Close Rolls, August 1270

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1270', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 216-224. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp216-224 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1270

Pro Willelmo de Valencia.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Cum dilectus frater et fidelis noster Willelmus de Valenc' teneatur nobis in diversis debitis ad scaccarium predictum et nos vice versa teneamur eidem in aliquibus debitis ad idem scaccarium, sicut idem Willelmus nobis intimavit, nos, super hoc certiorari et allocacionem hinc inde fieri volentes, vobis mandamus quod scrutatis rotulis scaccarii predicti et allocatis hincinde que fuerunt allocanda nos super premissis omnibus ad plenum certioretis. Teste rege apud Wyntoniam iiij. die Augusti.

Pro Willelmo de Dun.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod ad instanciam dilecti fratris nostri Willelmi de Valenc' perdonavimus dilecto et fideli nostro Willelmo de Dun decem libras ad quas amerciatus fuit coram Nicholao filio Martini et sociis suis, justiciariis nostris ad placita de terris occasione turbacionis habite in regno nostro audienda et terminanda in comitatu Suthampt' assignatis, pro contemptu. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Willelmum de predictis decem libris quietum esse faciatis. Teste rege apud Wyntoniam iiij. die Augusti.

Pro Hugone filio Otonis.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod dedimus et concessimus dilecto et fideli nostro Hugoni filio Otonis centum marcas de debitis in quibus Mathias de la Mare, quondam vicecomes noster Essex' et Hertford', nobis tenebatur ad scaccarium nostrum die quo obiit, et que heredes ipsius Mathie nobis reddere tenentur ad scaccarium predictum. Et ideo vobis mandamus quod predictas centum marcas de debitis predicti Mathie levari et eas prefato Hugoni habere faciatis de dono nostro sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Meynill.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod de illis centum libris ad quas Nicholaus de Meynill amerciatus fuit coram dilecto et fideli nostro Roberto de Nevill' et sociis suis justiciariis nostris ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatu Ebor' pro transgressione foreste, perdonavimus eidem Nicholao sexaginta libras de gracia nostra speciali. Et ideo vobis mandamus quod predictum Nicholaum de predictis sexaginta libris quietum esse faciatis. Teste rege apud Wintoniam iiij. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford' juniori, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Kynefar' faciat habere Bartholomeo de Sulee tres damos de dono regis. Teste rege apud Wintoniam vijo. die Augusti.
Mandatum est eidem Rogero quod in foresta de Kannok' faciat habere Philippo Marmyun unum damum de dono regis.

De uno cervo dato.—Mandatum est eidem Rogero quod in foresta de Lyde faciat habere eidem Philippo unum cervum de dono regis.

Pro magistro et fratribus Santi Bartholomei Glouc'.—Rex baronibus de scaccario salutem. Cum nuper paupertati magistri et fratrum hospitalis Sancti Bartholomei Glouc', in quam inciderunt occasione dampnorum et jacturarum quas sustinuerunt tempore turbacionis habite in regno nostro, pie compatientes, concesserimus eis centum libras in auxilium relevacionis domus sue, scilicet, ad terras inde emendas ad sustentacionem suam et pauperum decentium ibidem pro anima nostra ac antecessorum et heredum nostrorum animarum salute, per quod breve nostrum de Computabitur vicecomiti nostro Glouc' precepimus quod de exitibus itineris justiciariorum nostrorum ultimo itinerantium in eodem comitatu et de finibus et amerciamentis factis coram justiciariis nostris ad placita de terris datis occasione turbacionis predicte audienda et terminanda in predicto comitatu assignatis predictas centum libras levari et predictis magistro et fratribus habere faceret in recompensacionem dampnorum et jacturarum predictarum, ac idem vicecomes nichil ad mandatum nostrum in hac parte fecerit, ut pro certo intelleximus; nos, volentes quod eisdem magistro et fratribus modis omnibus satisfiat de pecunia predicta, vobis mandamus quod de fine ducentarum marcarum quem Alexander Kellok' et quidam alii burgenses de Len' nobiscum finem fecerunt coram dilecto et fideli nostro Waltero de Helyun, justiciario nostro ad quasdam transgressiones in villa de Len' factas audiendas assignato, unde idem Walterus extractas suas vobis liberavit, predictas centum libras levari et prefatis magistro et fratribus sine dilacione habere faciatis juxta concessionem nostram predictam. Et hoc nullatenus omittatis. Teste rege apud Wintoniam vij. die Augusti.

De ponendo per ballium.—Galfridus de Suth Burton', captus et detentus in prisona regis Eboraci pro morte Roberti de Wetewang' unde apellatus est, habet litteras regis vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.
Johannes filius Anselmi de Wetewang' captus et detentus in prisona regis Eboraci pro morte Roberti filii Ricardi filii Reginaldi unde apellatus est, habet litteras regis vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium. Teste.

De damis datis.—Mandatum est senescallo foreste Essex' quod in eadem foresta faciat habere magistro J. de Chishull, decano Sancti Pauli London', thesaurario regis, duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Galfrido de Nevill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in bosco de Bilehagh', qui est infra forestam regis de Shirewod, habere faciat Rogero de Donecastre quatuor bonas quercus cum omnibus eschaetis de dono regis, non obstante etc. Teste rege apud Wintoniam viij. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, juniori, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Whitlewode faciat habere Willelmo de Aete duos damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro magistro Petro de Solariis executori testamenti B. Cantuariensis archiepiscopi.—Rex magistro Ricardo de Cliff', eschaetori suo citra Trentam et custodi archiepiscopatus Cantuar', salutem. Mandamus vobis quod per visum alicujus seu aliquorum ballivorum vestrorum ejusdem archiepiscopatus magistrum Petrum de Solariis vel attornatum suum blada et fena predicti archiepiscopatus in grangiis et domibus ejusdem salvo colligere et adunare permittatis, sine aliqua distraccione, vendicione seu alienacione inde faciendis donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Wintoniam x. die Augusti.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste Salop' quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Mortuo Mari tres cervos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est senescallo foreste de Shirewode quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de la Cornere duos cervos de dono regis.

[m. 3.]

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in eadem foresta faciat habere Willelmo le Blakesmith', valletto elemosinarie regis, duas bonas quercus de dono regis. Teste rege apud Clarend' xiij. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est custodi de Savernak' quod permittat Rogerum de Mortuo Mari capere in eadem foresta duos damos quos rex ei concessit de dono suo, et unum cervum ad opus regis. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi de Menedepe quod in eadem foresta faciat habere Roberto Waleraund' duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Alicia de Lindeseye, Roesia de Lindeseye et Eustachius Burgelun, capti et detenti in prisona nostra de Eya pro morte Reginaldi le Provost, habent litteras regis vicecomiti Suff' quod ponantur per ballium. Teste.

De uno cervo dato.—Mandatum est custodi foreste de Bradene quod in eadem foresta faciat habere Johanni Giffard de Brimmesfeld' unum cervum de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Menedepe quod in eadem foresta faciat habere eidem Johanni unum alium cervum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Panbere quod in eadem foresta faciat habere constabulario castri Wintonie viginti quercus ad operaciones ejusdem castri inde faciendas. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Monte Gomery.—Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod ad instanciam Edwardi primogeniti nostri concessimus dilecto et fideli nostro Willelmo de Montegomery quod septies viginti librarum in quibus tenetur Benedicto filio Deulecrese filii Aaronis Judeo London' per cartam suam reddat per annum quadraginta libras, videlicet, medietatem ad festum Sancti Michaelis proximo futurum et aliam medietatem ad Pascha proximo sequens, et sic de anno in annum et termino in terminum quousque septies viginti libre eidem Judeo persolvantur. Et ideo vobis mandamus quod eidem Willelmo terminos illos habere et sic fieri et irrotulari faciatis. Mandamus eciam vobis quod prefatum Willelmum de feodis, penis et usuris in quibus predictus Willelmus tenetur prefato Judeo occasione debiti predicti quietum esse faciatis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Matheo de Columbariis, custodi foreste de Chete, quod in eadem foresta faciat habere constabulario castri regis Wintonie viginti quercus ad operaciones ejusdem castri inde faciendas.

De ponendo per ballium.—Johannes le Mouner, Nicholaus et Johannes filii ejus, capti et detenti in prisona regis de Farendon' pro morte Roberti de Meleburn' unde rettati sunt, habent litteras regis vicecomiti Berk' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Ade Gurdun, custodi foreste de Alysholt, quod in eadem foresta habere faciat Fratribus Predicatoribus Wintonie sex bonas quercus aptas ad maeremium cum omnibus eschaetis de dono regis ad celaturam ecclesie sue inde perficiendam. Teste rege apud Clarendon' xvj. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Gillingham' quod in eadem foresta faciat habere Waltero de Burges duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Poncio de la More, emptori vinorum regis per Angliam, quod de vinis regis que sunt in custodia sua habere faciat Reginaldo de Drumare unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere magistro et fratribus hospitalis Sancti Egidii de Wilton' unam quercum aptam ad maeremium ad reparacionem ecclesie sue de dono regis.
Mandatum est Matheo de Columbar', custodi foreste de Chete, quod in boscis de Digheleye et Finkele, qui sunt infra forestam predictam, habere faciat Hugoni Saunzaver duodecim bonas quercus de dono regis.

De damis datis.—Mandatum est Roberto le Lou, custodi foreste de Wauberge, quod in eadem foresta faciat habere Johanni Waleraund' tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus et roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Esshele quod in bosco suo de la Bere, qui est infra forestam predictam, habere faciat Ricardo Fyge quinque quercus de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de la Bere quod in eadem foresta faciat habere constabulario castri Wintonie duodecim robora ad comburendum in eodem castro de dono regis. Teste rege apud Clarendon' xx. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est magistro Ricardo de Clifford', custodi archiepiscopatus Cantuariensis quod in parcis ejusdem archiepiscopatus faciat habere Willelmo de Faukeham duos damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Petro de Escudimor'.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto et fideli nostro Petro de Escudemore centum solidos, ad quos amerciatus fuit coram dilectis et fidelibus nostris Ricardo de Middelton' et sociis suis, justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu Norhampt', pro defalta. Et ideo vobis mandamus quod eundem Petrum de predictis centum solidis quietum esse faciatis. Teste rege apud Clarend' xxiij. die Augusti.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere Reginaldo de Drumare tria robora ad comburendum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford juniori, (justiciario (fn. 1) ) foreste regis citra Trentam quod in foresta de Pambere habere faciat Luce le Naper sex quercus de dono regis. Teste rege apud Clarendon xxiiij. die Augusti.

De damis datis.—Rex custodi foreste sue de Hatfeud salutem. Cum nuper mandaverimus dilecto et fideli nostro Ade Gurdun custodi foreste nostre de Wolvemare quod habere faceret venerabili patri G. Wygorniensi episcopo tres damos loco trium cervorum quas ei nuper in eadem foresta concesseramus de gracia nostra speciali, et idem episcopus damos nec cervos predictos habuerit ut dicit; vobis mandamus quod, si ita est, tunc eidem episcopo predictos tres damos in foresta nostra predicta habere faciatis sicut predictum est. Teste rege apud Clarendon' xxiiij. die Augusti.

De roboribus datis.—Mandatum est magistro Ricardo de Clifford', custodi archiepiscopatus Cantuar', quod in bosco ejusdem archiepiscopatus de Herewe qui vocatur Suthwode faciat habere Nicholao le Asseur' quatuor robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Clarendon xxv. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste de Bernewode, quod in eadem foresta faciat habere faciat (sic) Roulando Malet, persone ecclesie de Quenton', duos damos de dono regis. Teste rege apud Lutegarshale xxvj. die Augusti.

Pro fratribus hospitalis Beate Marie Dovor'.—Rex magistro Ricardo de Clifford, eschaetori suo citra Trentam, salutem. Cum dudum per cartam nostram concessissemus fratribus hospitalis Beate Marie Dovor' quod ipsi vacante hospitali predicto custodiam ejusdem cum possessionibus et pertinenciis quibuscunque libere habeant et exitus ejusdem percipiant sine impedimento nostri vel heredum seu ballivorum nostrorum; et hospitale predictum jam vacet ut pro certo intelleximus, volentes quod carta nostra predicta eis in singulis articulis ejusdem firmiter observetur, vobis mandamus quod de custodia hospitalis predicti in nullo vos intromittatis, dum tamen domus predicta per aliquem fratrem seu fratres hospitalis predicti cum bonis, possessionibus et omnibus aliis ad hospitale predictum spectantibus salvo custodiatur tempore vacacionis ejusdem juxta tenorem carte supradicte. Teste rege apud Lutegarshale xxvj. die Augusti.

De quercubus datis.—Mandatum est Matheo de Columbariis, custod' foreste de Chete, quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Bykenore, custodi domorum nostrarum de Lutegarshal' octo quercus ad maeremium ad domos illas inde reparandas. Teste rege apud Marleberge xxviij. die Augusti.
Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere Jordano de Laverestok' quatuor bonas quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste predicte quod in eadem foresta faciat habere Augustino Auger' tria robora de dono regis. Teste ut supra.

Pro Gilberto de Colecestr'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum Gilbertus de Colecestr', vinetarius, quandam summam pecunie mutuo receperit a Leone filio Preciose, Judeo nostro London', per cartam suam, et idem Judeus magnam pecunie summam ultra illud mutuum racione ejusdem mutui ab eodem Gilberto exigat ut accepimus, nos ad instanciam karissimi filii Edwardi primogeniti nostri eidem Gilberto graciam facere volentes specialem, concessimus ei quod solvat predicto Judeo illam certam pecunie summam tantum quam ab ipso mutuo recepit, et penis et usuris ejusdem mutui eidem Gilberto totaliter perdonavimus. Et ideo vobis mandamus quod soluto predicto Judeo mutuo supradicto et de hoc vobis racionabiliter constiterit, cartam per quam idem Gilbertus in mutuo illo prefato Judeo tenebatur ab archa cyrographariorum Judeorum nostrorum London' extrahi et eidem Gilberto liberari et ipsum de penis et usuris ejusdem mutui quietum esse et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege apud Merleberg' xxviij. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est magistro Ricardo de Clifford, custodi archiepiscopatus Cantuar', quod in parco predicti archiepiscopatus de Lymminge faciat habere magistro Hugoni de Mortuo Mari iiij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De fagis datis.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in bosco de la Bokeholt, qui est infra forestam predictam, habere faciat priori de Motesfunt septem fagos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Huberto Housee.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod dilectus et fidelis noster Hubertus Hose liberavit in garderoba nostra Petro de Wintonia, custodi ejusdem garderobe, die Dominica proxima post festum Decolacionis Sancti Johannis Baptiste anno regni etc. liiij. sex libras tresdecim solidos et quatuor denarios in partem solucionis viginti marcarum de illis sexaginta marcis ad quas amerciatus fuit coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatibus Suhampt' et Wiltes' pro transgressione venacionis, et unde nuper perdonavimus ei xl. marcas. Et ideo vobis mandamus quod predictum Hubertum de predictis sex libris tresdecim solidis et quatuor denariis quietum esse faciatis. Teste rege apud Marleberg' xxx. die Augusti.

Pro priore de Okeburn'.—Rex constabulario castri suo de Merleberg' salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per dilectum et fidelem nostrum Henricum de Monteforti fieri fecimus, quod prior de Okeburn' et predecessores sui a tempore quo non extat memoria habere consueverunt quandam carettam itinerantem in villa de Marleberge' ad blada quorumcunque de eadem villa ad molendinum ejusdem prioris extra Marleberg' ea molere volentium querenda sine impedimento nostri vel predecessorum nostrorum regum Anglie; et quod carettam illam habere debent; nolentes predicto priori in hac parte injuriari, vobis mandamus quod prefatum priorem carettam predictam itinerantem ut predictum est libere et absque impedimento habere permittatis in forma predicta et sicut predictus prior et predecessores sui priores de Okeburn' hujusmodi carettam sic itinerantem habere consueverunt temporibus retroactis. Teste ut supra.

Pro magistro Willelmo le Sauser et Johanne le Caretter.—Rex Johanni de Reygate, eschaetori suo ultra Trentam, salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per vos fieri fecimus quod manerium de Bulewell', quod fuit Willelmi Peverel', est de honore Peverelli, et quod extenditur per annum ad septem libras tresdecim solidos et quatuor denarios, taliter est in manu nostra quod illud committere possimus ad vitam alicujus sine injuria alicui facienda, nos pro diutino servicio quod magister Willelmo le Sauser et Johannes le Chareter, (fn. 2) servientes regine nostre, nobis et eidem consorti nostre impenderunt, concessimus eis manerium predictum ad totam vitam suam ad sustentacionem suam de gracia nostra speciali. Et ideo vobis mandamus quod eisdem (fn. 3) Willelmo manerium predictum cum pertinenciis liberetis habendum sicut predictum est. Teste rege apud Marleberge ij. die Augusti (sic).

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford' juniori, justiciario foreste regis citra Trentam, quod habere faciat Rogero le Taylur quatuor quercus in parco de Hadleye de dono regis. Teste rege apud Marleberge iijo. die Septembris.
Mandatum est eidem Rogero quod in foresta de Alsisholt faciat habere Johanni le Convers quatuor quercus de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est eidem Rogero quod habere faciat G. de Clare comiti Glouc' et Hertford' quinque damos in foresta nostra de Salceto et alios quinque damos in Sappel'. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Wauberge' quod in eadem foresta faciat habere Alicie comitisse Glouc' tres damos de dono regis. Teste rege apud Wodestok' viij. die Septembris.

De uno cervo dato.—Mandatum est Rogero de Cliff', juniori, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Bradene habere faciat Philippo Basset unum cervum et tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus ad opus regis.—Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in eadem foresta faciat habere constabulario castri Marleberg' viginti quercus ad quandam cameram cum camino in eodem castro perficiendam. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Robertus de Overton' et Galfridus Eemer, capti et detenti in prisona regis de Rokingham pro transgressione foreste, habent litteras regis constabulario castri de Rokingham quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Omitted in MS.
  • 2. et Johannes le Chareter interlineated and servientes altered apparently from the singular.
  • 3. eisdem is over a partial erasure.