Close Rolls, April 1270

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1270', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 181-186. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp181-186 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, April 1270

[m. 8.]

De uno dolio vini dato.—Mandatum est camerario regis London' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere magistro Willelmo de Fiscamp' unum dolium vini de recta prisa de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium primo die Aprilis.

De quercubus ad operaciones manerii de Clyve.—Mandatum est Henrico de Alemannia, senescallo foreste inter pontes Oxon' et Stanford', quod in foresta de Clyve faciat habere visoribus operacionum regis de Clyve decem quercus ad operaciones manerii regis de Clyve inde faciendas.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, vel Henrico de Burghull', ejus locumtenenti, quod in foresta de Fekeham faciat habere Willelmo de Valenc' viginti damas vivas ad parcum suum de Hinteberg' inde instaurandum de dono regis. Teste ut supra.

De panno ad elemosinam regis.—Rex Ricardo de Ewelle et Johanni de Sutton', emptoribus garderobe, salutem. Mandamus vobis quod habere faciatis dilecto nobis Johanni de Colecestr' elemosinario regis pannum ad centum sexaginta et quinque tunicas ad mandatum nostrum et regine nostre contra instans festum Pasche inde faciendas. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Aprilis.

Pro magistro Ricardo le Norreys coco regine.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod pro diutino servicio quod magister Ricardus le Norreys cocus karissime consortis nostre A. regine Anglie nobis inpendit dedimus et concessimus eidem Ricardo illos quatuor denarios et obolum diurnos, percipiendos, videlicet, duos denarios per manus ballivorum nostrorum London' et unum denarium per manus ballivi nostri de Haveryng' et tres obolos ad scaccarium nostrum de elemosina nostra constituta, sicut Willelmus Portejoye nuper defunctus predictos quatuor denarios et obolum percipere consuevit. Et ideo vobis mandamus quod eidem Ricardo predictos quatuor denarios et obolum diurnos habere et sic fieri et irrotulari faciatis sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Roberto Fulcon'.—Rex vicecomiti Nortff'. Precipimus tibi quod de exitibus comitatus tui sine dilacione habere facias dilecto clerico nostro Roberto Fulcon' decem marcas pro expensis suis quas fecit in taxando in diversis comitatibus per preceptum nostrum amerciamenta provenientia de placitis coram vobis motis ad (sic) computabitur tibi ad scaccarium. Teste ut supra.

Pro Roberto de Warneford'.—Rex Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, vel ejus locum tenenti, salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per vos fieri fecimus quod Robertus de Warneford' et antecessores sui quieti esse debent et hactenus quieti extiterint de expeditacione canum suorum in omnibus terris suis de Borleg', Clinton' et Werldham, que sunt infra metas forestarum nostrarum de Axhiseholt et Wolvemare, et quod redempcionem aliquam nunquam dederunt pro canibus suis propriis ibidem non expeditatis; nos nolentes prefato Roberto in hac parte injuriari vobis mandamus quod ipsum Robertum pro canibus suis in terris predictis non expeditatis nullatenus occasionetis vel a forestariis seu ministris forestarum predictarum occasionari permittatis, set ipsum canes suos in locis predictis quietos de expeditacione habere permittatis sicut ipse et antecessores sui temporibus retroactis habere consueverunt. Teste rege apud Westmonasterium vijo. die Aprilis.

Pro Willelmo Kernet.—Consimiles litteras habet Willelmus Kernet pro canibus suis quietis de expeditacione in omnibus terris suis de Colemer, que sunt infra metas forestarum regis de Alsyesholt et Wolvemare. Et diriguntur Rogero de Clifford', justiciario foreste regis citra Trentam, vel ejus locumtenenti. Teste ut supra.

Pro Bernardo Nicholai.—Rex Hugoni filio Otonis constabulario Turris sue London' salutem. Quia Johannes de Burg', Ricardus de Sutcherche, Thomas de Belhus', Imbertus de Rok', Petrus de Belmuntat, Willelmus de la Sudeye, Deutectus Mercator, Hugo Pape, Bourimonus, Thomas de Maez, Poncius de Mora, et Willelmus de Paez manuceperunt habere Bernardum Nicholai, captum et detentum in prisona Turris nostre London', coram nobis ad voluntatem nostram ad standum recto in curia nostra super transgressionibus quibuscumque sibi impositis, si quis versus eum inde loqui voluerit; vobis mandamus quod ipsum Bernardum a prisona qua detinetur liberari facias et ipsum quo voluerit abire permittatis in forma predicta. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Johanni de Sutton', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Fulconi le Gardiner unam robam hac vice de dono regis.

Pro Anastasia que fuit uxor Radulphi filii Ranulphi.—Rex dilecto et fideli suo Johanni de Raygate, escaetori suo ultra Trentam, salutem. Mandamus vobis quod loco et vice nostro recipiatis sacramentum ab Anastasia que fuit uxor Radulphi filii Ranulphi defuncti, qui de nobis tenuit in capite, quod se non maritabit sine licencia nostra; et recepto sacramento illo et facta extenta omnium terrarum et tenementorum de quibus predictus Radulphus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo in balliva vestra die quo obiit, eidem Anastasie de omnibus terris et tenementis predictis racionabilem dotem ipsam inde contingentem secundum legem et consuetudinem regni nostri assignari faciatis, et nos de assignacione dotis illius certioretis. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Aprilis.
Mandatum est Johanni le Moyne, escaetori suo citra Trentam, quod facta extenta omnium terrarum et tenementorum de quibus Radulphus filius Ranulphi defunctus, qui de nobis tenuit in capite, fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit Anastasie que fuit uxor predicti Radulphi de omnibus terris et tenementis predictis racionabilem dotem ipsam inde contingentem secundum legem et consuetudinem regni Anglie faciat assignari, et regem de assignacione dotis illius certiorari faciat. Teste ut supra.

Pro abbate de Waltham.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia constat nobis per inspeccionem rotulorum cancellarie nostre quod dilectus nobis in Christo abbas de Waltham habuit quietanciam de communi summonicione itineris justiciariorum nostrorum ultimo itinerantium in comitatu Berk' per breve nostrum, et idem abbas pro eo quod tunc non venit ad communem summonicionem dictorum justiciariorum ibidem amerciatus est ad quinque marcas ut accepimus, vobis mandamus quod ipsum abbatem de predictis quinque marcis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, vel ejus locumtenenti, quod in parco de Petherton' faciat habere Johanni de Sumers' decem bonas quercus ad maeremium de dono regis.

Pro Arnaldo Griffun.—Rex Hugoni filio Otonis, constabulario Turris sue London' salutem. Quia Deuteeyd' de Florenc', Poncius de la More, Thomas Debnas de Tulus', Petrus Coycu, Galyardus Muscet, Petrus de Lingou et Gosbertus Savar' de Kaiark' manuceperunt habere Arnaldum Griffun, captum et detentum in prisona Turris nostre London', coram nobis ad voluntatem nostram ad standum recto in curia nostra super transgressionibus quibuscumque sibi impositis, si quis versus eum inde loqui voluerit, vobis mandamus quod ipsum Arnaldum a prisona qua detinetur liberari faciatis et ipsum quo voluerit abire permittatis in forma predicta. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Aprilis.

De quercubus datis.—Mandatum est Matheo de Columbar' quod in foresta de Chete faciat habere Petro de Winton' quatuor quercus ad maeremium de dono regis.
Mandatum est Ade Gurdun, custodi foreste de Axhisholt, quod in eadem foresta faciat habere eidem Petro duas quercus ad maeremium de dono regis.
Mandatum est Thome de Clare, senescallo forreste regis Essex', quod in forresta regis de Haveryng' habere faciat episcopo Dunelmensi quatuor quercus de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Aprilis.

Pro Johanne Luvel.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia constat nobis per inspeccionem rotulorum cancellarie nostre quod dilectus et fidelis noster Johannes Luvel habuit quietanciam de communi summonicione itineris justiciariorum nostrorum ultimo itinerantium in comitatu Northampt' per breve nostrum, et idem Johannes pro eo quod tunc non venit ad communem summonicionem dictorum justiciariorum amerciatus est ad viginti solidos ut accepimus, vobis mandamus quod predictum Johannem de predictis viginti solidis quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Aprilis.

Pro Guichardo de Charrun vicecomite Northumbr'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod, cum nuper perdonaverimus Hugoni Galun sectam pacis nostre que ad nos pertinuit pro morte Margerie filie Rogeri Tyrwit unde rettatus est, et firmam pacem nostram ei inde concesserimus, ita tamen quod stet recto in curia nostra si quis versus eum inde loqui voluerit, et nos postmodum eidem Hugoni graciam facere volentes uberiorem concesserimus ei quantum ad nos pertinuit omnes terras, tenementa, bona et catalla sua occasione mortis predicte in manum nostram capta, per quod Guychardo de Charun vicecomiti nostro Northumbr' pluries precepimus quod eidem Hugoni terras, tenementa, bona et catalla sua predicta restitueret de gracia nostra speciali, idem vicecomes bona et catalla predicta, que appreciata fuerunt ad quadraginta marcas et sibi juxta idem precium liberata, prefato Hugoni restituit juxta tenorem mandatorum nostrorum predictorum. Et ideo vobis mandamus quod ipsum vicecomitem de predictis quadraginta marcis ad quas bona et catalla predicta appreciata fuerunt, sicut predictum est, quietum esse et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Willelmus Belle de Bylham, captus et detentus in prisona nostra Eboraci pro morte Ricardi Scharp de Goldthorp' unde apellatus est, habet litteras regis vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Johanne Cokel de Depeford'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod ad instanciam dilecti et fidelis nostri Walteri de Burges perdonavimus Johanni Cokel de Depeford', Michaeli Byn, Rogero de Frye, Roberto de Puteo, Roberto de Berthorp', Hugoni de Ismangare, Ade le Pottere et Michaeli Byn duas marcas ad quas nuper amerciati fuerunt coram vobis per plegiagium ipsius Walteri et que ab eisdem exiguntur per summonicionem scaccarii predicti. Et ideo vobis mandamus quod predictos Johannem, Michaelem, Rogerum, Robertum, Robertum, Hugonem, Adam et Michaelem de predictis duabus marcis quietos esse faciatis. Teste ut supra.

Pro Thome de Sancto Vigore.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod dilectus et fidelis noster Thomas de Sancto Vigore liberavit in garderoba nostra Petro de Wynton', custodi ejusdem garderobe, die Dominica proxima post festum Sancti Georgii anno etc. liiijto. quinquaginta et sexdecim solidos et octo denarios per quos finem fecit nobiscum pro libertate furcarum in manerio suo de Stratton' habenda. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Thomam de predictis quinquaginta et sexdecim solidis et octo denariis quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Aprilis.

De ponendo per ballium.—Robertus Dinhard' et Rogerus Asel, capti et detenti in prisona regis Warr' pro morte Ricardi de Pythek et Simonis fratris ejus unde appellati sunt, habent litteras regis vicecomiti Warr' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode quod in bosco regis de Pauncehale, qui est infra forestam predictam, habere faciat Fratribus Minoribus Oxonie decem quercus de dono regis.

Pro Roberto del Estre.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto servienti nostro Roberto del Estr' quadraginta solidos qui ab ipso exiguntur per summonicionem scaccarii predicti de diversis debitis, ita tamen quod quadraginta solidi sibi decidant de feodo suo quadraginta marcarum quod de nobis percipit ad idem scaccarium ad sustentacionem suam in servicio nostro. Teste rege apud Westmonas terium xxviij. die Aprilis.

Pro Willelmo Belet.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto et fideli nostro Willelmo Belet illas quinque marcas per quas finem fecit coram dilecto et fideli nostro Nicholao de Turri et sociis suis justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Norff' pro quadam transgressione hominibus ipsius Willelmi de Totes imposita. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Willelmum de predictis quinque marcis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Pro Roberto le Naper.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod pro diutino servicio quod Robertus le Naper nobis impendit dedimus et concessimus eidem Roberto illos duos denarios diurnos quos Petronilla de Kynton' defuncta in vita sua percipere consuevit per manus ballivorum nostrorum London' de elemosina nostra constituta, habendos et percipiendos eidem Roberto ad totam vitam suam eodem modo quo prefata Petronilla eos in vita sua percipere consuevit. Et ideo vobis mandamus quod eidem Roberto predictos duos denarios diurnos habere et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste ut supra.