Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.
This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
'Close Rolls, October 1269', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 148-153. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp148-153 [accessed 19 April 2024]
In this section
Close Rolls, October 1269
54 HENRY III.
Clause de anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo quarto.
[m. 13.]
Pro magistro et fratribus hospitalis Sancti Leonardi Ebor'.— Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod magister et fratres hospitalis Sancti Leonardi Ebor' liberaverunt in garderoba nostra per preceptum nostrum Petro de Wintonia custodi ejusdem garderobe die Veneris proxima post festum Omnium Sanctorum anno regni nostri quinquagesimo secundo per manum Roberti le Estre decem libras, per quas finem fecerunt nobiscum pro quadam confirmacione habenda tempore quo Nicholaus de Leukenor fuit custos garderobe predicte. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Octobris anno regni nostri liiij°.
Pro Johanne de Oketon'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per vos fieri fecimus quod Johannes de Oketon', quondam vicecomes noster Ebor', impeditus fuit per Symonem de Monte Forte juniorem, Johannem de Eyvile', Johannem de Ba, Johannem de la Haye, Ricardum de Shets, Henricum de Albemarl', Willelmum Marmiun, Willelmum Greyndorg, Robertum de Wolfrinton, Robertum de Wyleby et alios rebelles nostros quominus officium suum excercere et comitatum tenere potuit a festo Sancti Michaelis anno regni nostri quinquagesimo usque ad Pascha proximo sequens, ita quod idem Johannes de exitibus ejusdem comitatus medio tempore nichii recepit nisi quadraginta solidos de villata de Leysingbi pro evasione; vobis mandamus quod prefatum Johannem de exitibus comitatus predicti de tempore predicto nisi tantummodo de predictis quadraginta solidis non oneretis, set ipsum quietum esse faciatis, proviso quod impeditores predicti nobis inde respondeant secundum quod de jure fuerit faciendum. Teste ut supra.
Pro Roberto de Nevill'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per vos fieri fecimus quod Robertus de Neyvile quondam vicecomes noster Ebor' impeditus fuit per Johannem de Eyvile, Robertum de Veteri Ponte, Johannem de Vescy, Willelmum Marmiun, Adam de Novo Mercato, Baldewinum Wake, Robertum de Wylegby, Robertum de Wlrington', Ricardum de Shets et alios rebelles nostros quominus officium suum excercere et comitatum tenere potuit a festo Sancti Michaelis anno regni nostri quadragesimo octavo usque ad bellum de Lewes, quando Willelmus de Bozhale factus fuit vicecomes noster in comitatu predicto per Symonem de Monte Forti quondam comitem Leyc', ita quod idem Robertus medio tempore de exitibus ejusdem comitatus nichil recepit nisi decem solidos de fine wappentaci de Westr' et tres solidos et quatuor denarios de quodam homine de Flaxton' ut esset sub plevina. Et quod Johannes de Lovetot, Robertus de Lond', Johannes Druri, Jordanus de Hornigton', et Adam de Eyvile receperunt medio tempore exitus predicti comitatus per preceptum dicti Johannis de Eyvile et ei inde responderunt. Vobis mandamus quod prefatum Robertum de exitibus comitatus predicti de tempore predicto nisi tantummodo de predictis tresdecim solidis et quatuor denariis non oneretis, set ipsum inde quietum esse faciatis, proviso quod impeditores predicti nobis inde respondeant secundum quod de jure fuerit faciendum. Teste ut supra.
Pro tresdecim servientibus regis ad arma.—Rex Martino de Litl' salutem. Cum nuper concesserimus tresdecim servientibus nostris ad arma viginti libras per quas illi duodecim jurati assise nove disseisine que capta fuit coram vobis per preceptum nostrum inter Elenam que fuit uxor Thome de Quappelade et Radulfum de Quappelade de tenemento in Quappelade finem fecerunt vobiscum ad opus nostrum nos, eisdem servientibus nostris graciam facere volentes uberiorem, concessimus eis alias viginti libras de finibus et amerciamentis factis coram vobis. Et ideo vobis mandamus quod extractas vestras de fine predictarum viginti librarum et alias extractas aliarum viginti librarum de finibus et amerciamentis factis coram vobis in comitatu Linc' sine dilacione fieri et eas thesaurario et baronibus de scaccario liberari faciatis.
Et mandatum est thesaurario et baronibus de scaccario quod pecuniam illam sine dilacione levari et eam prefatis servientibus nostris habere faciant in forma concessionis nostre predicte. Et quod hoc non omittant. Teste ut supra.
De ponendo per ballium.—Margeria de Osemundeston' Aytropus filius ejus, Ricardus Grys, Willelmus le Porcher, Hugo filius Thome le Gardener, Ricardus le Messer, Eustachius de Osemundeston', Lucia filia Thome le Gardener, Thomas de Osemundeston' et Rogerus de Osemundeston', capti et detenti in prisona regis Notingham' pro morte Serlonis de Brayleford unde rettati sunt, habent litteras regis vicecomiti Derb' quod ponantur per ballium.
Robertus de Gyseburn', captus et detentus in prisona regis Notingham pro morte Thome de Greyleie unde appellatus est, habet litteras regis vicecomiti Notingham' quod ponatur per ballium.
Reginaldus le Mouner, captus et detentus in prisona Sar' pro morte Willelmi le Vineter unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Wilt' quod ponatur per ballium.
Pro Alexandro filio Johannis de Estelington.—Rex Johanni
de Reygat', escaetori suo citra Trentam, salutem. Ostensum
est nobis ex parte Alexandri filii Johannis de Estelington' dudum
defuncti, qui de nobis tenuit in capite, quod, cum prefatus
Johannes pater suus per octo dies et amplius ante mortem suam
feoffasset predictum Alexandrum filium suum de manerio de
Framlington' cum pertinenciis, et idem Alexander in plena et
pacifica seisina ejusdem manerii juxta feoffamentum illud per
tempus predictum extitisset, ita quod liberum tenementum inde
habuit, et quod predictus Johannes pater suus inde non obiit
seisitus, ut de feodo, per quod custodia ejusdem manerii ad nos
per mortem ejusdem Johannis racione custodie terrarum et
heredis predicti Johannis in manu nostra existentium ad nos
pertinere debeat, Willelmus le Latymer, dudum escaetor noster
ultra Trentam, et Nicholaus de Akton, tunc subescaetor noster in
comitatu Northumbr', prefatum Alexandrum statim post mortem
predicti Johannis a manerio illo ejecerunt et illud in manum
nostram ceperunt ac si prefatus Johannes de manerio illo fuisset
seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit, per quod
manerium illud adhuc est in manu nostra racione custodie predicte
ad ipsius Alexandri dampnum non modicum et gravamen;
propter quod vobis et Wychardo de Charron' mandavimus quod
per sacramentum tam militum quam aliorum proborum et legalium
hominum de comitatu predicto per quos rei veritas melius sciri
poterit diligenter inquireretis utrum prefatus Johannes erat in
tali statu tempore feoffacionis predicte quod terras et tenementa
predicta potuit vel voluit alienare; et, si idem Alexander talem
seisinam de manerio predicto habuit quod liberum tenementum
inde sibi poterit aut debeat adjudicari, vel quod prefatus Johannes
inde obiit seisitus ut de feodo, per quod custodia ejusdem manerii
ad nos racione predicta pertineat; et, si idem manerium eidem
Alexandro reddere possimus sine injuria heredi infra etatem et
in custodia nostra existenti vel alteri facienda; et eciam utrum
manerium illud sit in manu nostra racione custodie predicte vel in
manu alterius ex commissione nostra usque ad legitimam heredis
predicti Johannis. Et insuper utrum manerium illud teneatur de
nobis in capite necne, et si de nobis teneatur in capite vel de alio
per quod servicium, et quantum idem manerium valeat per annum
in omnibus exitibus. Per quam quidem inquisicionem compertum
est quod predictus Johannes per octo dies et amplius ante mortem
suum feoffavit predictum Alexandrum de manerio predicto,
videlicet de omnibus terris et tenementis que habuit in eadem
villa; et quod prefatus Johannes fuit compos mentis et in bono
statu tempore feoffacionis predicte; ita quod terras et tenementa
predicta potuit dare et alienare; et quod idem Alexander
habuit plenam et pacificam seisinam de manerio predicto a
tempore feoffacionis predicte per quinque septimanas sequentes ut
in redditibus et aliis exitibus ejusdem manerii quousque predictus Nicholaus de Akton', tunc subescaetor noster in comitatu
Northumbr', inde ejecisset prefatum Alexandrum et manerium
illud inter alias terras et tenementa que fuerunt ipsius Johannis
in manum nostram cepisset; et quod idem Nicholaus liberavit
dilecto et fideli nostro Willelmo de Sancta Ermina, cui dedimus
custodiam omnium terrarum et tenementorum que fuerunt
predicti Johannis, eandem custodiam habendam et tenendam
usque ad legitimam etatem heredum predicti Johannis. Et idem
Willelmus eandem custodiam postmodum dimisit Ricardo de
Clifford' et idem Ricardus cuidam Thome de Clyvedon' et idem
Thomas cuidam Johanni filio Alani de Estlincton' eandem
custodiam dimisit per finem quem cum ipso fecit. Et quod
circumventi et decepti fuimus in commissione manerii predicti, et quod vos manerium illud cepistis in manum nostrum
ad mandatum nostrum et quod prefatus Johannes filius Alani
et Robertus Scort vos a manerio predicto ejecerunt et firmam
nostram ejusdem manerii ceperunt et asportaverunt in nostrum
prejudicium manifestum. Propter quod nos indempnitati prefati
Alexandri quatenus de jure poterimus in hac parte prospicere
volentes precepimus vicecomiti nostro Northumbr' quod manerium
illud caperet in manum nostram et illud vobis liberaret custodiendum donec aliud inde precepissemus, et quod summoneret
prefatos Robertum, Willelmum, Thomam et Johannem filium
Alani de Estlington' quod essent coram nobis a die Sancti Michaelis
in tres septimanas ubicunque tunc essemus in Anglia justiciam
in premissis facturi et recepturi, et quod eis scire faceret quod,
sive die illa venissent sive non, non omitteremus quin eidem
Alexandro super hoc justiciam exhibere faceremus secundum
legem et consuetudinem regni nostri. Et iidem Willelmus,
Ricardus, Thomas et Johannes ad idem diem non venerunt,
propter quod nos attendentes quod, si prefatus Johannes filius
Alani jus haberet in manerio predicto, libenter venisset ad jus
suum, si quod sibi competeret in manerio predicto, defendendum,
providimus de consilio nostro quod idem Alexander recuperet
statum suum quoad seisinam manerii predicti, qualem scilicet
habuit in capcionem ejusdem in manum nostram, ita tamen
quod si prefatus Johannes filius Alani ad curiam nostram veniat
et ostendere possit coram nobis et consilio nostro ipsum habere
jus in manerio predicto, manerium illud in manum nostram
capere et partibus inde justiciam exhibere possimus salvo jure
cujuslibet. Et ideo vobis mandamus quod eidem Alexandro
manerium illud cum pertinenciis liberetis in forma predicta.
Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Novembris anno ut
supra.
(In the margin) Respice cedulam pendentem pro manerio de
Hengham. (No such schedule found.)
Pro Hugone Galun.—Rex vicecomiti Northumbr' salutem. Cum per litteras nostras patentes perdonaverimus Hugoni Galun sectam pacis nostre que ad nos pertinet pro morte Margerie filie Rogeri de Tyrwit unde rettatus est et firmam pacem nostram ei inde concesserimus, ita tamen quod stet recto in curia nostra si quis versus eum inde loqui voluerit, et nos nuper eidem Hugoni graciam facere volentes uberiorem concesserimus ei quantum ad nos pertinuit omnes terras, tenementa bona et catalla sua que occasione mortis predicte capta sunt in manum nostram, et tibi preceperimus quod eidem Hugoni terras, bona et catalla sua ea occasione in manu nostra existentia restitueres de gracia nostra speciali. At tu pro eo quod bona et catalla sua appreciata fuerunt coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu predicto et pro eo quod idem Hugo retraxit se et tibi precium illud liberavit ut nobis inde respondens ad scaccarium nostrum nichil ad mandatum nostrum predictum feceris ut accepimus volentes quod concessio nostra prefato Hugoni inde facta sibi obsequetur tibi precipimus quod eidem Hugoni bona et catalla sua predicta appreciata ut predictum est rehabere facias de gracia nostra speciali. Et hoc nullatenus omittas. Et nos ea tibi ad scaccarium nostrum faciemus allocari. Teste rege ut supra.
[Schedule.]
H. rex Anglie, dominus Hibernie et dux Aquitannie justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Mandamus vobis quod . . . . Ranulpho de Wynton' et sociis suis mercatoribus London' (fn. 1) de debitis Samuel le Blund' quondam Judei Lond' defuncti et aliis debitis et exitibus Judaismi nostri (fn. 2) quater viginti et sexdecim marcas pro carnibus, piscibus [et aliis nec]essariis nostris ab eis captis London' ad opus nostrum ad expensas hospicii nostri. Et hoc nullatenus omittatis . . . . . . eis inde satisfeceritis. Petrum de Wynton' custodem garderobe nostre inde oneretis. Teste me ipso apud Westmonasterium . . . . . . Februarii anno regni nostri liijo.
[m. 12.]
Rex recepit homagium Johannis de Wahulle, filii et heredis Walteri de Wahulle defuncti, de omnibus terris et tenementis que predictus Walterus pater suus tenuit de rege in capite die quo obiit, et ei reddidit terras illas et tenementa. Et mandatum est Johanni le Moyne (fn. 3) citra Trentam quod eidem Johanni de omnibus terris et tenementis predictis et de quibus predictus Walterus pater suus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo in balliva sua die quo obiit et que occasione mortis dicti Walteri capta sunt in manum regis plenam seisinam habere faciat. Teste rege.
De ponendo per ballium.—Johannes de Sancto Edmundo, captus et detentus in prisona Cantebr' pro morte Ricardi de Clenden' et Ricardi le Cossun unde rettatus est. habet litteras vicecomiti Cantebr' quod ponatur per ballium.