Close Rolls, April 1268

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1268', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 447-451. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp447-451 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, April 1268

Ricardus filius Roberti le Vicarie de Landeford' et Nicholaus frater ejus, capti et detenti in prisona Noting' pro morte Thome capellani de Wymthorp', Stephani de Clifton et Walteri Blome unde rettati sunt, habent litteras vicecomiti Not' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Aprilis.

Pro Rogero de Lanc' et Philippa uxore ejus et participibus suis hereditatis Ricardi de Muntfichet.—Rex commisit Rogero de Lanc', qui Philippam, et Nicholao Corbet qui Margaretam, et Waltero de Huntrecumb' qui Aliciam. et Hugoni de la Val qui Matillem, filias et heredes Hugonis de Bolebec defuncti, et filias et heredes Margerie sororis et unius heredum Ricardi de Munfichet defuncti, qui de rege tenuit in capite, duxerunt in uxores, de tercia parte hereditatis ejusdem Ricardi, maneria de Stanested Aete et Barenton cum omnibus pertinenciis, feodis militum, advocacionibus ecclesiarum, dotibus cum acciderint. excepto hameletto de Renetfeld, (fn. 1) habenda et tenenda in tenanciam ad voluntatem regis. Et mandatum est magistro W. de Clifford, custodi terrarum dicti Ricardi, quod eisdem manerium predictum liberet, habendum in forma predicta. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri. emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Ricardo de Middelton' robam suam de termino Pentecostes, hac vice etc.

De ponendo per ballium.—Hugo filius Henrici de Stretton', Johannes Feycetake et Robertus Briddebuttok', capti et detenti in prisona Not' pro morte Ricardi de Grendon' unde rettati sunt, habent litteras vicecomiti Derb' quod ponantur per ballium.

Pro Ada de Stratton'.—Rex baronibus etc. salutem. Volentes dilecto clerico nostro Ade de Strattone pro diutino servicio suo nobis gratanter impenso sibi graciam facere specialem, concessimus ei quod quocumque locorum sive in servicio nostro vel alibi moram fecerit, quoad vixerit, gaudeat eisdem libertatibus quibus barones et alii ministri nostri scaccarii nostri gaudent et temporibus retroactis gaudere consueverunt. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri et irrotulari faciatis. Teste ut supra.
Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod in recompensacionem expensarum, quas dilectus clericus noster Adam de Strattone posuit circa operaciones nostras Westmonasterii, concessimus ei quinquaginta marcas, in quibus Maria que fuit uxor Saeri filii Henrici de London' nobis tenetur ad scaccarium nostrum de debito (sic) in quibus idem Saerus quondam vir suus nobis tenebatur ad idem scaccarium die quo obiit. Et ideo vobis mandamus quod predictas quinquaginta marcas secundum legem et consuetudinem ejusdem scaccarii levari et prefato clerico nostro habere faciatis in forma predicta. Teste rege apud Westmonasterium x. die Aprilis.

De ponendo per ballium.—Henricus Wolfrich', Johannes le Parker. Hugo le Parker, Henricus le Wythye. Willelmus le Wythie, Matildis le Wythie, Henricus Sweleberd, Ricardus de la Watere, Johannes Wolfrich'. Johannes le Fevere, Alicia la Cop . . (fn. 2). Isabella la Serjaunte, Henricus Hurl'. Robertus le Parker et Thomas de la Gleye, capti et detenti in prisona Wintonie pro morte Hugonis Ingeram unde appellati sunt, quod ponantur per ballium.

De ponendo per ballium.—Rex vicecomiti Northamt' salutem. Cum nuper Robertum de Helmingham pro suspicione cujusdam roberie facte Michaeli de Hocle, valletto Edwardi primogeniti filii nostri, per te capi precepimus, ut dicitur, tibi precipimus quod, si predictus Robertus a predicto Michaele de roberia predicta appellatus non sit, aut idem Michaelis appellum illud versus ipsum Robertum in comitatu tuo non persequatur, et idem Robertus invenerit tibi xij. probos et legales homines de comitatu predicto, qui eum manucapiant habere coram nobis ad mandatum nostrum vel coram justiciariis nostris ad primam assisam, cum in partes illas venerint, ad standum recto de roberia predicta, si quis versus eum inde loqui voluerit, tunc ipsum Robertum a prisona qua detinetur predictis xij. per manucapcionem illam deliberari facias: et habeas ibi nomina predictorum xij. et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Aprilis anno predicto.

Pro hominibus ville de Basingestok'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod de illis triginta marcis, in quibus homines ville nostre de Basingestok' nobis tenentur de arreragiis tallagii nostri super eos ultimo assessi et que ab eis exiguntur per summonicionem scaccarii predicti, concessimus eis quod solvant nobis ad idem scaccarium quindecim marcas in festo Ascensionis Domini proximo futuro et residuas quindecim marcas in festo Omnium Sanctorum proximo sequenti. Et ideo vobis mandamus quod eisdem hominibus terminos illos habere et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege apud Windes' xviij. die Aprilis.

Pro abbate de Furneys'.—Rex justiciariis suis itinerantibus in comitatu Ebor' salutem. Quia dilecti consors nostra A. regina Anglie et Edmundus filius noster personali servicio dilecti nobis in Christo abbatis de Furnes' necessario indigent in presenti pro quodam eorum negocio, cujus prosecucio spacium ad minus mensis unius requirit, per quod idem abbas prosecucioni et defensioni loquelarum ipsum et ecclesiam suam contingentium in presenti itinere vestro personaliter interesse non potest: nolentes ipsum abbatem occasione servicii memorate consortis nostre dictique filii nostri. quod nostrum specialiter reputamus, dampnum incurrere vel jacturam, vobis mandamus quod omnes loquelas prefatum abbatem et ecclesiam suam tangentes in presenti itinere vestro motas seu movendas, videlicet a die Pasche preterito usque in unum mensem sequentem cum dierum continuacione respectetis. Ita tamen quod idem abbas extunc in loquelis predictis faciat et recipiat secundum legem et consuetudinem Anglie justicie complementum. Teste rege apud Windes' xviij. die Aprilis.

Pro Alienora consorte Edwardi filii regis.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod de gracia nostra speciali dedimus et concessimus karissime filie nostre Alienore, consorti Edwardi primogeniti nostri, omnia debita, feoda, usuras et penas, in quibus Willelmus filius Willelmi de Hertwell tenetur Jacobo filio magistro Mossei, Judeo Oxonie, et quibuscumque aliis Judeis nostris Anglie per cartas suas. Et ideo vobis mandamus quod cartas per quas prefatus Willelmus tenetur dicto Judeo et quibuscumque aliis Judeis in debitis, feodis, usuris et penis predictis ab archa cirographorum Judeorum nostrorum extrahi et prefate Alienore liberari faciatis, habendas donec predictus Willelmus eidem Alienore de debitis, feodis, usuris et penis predictis satisfecerit, prout secundum legem et consuetudinem Judeismi nostri fuerit faciendum. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Aprilis anno regni nostri lij°.

Pro Nicholao de Yatingeden'.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Quia dilectus et fidelis noster Nicholaus de Yatingden' remisit nobis quatuordecim libras de feodo suo quadraginta librarum quod percipit a nobis ad se sustentandum in officio justiciarii, perdonavimus ei quatuordecim libras in quibus nobis tenetur ad scaccarium predictum. Et ideo vobis mandamus quod de dictis quatuordecim libris de feodo suo predicto ipsum de predictis xiiij. libris nobis debitis quietum esse, sic fieri et irrotulari faciatis. Teste ut supra.

Pro Roberto de Norton'.—Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Norff' quod Robertum de Norton', vicecomitem Norff', eo quod coram eis non apparet in proximo adventu suo ibidem, non ponant in defalta.

Pro priore et conventu de Osolveston'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod prior et conventus de Esolveston' (sic) liberaverunt in garderoba nostra Petro de Winton' custodi ejusdem garderobe die Sabbati proxima ante festum Sancti Gregorii anno regni nostri 1°. secundo decem libras, per quas finem fecerunt nobiscum pro custodia domus sue in instanti vacacione habenda. Et ideo vobis mandamus quod ipsos priorem et conventum de predictis decem libris quietos inde faciatis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Hugo de Grestorp, clericus, captus et detentus in prisona Linc' pro morte Vyves' de Linc', Judei, unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Linc' quod ponatur per ballium.

[m. 7.]

Pro Saero de Harecurt et executoribus testamenti Willelmi Maudut.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod dilectus et fidelis noster Saerus de Harecurt solvit per preceptum nostrum dilecto clerico nostro magistro Godefrido Giffard, cancellario nostro, triginta libras de illis quinquaginta libris, quas solvere tenebatur executoribus testamenti Willelmi Maudut defuncti, qui nobis tenentur in diversis debitis ad scaccarium nostrum in instanti quindena Pasche, et quas ei assignavimus in partem solucionis quingentarum marcarum, et quas triginta libras eidem cancellario concessimus percipiendas ad scaccarium nostrum ad sustentacionem suam et clericorum cancellarie nostre quamdiu steterit in officio predicto; et quod idem cancellarius noster dedit respectum prefato Saero de residuis viginti libris, quas ei concessimus usque ad festum Sancti Johannis Baptiste proximo futurum. Et ideo vobis mandamus quod predictos executores de dictis quinquaginta libris quietos esse, et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, xx. die Aprilis.

Pro Willelmo Burgeys, Matheo le Macon', Simone le Macon' et Jacobo Salernes.—Manucaptores pro Willelmo Burgeys, Matheo le Macun, Simone le Macun, Jacobo Salernes.

Pro Willelmo Burgeys Robertus Paulyn.
Jacobus Paulyn.
Petrus Bydan.
Matheus de Horn'.
Pro Matheo le Macun Willelmus Meynard.
Paulus de Horn'.
Johannes le Botiller.
Willelmus de Stokes.
Pro Simone Macon Gervasius filius Johannis Alard.
Clemens Langters.
Johannes le Macun.
Simon de Scoteny.
Pro Jacobo Salern' Bartholomeus Godard.
Reginaldus filius Henrici Alard.
Robertus de Winton'.
Stephanus Robert.

Footnotes

  • 1. Rectius Benetfeld.
  • 2. MS. mutilated.