Close Rolls, October 1233

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1233', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 327-330. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp327-330 [accessed 27 March 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1233

[m. 1d.]

Mandatum est vicecomiti Wilt' quod, sicut corpus suum diligit, in propria persona sua sit apud Divisas cum coronatore et toto comitatu suo die Mercurii in crastino Sancti Luce ewangeliste summo mane, ad custodiendum H. de Burgo tam de die quam de nocte in ecclesia Sancti Johannis Divisarum, ita quod nullo modo queat inde evadere. Teste rege apud Westmonasterium, xv. die Octobris.
Mandatum est vicecomiti Kancie quod, ubi prior et fratres hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia non sufficiunt, sit eis in auxilium ad homines suos in balliva sua distringendos quod de quadragesima mobilium suorum eis respondeant in forma qua regi alibi in terra sua de quadragesima respondetur. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur pro eisdem et pro fratribus Templi omnibus vicecomitibus Anglie.
Mandatum est vicecomiti Salopie quod sine dilatione deliberari faciat iiij. nuntios Leulini captos per Thomam Corbet post treugas captas inter regem et ipsum Leulinum. Teste ut supra.
Rex bene concedit quod Ricardus de Sancto Johanne, capellanus, salvo et secure veniat in Angliam et ibidem moretur pro voluntate sua et inde recedat. Et hoc scire faciat ei abbas Boxl' cui litere iste diriguntur. Verumtamen rex literas suas de conductu ei super eo non duxit mittendas. Teste rege apud Westmonasterium, xix. die Octobris.

Eboracum.—Willelmus Crugre attornavit Willelmum de Nevill' contra Emmam filiam Johanne tenentem de dimidia carucata terre cum pertinentiis in Wimbelton.'

Dovr'.—Samuel de Wansieston' attornavit Samuelem de Wurth' contra Matheum filium Josep petentem, de medietate unius mesuagii in Dovr.'

Eboracum.—Henricus de Baillol attornavit etc. Eustachium de Ayre in loquela etc. inter Reginaldum filium Willelmi petentem et predictum Henricum et Loram uxorem ejus tenentes, de una bovata terre cum pertinentiis in Burton'.

[m. 35.]

Pro Hugone janitore regis.—Rex commisit Hugoni de Cornevill', janitori suo, terram quam Petrus Malherbe, qui est cum comite Marescallo, habuit in West Haneye, quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Berk' quod de predicta terra ipsi Hugoni plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Winchecumbe, xxviij. die Octobris, anno etc. xviij.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome de Langel' quod in foresta de Wichewod' faciat habere fratribus Hospitalis Sancti Johannis de Bureford' tres quercus ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra. Per P. de Rivall'.

Pro Willelmo de Picheford' de terra W. de Christi Ecclesia.— Mandatum est vicecomiti Heref' quod de terra cum pertinentiis, quam Willelmus de Christi Ecclesia tenuit ad firmam in Burton', plenam seisnam habere faciat Willelmo de Picheford', cui rex terram illam commisit ad terminum ipsius Willelmi de Christi Ecclesia. Teste rege apud Glouc', xxix. die Octobris. Per justiciarium.

Pro Ferrando et Daminge de terra Ricardi Suhard' de Cheddeworth'.—Rex commisit Ferrando et Daminge, balistariis suis, manerium de Cheddesworth', quod fuit Ricardi Suward', ad se sustentandos in servicio regis, quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod de manerio illo cum pertinentiis eis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro Rogero Pichard'.—Mandatum est vicecomiti Heref' quod ad terras vel catalla Rogeri Pichard' in balliva sua manum non mittat ea occasione quod dicebatur ipsum Rogerum fuisse cum comite R. Marescallo, qui ipsum cepit in castro suo de Stratdewy et illud castrum prostravit. Teste ut supra. Per episcopum Wintoniensem.

Pro Laurencio de Burton'.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod ad custodiendum H. de Burgo una cum comitatu suo recipiat attornatum Laurencii de Burton', servientis R. Cycestrensis episcopi, non obstante precepto regis de custodia totius comitatus etc. Et si quid de catallis suis captum fuerit propter absentiam suam, id ei reddi faciat. Teste ut supra.

Pro Henrico Hoes' et aliis militibus.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod, non obstante precepto regis quod venire faceret usque Divisas totum comitatum suum ad custodiendum Hubertum de Burgo, permittat Henricum Hoes' et alios milites ejusdem comitatus qui summonitiones habent veniendi ad exercitum regis cum equis et armis, illuc venire, et similiter permittat forestarios de feodo intendere custodie ballivarum suarum; dum tamen homines predictorum militum et forestariorum de feodo faciant custodiam ipsus Huberti. Teste rege apud Glouc', xxx. die Octobris.
Et mandatur eidem vicecomiti quod Petrum de Mara permittat ad exercitum regis venire, non obstante etc.

De claustura.—Mandatum est R. de Wiliton', constabulario Divisarum, quod in parco regis Divisarum vel alibi faciat habere custodientibus Hubertum in ecclesia Sancti Johannis Divisarum, palos et clausturam ad haiam faciendam super fossatum ibidem factum circa cimiterium ejusdem ecclesie. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat Thome de Muleton' x. tam damos quam damas in parco de Horneby, de dono regis. Teste ut supra. Per P. de Rivall'.

De galiis apud Portesm' et liberationibus faciendis marinellis.— Mandatum est Roberto de Audely quod accedat ad Robertum de Clinchamp', clericum P. Wyntoniensis episcopi, et recipiat ab eo centum libras quas per preceptum regis ei liberabit, et per visum Oliveri, clerici vicecomitis Suht', cui rex mandavit per litteras suas quas ei misit ei porrigendas, quod ad hoc secum intendat, liberationes fieri faciat magistris et marinellis duarum galiarum regis apud Portesm' quantum denarii illi ad hoc extendere poterunt; et scire faciat regi sub testimonio predicti Oliveri quot magistris et marinellis liberationes suas paccaverit, et usque ad quem terminum et a quo die, et quantum singuli magistri et marinelli recipiant in die. Teste rege apud Ledebir', xxx. die Octobris. Per Wintoniensem episcopum.
Mandatum est Olivero, clerico vicecomitis Suht', quod statim visis litteris accedat apud Portesm' et in propria persona sua intersit liberationibus faciendis de centum libris magistris et marinellis duarum galiarum, quas a Roberto de Audel' rex fieri precepit in presentia ejusdem vicecomitis et per visum et testimonium suum, ita quod scire faciat regi sub testimonio suo quot magistris et marinellis liberationes inde paccaverit, et usque ad quem terminum et a quo die, et quantum singuli magistri et marinelli percipient in die. Teste ut supra. Per eundem P. episcopum Wyntoniensem.

De c. libris missis ad Clune et Blancmuster.—Mandatum est vicecomiti Salopie quod c. libras, quas vicecomes Glouc' ei mittet per preceptum regis, recipiat et sub salvo conductu inde deferri faciat usque castrum de Clune l. libras et ibidem liberari Baldewino de Ver, constabulario ejusdem castri, et alias l. libras similiter sub salvo conductu deferri faciat usque Album Monasterium et ibidem liberari Huberto Hoese, constabulario ejusdem castri. Teste rege apud Ledebir', xxx. die Octobris. Per P. de Rivall'.

De quercubus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat Johanni de Bissopeston' x. quercus in foresta de Den', de dono regis. Teste rege apud Ledebir', xxxj. die Octobris. Per ipsum Petrum.

De respectu loquele.—Mandatum est justiciariis de Banco quod loquelam que est coram eis per preceptum domini regis inter Rogerum de Wybervill' et Hugonem de Samford' et Johannam uxorem ejus de husbote et heybote, quam predictus Rogerus exigit in bosco predictorum Hugonis et Johanne de Messenden', ponant in respectum usque in octabas usque in octabas (sic) Purificationis Beate Marie, anno etc. xviij. Teste rege ut supra. Per Radulfum filium Nicholai.

Pro Johaune de Talebot de terra in Hida.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod de terra cum pertinentiis, quam Rogerus de la Hyd' tenuit de Amaurico de Suleham in Hyda, plenam seisinam habere faciat Johanni Talebot ad se sustentandum in servicio domini regis, quamdiu regi placuerit. Teste rege ut supra. Per justiciarium.