Close Rolls, February 1270

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1270', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 172-174. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp172-174 [accessed 18 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, February 1270

Pro Hugone filio Otonis.—Rex dedit et concessit Hugoni filio Otonis omnia bona et catalla que fuerunt Willelmi le Blund et que ad manum regis devenerunt racione felonie quam idem Willelmus fecit pro qua suspensus fuit. Et mandatum est custodi et ballivis London' quod eidem Hugoni omnia bona et catalla que fuerunt ipsius Willelmi in civitate predicta habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Februarii.

Pro Willelmo de Faukeham.—Rex dedit et concessit Willelmo de Faucham quantum in ipso est domos illas cum pertinenciis in civitate predicta que fuerunt Willelmi le Blund et que ad manum regis devenerunt racione felonie quam idem Willelmus fecit pro qua suspensus fuit habendas eidem Willelmo et heredibus suis imperpetuum, salvo jure cujuslibet, et mandatum est custodi et ballivis civitatis predicte quod eidem Willelmo de domibus predictis cum pertinenciis plenam seisinam habere faciant in forma predicta. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Dun constabulario castri Sar'.—Rex justiciariis suis itinerantibus ad placita foreste in comitatu Wiltes' salutem. Cum dilectus et fidelis noster Willelmus de Dun, constabularius castri nostri Sar', ceperit buscam in foresta nostra de Clarendon' per visum forestariorum et viridariorum ejusdem foreste ad comburendum in castro predicto de tempore quo habuit custodiam ejusdem ex commissione nostra ut accepimus, vobis mandamus quod, si ita est, tunc ipsum Willelmum occasione busce predicte modo predicto capte in itinere vestro predicto non occasionetis set ipsum inde quietum esse permittatis. Teste rege apud Westmonasterium iij°. die Februarii.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Shirlet faciat habere Eadmundo filio regis decem quercus de dono regis.
Mandatum est Henrico de Alemannia, custodi foreste regis inter pontes Oxon' et Stamford', quod in boscis regis de Deresleye et Godesleye faciat habere custodi manerii regis de Bridon' sex quercus aptas ad maeremium ad molendinum regis ibidem inde reparandum. Teste rege apud Westmonasterium iiij°. die Februarii.

De coronatore eligendo.—Rex vicecomiti Wygorn' salutem. Precipimus tibi quod in pleno comitatu tuo per assensum ejusdem comitatus eligi facias de fidelioribus et discretioribus militibus ejusdem comitatus unum coronatorem loco Radulfi de Douverdale, quondam coronatoris nostri ejusdem comitatus, qui prestito prius sacramentum sicut fieri solet ex tunc faciat et conservet una cum sociis suis coronatoribus nostris ejusdem comitatus ea que ad coronam nostram pertinent ejusdem comitatus. Et talem eum eligi facias qui ad hoc melius sciat et velit intendere; et nomen ejus nobis scire facias. Teste me ipso apud Westmonasterium viij. die Februarii.

Pro Galfrido de Lezinan.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto fratri et fideli nostro Galfrido de Lezinan decem marcas ad quas amerciatus fuit coram Willelmo le Bretun et sociis suis, dudum justiciariis nostris itinerantibus ad placita foreste in comitatu Kanc', pro vasto bosci; et ideo vobis mandamus quod predictum Galfridum de predictis decem marcis quietum esse faciatis. Teste me ipso apud Westmonasterio ixo. die Februarii.

De quercubus datis.—Mandatum est Henrico de Alemannia, senescallo foreste inter pontes Oxon' et Stanford', quod in bosco de Hanleg', qui est infra forestam de Silveston', faciat habere Rogero de Sumery viginti quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Februarii.
Mandatum est custodi foreste de Den' quod in eadem foresta faciat habere venerabili patri G. Wigorniensi episcopo decem quercus ad maeremium de dono regis.

Pro Baldewino Filole.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod Baldewinus Fylole liberavit venerabili patri G. Wigorniensi episcopo nuper cancellario nostro sex solidos et octo denarios per quos finem fecit nobiscum pro quodam brevi habendo in partem solucionis quingentarum marcarum quas percipere consuevit ad scaccarium nostrum ad sustentacionem suam et clericorum de cancellaria nostra quamdiu stetit in officio predicto. Et ideo vobis mandamus quod predictos Baldewinum et Isabellam de predictis sex solidis et octo denariis quietos esse faciatis.