homagium Johannis de Sancto Johanne filii et heredis prefati Roberti, vobis mandamus quod eidem Johanni de omnibus terris et tenementis predictis et aliis de quibus prefatus Robertus pater suus obiit seisitus in dominico suo ut de feodo plenam seisinam sine dilacione habere faciatis, nichil occasione relevii sui nobis debiti pro terris et tenementis predictis exigentes ab eodem, quia relevium illud intuitu laudabilis servicii dicti patris sui nobis impensi perdonavimus eidem. Teste rege apud Stratford v. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Leyburn', justiciario foreste ultra Trentam, vel ejus attornato in foresta de Chirewod' quod in bosco de Bilehagh', qui est infra metas foreste predicte, faciat habere Rogero de Doncastr' quatuor bonas quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis.

De munitione castri Hereford'.—Rex dilecto et fideli suo Rogero de Mortuo Mari salutem. Quia volumus quod castrum nostrum Hereford', quod est in custodia vestra ex commissione nostra, propter quosdam de nostris et regni nostri malivolis discurrentes in partibus illis ad securitatem et tuicionem earundem partium bene muniatur hiis diebus, vobis mandamus firmiter injungentes quod idem castrum bona gente pariter et victualibus statim muniri faciatis prout melius expedire videritis. Et hoc nullo modo omittatis. Nos enim custum quod circa munitionem illam apponetis cum illud sciverimus vobis reddi vel in exitibus comitatus Her' faciemus allocari. Teste rege apud Stratford vij. die Junii.

De cervis datis.—Mandatum est Rogero de Leyburn', justiciario foreste sue ultra Trentam, quod in foresta de Pikering' faciat habere Galfrido de Nevill' tres cervos de dono regis.

Pro Isabella que fuit uxor Walteri de Grey.—Mandatum est magistro Willelmo de Clifford, escaetori suo citra Trentam, quod quia rex de gracia sua speciali commisit Isabelle que fuit uxor Walteri de Grey nuper defuncti, qui de eo tenuit in capite, omnes terras et tenementa que fuerunt ipsius Walteri in comitatu Oxon' tenenda in tenenciam ad sustentacionem suam et liberorum suorum donec ei racionabilem dotem suam que eam contingit de terris et tenementis que fuerunt predicti Walteri quondam viri sui secundum legem et consuetudinem regni fecerit assignari, et quod eidem Isabelle terras et tenementa predicta sine dilacione liberaverit habenda sicut predictum est. Mandatum est eidem Willelmo quod terras et tenementa que sunt de hereditate ipsius Isabelle in balliva sua et qui occasione mortis ipsius Walteri cepit in manum domini regis eidem Isabelle sine dilacione restituat prout etc. Teste rege apud Stratford viij. die Junii. Per Philippum Basset.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Cet faciat habere Roberto de Tibetot decem quercus et in foresta nostra de La Ber' decem quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste de Bern wod', quod in eadem foresta faciat habere Eboracensi archiepiscopo, Anglie primati, quatuor damos de dono regis. Teste rege apud Stratford ix. die Junii.
Mandatum est Rogero de Leyburn', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta de Chirewod' faciat habere Radulpho de Eyncurt' decem quercus ad maeremium de dono regis.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Fekeham faciat habere venerabili patri W. Eboracensi archiepiscopo, Anglie primati, tres damos de dono regis.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Leyburn', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Roberto de Stotevill' quindecim quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Ber' faciat habere Johanni Maudut tres quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Rogero quod in foresta regis de Brigstok' faciat habere Johanni de Holt quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Stratford xij. die Junii.
Mandatum est eidem Rogero quod in foresta regis de Selveston' faciat habere dilecto clerico nostro Johanni Waleraund duodecim quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Fekeham faciat habere Willelmo de Bello Campo de Elmeley duos damos de dono regis.

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Suthamt' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Ricardo de Ripar' unum dolium vini de dono regis.

De roboribus datis.—Mandatum est Thome de Clar', senescallo foreste Essex', quod in forinseco bosco regis de Havering' faciat habere abbati de Stratford decem robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Stratf' xvij. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Leyburn', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Shirewod' faciat habere Willelmo de Steyneby quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Philippo Basset, custodi foreste de Melkesham, quod in foresta predicta faciat habere Nicholao filio Martini decem quercus ad maeremium de dono regis.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Selewod' faciat habere Warino de Bassingburn' duos damos et in foresta de Chete duos damos et in foresta de Savernak' duos damos de dono regis.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste de Axemor' quod in eadem foresta habere faciat Roberto Walerand quinque cervos de dono regis. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' xviij. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Wichewode faciat habere Johanni Lovel duos damos de dono regis. Teste rege ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est eidem Rogero quod in foresta regis de Wulvemar' faciat habere Reginaldo filio Petri tres cervos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Johanni filio Hugonis quod in balliva sua faciat habere Rogero de Mortuo Mari quatuor cervos de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Elye de Tingewik' quod in foresta regis de Whitlewod' faciat habere Oseberto Giffard duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Whitlewod' faciat habere Willelmo le Botiller quatuor damos de dono regis, si absque destruccione ejusdem foreste fieri possit.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Leyburn', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Gilberto de Humfraumvill' octo quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est Reginaldo de Suff', camerario London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua in civitate predicta faciat habere abbati et conventui de Stratford unum dolium vini ad missas in eadem abbacia celebrandas de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate de Stratford.—Mandatum est constabulario Turris London' quod illas triginta pecias plumbi quas nuper in abbacia de Stratford ad opus nostrum capi et vobis liberari fecimus, abbati ejusdem loci vel ejus certo attornato sine dilacione restitui faciatis. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xxij. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Fecham' faciat habere Ade le Botiler quatuor quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est eidem justiciario quod in eadem foresta faciat habere Hugoni de Mortuo Mari tres damos in foresta de Fecham de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi hundredi de Midd' quod in bosco de Tileholt faciat habere Ricardo Waldeshef sex bona robora de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome de Clar', senescallo foreste Essex', quod in forinseco bosco regis de Havering' faciat habere Rogero de Bello Campo septem quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Alano la Zusch'.—Rex ballivis civitatis sue London' salutem. Cum commiserimus dilecto et fideli nostro Alano la Zuch' civitatem predictam et Turrim nostram London cum pertinenciis custodiendas quamdiu nobis placuerit, vobis mandamus quod habere faciatis eidem Alano singulis diebus sexaginta solidos ad expensas suas circa custodiam de exitibus civitatis predicte tam de firma, placitis et perquisitis quam aliis inde provenientibus. Et hoc pretextu alicujus mandati nostri vobis directi seu dirigendi nullatenus omittatis. Et, cum sciverimus quantum ei liberaveritis, breve nostrum de Allocate vobis inde habere faciemus. Teste ut supra xxij. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est Warino de Bassingeburn', senescallo foreste inter pontes Oxonie et Stamf', quod in foresta regis de Waweberg' faciat habere Ade de Cestreton' duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem W. quod faciat habere eidem Ade duos damos in foresta de Clyve de dono regis. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Willelmo de Plescey, custodi foreste regis de Petherton', faciat habere Willelmo de Sancta Ermina duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

Ne aliqui capiant buscam in foresta de la Bere.—Rex constabulario castri sui Wintonie salutem. Quia pro certo intelleximus quod cedit (sic) ad dampnum et manifestum destructionem foreste nostre de la Ber' si permittamus quod diutius ad focum vestrum capiantur ille due diurne carettate busce in eadem foresta sicut hucusque cepistis, vobis mandamus quod in eadem foresta nichil de cetero capiatis: mandavimus enim custodi foreste predicte quod in eadem foresta vos aliquam buscam capere non permittat, Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome de Clar', senescallo foreste Essex', quod in bosco nostro de Kingeswod', qui est infra forestam predictam, faciat habere magistro Thome cirurgico regis sex quercus ad maeremium de dono regis.

Pro Thome de Warblenton'.—Rex vicecomiti Oxon' salutem. Scias quod reddidimus dilecto et fideli nostro Thome de Werblinton' talem seisinam de tenemento suo in Geldenebereford qualem recuperavit coram dilecto et fideli nostro Johanne le Bretun versus Johannem de Sancto Walerico per preceptum nostrum salvo jure cujuslibet, quod postmodum ob certam causam cepimus in manum nostram. Et ideo tibi precipimus quod eidem Thome seisinam predictam de tenemento illo babere facias in forma predicta. Teste ut supra.

Rex omnibus etc. Quia Johannes de Burgo de comitatu Kancie, Adam de Novo Mercato de comitatu Eboraci et Robertus de Ufford de comitatu Norff manuceperunt pro Normanno de Arcy, Rogero fratre ejus, Thoma de Arcy avunculo predictorum Normanni et Rogeri, Johanne de Landa, militibus, et Martino de Kanewic secundum formam in eorum literis contentam quod erga nos et heredes nostros decetero bene et fideliter se habebunt, et quod nulli de fidelibus nostris occasione alicujus inimicicie prius habite dampnum inferent aut gravamen, et eciam quod stabunt dicto et ordinacioni de assensu nostro per legatum et prelatos ac magnates regni nostri concorditer provise, eosdem Normannum, Rogerum, Thomam, Johannem et Martinum ad pacem et graciam nostram admisimus. Et eis remisimus omnem indignacionem et animi rancorem quos erga eos conceperamus occasione transgressionum eis impositarum tempore turbacionis habite in regno nostro. Perdonavimus eciam eisdem Normanno, Rogero, Thome, Johanni et Martino quantum in nobis est transgressiones et excessus per ipsos factos tempore turbacionis predicte, ita tamen quod erga nos et heredes nostros bene et fideliter se habeant in futurum et quod stent dicto dicto et ordinacioni predictis sicut predictum est. In cujus etc. Teste etc. (Cancelled) Vacat quia alibi in rotulo patentium.

De cervis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Kynefar' faciat habere Roberto Aguillon' duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem Rogero quod in bosco de Pauncehal', qui est infra metas foreste de Bernewod', faciat habere Willelmo de Leukenor' sex quercus ad maeremium de dono regis, si ibidem capi possint sine destruccione. Teste ut supra.

De dolio vini pro alio.—Mandatum est Reginaldo de Suff', camerario London', quod habere faciat Johanni le Taverner de War' unum dolium vini pro uno dolio vini capto ab eodem ad opus regis per Willelmum Leukenor' pincernam regis.
Mandatum est eidem Reginaldo quod habere faciat Rogero le Mareschal unum dolium vini pro uno dolio vini nuper capto ad opus regis ab eodem per Willelmum de Leukenor', pincernam regis. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' xxx. die Junii.

Pro Willelmo de Skerning.—Rex vicecomiti Norff' salutem. Cum perdonaverimus Willelmo Skerning' sectam pacis nostre que ad nos pertinet pro morte Johannis de Saham unde rettatus est, nos ei graciam facere volentes uberiorem dedimus ei de bonis suis que occasione mortis predicte capta sunt in manum nostram ad valenciam quinque marcarum. Et ideo tibi precipimus quod de bonis predictis usque ad summam predictam eidem Willelmo habere facias de dono nostro. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Essex' salutem. Precipimus tibi quod de exitibus comitatus tui facias habere Willelmo Bygod et Roberto de Clopton', servientibus nostris ad arma commorantibus in municione Turris nostre London', quorum uterque capit per diem duodecim denarios pro vadiis suis, vadia sua a die Sabbati in crastino Sancte Katerine Virginis proximo preterito usque ad diem Jovis in festo Translacionis Sancti Thome Martiris proximo sequens (fn. 1) utraque die computa. Et, cum sciverimus quantum eis liberaveris, illud tibi in exitibus predictis allocari faciemus. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' iij. die Julii. (Cancelled) Vacat quia habent breve de Computabitur directum eidem.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Windes' faciat habere Johanni Waleraund quatuor quercus de dono regis. Teste ut supra.

Pro Jordano de Insula.—Rex Alano la Zuch', custodi civitatis London', salutem. Sciatis quod dedimus et concessimus dilecto servienti nostro Jordano de Insula omnes terras et tenementa et bona et catalla que fuerunt Andree le Orfeure de London' que sunt escaeta nostra per feloniam quam idem Andreas fecit interficiendo Ricardum le Chaumberleng, pro qua felonia utlagatus est ut dicitur, tam in civitate London' quam extra, una cum anno et die ad nos pertinentibus de eisdem. Et ideo vobis mandamus quod eidem Jordano de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti Andree tam in civitate predicta quam alibi in balliva vestra die interfeccionis predicte plenam seisinam sine dilacione habere faciatis. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Willelmo de Plessetis, custodi parci regis de Petherton', quod in eodem parco permittat Ricardum de Candovere et Willelmum de Candovere venatores regis capere quatuor cervos ad opus regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Wintreshull', custodi episcopatus Wintoniensis, quod in parcis ejusdem episcopatus in balliva sua permittat Ricardum de Candovere et Willelmum de Candovere venatores regis capere viginti damos ad opus regis.

Pro Johanne de Sancto Valerico et Thoma de Warblinton'.— Rex etc. salutem. Cum per nos et magnates regni nostri dudum post bellum de Evesham apud Wintoniam provisum fuit quod omnes terre et tenementa per quoscumque occupata occasione turbacionis habite in regno nostro redderentur in manum nostram, per quod tandem tibi precepimus quod terras et tenementa Johannis de Sancto Walerico in Bereford' occupata per Thomam de Warblinton' in nostri dampnum et prejudicium manifestum in turbacione predicta caperes in manum nostram et salvo custodiri faceres donec aliud inde preceperimus, et, si predictus Thomas vel alius vendicaret sibi jus in terris et tenementis predictis, veniret coram nobis in curia nostra in quindena Pasche proximo preterita, quem diem eidem Johanni assignavimus, ad quem diem in negocio predicto processum non erat occasione dissensionis inter nos et G. de Clare comitem Glouc' et Hertf' in Lond' tunc habite, quibusdam de causis, quas de novo accepimus, nos super premissis plenius certiorari volentes, utrum videlicet dicto Johanni seu dicto Thome dictam terram petentibus seisinam reddere debeamus, tibi precipimus quod venire facias coram nobis a die Sancti Johannis in tres septimanas ubicumque fuerimus in Anglia decem et octo tam milites quam alios liberos et legales homines de comitatu tuo per quos plenius certiorari possimus super articulis dictum negocium contingentibus ut tunc utrique parti plenam justiciam exhiberi faciamus. Et scire facias prefato Thome quod tunc sit ibi ostensurus si quid obstare debeat quare predicto Johanni dictam terram restituere non debeamus. Teste.

Footnotes

  • 1. proximo sequens interlineated.