BHO

Close Rolls, February 1271

Pages 393-398

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, February 1271

Rex ballivis foreste sue de Ingelwode salutem. Cum dudum concessissemus Alexandro quondam regi Scotie omnia amerciamenta, eschaeta et proventus de maneriis suis terris et hominibus infra comitatum Cumberland' provenientia de placitis foreste prout in forma convencionis inter nos et predictum Alexandrum inite plenius continetur, ac vos dilectum filium et fidelem nostrum Alexandrum regem Scotie, filium et heredem predicti Alexandri, et ballivos suos comitatus predicti impediatis quominus amerciamenta facta coram vobis et aliis senescallis et ballivis foreste percipere et habere possint juxta formam concessionis nostre predicte, volentes quod eadem concessio nostra prefato regi firmiter observetur, vobis precipimus firmiter injungentes quod omnia amerciamenta ad que homines regis predicti de maneriis predictis coram vobis racione foreste predicti amerciati fuerunt ballivos ipsius regis sine impedimento et contradiccione percipere et habere permittatis ad opus domini sui supradicti. Et hoc nullatenus omittatis, ita quod non oporteat nos pro defectu vestri manum ad hoc aliter opponere. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Februarii.

Rex vicecomiti Cumberl' salutem. Cum dudum concessissemus Alexandro quondam regi Scotie et heredibus suis returnum omnium brevium nostrorum manerium suum de Pureth' (sic) et omnia alia maneria sua infra comitatum Cum berl' et homines eorundem maneriorum tangentium, prout in forma convencionis inter nos et prefatum Alexandrum inite plenius continetur, ac tu returnum hujusmodi brevium nostrorum ballivis dilecti filii et fidelis nostri Alexandri regis Scotie, filii et heredis predicti Alexandri, maneriorum predictorum facere contradicas in ipsius dampnum et prejudicium manifestum ut accepimus; volentes concessionem nostram predictam sibi observari, ut tenemur, tibi precipimus firmiter injungentes quod returnum omnium brevium nostrorum maneria predicta et homines eorundem maneriorum tangentium ballivis predicti regis habere facias in forma concessionis nostre predicte. Et hoc nullatenus omittatis, ita quod non oporteat nos super hoc amplius sollicitari, propter quod manum ad hoc aliter opponere debeamus. Teste ut supra.

Nicholaus de Basinges recognovit se debere Alexandro Luterel sex marcas et dimidiam solvendas eidem Alexandro in festo Pasche proximo futuro. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in civitate London'. Teste ut supra.

Mattheus de Louen recognovit in cancellaria regis se debere Muliere de Louen, matri sue, quadraginta marcas, unde solvet ei per annum octo marcas, unam, videlicet, medietatem in quindena Sancti Johannis Baptiste proximo futura et alteram medietatem in quindena Purificacionis Beate Marie proximo sequenti, et sic deinceps singulis annis octo marcas ad eosdem terminos quousque prefate Muliere de predictis quadraginta marcis plenarie fuerit satisfactum. Et, nisi fecerit, concessit idem Mattheus quod dicta pecunia de terris et catallis suis levetur in comitatibus Essex', Suff'. Teste rege apud Westmonasterium v. die Februarii anno regni nostri lvto.

Idem Mattheus recognovit se debere Johanni de Louen, patri suo, centum marcas, unde solvet ei per annum duodecim marcas, unam, videlicet, medietatem in quindena Sancti Johannis Baptiste proximo futura et alteram medietatem in quindena Purificacionis Beate Marie proximo sequenti, et sic deinceps singulis annis duodecim marcas ad eosdem terminos quousque prefato Johanni de predictis centum marcis plenarie fuerit satisfactum. Et, nisi fecerit, concessit idem Mattheus quod dicta pecunia de terris et catallis suis levetur in comitatibus Essex' et Suff'. Teste ut supra.

Hugo de Bassingburn' venit coram rege die Veneris proxima post festum Purificacionis Beate Marie et petiit terram suam in Scarthou sibi replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam fecit in curia regis coram justiciariis regis de banco versus Petronillam que fuit uxor Roberti filii Baldewini ut dicitur. Teste rege apud Westmonasterium v. die Februarii.

Willelmus la Zuch' recognovit se debere Willelmo Belet pro maritagio Agnetis que fuit uxor Roberti de Sancto Johanni sexties viginti marcas, unde solvet xxx. marcas in quindena Sancti Johannis Baptiste proximo futura et xxx. marcas in quindena Sancti Michaelis proximo sequenti, et in festo Natalis Domini proximo sequenti xxx. marcas, et in festo Pasche proximo sequenti residuas xxx. marcas. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus Northamt', Essex' et Cant'.

[m. 8d.]

Hec est convencio facta inter dominam Johannam de Somery ex una parte et Johannem de Bohun et Johannam uxorem ejus ex altera parte; videlicet, cum dicta Johanna de Somery tenuit manerium de Newetimbre cum pertinenciis in comitatu Sussex' ex commissione domini regis usque ad legitimam etatem dicte Johanne filie et heredis quondam Bartholomei de Capella, eadem Johanna de Somery recognovit dictum manerium cum suis pertinenciis esse jus et hereditatem ipsius Johanne uxoris Johannis predicti et eum cum suis pertinenciis eisdem reddidit, salvis bonis et catallis ipsius Johanne de Somery ibidem inventis. Et pro hac recognicione et reddicione predicti Johannes et Johanna uxor ejus concesserunt et tradiderunt predicte Johanne de Somery officia spigornelli et hostiarii capelle domini regis Anglie, que ad eos pertinet de hereditate dicti Bartholomei, habenda et tenenda eidem Johanne et heredibus suis vel assignatis suis cum omnibus exitibus, libertatibus et pertinenciis suis sine ullo retenemento a festo Purificacionis Beate Marie virginis anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo quinto usque ad terminum quatuor annorum proximo sequentium plene et integre completorum. Et predicti Johannes de Bohun et Johanna uxor ejus et heredes dicti Johannis et dicte Johanne dicta officia cum exitibus et omnia ad ea pertinentibus sicut supradictum est dicte Johanne de Somery et heredibus suis vel assignatis suis contra omnes gentes warantizabunt et defendent usque ad finem dicti termini. Et in fine dicti termini revertentur dicta officia cum suis pertinenciis dictis Johanni et Johanne uxori ejus sine omni contradiccione racione hujusmodi concessionis supradicte. Et dictus Johannes de Bohun concessit pro se et heredibus suis et in curia domini regis coram rege recognovit quod, si contingat quod idem Johannes vel Johanna uxor ejus infra primum annum vel in fine primi anni obierint, quod absit, pro quo dicta Johanna vel heredes sui seu assignati sui impediantur vel in aliquo modo ipsam vel ipsos impediri contingerit quominus officia predicta cum suis pertinenciis ad terminum suum completum tenere non possit vel exitus inde percipere ut supradictum est, quod vicecomites in quibus comitatibus dictus Johannes vel heredes sui terras vel catalla habeant levari possint de terris et catallis eorundem ad opus dicte Johanne de Somery vel heredum seu assignatorum suorum triginta et tres libras sterlingorum pro tribus annis residuis solvendas eidem infra quindena per quam ipsos inde impediri aut eici contigerit. In cujus rei testimonium partes mutuis scriptis in modum cyrographi confectis mutuatim sigilla sua apposuerunt; hiis testibus, Benedicto de Blakeham, Galfrido de Percy, Hugone Sturmy, militibus, Johanne de Kirkeby, Johanne le Faukener, Hugone de Kendal, Gilberto de Chalhunte, Ricardo de Wy, Ricardo de Candevere, Rogero de Havering', Stephano de Acton' et aliis. Datum apud Westmonasterium xxviij. die Januarii anno supradicto.

Johannes de Preston venit coram rege apud Westmonasterium die Veneris proxima post festum Purificacionis Beate Marie et petiit terram Rosamunde que fuit uxor Willelmi le Draper in Aylesbur' replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam eadem Rosamunda fecit in curia regis coram justiciariis regis de banco versus Hugonem Frankeleyn et Johannam uxor ejus. Teste etc.

Galfridus filius Radulphi de Querndon' recognovit se debere magistro Henrico Wade coco regis sex marcas solvendas eidem. videlicet, ad Pascha proximo futurum duas marcas, et ad festum Sancti Michaelis proximo sequens duas marcas, et ad Pascha proximo sequens duas marcas. Et, nisi fecerit, concessit idem Galfridus quod dicte sex marce leventur de terris et catallis suis in comitatu Hertford'. Et ad solucionem illam terminis predictis faciendam Willelmus de Cotton' se fidejussorem et principalem debitorem constituit, et concessit quod, nisi predictus Galfridus predictas sex marcas terminis predictis solverit, eedem sex marce leventur de terris et catallis suis in comitatibus Hertford' et Midd'. Et pro predictis sex marcis reddidit predictus magister Henricus prefato Galfrido omnes terras et tenementa que habuit in custodia de dono domini regis de hereditate ipsius Galfridi in la Stock', Agmodesham, Chalfunt' et la Bernett' sine ullo retenemento.

Nicholaus de Cuggeho recognovit se debere Augustino Auger et Karolo filio Karoli sexties viginti marcas solvendas eisdem in quindena Pasche proximo futura. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Norhampt'. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Februarii.
Eodem modo Philippus Marmyun, Rogerus de Wauton' et Galfridus de Perci et Diutautus mercator recognoverunt se teneri in pecunia predicta et concesserunt quod, nisi predictus Nicholaus pecuniam predictam ad terminum predictum solverit, ut predictum est, quod eadem pecunia levetur de terris et catallis suis in forma predicta. Teste ut supra.

Memorandum quod dominus regis dedit et concessit Stephano de Penecestre illud quod ad ipsum pertinet de terris et tenementis Johannis de Welles, si contingat ipsum decedere tempore vacacionis archiepiscopatus Cantuarie, qui est in manu regis, et promisit bona fide quod alteri quam sibi terram illam non assignabit. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Februarii.

Radulphus Pyrot recognovit se debere Willelmo Belet xxviij. marcas, unde solvet xxij. marcas in festo Pasche proximo futuro et residuas sex marcas in festo Nativitatis Beate Marie proximo sequenti. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus Bed' et Cant'.
Johannes de Holewell et Galfridus de Sauston' recognoverunt eodem modo solvere dictam pecuniam terminis predictis pro prefato Radulpho si ipse defecerit. Et concesserunt etc.

Robertus de Gotele habet quietanciam de communi summonicione in comitatu Kanc'. Teste ut supra.
Consimilem quietanciam habet prior Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia in comitatu Kanc'.
Consimilem quietanciam habet magister milicie Templi in Anglia in comitatu Kanc'.
Consimilem quietanciam habet Rogerus le Botiller in comitatu Kanc'.
Consimilem quietanciam habet priorissa Sancte Elene London' in comitatu Kanc'.

Rex Edwardo primogenito suo karissimo salutem et paternam benediccionem. Tenore litterarum vestrarum nobis super vestro et comitive vestre statu prospero et jocundo, Benedictus Deus, transmissarum audito plenius et intellecto leti efficiebamur et ilares in inmensum. Et etiam ante recepcionem ipsarum litterarum tanta et tam gravi infirmitate detinebamur quod omnes et singuli nobiscum existentes, phisici et alii, de vita nostra communiter desperabant, nec tempore quo lator presentium a nobis recessit de nostra convalescentia spes aliqua habebatur, verumptamen prout Altissimo super statu nostro placuerit ordinare, vos inde per nostros nuncios reddemus frequentius certiores, unde, cum vos in hereditatem regni nostri tamquam primogenitus et heres noster post nos succedere debeatis, vos post recepcionem presentium ad partes remotiores nullatenus transferatis ante quam de statu nostro certitudinem habueritis pleniorem, cum, quia, si papa crearetur et mandaret karissimo fratri nostro R. regi Allemannie illustri, avunculo vestro, qui (sic) custodia regni predicti de consilio vestro commissa fuit, oporteret ipsum pro statu regni sui Allemannie ad curiam Romanam modis omnibus personaliter accedere, ita quod ad repressionem quorundam malivolorum infra regnum nostrum existentium, sicut nostis, intendere non posset ut expediret, tum, quia si occasione mortis nostre, quod absit, vos oporteat ad propria remeare causa regiminis regni predicti recipiendi cum rege Francie, qui ad partes Francie in brevi reversurus est, ut dicitur, honeste redire poteritis et decenter super, quibus omnibus tale consilium habeatis quale vobis et honori vestro ac ipsi regno et paci et tranquillitati ejusdem magis videritis expedire. Et hoc sub optentu paterne benediccionis nullatenus omittatis. Et, ut vobis de voluntate nostra constet in premissis, consulimus bona fide quod ad propria redeatis sine mora quia vestris et regni predicti negociis ad votum ordinatis et disponitis et poteritis cum prefato rege Francie redire versus Terram Sanctam in subsidium ejusdem prout magis noveritis convenire. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Februarii.

Dies datus est de assensu regine Anglie Willelmo Heringaud' usque ad mediam quadragesimam de placito quod est coram rege inter ipsum Willelmum et prefatam reginam de redempcione terrarum ipsius Willelmi. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Februarii.

Willelmus Passelewe recognovit se debere Willelmo de Bradewell' viginti et octo marcas et sex solidos, unde solvet ei in festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste decem marcas et in festo Omnium Sanctorum proximo sequenti novem marcas, et residuas octo marcas et sex solidos in festo Natalis Domini proximo sequenti. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Essex'. Teste ut supra.