Close Rolls, March 1269

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1269', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 26-30. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp26-30 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1269

Pro Rogero de Wauton'.—Rex custodi episcopatus Hereff' salutem. Cum nuper racione herietti Willelmi de la Were nuper defuncti qui de predicto episcopatu tenuit in capite quendam equum ab ipso defuncto receperitis, quem penes vos habetis ut accepimus, nos in recompensacionem cujusdam equi quem dilectus et fidelis noster Rogerus de Wauton' amisit in servicio nostro dedimus et concessimus eidem Rogero equum predictum. Et ideo vobis mandamus quod eidem Rogero equum predictum liberetis habendum juxta concessionem nostram predictam. Et hoc nullatenus etc. Nos enim precium ejusdem equi in exitibus episcopatus predicti vobis faciemus allocari. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Marcii.

De quercubus liberandis ad operaciones manerii regis de Brikstok'—Mandatum est Baldewino de Bassingburn', senescallo foreste inter pontes Oxonie et Staunford', quod in forestis de Dersley et de Gotesley faciat habere visoribus operacionum manerii nostri de Brikestok' viginti et quatuor quercus aptas ad maeremium ad predictas operaciones inde faciendas, non obstante inhibicione quam nuper fieri fecimus ne aliquid de viridi aut venacione caperetur in forestis nostris ad certum tempus. Teste rege apud Westmonasterium tercio die Marcii.

Pro Reginaldo de Acle custode episcopatus Hereff'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod Reginaldus de Akeley, custos episcopatus Her', liberavit in garderoba nostra per preceptum nostrum Petro de Winton' custodi ejusdem garderobe die Dominica in crastino Beati Cedde anno regni nostri liijo. viginti et sex libras, tresdecim solidos et quatuor denarios de exitibus episcopatus predicti per manus Willelmi de Hertfeld' et Johannis le Convers servientium regis. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Reginaldum de predictis viginti et sex libris tresdecim solidis et quatuor denariis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

De bremiis datis.—Mandatum est ballivo de Bricstok' quod in vivario regis ibidem faciat habere Rogero de Clifford' quadraginta bremias vivas ad quoddam vivarium suum inde instaurandum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium v. die Marcii.

Pro Reginaldo de Grey.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod ad instanciam Edwardi primogeniti nostri karissimi et pro laudabili servicio quod dilectus et fidelis noster Reginaldus de Grey nobis impendit concessimus ei quod de omnibus debitis in quibus Johannes de Grey pater suus nobis tenebatur ad scaccarium nostrum die quo obiit solvat nobis ad idem scaccarium decem marcas per annum, unam videlicet medietatem ad scaccarium nostrum Sancti Michaelis proximo futurum et aliam medietatem ad scaccarium nostrum Pasche proximo sequens, et sic de anno in annum decem marcas ad eosdem terminos donec debita predicta nobis persolvantur ibidem. Et ideo vobis mandamus quod eidem Reginaldo terminos illos habere et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Marcii.

De quercubus liberandis ad operaciones domorum regis de Brehull'.—Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste de Bernewode, quod in eadem foresta faciat habere custodi manerii regis de Brehull' decem quercus ad easdem domos inde reparandas, non obstante inhibicione etc.

Pro executoribus testamenti Henrici de Hasting'.—Rex Johanni le Moyne, escaetori suo citra Trentam, salutem. Quia Galfridus de Lucy, Willelmus la Zuche, Eudo la Zuch' et Willelmus Haket manuceperunt pro executoribus Henrici de Hasting' nuper defuncti, qui de nobis tenuit in capite, reddere nobis debita, si que idem Henricus nobis debuit ad scaccarium nostrum die quo obiit, simul (fn. 1) cum executoribus testamenti supradicti, vobis mandamus quod Johannam que fuit uxor predicti Henrici et alios executores testamenti predicti plenam et liberam administracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti defuncti habere faciatis, ut ipsa una cum manucaptoribus et executoribus predictis de debitis predictis quatenus bona dicti defuncti sufficiunt nobis valeant respondere; ita quod bona et catalla predicta cito vendantur et denarii inde provenientes nobis persolvantur sine mora. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Marcii.

Pro Johanna que fuit uxor Henrici de Hasting'.—Rex eidem escaetori salutem. Sciatis quod commisimus dilecte nobis Johanne que fuit uxor Henrici de Hasting' nuper defuncti qui de nobis tenuit in capite maneria que fuerunt ipsius Henrici de Lydgate et Brampton' habenda in tenanciam ad voluntatem nostram vel quousque eidem Johanne racionabilem dotem suam ipsam contingentem de terris et tenementis que fuerunt ipsius Henrici quondam viri sui fecerimus assignari. Et ideo vobis mandamus quod eidem Johanne maneria predicta liberetis habenda in forma predicta. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Walterus Godholt, captus et detentus in prisona de Colecestr' pro morte Clementis Starpes unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Essex' quod ponatur per ballium.

De panno liberando elemosinario regis ad mandatum regis et regine inde faciendum.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Johanni de Sutton', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Johanni elemosinario regis pannum ad centum et quinquaginta et decem tunicas ad mandatum regis et regine inde faciendum contra festum Pasche proximo futurum.

De terris que fuerunt Henrici de Hasting' excolendis.—Rex dilecto et fideli suo Johanni le Moyne, escaetori suo citra Trentam, salutem. Cum terre et tenementa que fuerunt Henrici de Hasting' nuper defuncti qui de nobis tenuit in capite jaceant inculta, per quod nobis inde dampnum poterit provenire nisi ea citius excoli et seminari faciamus, vobis mandamus quod servientes et homines karissimi fratris nostri R. regis Alemannie illustris terras et tenementa predicta tantummodo excolere et seminare permittas (sic) donec aliud preceperimus, non permittentes quod ipsi aliquid ibidem de exitibus aut aliis bonis inde provenientibus sine mandato nostro speciali capiant vel administracionem aliquam habeant de eisdem. Teste me ipso apud Westmonasterium xv. die Marcii.

Pro Waltero filio Johannis de Valeygnes.—Rex vicecomiti Suff' salutem. Monstravit nobis Walterus filius Johannis de Valeygnes quod, cum quidam Walterus de Valeuignes, consanguineus predicti Walteri, cujus unus heredum ipse est, dudum defunctus teneretur Isaac quodam Judeo Norwic' per cartam suam in quodam debito, ac idem Walterus filius Johannis viso exheredacionis periculo quod sibi posset iminere occasione predicti debiti satisfecerit Samueli et Abrahee Judeis heredibus predicti Isaac pro parte predicti debiti ipsum de porcione hereditatis sue contingente, unde sufficientem quietanciam de predictis Judeis habet ut dicit, tu occasione cujusdam sumonicionis de scaccario nostro tibi directe de predicto debito levando ipsum Walterum filium Johannis per averia et alia bona sua adeo acriter distrinxsisti quod terram suam in balliva tua non sufficit excolere. Et ideo tibi precipimus quod accepta a prefato Waltero filio Johannis sufficienti securitate quod erit coram justiciariis nostris ad custodiam Judeorum assignatis a die Pasche in xv. dies ad ostendendum si quam de debito predicto habeat quietanciam vel ad respondendum nobis de debito predicto si nobis debetur, districcionem quam ei occasione predicta fecisti relaxes et ipsum interim pacem inde habere permittas. Teste me ipso apud Westmonasterium xv. die Marcii.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Thome Burnel, custodi vinorum regis apud Windes', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere liberis Edwardi primogeniti regis unum dolium vini de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Marcii.

De ponendo per ballium.—Thomas filius Ivonis de Wartre, captus et detentus in prisona nostra Eboraci pro morte Ricardi Baret unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium.
Ranulphus le Boi de Warrewic, captus et detentus in prisona de Warr' pro morte Margerie de Wotton' et Matillis de Wotton' unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Warr' quod ponatur per ballium.

De damis datis.—Mandatum est custodi parci de Guldeford quod habere faciat Stephano de Penecestre quatuor damas et unum damum vivum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxiijo. die Marcii.
Mandatum est custodi foreste de Axsisholt quod habere faciat eidem Stephano quatuor alias damas et unum damum de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem et ad instanciam regine.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Johanni de Sutton', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Petro de Escotery, quem rex in brevi cingulo milicie decoraturus est, ea que ad novam miliciam suam pertinent sicut aliis novis militibus regis fieri consuevit. Teste rege ut supra.

[m. 9.]

Pro Ricardo rege Alemannie.—Rex Johanni le Moyne, escaetori suo citra Trentam, salutem. Cum concesserimus providere karissimo fratri nostro regi Alemannie illustri in mille libratis terre de wardis nostris cum acciderint, vobis mandamus quod prefato fratri nostro vel magistro Ade de Belsted', attornato ipsius fratris nostri in Anglia, omnes terras et tenementa de quibus Henricus de Hasting' nuper defunctus qui de nobis tenuit in capite fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit in balliva vestra et que occasione mortis sue capta sunt in manum nostram sine dilacione liberetis, salvis Johanne que fuit uxor predicti Henrici maneriis de Brampton' et Lidgat' que sibi commisimus in tenanciam; ita quod omnes terre et tenementa predicta extendantur prout vobis per alias litteras nostras plenius mandavimus. Et scire faciatis prefate Johanne quod sit coram nobis in octabis Clausi Pasche ubicumque tunc fuerimus in Anglia ad recipiendam racionabilem dotem suam de terris et tenementis predictis. Et extentas illas distincte et aperte factas habeatis coram nobis ad diem predictum, ut tunc de consilio vestro fieri faciamus quod melius viderimus expedire. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Marcii.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Roberto le Estr', captori vinorum regis, quod de vinis regis que sunt in custodia sua apud Suthampt' habere faciat Margarete de Rolleston' unum dolium vini de recta prisa de dono regis quod per ballivos Suthampt' rex acquietari precepit. Teste rege ut supra.

De ponendo per ballium.—Henricus de Rybocht, captus et detentus in prisona Her' pro morte Gilberti de Parva Markel unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Her' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.
Johannes de Calf' de Saxham, captus et detentus in prisona de Sancto Edmundo pro morte Ricardi de Barsham clerici unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium primo die Aprilis.
Robertus filius Johannis Underhull', captus et detentus in prisona de Sancto Edmundo pro morte Ricardi de Barsham unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium.

Pro decano et canonicis ecclesie Omnium Sanctorum de Dereb'. —Rex venerabili in Christo patri R. Coventr ensis et Lich efeldensis episcopo salutem. Cum dilectus nobis in Christo decanus Sancte Marie Linc', persona ecclesie Omnium Sanctorum de Dereby libere capelle nostre, de pecunia ipsum et canonicos contingente racione proventuum ejusdem capelle de decima nobis a sede apostolica concessa per manum suam nobis responderit sicut pro aliis liberis capellis nostris per Angliam precepimus responderi, vobis mandamus rogantes quod a predicto decano vel canonicis ecclesie predicte de hujusmodi decima nichil penitus exigatis set pacem inde habere permittatis; et nos pecuniam quam a prefato decano recepimus pro decima ecclesie predicte in solucione pecunie in qua nobis tenemini pro decima vestre diocesis allocari faciemus.

De una quercu data.—Mandatum est custodi foreste de Kinfar' quod habere faciat in bosco de Kingeslee, qui est infra forestam predictam, Clementi capellano regis ministranti in capella sua de Tatenhal' unam quercum de dono regis.

Footnotes

  • 1. sinul in MS.