Close Rolls, July 1233

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1233', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 314-317. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp314-317 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1233

Rex vicecomiti Oxonie salutem. Precipe Waltero de Clifford' quod sine dilatione reddat heredibus Hamonis Judei Hereford' mille marcas cum lucro, quas ei debet per cirographum quod in archa cirographorum positum est. Et nisi fecerit et predicti heredes vel eorum nuntii ostendant tibi cirographum quod inde habent, tunc saisias eos vel eorum nuntios de vadio in cirographo illo nominato, et ipsos in saisina illa custodias et manuteneas, non inferens eis vel inferri permittens gravamen vel molestiam aliquam, quia secundum assisam Judei non debent placitare de cirographis suis. Teste P. de Rivall', thesaurario nostro, apud Waling', iiij. die Julii, anno xvij.
Eodem modo scribitur vicecomiti Heref' pro eisdem heredibus. Et vicecomitibus Kancie et Linc' pro Aaron de Eboraco, Judeo, de centum marcis cum lucro. Et vicecomiti Wigornie pro Copino et David, Judeis Oxonie, de xl. libris cum lucro, quas Rogerus de Clifford', cujus heres ipse est, eis debet per cirographum.
Mandatum est ballivis portus Dovr' quod omnes eos qui in portu suo applicabunt veniendo a partibus transmarinis, et similiter omnes eos qui in portu suo transfretare voluerint, diligenter scrutari faciant ne aliquas literas secum deferant et, si aliquos invenerint literas super se deferentes, cujuscumque fuerint litere, eos arestari faciant. Securitatem etiam capiant de omnibus in portu suo transfretaturis quod nil secum deferent in literis, nuntiis vel mandatis, unde dampnum regi vel regno possit evenire. Teste rege apud Merleberg', v. die Julii.
Eodem modo scribitur ballivis portus de Heth', Rumenal Sandwici, Hasting', Winchel'.

[m. 7d.]

Devonia.—Laurencius le Flemeng et Robertus de Merland' posuerunt se coram rege in perambulationem faciendam inter terram ipsius Laurencii in Wynescot' et terram ipsius Roberti in Merland'. Et habent inde literas regis.
Perambulatores inter terram Rogeri de Hel' in Westwite Cnolle et terram Milonis de Calwodeleg' in Buleworthy, habent breve etc.
Rex E. thesaurario Dublin' salutem. Cum significaverit nobis M. filius Geroldi, justiciarius noster Hibernie, quod pons de Atlon perfici poterit per quater xx. marcas, ita quod xxx. marce ponantur in attractu et 1. in operatione ipsius pontis, et expediret terre nostre Hibernie quod perficeretur, vobis mandamus quod de thesauro nostro Hibernie predictos denarios ad hoc liberetis. Quia vero, hieme jam appropinquante, non instat tempus incipiendi operationem cementariam ad baillium castri de Reindon' faciendum, sicut idem justiciarius instabat fieri, quod est in custodia nostra; vobis mandamus quod predictum ballium sustentari faciatis. De sustentamento quidem justiciariis nostris itinerantibus in Hibernia, super quo dictus justiciarius placitum nostrum requisivit, vobis mandamus quod de consilio ipsius justiciarii et G. de Turvill' etc., quando neccesse fuerit, in auxilium rationabiliter ad expensas suas acquietandas de thesauro nostro eis provideatis. Cum autem liberationes quas idem justiciarius ponit in castro Dublin' custodiendo, prout nobis significavit, singulis diebus excedant in sex denariis, id quod recipit ad scaccarium nostrum ad custodiam ejusdem castri, volumus et vobis mandamus quod singulis diebus predictos sex denarios ipsi justiciario perficiatis de thesauro nostro Hibernie. Si vero negotium aliquod contingit emergi in terra nostra Hibernie pro quo neccesse sit pecuniam nostram ponere, volumus et vobis mandamus quod hoc fiat de consilio dicti justiciarii et W. Ossoriensis episcopi et G. de Turevill' etc. Teste rege apud Westmonasterium, xv. die Julii.
Et mandatum est ipsi justiciario quod laboret ad terram Connacie potestati regis subjugando (sic), et castro de Milloc quod R. de Burgo tenet capiendo; et hoc facto id regi significet, et rex ei inde voluntatem suam rescribet. De ponte de Atlon et ballio castri de Reindon' scribitur ei ut supra, et de sustentamento justiciariorum similiter, et de liberationibus in castro Dublin' et de negocio si quod contingat emergi similiter. Et per terras et catalla distringat Ricardum de Burgo pro compoto suo modis quibus poterit, ita quod per hoc non turbetur terra Hibernie, et quod archidiaconum Dublin' admittat ad omnia consilia sua terre Hibernie tam de scaccario quam de banco et aliis, et quod fidem habeat verbis que rex posuit in ore presentium latoris militis sui ei exponenda.
Rex Henrico de Hasting' salutem. Mandamus vobis, rogantes quatinus in fide qua nobis tenemini et sicut nos et honorem nostrum et vestrum diligitis, sitis ad nos apud Glouc' a die Assumptionis Beate Marie anno xvij. in xv. dies, te tertio milite, prompti et parati ad eundum cum corpore nostro in Hiberniam, ita quod vobis grates inde scire debeamus. Teste me ipso apud Westmonasterium, xviij. die Julii.
Rex ballivis portus Dovr' salutem. Datum est nobis intelligi quod frater Petrus de Runcevall' et Willelmus Malet, miles R. comitis Marescalli, ex parte ipsius comitis missi sunt ad partes transmarinas ad grave dampnum nostrum et regni nostri. Et ideo vobis mandamus quod si ipsi frater Petrus et Willelmus per portum vestrum redierint, eos diligenter scrutari faciatis et, si quid super eos vel cum eis inveniatur in literis, nuntiis vel mandatis, unde dampnum possit evenire nobis vel regno nostro, in continenti nos certificetis et eos et homines suos arestetis, donec aliud a nobis habueritis mandatum. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur ballivis portus Sandwici, Heth', Rumenall', Winchel', Rya, Hasting', Seford', Shorham, Portesm'.
Mandatum est vicecomiti Kancie quod, sicut se ipsum diligit, statim visis literis istis cum festinatione una cum Henrico de Sandwico, cui rex idem mandavit, vel alio fideli et discreto, si ipse inventus non fuerit, accedat ad omnes portus comitatus sui et omnes naves in portubus illis inventas et que in portus illos venient citra Assumptionem Beate Marie, anno xvij. que quidem xvj. equos vel plures ferre possint, arestari faciat et de omnibus navibus illis capiat securitatem bonam et sufficientem quod erunt in portu de Affridecumbe in comitatu Dovonie (sic) a die Assumptionis Beate Marie in xv. dies, anno eodem, parate ire in servicium regis cum corpore suo in Hiberniam; et omnia nomina magistrorum singularum navium distincte faciat inrotulari; que omnia simul et numerum navium regi ad prefatum terminum significet, ut regi constet de quot navibus confidere possit de ballia sua. Et ita se diligenter intromittat quod per defectum sui transfretatio regis non inpediatur, pro quo rex ad eum se graviter capere debeat. Teste S. de Sedgrave, justiciario Anglie, xxij. die Julii.
Et mandatum est Henrico de Sandwyco etc.

Norf', vicecomiti cum Hereberto de Alencun.
Fulcone Baignard.
Essex', vicecomiti cum Henrico filio Aucher'.
Sussex', vicecomiti cum Willelmo Bernehus.
Simone de Echingham.

Suht', vicecomiti cum hiis quos assumere voluerit.
vicecomiti Dors' similiter.
vicecomiti Devonie cum Willelmo de Ral'.
vicecomiti Cornubie cum Radulfo le Arcediacne.

Rex Ricardo de Wrotham salutem. Mittimus tibi literas nostras patentes, directas omnibus illis de partibus de Alfridecumbe qui boscum habent in partibus illis, per quas eos rogamus quod succursum nobis de virga sua faciant ad cleias faciendas contra transfretationem nostram in Hiberniam a die Assumptionis Beate Marie in xv. dies. Et ideo tibi precipimus quod cum predictis literis nostris accedas ad omnes supradictos ex parte nostra, dictum negocium taliter executurus quod diligentiam tuam commendatam habeamus; et nobis significes de quot cleis singuli nobis succursum facere velint, ut scire possimus de quot cleis de quot cleis (sic) de perquisito tuo confidere possimus. Teste Wintoniensi episcopo apud Westmonasterium, xxvj. die Julii.
Tenor literarum patentium satis est in literis illis.
Mandatum est ballivis Glouc' quod in fide qua regi tenentur et sub debito sacramenti prestiti, quod tam de victualibus quam aliis neccessariis provideant sibi contra adventum regis et exercitus sui usque Glouc' a die Assumptionis Beate Marie in xv. dies, procurantes ne aliqua victualia venalia, cujuscumque generis sint, exeant de villa sua infra terminum predictum aliquibus deferenda, ne pro defectu sui rex ad eos manum apponere debeat graviorem. Teste S. de Sedgrave, justiciario, apud Westmonasterium, xxv. die Julii.
Eodem modo scribitur ballivis Bristoll', Hereford', et Johanni de Monem' de villa sua de Monem'.
Rex vicecomiti Heref'. Precipimus tibi quod, si aliqua gens armata itineretur per ballivam tuam contra provisionem nuper factam apud Glouc' de communi consilio barnagii nostri et per totum regnum nostrum demandatam ad pacem et tranquillitatem regni nostri servandam, et si tu potestatem habeas ipsam gentem arestandi, tunc tam corpora illorum hominum quam arma et hernesium suum arestari facias et bene custodiri, donec id nobis significaveris et voluntatem nostram tibi mandaverimus. Si vero potestatem non habeas ipsam gentem arestandi, statim facias levari clamorem et uthesium super ipsam gentem armatam, et sequi de villa in villam donec per patriam confluentem fuerit arestata, sicut predictum est. Et hoc, sicut te ipsum diligis, exequi cum diligentia non omittas. Teste me ipso apud Westmonasterium, xxxj. die Julii.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Salopie, Wigornie, Glouc' et Oxonie.
Mandatur hominibus Heref' firmiter injungendo in fide etc. et sicut se ipsos etc. quod si gens aliqua armata venerint (sic) in villam suam, ipsam cum equis et armis suis, si possint, arestent et salvo custodiant donec rex aliud inde preceperit. Et si non habuerint potestatem hujusmodi gentem arestandi, tunc nullo modo permittant ipsam ingredi villam suam set eam teneant exclusam, ne pro defectu sui contingat pacem regis perturbari, propter quod ad eos rex se graviter capere debeat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur hominibus villarum Salopie, Wigornie, Glouc' et Oxonie.