Close Rolls, October 1233

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1233', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 275-285. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp275-285 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1233

Pro comitissa Penbr'.—Rex terram Ricardi Suhard' in Wahull', quam Michael filius Nicholai habet de ballio regis, commisit A. comitisse Penbr' custodiendam quamdiu regi placuerit, quia est de feodo suo. Et mandatum est vicecomiti Wilt' quod de predicta terra cum pertinentiis eidem comitisse plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Oxoniam, j. die Octobris.

Pro Radulfo Bloet.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod Radulfo Bloet de omnibus terris suis in balliva tua (sic) que capte fuerunt in manum regis per preceptum suum, plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Oxoniam, j. die Septembris. (fn. 1) ' Per Macy Besill'.

Pro Engelardo de Cygoiny.—Rex blada que fuerunt in terra Ricardi Suhard' in Hedindon', et blada que fuerunt Walteri de Clifford' in Midelton', que rex cariari precepit usque castrum Oxonie, dedit Engelardo de Cygoyny ad se sustentandum in servicio regis. Et mandatum est vicecomiti Oxonie quod blada illa eidem Engelardo habere faciat. Teste ut supra. Per P. de Rivall'.
Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat Engelardo de Cygoiny xx. fusta in Sotovr' ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra. Per eundem P.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem P. quod in foresta de Brehull' per diversa loca, sicut capi poterunt ad minus nocumentum foreste capi poterunt (sic), faciat habere probis hominibus Oxonie c. quercus ad gistandum turellas muri circum villam Oxonie, et planchias faciendas ad easdem turellas. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Willelmo de Brisay.—Rex commisit Willelmo de Brisay terram que fuit Warini Basset in Clifton', custodiendam quamdiu regi placuerit, occasione transgressionis ab eodem Warino regi facte. Et mandatum est probis hominibus de Cliffton' quod predictam terram salvo et secure excoli et seminari faciant, sicut consueverunt tempore ipsius Warini. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod in comitatu Norht' extra parcos et haias regis faciat habere fratribus predicatoribus Norhamt' xx. quercus, de dono regis ad operationes domorum suarum. Teste ut supra. Per ipsum.

Pro Willelmo le Engleis.—Rex concessit Willelmo le Engleis, nuntio suo, quod filius et heres Jocelini de Maworthin', qui de rege tenet, ducat in uxorem filiam ipsius Willelmi. Et mandatum est vicecomiti Heref' quod diligentiam apponat ad hoc quod ipsa ab eo ducatur in uxorem. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat Galfrido de Langeberg' vij. quercus in foresta de Den', de dono regis ad quoddam molendinum ad ventum faciendum. Teste rege apud Walingford', ij. die Septembris.

De compoto vicecomitis Oxonie.—Mandatum est thesaurario et baronibus de Scaccario quod admittant Walterum de Tywa loco Engelardi de Cygony ad compotum suum reddendum de tempore suo, quousque idem Engelardus personaliter coram eis venerit, facturus inde quod facere debeat tamquam capitalis vicecomes Oxonie, eo quod dominus rex ipsum ad presens secum retinuit. Teste rege apud Rading', ij. die Octobris, anno xvij.
Et mandatum est eisdem quod admittant Walterum de Tywa loco ipsius Engelardi vicecomitis Oxonie ad respondendum pro eo ad Scaccarium de hiis que ad vicecomitem pertinent, quamdiu dictus Walterus fuerit per ipsum Engelardum coram eis ad hoc attornatus, accepta ab eo debita et consueta consuetudine Scaccarii domini regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est P. de Ryvall' quod habere faciat Hugoni de Gurnay duos damos et x. damas in foresta de Windlesor', ad parcum suum de Mapeldurham restaurandum. Teste rege ut supra. Per P. de Ryvall'.

Pro Willelmo de Stutevill' de terra Henrici de Erleg'.—Quia Henricus de Erlegh' ad regem non venit nec alium pro se misit ad pacem suam cum domino rege faciendam et gratiam suam querendam, postquam dominus rex terras suas in manum suam capi precepit; mandatum est vicecomiti Berk' quod talem seisinam Willelmo de Stutevill' de terris predicti Henrici in balliva sua habere faciat, qualem habuit antequam predictus vicecomes eas cepit in manum regis. Teste rege ut supra. Per P. de Rivall'.

Pro Macy Besill' de custodia terre et heredis Reginaldi Basset.— Dominus rex concessit Mathie Bezill custodiam terrarum que fuerunt Reginaldi Basset, habendam usque ad legittimam etatem filie et heredis ipsius Reginaldi, una cum custodia et maritagio ejusdem heredis. Et mandatum est P. de Ryvall' quod de terris que fuerunt predicti Reginaldi, que sunt in manu sua, plenam saisinam ei habere faciat. Teste rege apud Rading', iij. die Octobris, anno regni nostri xvij.
Habet inde literas patentes per eadem verba. (fn. 2)

Pro priore Suhampt'.—Dominus rex adhibuit assensum suum electioni facte de fratre Rollando, canonico Sancti Dionisii juxta Suhamt', in priorem ejusdem loci. Et mandatum est P. de Ryvall' quod de omnibus terris, rebus, redditibus et omnibus possessionibus ad dictum prioratum pertinentibus, eidem electo saisinam habere faciat. Teste rege apud Windlesor', iiij. die Octobris, anno xvij.

De fustis datis.—Mandatum est P. de Ryvall' quod habere faciat priori de Hurl' xx. fusta in foresta de Windlesor' ad operationem ecclesie sue de Hurl', de dono regis. Teste ut supra.

De quodam homine Huberti de Burgo qui se tenet in ecclesia.— Mandatum est vicecomiti Wilt quod, assumptis secum probis et legalibus hominibus de comitatu suo, accedat in propria persona ad ecclesiam Sancti Johannis de Divisis, in qua Thomas homo Huberti de Burgo se tenet, et injungas (sic) ei quod vel ecclesiam illam gratis exeat et veniat ad pacem nostram, vel assisam regni nostri faciat illud abjurando. Teste ut supra. Per P. de Ryvall.'

Pro vicecomite Oxonie.—Mandatum est thesaurario et baronibus de Scaccario quod audiant compotum Engelardi de Cygoni, vicecomitis Oxonie, de uno quarterio anni de tempore suo, anno etc. xvij. in forma qua audierunt compotum Johannis de Ulecote de uno quarterio anni anno eodem, tempore quo fuit vicecomes Oxonie. Teste rege ut supra.

Pro Willelmo Lungespee.—Mandatum est Willelmo de Narzac quod redditum x. librarum, quem Willelmus Lungespee percipere consuevit de manerio de Stok' per manum Ricardi Suhard' et Philippe uxoris sue, dum manerium illud fuit in manu eorum, faciat habere eidem Willelmo, quamdiu manerium illud fuerit in manu sua per preceptum regis, et ad eosdem terminos ad quos per manum ipsorum Ricardi et Philippe eas percipere consuevit. Teste rege apud Keniton', vij. die Octobris. Per P. de Rivall'.

Pro Philippo de Albiniaco.—Rex commisit Philippo de Albiniaco terram quam Gilbertus Basset tenuit in Gahull', custodiendam quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Sumers' quod de terra illa ei plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xij. die Octobris. Per ipsum regem.

Hibernia. Pro diversis.—Mandatum est justiciario Hibernie quod occasione conductus, quem rex concessit Ricardo de Burgo ad veniendum in Angliam duraturum usque ad Pascha anno xviij. ita quod omnia sua sint in eodem statu quo tunc fuerunt, non remaneant alique loquele que versus eum prius mote fuerunt de communi justitia vel speciali, quin currant debito modo secundum consuetudinem terre Hibernie. Teste ut supra.

De garnistura abducenda de Usk'.—Mandatum est Henrico de Trublevill' quod permittatis (sic) Ricardum Marescallum, comitem Penbr', abducere blada et vina sua et omnem aliam garnisturam castri sui de Usk' quo voluerit, et pro voluntate sua inde disponere. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Thomas Brian, captus et detentus in prisona regis apud Kenill' pro morte Willelmi de Braos', unde Matildis de Bray eum appellat odio et athia et non etc., habet literas directas vicecomiti War' de se tradendo in ballium usque ad adventum justiciariorum, xij. etc.
Et mandatum est vicecomiti Oxonie quod ipsum Thomam occasione illius appelli interim non gravet aut molestet.

Pro Henrico de Trublevill'.—Quia Henricus de Trublevill posuit per preceptum nostrum in ingeniis nostris erigendis apud Mirebel, cum rex esset in Pictavia, xxxv. marcas que ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii de prestito Pictavie; mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Henricum de predictis xxxv. marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium, xij. die Octobris. Per justiciarium.

Boulton'. De mora frussienda.—Rex B. de Insula salutem. Meminimus nos concessisse priori et fratribus leprosis hospitalis Sancti Thome martiris de Boulton', quod ipsi de propria mora sua de Boulton', que est infra forestam nostram Norhumbrie, frussire possint et in culturam redigere sexties xx. acras ad perticam nostram propinquiores predicto hospitali ex parte orientali, et ex parte aquilonari inter predictum hospitale et boscum suum de Birchefald'. Quia vero predicta mora sterilis est nec est sufficiens ad tot acras ibidem frussiendas et redigendas in culturam, concessimus quod in predicta mora possint frussire et in culturam redigere quater xx. acras ad perticam nostram, propinquiores predicto hospitali ex parte orientali et ex parte aquilonari inter dictum hospitale et boscum predictum; et de alneto et riffleto, que sunt inter illud hospitale et predictum boscum versus orientem, possint frussire et in culturam redigere xl. acras ad perticam nostram; et quod omnes predicte acre sint inperpetuum quiete de vasto et regardo, et quod eas claudere possint fossato et haia, ita quod fere bestie intrare possint et exire libere et sine inpedimento. Et ideo vobis mandamus quod illas sexties xx. acras in locis predictis permittatis dictis priori et fratribus sine inpedimento frussire et in culturam redigere, sicut predictum est, quietas de vasto et regardo, et eas fossato et haia claudere, ita quod fere bestie intrare possint et exire, sicut predictum est. Teste ut supra.
Et mandatum est justiciariis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Norhumbrie, quod permittant eosdem priorem et fratres etc. per eadem verba.

[m. 1.]

De quercubus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat P. Wintoniensi episcopo xij. quercus in parco de Reyleg', de dono regis ad planchias faciendas. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Octobris.

Pro Roberto de Pavilly.—Mandatum est vicecomiti Dors' quod habere faciat Roberto de Pavill' omnia blada hujus autumpni proximo preteriti de terra, quam rex ei commisit in Gutsich', ad se sustentandum in servicio regis. Teste ut supra.

Pro priore et fratribus hospitalis de Portesm'. (fn. 3) —Rex concessit priori et fratribus de Portesm' id quod ad regem pertinet de terra Radulfi de Wolvedinge, qui fugit pro morte hominis unde rettatus est. Et mandatum est vicecomiti Sussex' quod eisdem priori et fratribus de predicta terra cum pertinentiis plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra. Per episcopum Wintoniensem.

Rogerus le Granger, quem Agnes, que fuit uxor Hugonis Tony, appellat de morte ipsius Hugonis odio et athia et non etc., ut constat per inquisitionem, habet literas directas vicecomiti Norf' quod tradatur in ballium xij. etc.

Pro Amaurico de Gathe.—Rex recepit Amauricum de Gathe ad fidem regis et ligiantiam suam, et concessit quod habeat terras que ad ipsum jure hereditario contingunt. Et mandatum est Radulfo de Ferressenvill' quod de terris quas idem Amauricus de eis tenere debet, homagium suum recipiat. Teste rege apud Westmonasterium, xiiij. die Octobris. Per justiciarium.
Et mandatum est vicecomiti Dereby quod scire faciat militibus et liberis hominibus qui tenuerunt de Avicia matre predicti Amaurici nomine maritagii sui, quod faciant ei homagia et servicia de terris suis quas tenent, salvo cuilibet jure suo. Teste ut supra. Per eundem justiciarium.

Pro comite R. Marescallo de blado de Twyford' et de Westkinton'.— Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat R. comiti marescallo blada de hoc autumpno proximo preterito anno xvij. que fuerunt in manerio de Twyford' in comitatu Buk' et manerio de Westkinton' in comitatu Wiltes', que rex ipsi comiti commiserat. Teste ut supra.

Pro David filio Lewelini de manerio de Purle.—Rex dedit nepoti suo David filio Leulini etc. manerium de Purle cum boscis, pratis et omnibus aliis pertinentiis suis. Et mandatum est vicecomiti Essex' quod eidem vel certo nuntio suo has literas deferenti, plenam inde seisinam habere faciat. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro Willelmo capellano regis.—Mandatum est majori London' quod quendam equum et hernesium et alia catalla Willelmi capellani domini regis, que sunt in custodia sua, et que Thomas de Monte Acuto, qui nuper suspensus fuit, ei abstulit, presentium latori garcioni ipsius Willelmi habere faciatis ad opus ipsius Willelmi. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Octobris.

Pro Henrico de Erlegh'.—Mandatum est vicecomitibus Sumers' et Berk' quod, quia Henricus de Erlegh' fecit dominum regem securum de fideli servicio de omnibus terris suis, de quibus disseisitus fuit in bailliis suis per preceptum regis, plenam ei saisinam habere faciant cum omnibus catallis suis in eisdem terris inventis die quo litteras regis suscipiet. Teste ut supra.

Pro Roberto Musard'.—Eodem modo mandatur vicecomitibus Glouc', Noting', Derb', Berk', Linc' et Eboraci, pro Roberto Musard'.

De tradendo in baillium.—Mandatum est constabulario Bristoll' quod, si frater Willelmus de hospitali Sancti Laurencii Bristoll', quem Ricardus et Walterus de Hanun appellant de morte Willelmi de Hanun odio et athia etc. ut constat per inquisitionem factam per preceptum regis, invenerit ei xij. probos et legales homines de comitatu Glouc' qui eum manucapiat (sic) etc. tunc tradat in ballium etc. Teste ut supra.

De respectu loquele.—Mandatum est justiciariis de Banco quod loquelam, que est coram eis inter abbatissam Sancti Sulpicii petentem et Henricum filium Aucheri, quem rex mittit in nuntium suum ad partes transmarinas, tenentem, de manerio de Laghefar', ponant in respectum usque in xv. dies a die Sancti Hillarii anno xviij. Teste ut supra.

Pro S. de Sedgrave de manerio de Leland'.—Rex dedit Stephano de Sedgrave manerium de Leland' cum omnibus pertinentiis suis, habendum et tenendum sibi et heredibus suis inperpetuum per servicium feodi unius militis pro omni servicio. Et mandatum est P. de Rivall' quod ei de predicto manerio cum pertinentiis suis plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Henrico de Trublevill'.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod faciat homines de Stubbing', quam rex commisit Henrico de Trublevill', facere ei fidelitatem de tempore quo erunt in manu ejus. Teste ut supra.

Pro comite Ricardo de maneriis ei commissis.—Rex commisit R. comiti Cornubie et Pictavie manerium de Sturministr' cum pertinentiis, quod fuit in manu R. comitis Marescalli, custodiendum quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Dors' quod de predicto manerio cum pertinentiis suis eidem comiti plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xviij. die Octobris. Per P. de Rivall'.
Eodem modo scribitur vicecomiti Buk', de manerio predicti Marescalli de Crendon'.
Vicecomiti Glouc', de manerio de Begeworth'.
Berk', de manerio de Hamsted'.
Oxonie, de Caveresham.
Rex eidem fratri suo commisit, quamdiu ei placuerit, omnes terris Gileberti Basset in comitatu Wilt', que sunt de honore Walingford'. Et mandatum est vicecomiti Wilt' quod de predictis terras plenam ei seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, xviij. die Octobris. Per Petrum de Rivall'.

Pro Macya Besill' de terris in Beston' et Sutherton'.—Rex concessit Macye Besill' terras que fuerunt H. de Burgo in Beston' et Sutherton' cum omnibus pertinentiis suis ad se sustentandum in servicio nostro, quamdiu regi placuerit. Et mandatum est Roberto Passelewe quod ei de predictis terris, que sunt in manu sua, saisinam habere faciat.

Pro abbate Westmonasterii de lx. solidis habendis de manerio de Watel.'—Mandatum est Roberto Passelewe quod habere faciat abbati Westmonasterii lx. solidos de manerio de Watele, quod est in manu ipsius Roberti, quos in manerio illo singulis annis habere consuevit ad opus pauperum, antequam manerium illud devenit in manum suam per preceptum regis. Teste ut supra.

Pro Michaele filio Nicholai de terris Warini Basset in Sumerset'.— Rex terras Warini Basset in Chiselberg', Norton' et Cinnoc commisit Michaeli filio Nicholai ad se sustentandum in servicio regis, quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod ei de predictis terris plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro Joldano de Doe de manerio de Clatford'.—Eodem modo scribitur Petro de Rivall' de manerio de Clafford' comitis Ricardi Marescalli commisso Joldano de Doe.
Et postea vicecomiti Suht' de eodem manerio eidem Joldano commisso cum bladis et aliis catallis, que fuerunt ipsius comitis, ibidem inventis. Teste ut supra.

De blado de Wingeham cariando ad castrum Dovr'.—Mandatum est custodi archiepiscopatus Cantuariensis quod de bladis regis, que sunt in manerio de Wingeham, cariari faciat per homines ejusdem manerii quadringenta quarteria frumenti usque ad castrum Dovr' ponenda in eodem castro. Teste rege apud Westmonasterium, xx. die Octobris.

De virgis cariandis usque Dovr'.—Mandatum est constabulario de Tonebrug' quod habere faciat B. de Crioil constabulario Dovr' xvj. virgas cum earum gemellis in foresta de Tonebrug', usque in castrum Dovr' cariandas. Teste ut supra.

[De] tradendis in baillium.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod si uterque istorum Rogeri filii Nigelli et Nicholai Asketil, quos Willelmus filius Lefsi appellat de morte Ade filii sui odio et athia et non etc., ut constat per inquisitionem, invenerit ei xij. probos et legales homines qui eos (sic) manucapiant habere coram justiciariis apud Westmonasterium die Sancti Hillarii in xv. dies ad standum inde recto, tunc illos tradat in ballium etc. Teste S. de Sedgrave justiciario, xxj. die Octobris. Per eundem justiciarium.

Pro Galfrido de Roches.—Rex concessit Galfrido de Roches terram que fuit Galfridi de Luners cum pertinentiis in Stivinton', ad se sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Suhampt' quod ei inde sine dilatione plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Thoma de Albo Monasterio.—Mandatum est vicecomiti Suhampt' quod, non obstante mandato regis de facienda seisina Willelmo de Ho de custodia gaiole Wintonie cum pertinentiis, faciat habere Thome de Albo Monasterio, qui prius custodiam illam habuit, redditum de termino Sancti Michaelis anno xvij. de predicta custodia, et blada hujus autumpni de terra ejusdem custodie. Teste ut supra. Per justiciarium et episcopum Wintoniensem.

De quercubus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat priori et canonicis de Esseby x. quercus in foresta de Selveston' ad operationem ecclesie, de dono regis. Teste rege apud Wudest', xxv. die Octobris. Per Radulfum filium Nicholai.

Pro comite W. de Ferrariis.—Mandatum est J. comiti Cestrie et Hunt' quod cartam regis, quam fieri fecit R. quondam comiti Cestrie et Linc' de terra quam rex eidem comiti dedit inter Ribbel et Merse, et alias cartas, quas habet de portione terre quam W. comes de Ferrariis habet de terris que fuerunt predicti comitis Cestrie, eidem comiti de Ferrariis habere faciat, dans in mandatis abbati Cestrie quod cartas illas ei liberet. Teste ut supra.
Et mandatum est abbati Cestrie quod cartas predictas eidem comiti de Ferrariis liberet.

[Pro] monialibus de Kincton'.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod plenam seisinam habere faciat priorisse et monialibus de Kinton' de terra, quam habuerunt in Cumpton', et unde eas disseisivit occasione precepti regis ei facti de seisina facienda Jacobo de Buvelingham et Hillarie uxori ejus de rationabili parte ipsius Hillarie, que eam contingit de hereditate que fuit Gileberti de Tiller', avi sui. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro Johanne de Alvestein.—Eodem modo scribitur vicecomiti Leyc' pro Alienora Maleins et Johanne de Alvesteyn de terra cum pertinentiis in Lethton'. Teste ut supra. Per eundem.

[m. 17d.]

Rex ad conservationem libertatum abbatis Rading' concessit ei quod xl. pars mobilium suorum et mobilium hominum suorum assideatur et colligatur per iiij. milites de feodo suo. Et mandatum est collectoribus quadragesime regis in comitatu Berk' quod de predicta quadragesima abbatis illius vel hominum suorum assidenda vel colligenda se non intromittant. Teste rege apud Wycumbe, xxix. die Octobris.
Eodem modo scribitur assessoribus et collectoribus in comitatibus Heref', Wilt', Kancie, Hertf', Bed', Buk', Oxonie, War' et Leic' pro eodem abbate et hominibus suis.
Rex abbati Rading' salutem. Sciatis quod ad conservationem libertatum vestrarum concessimus quod quadragesima pars mobilium vestrorum et mobilium hominum vestrorum in comitatibus Berk', Wiltes', Kancie, Hertf', Bedeford' et Buk', Oxonie, War' et Leic', assideatur et colligatur per quatuor milites de feodo vestro ad hoc specialiter datos, videlicet, Richerum Neirnuit, Simonem filium Nicholai, Nicholaum de Chaus' et Johannem de la Hoese; et in comitatu Hereford' per Brianum de Brompton, Hugonem de Croft, Hugonem Godard et Rogerum filium Ade. Et ideo vobis mandamus quod diebus et locis quos vos et dicti assessores ad hoc providebitis commodiores, villatas et homines vestros coram eis venire faciatis, provisuri quod ea, que predictum negotium exposcit, ita diligenter exequamini, ut ex gracia quam vobiscum facimus jacturam non incurramus, set potius diligentia vestra ad hoc adhibita specialiter commendari debeat cum multiplici graciarum actione. Teste rege apud Hes', xxx. die Octobris.
Scribitur etiam predictis assessoribus et collectoribus per duo paria literarum patentium, continentia narrationem ut superius. Et postea sic:—ad predictam quidem xl. assidendam et colligendam de bonis mobilibus abbatis de Rading' et hominum suorum in comitatibus etc. ut proximo superius assignavimus, vos mandantes quod diebus et locis quos predictus abbas et vos ad hoc provideritis commodiores, conveniatis ad predicta exequenda in forma predicta, ita quod negotium istud incipiatur sine omni dilatione et de die in diem continuetur donec perficiatur. Mandavimus enim predicto abbati quod diebus et locis quos ipse et vos ad hoc providebitis, villatas et homines suos ad hoc coram vobis venire faciat. Vos igitur juxta fiduciam etc. ut in primo breve patenti. Teste ut supra. Ipsam autem pecuniam ita collectam in locis eisdem, ubi reponetur generalis quadragesima predictorum comitatuum, modo predicto reponi faciatis. Teste ut supra.
Mandatum est Philippi de Albiniaco quod dominus rex pacari fecit premanibus Drogoni de Barentin, Galfrido Talun et Waltero le Neve, quos misit usque Sanctum Jacobum super Beveron', liberationes suas per xl. dies, videlicet, a vigilia Omnium Sanctorum anno xvij. usque ad xl. dies ipsa vigilia computa. Et quod rex mittit eidem Philippo c. li. ad arreragia eorum solvenda, qui in garnisona extiterunt apud Sanctum Jacobum tempore Rannulfi comitis Cestrie usque ad festum Sancti Michaelis anno xvj., et de eisdem c. li. debent executores testamenti predicti comitis regi respondere. Mittit etiam rex eidem Philippo c. marcas ad liberationes faciendas hiis qui in castro Sancti Jacobi moram facient, ex quo necesse fuerit eis de liberationibus providere.
Postea fuit mandatum eidem Philippo quod Willelmo de Comandas, Ernaldo de Chasteuvilein, militibus, et Petro de Bariny, balistario, quos rex mittit usque Sanctum Jacobum etc. fecit rex habere liberationes suas de eisdem quadraginta diebus, et quod ipse Philippus eos faciat admitti (fn. 4) ad custodiam Sancti Jacobi sicut predictos Drogonem et socios.
Mandatum est assessoribus et collectoribus quadragesime in comitatu Norf', quod rex respectum dedit magistro et fratribus militie Templi in Anglia de quadragesima sua et hominum suorum assidenda et colligenda usque ad Natale Domini, anno etc. xvij. et quod se inde interim non intromittant. Teste rege apud Wycumbe, xxx. die Octobris.
Eodem modo scribitur assessoribus et collectoribus quadragesime in omnibus comitatibus Anglie.

Consimiles literas habet prior Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem de quadragesima sua et hominum suorum in omnibus comitatibus Anglie.

Footnotes

  • 1. 'Septembris' is probably an error for 'Octobris.'
  • 2. This entry is cancelled 'quia reddidit postea.'
  • 3. This title is in the MS. made to refer to the subsequent entry.
  • 4. admittu, in MS.