BHO

Close Rolls, May 1234

Pages 415-435

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, May 1234

De respectu loquele.—Quia Walterus de Lascy est in servicio regis in Hybernia per preceptum regis, preceptum est vicecomiti Heref' quod loquelam que est in comitatu suo per breve regis inter Walterum de Baskervill' querentem et ipsum Walterum deforciantem de filiabus Stephani de Ebrocis, ponat in respectum usque in xv. dies a die Sancti Michaelis, anno regni etc. Teste rege apud Rading', ij. die Maii.

Pro fratribus minoribus de Rading'.—Rex concessit fratribus minoribus de Rading' quod sine impedimento et occasione chiminagii extrahere possint usque ad festum Sancti Michaelis anno etc. maeremium quod eis dabitur in foresta Windles' ad edificia sua apud Rading' facienda. Et mandatum est constabulario Windles' quod id sine impedimento fieri permittat. Teste ut supra.

Pro priore et canonicis Sancte Margarete extra Merleberge.—Rex justiciariis suis proximo itineraturis in comitatu Wiltes' salutem. Sciatis nos intuitu Dei et pro salute anime nostre et animarum antecessorum et heredum nostrorum concessisse et carta nostra confirmavisse pro nobis et heredibus nostris priori et canonicis Sancte Margarete extra Merleberg' de ordine de Simplingham, quod ad meliorationem domus sue et ampliationem cimiterii et curie sue, quantum ipsa cimiterium et curia continent in latitudine ascendendo versus forestam nostram de Savernak' ex parte australi et descendendo versus villam de Merleberg' ex parte boreali, sicut se extendunt fossata predicti cimiterii et curie versus occidentem, includere possint regium chiminum descendendo a predicta foresta nostra de Savernak' usque in villam de Merleb', scilicet, quicquid chiminus ille continet in latitudine usque ad terram nostram arabilem versus occidentem, ita quod loco chimini illius sic inclusi decetero remaneat dimidia acra predicte terre nostre arabilis versus occidentem ad chiminum regium inde faciendum ascendendo versus predictam forestam nostram de Savernak' et descendendo versus predictam villam nostram de Merleberg', adeo libere et quiete ut per predictum chiminum antequam includeretur, fieri consuevit. Et hoc vobis significamus. Teste me ipso apud Merleb', xvij. die Januarii, anno regni nostri xviij. (fn. 1)
Eodem modo scribitur constabulario Meleberg'.

[m. 24.]

Mandatum est constabulario Wintonie quod scire faciat Judeis Wintonie quod decetero quamdiu domino regi placuerit, sint intendentes et respondentes Roberto Passelewe, sicut prius esse solebant Petro de Rivall'. Teste rege apud Walingeford', iij. die Maii.
Et rex significavit hoc predicto Roberto Passelewe. Et mandatum est ei ut curam de eisdem Judeis capiat, sicut predictus Petrus prius capere solebat. Teste rege ut supra.

Pro W. Carleolensi episcopo.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod sine dilatione reddi faciat venerabili patri W. Karleolensi episcopo omnia instaura et catalla sua, que inventa fuerunt in terra que fuit Willelmi Thorel' in Thurroc, et que est in manu ipsius episcopi, die quo terra predicta capta fuit in manum domini regis per preceptum suum. Teste rege apud Walingford', iij. die Maii. Per justiciarium. (fn. 2)
Eodem modo scribitur vicecomiti Middelsex' de instauris et catallis que inventa fuerunt in terra de Greneford', que fuit in custodia ipsius episcopi, et de instauris et catallis inventis in domibus ipsius episcopi apud London', die quo terra predicta capta fuit in manum domini regis etc. Teste ut supra. Per justiciarium.
Eodem modo scribitur vicecomiti Cumb' de instauris inventis in terris de Gillelaund' et alibi in balliva sua, die qua dominus rex terras illas capi precepit in manum suam. Teste rege ut supra. Per justiciarium.
Eodem modo scribitur vicecomiti Linc' de catallis et instauris inventis in manerio de Hornecastro etc. Teste rege ut supra. Per justiciarium. (fn. 3)
Eodem modo scribitur constabulario de Windeles' de instauris et catallis inventis in manerio de Hucheham etc. Teste rege ut supra. Per justiciarium.

Pro Chaperon valeto domini regis.—Mandatum est Henrico de Scaccario quod visis litteris domini regis liberet Willelmo Chaperon, valetto domini regis, equum Ricardi Syward, quem penes se habet, ut dicitur. Teste rege apud Walingford, iiij. die Maii. Per Godefridum de Craucumb'.

De respectu compoti.—Dominus rex dedit respectum Henrico filio Nicholai de compoto suo reddendo de comitatibus Dors' et Sumers', et de loquela similiter que est coram baronibus de Scaccario super quadam contentione habita inter ipsum Henricum et Johannem de Fleg de xx. libris et j. marca de exitibus comitatus Heref', usque ab octabis Clausi Pasche, anno etc. in tres septimanas. Teste ut supra.

Pro episcopo Carleolensi.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod omnes oves et alia instaura et catalla W. Carleolensis episcopi, que idem vicecomes aut ballivi sui ceperunt in manerio ipsius episcopi de Hornecastro, postquam manerium illud captum fuit in manum domini regis per preceptum regis, preter instaura et catalla que Gilebertus de Segrave inde habuit, si qua inde recepit, eidem episcopo sine dilatione reddi faciat. Teste rege apud Walingford', iiij. die Maii. Per justiciarium.

De Matheo de Veringni et Serlone Page, prisonibus domini regis.— Mandatum est vicecomitibus Lond' quod Matheum de Veringny (fn. 4) et Serlonem le Page, prisones domini regis, quos vicecomes Berkes' et Baldewinus de Gynes liberabunt custodi gaiole de Neugate, ab eo recipi et in bona fermina in predicta gaiola salvo custodiri faciant, donec aliud a domino rege habuerint mandatum. Teste rege ut supra.
Et mandatum est custodi gaiole predicte quod predictos Matheum et Serlonem, quos vicecomites Lond' ei liberabunt, ab eis recipiat et custodiat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro comite Ricardo de respectu.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod demandam septem librarum et sex solidorum quam faciunt Ricardo, comiti Cornubie et Pictavie, de pluribus debitis, ponant in respectum usque ad festum Sancti Michaelis, anno etc. xviij. Teste rege ut supra. Per justiciarium.

Pro Willelmo Haket de perdonatione.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto et fideli nostro Willelmo Haket' quinque marcas, que ab eo exigebantur per summonitionem Scaccarii nostri de prestito ei facto in Hybernia tempore domini J. regis, sicut plenius constat nobis per inspectionem rotulorum nostrorum. Et ideo vobis mandamus quod eundem Willelmum de predictis v. marcis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Pro Bagornensi episcopo.—Mandatum est Mauricio filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod navem quandam quam venerabilis pater Bagornensis episcopus carcari fecit blado in partibus Hibernie ad pauperum sustentationem in partibus suis, libere et sine inpedimento abire permittat ad partes suas Wallie. Teste rege apud Oxoniam, iiij. die Maii. Per ipsum regem.

De stipendiis Flandrensium.—Mandatum est Roberto Passel' quod stipendia Flandrensium qui habent hernesium Willelmi Ruffi, retineat, nullam eis inde faciens pacationem, donec predictum hernesium ei reddiderint. Teste rege apud Oxoniam, v. die Maii. Per G. de Craucumb'.
Eodem modo mandatum est Baldewino de Gysnes.

Pro Milone filio Milonis Basset.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod utlaghariam que promulgari debuit in primo comitatu post festum Inventionis Sancte Crucis, anno etc. xviij. in Milonem filium Milonis Basset pro morte Rogeri de Mumbray de Welleburn', unde Mazelina, que fuit uxor ipsius Rogeri, ipsum appellat, ponat in respectum usque ad proximum comitatum sequentem. Teste ut supra. Per ipsum regem ad instanciam domini Cantuariensis archiepiscopi.

Pro priore hospitalis Sancti Johannis de Brakel'.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod habere faciat priori hospitalis Sancti Johannis de Brakele viginti robora in foresta de Whitlewud' ad focum pauperum, de dono regis. Teste rege apud Wudestok', vj. die Maii. Per ipsum regem.

De denariis de duobus doliis vini venditis per vicecomitem Norht'.— Mandatum est vicecomiti Norhampt' quod de denariis, quos penes se habet de duobus doliis veteris vini domini regis per manum ipsius vicecomitis venditis per preceptum regis, faciat habere Ade le Brun, vinetario Norht', sexaginta solidos pro quodam dolio vini de eo empto ad opus domini regis per Adam Esturmy, et quod residuum denariorum illorum salvo custodiat, donec dominus rex aliud inde preceperit. Teste rege ut supra. Per G. de Craucumb'.

Pro Johanne Marscallo de terris suis in comitatu Norf' captis in manum domini regis.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod terram Johannis Marscalli, quam cepit in manum domini regis pro debitis que ab eodem Johanne exiguntur tamquam uno de executoribus W. Marscalli junioris, quondam comitis Penbr', que quidem debita idem comes domino regi debuit, eidem Johanni sine dilatione reddi faciat. Teste rege ut supra. Per justiciarium.

Pro rege. De castro Bristolli commisso W. Thalebot custodiendo etc.—Mandatum est Willelmo Thalebot quod in fide qua domino regi tenetur, ex quo Rogerus Aliz' cum ipso Willelmo moram facere non curat ad custodiam castri Bristolli et Alienore consanguinee domini regis, omnem quam poterit apponat diligentiam circa custodiam castri predicti et predicte Alienore. Precepit enim dominus rex vicecomiti suo Glouc' quod sub eadem conditione et eodem modo quo eidem Alienore et custodibus suis necessaria invenit tempore quo castrum de Bristollo et predicta consanguinea domini regis extitit in manu Petri de Rivall', ad idem in omnibus eidem Willelmo necessaria inveniat. Et si forte custodia talis qualis tempore predicti (fn. 5) circa ipsam deputata fuit, satis sufficiens non fuerit, vel etiam provisio facta de sustentatione sua et custodum suorum, id domino regi scire faciat, et rex ad hoc consilium apponet. Et vult quod carnes quas habet de instauro in castro predicto postquam vicecomes Glouc' eas appretiaverit per visum et testimonium proborum hominum, sicut dominus rex eidem vicecomiti precepit, si dictus Willelmus voluerit et ei fuerit expediens, eas retineat sub pretio eodem ad sustentationem ipsius Willelmi et custodum commorantium in castro predicto; ita quod idem vicecomes de pretio predicto domino regi possit respondere. Et si forte carnes illas non retinuerit, exponat eas eidem vicecomiti ad comodum domini regis inde faciendum, ita quod inde domino regi respondere possit, sive eas retinuerit sive non. Teste rege ut supra. Per ipsum regem.

Pro eodem.—Et mandatum est eodem modo predicto vicecomiti Glouc' quod ita faciat, sicut predictum est. Teste rege ut supra. Per ipsum regem.

De compoto P. de Rivall'.—Mandatum est P. de Rivall', capicerio Pictavie, quod omni dilatione et occasione cessante sit apud Westmonasterium in octabis Sancte Trinitatis anno etc. xviij., paratus coram domino rege vel coram illis quos dominus rex loco suo ad hoc attornaverit, reddere compotum suum de omnibus receptis et exitibus omnium ballivarum et wardarum que extiterunt in manu sua, tam in hospitio domini regis quam extra hospitium, a tempore quo ballivas et wardas illas recepit. Teste rege apud Wudestok', vij. die Maii. Per ipsum regem presente justiciario.

Pro priore et monachis Sancti Andree Norhampt'.—Rex concessit priori et monachis Sancti Andree Norhampt' quod terram illam quam emerunt de Sibilla filia Mabilie, que est de feodo de Wutton' juxta essartum ejusdem prioris in foresta domini regis de Salceto, et continet octo acras per numerum acrarum, libere et sine impedimento excolere et eam claudere possint fossato et haya, ita quidem quod fere bestie libere et sine impedimento intrare possint et exire. Et mandatum est Hugoni de Nevill' quod id fieri permittat, sicut predictum est. Teste rege ut supra. Per ipsum regem presente justiciario.

De mandato domini regis directo fratri W. priori fratrum predicatorum pro H. de Burgo.—H. Dei gratia rex Anglie etc. dilecto sibi in Christo fratri W. priori fratrum predicatorum Bristolli salutem. Mandamus vobis quod, presentibus domino Landavensi episcopo et abbatibus de Tintern' et de Neth', in forma quam Hubertus de Burgo vobis per litteras suas mandavit et quam nobis significastis, sacramentum et securitatem super hiis que scitis, recipiatis de eodem Huberto; et litteras patentes ipsorum episcopi et abbatum et vestras id idem significantes nobis habere faciatis, sub festinatione cum eisdem litteris ad nos accedentes ut consilium habeamus cetera, que ictum negotium deposcunt, maturare. Teste rege ut supra.

De Rustan' de Solariis.—Mandatum est Rustan' de Solariis quatinus in fide qua domino regi tenetur, et sicut dominum regem et honorem suum diligit, tempestive veniat ad regem in Angliam, cum domino rege locuturus de negotiis terre domini regis Wasconie statum ejusdem terre tangentibus. Teste rege ut supra.

De catallis in prisona detentorum.—Mandatum est vicecomiti Roteland' quod in presentia sua et coram coronatoribus comitatus sui appretiari faciat catalla Roberti filii Jordani et Ricardi de Wytewell', qui capti sunt et detenti in prisona domini regis apud Norht' pro morte prioris de Weston' et monachi sui, unde rettati sunt, et catalla Willelmi Kepegester qui fugit pro morte eorundem similiter; et accepta securitate a Willelmo de Sancto Laudo, persona ecclesie de Weston', ad respondendum domino regi de predictis catallis vel eorum pretio ad primam assisam cum justiciarii domini regis in partes illas venerint, eidem Willelmo predicta catalla habere faciat per pretium predictum, sicut predictum est. Teste rege ut supra. Per justiciarium.

Pro abbate et monachis de Garda Dei.—Rex concessit per cartam suam abbati et monachis de Garda Dei et successoribus suis inperpetuum, duos modios salis singulis annis percipiendos de salina domini regis Burdegale ad festum Sancti Martini. Et mandatum est Hugoni de Vivon', senescallo domini regis Wasconie, quod predictis abbati et monachis de Garda Dei et successoribus suis predictos duos modios de salina predicta habere faciat ad festum Sancti Martini, sicut predictum est, cum arreragiis eis debitis de tempore ipsius Hugonis. Teste rege apud Wudest', vj. die Maii.

De militibus in garnisione castri de Monem' summonitis ad transfretandum.—Mandatum est Johanni de Monem' quod ex parte domini regis scire faciat militibus domini regis commorantibus apud Monemuth', qui summonitionem habent transfretandi in servicium domini regis ad partes Brittannie, quod ibidem adhuc in garnisione remaneant, donec iter arripiant versus Portesmuth' ad transfretandum ad terminum eis prefixum; et aliis militibus, qui nullam inde receperunt summonitionem, et balistariis quod ibidem morentur et inde non recedant, donec aliud inde habuerint mandatum. Et dominus rex de liberationibus suis eis pacandis curam habebit. Teste rege apud Wudest', vij. die Maii.

De quadragesima domini regis comitatus Cornubie.—Mandatum est vicecomiti Cornubie, sicut alias erat ei mandatum, quod, omni dilatione et occasione remotis, quadragesimam domini regis de comitatu Cornubie liberet vicecomiti Devonie usque Bristollum, sicut dominus rex ei precepit, deferendam. Teste rege ut supra.
Mandatum est vicecomiti Devonie quod quadragesimam predicti comitatus Cornubie quam vicecomes Cornubie ei liberabit, ab eo recipiat et eam salvo cariari faciat usque Bristollum, liberandam constabulario Bristolli, cui dominus rex precepit quod ipsam quadragesimam ab eo recipiat et eam liberet vicecomiti Glouc'. Teste rege ut supra.
Mandatum est constabulario Bristolli quod ex quo quadragesimam predicti comitatus Cornubie, quam vicecomes Devonie ei liberabit, ab eo receperit, id scire faciat vicecomiti Glouc', cui mandatum est quod eam recipiat et salvo cariari faciat usque Glouc'. Teste rege ut supra.
Mandatum est vicecomiti Glouc' quod ipsam quadragesimam comitatus Cornubie quam constabularius Bristolli ei liberabit, ab eo recipiat cariandam usque Glouc', et ex quo eam receperit, id domino regi scire faciat. Teste rege ut supra.

Pro Henrico de Alditheleg'. De respectu.—Rex dedit respectum Henrico de Alditheleg', qui est cum venerabili patre E. Cantuariensi archiepiscopo in partibus Marchie pro negotiis domini regis expediendis, de quibusdam debitis que ab eodem Henrico exiguntur per summonitionem Scaccarii, usque in octabas Sancte Trinitatis, anno etc. xviij. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictum respectum usque ad terminum predictum eidem Henrico habere permittant. Teste rege apud Wudest', viij. die Maii.

[m. 23.]

Pro abbate de Pershor'.—Rex electioni facte de fratre Rogero de Rudeby in abbatem domus de Persor' et a Wigorniensi episcopo confirmate assensum regium prebuit et favorem, et fidelitatem ab eo recepit. Et illud significat Willelmo Ruffo, custodi escaettarum suarum, mandans quod de omnibus terris, redditibus et aliis ad dictam abbatiam pertinentibus in balliva sua, talem ei seisinam habere faciat qualem Gervasius, predecessor suus, abbas de Persor', inde habuit die quo obiit. Teste rege apud Wudest', ix. die Maii.
Et mandatum est similiter vicecomiti Glouc', et quod de terris et possessionibus ad predictam abbatiam de Persor' pertinentibus in balliva sua, plenam ei seisinam habere faciat. Teste rege ut supra.
Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod faciat habere abbati et monachis de Pershor' id quod eis deest de centum quercubus, quas rex alias eis dedit ad operationem ecclesie sue, si predictas centum quercus nondum plene habuerunt. Teste rege ut supra. Per G. de Craucumb'.

De fustis datis.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod habere faciat Annore, recluse de Ghyftele, duo fusta in foresta de Shothour' ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra. Per W. de Kirkeh'.

Pro Thoma de Tanstern', Roberto, Willelmo et Rogero, fratribus ejus.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod, vocatis coram eis Aaron et Leone, Judeis Eboraci, videri faciant quantum Thomas de Tanstern', Robertus, Willelmus et Rogerus, fratres ejus, debeant eisdem Judeis, et facta extensione de omnibus terris suis quas habent in Brunn' et Eboraco et in Belby, eisdem Thome, Roberto, Willelmo et Rogero secundum valorem earundem terrarum rationabiles terminos habere faciant ad satisfaciendum eisdem Judeis de debitis predictis. Teste rege ut supra. Per ipsum regem.

Pro abbate de Burgo Sancti Petri.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod de trecentis marcis, quas barones de Scaccario exigunt de abbate de Burgo Sancti Petri per summonitionem Scaccarii, rex concessit eidem abbati quod reddat domino regi quinquaginta marcas ad festum Sancti Michaelis anno etc. xviij. et centum marcas ad Pascha proximo sequens, et sic de termino in terminum quinquaginta marcas ad eosdem terminos, donec predicte trescente marce domino regi fuerint solute.
Et mandatum est eisdem baronibus quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste rege apud Wudest', x. die Maii. (fn. 6)

De prisonibus deliberandis. (fn. 7) —Mandatum est constabulario de Colecestr' quod habere faciat priori de Wausingham decem quercus in bosco de Colecestr', quas dominus rex alias ei dedit ad quandam cameram faciendam, vel id quod eis deest de predictis decem quercubus si nondum illas plene receperit. Teste rege ut supra. Per G. de Craucumb'.

De eodem.—Mandatum est vicecomiti Hereford' quod Thomam Suward', nepotem Ricardi Suhard', qui est in prisona domini regis apud Hereford', sine dilatione a prisona deliberari faciat, permittens eum abire quo voluerit. Teste rege ut supra. Per ipsum regem coram justiciario.
Eodem modo mandatum est majori et vicecomitibus Lond' et custodi gaiole de Neugat' quod Matheum de Sancto Phileberto, nepotem dicti Ricardi, et Serlonem Page, qui sunt in prisona de Neugat', a dicta prisona sine dilatione quietos abire permittant quo voluerint. Teste rege ut supra. Per ipsum regem coram justiciario.

De eodem.—Eodem modo mandatum est constabulario Sancti Briavelli de Rogero Normanno, homine Ricardi Suhard'. Per ipsum regem coram justiciario.

De prisonibus foreste.—Mandatum est vicecomiti Northant' quod prisones, quos Hugo de Nevill' ceperit in foresta de Whytlewud' et quos ipse Hugo ei liberabit, ab eo recipias (fn. 7) et in prisona castri de Northant' salvo custodiat. Teste rege apud Wudestok', xj. die Maii, anno xviij. Per regem.

De perdonatione tallagii.—Rex perdonavit hominibus de Havering' de triginta marcis tallagii decem marcas. Et mandatum est assessoribus taillagii in comitatu Essex' quod eos de predictis decem marcis quietos esse permittant. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro comite War'.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod concessimus Thome comiti War' de debitis que nobis debet, unde nobis reddere consevit (fn. 8) ad Scaccarium nostrum quinquaginta libras per annum ad duos terminos, reddat nobis decetero ad eosdem terminos quadraginta marcas, scilicet ad Scaccarium Sancti Michaelis, anno regni nostri xviij. viginti marcas, et ad Scaccarium Pasche anno decimo nono viginti marcas, et (sic) de anno in annum ad predictos terminos, donec predicta debita nobis plenius solvantur. Teste ut supra. Per Godefridum de Crawcumb'.

Pro abbate de Wynchcumb'.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Computate abbati de Winchecumb' in firma hundredorum, que de nobis tenet ad firmam in comitatu Glouc', viginti libras quas liberavit in garderobam nostram per preceptum nostrum apud Wudestok', die Jovis proxima post festum Sancti Johannis ante portam Latinam, anno regni nostri xviij. Teste rege apud Wudestok', ut supra, anno eodem. (fn. 9)

De alleviatione prisonum.—Mandatum est majori et vicecomitibus London' quod prisonam Mathei de Sancto Phileberto, nepotis Ricardi Suhard', et Serlonis Pag', servientis ejusdem Ricardi, qui sunt in gaiola regis de Neugat', faciant alleviari de oneratione ferramenti, dum tamen salvo custodiantur, et quod non habeant defectum victualium. Teste rege apud Wudestok', xij. die Maii, anno xviij. Per ipsum regem.

De muris ville Oxonie.—Rex dilectis et fidelibus suis Roberto le Mercer, Philippo le Mudner, Henrico filio Henrici, Galfrido de Stocwell' et Ricardo le Curteis salutem. Quia desideramus quod operatio murorum ville nostre Oxonie acceleretur, que citius per diligenciam plurium quam unius tantum poterit expediri et promoveri, vobis mandamus firmiter injungentes quatinus in fide qua nobis tenemini, dilecto et fideli nostro Petro filio Thoraldi, majori' nostro Oxonie, diligenter et efficaciter ad hoc assistatis, ita quod ex eo merito vos debeamus habere commendatos. Teste ut supra.

Pro Hugone Paynell'.—Mandatum est Thome de Saunford' quod habere faciat Hugoni Paynell' duos damos in foresta de Braden', de dono domini regis. Teste ut supra. Per Amauricum de Sancto Amando.

De quadragesima Norhumbrie.—Mandatum est vicecomiti Northumbrie quod denarios quadragesime regis de comitatu suo, quos collectores ipsius quadragesime ei liberabunt, ab eis recipiat et salvo cum omni festinatione cariari faciat usque Eboracum, liberandos ibidem vicecomiti Eboraci, sicut alias ei fuit mandatum, kariandos usque Lond'. Teste rege apud Wudestok', xiij. die Maii.

De quadragesima.—Eodem modo mandatum est vicecomitibus Cumberland', Westmeriland'.

Pro archiepiscopo Cantuariensi.—Rex dilecto et fideli W. Hardell' salutem. Mandamus vobis quod omnes denarios quos recepistis de cambio archiepiscopatus Cantuariensis de tempore quo habuistis custodiam ejusdem cambii, vacante archiepiscopatu, quos quidem denarios nondum reddidistis ad Scaccarium nostrum, liberetis venerabili patri in Christo E. Cantuariensi archiepiscopo, de dono nostro. Teste rege apud Otint', xiiij. die Maii, anno etc. xviij. Per ipsum regem.
Eodem modo mandatum est Willelmo de Haverull' de exitibus archiepiscopatus Cantuariensis. Teste ipso rege ut supra. Per ipsum regem.

Pro Thoma Gulafre.—Mandatum est vicecomiti Wigornie quod si Thomas Gulafr' invenerit ei plegios quod due lorice, una spissa et alia clara, et quedam calige et quedam coopertoria et una quirea que reposuit, ut dicitur, in ecclesia de Blockesham, et que arestari fecisti, (fn. 10) sua sint propria, tunc ea sine dilatione ipsi replegiari faciat. Teste me ipso apud Winchecumb', xv. die Maii.

Pro cenatoribus missis pro loca. (fn. 10) —Rex Hugoni de Log' salutem. Mittimus ad te Philippum de Kampleur, Johannem le Fol et Willelmum filium Walkelini, venatores nostros, ad currendum in bailliva tua cum canibus nostris cervericeis, mandantes quatinus ipsos ad hoc admittas et ibi currere permittas. Teste me ipso apud Glouc', xvj. die Maii, anno etc. xviij. Per Godefridum de Craucumb'.
Rex constabulario Sancti Briavelli salutem. Mittimus ad te Willelmum May, Willelmum Luvell' et Rogerum de Stopham ad currendum cum canibus suis in foresta nostra de Den' ad damos, mandantes tibi quod ad hoc eos admittas et ibidem currere permittas, sicut predictum est. Teste ut supra. Per Godefridum de Craucumb'.

Pro Alexandro de Sancto Quentino.—Rex vicecomiti Eboraci salutem. Quia constat nobis per inquisitionem quam fieri fecimus, quod Ranulfus le Dreng', utlagatus pro morte hominis, tenuit dimidiam carucatam terre cum pertinentiis in Harpham' de Alexandro de Sancto Quintino in capite, et quod terra illa extitit in manu nostra per unum annum et unum diem, tibi precipimus quod eidem Alexandro plenam seisinam de predicta terra cum pertinentiis sine dilatione habere facias. Teste rege apud Glouc', xviij. die Maii, anno regni nostri xviij.

Pro Eva de Breosa.—Mandatum est vicecomiti Devonie quod de villa et castro de Totenesse cum pertinentiis et de omnibus terris et tenementis aliis cum pertinentiis, que Eva que fuit uxor Willelmi de Brause, tenuit in dotem in bailliva sua, et unde disseisita fuit per preceptum domini regis occasione gwerre mote inter ipsum regem et R. Marescallum, quondam comitem Penbrok', fratrem ipsius Eve, plenam seisinam eidem Eve sine dilatione habere faciat. Teste rege apud Glouc', xviij. die Maii, anno etc. xviij. Per justiciarium.
Eodem modo scribitur vicecomiti Hereford' pro eadem Eva de omnibus terris quas habuit in bailliva sua. Teste rege ut supra. Per ipsum justiciarium ut supra.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Rex custodi vinorum suorum apud Wudestok' salutem. Precipimus tibi quod unum dolium vini de vinis nostris, que sunt in custodia tua, tradi facias vicecomiti nostro Oxonie, kariandum usque Otinton' ad opus dilecti et fidelis sui Radulfi filii Nicholai, de dono domini regis. Teste rege apud Glouc', xviij. die Maii, anno regni nostri xviij.

Pro persona de Hedon'.—Rex dilecto et fideli suo B. de Insula salutem. Sciatis quod perdonavimus Willelmo, persone ecclesie de Hedon', forisfactum quod fecit currendo cum canibus suis ad lepores infra libertatem maneriorum nostrorum de Karleton', Butheby, Clumbr' et Thuresby. Et ideo vobis mandamus quod de predicto forisfacto predictum Willelmum penitus quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Justiciario Hibernie pro rege.—Rex M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, salutem. Mandamus vobis quod omnes terras que fuerunt R. Marescalli, quondam comitis Penbr', in Hibernia, in manu nostra teneatis et salvo custodiatis, facientes omnia instaura, blada et catalla que in dictis terris fuerunt, in quorumcumque manibus inventa fuerint, ad dictas terras revenire et salvo custodiri. De exitibus etiam predictarum terrarum ipsas terras temporibus debitis excoli et domos in predictis terris, ita quod non decidant vel deteriorentur, sustentari faciatis. Nullum etiam vastum, venditionem vel exilium faciatis aut fieri permittatis de predictis terris, domibus, parcis, vivariis, boscis vel aliquibus rebus aliis, que fuerunt predicti comitis in Hibernia. De nullo autem militum aut prisonum qui capti fuerunt cum predicto comite, redemptionem capiatis aut ab alio capi permittatis. Terras autem eorum in manu nostra teneatis. Et si quis eas occupaverit vel ingressus fuerit, nichilominus eas in manum nostram seisietis et in manu similiter nostra salvo custodiri faciatis, donec aliud a nobis habueritis mandatum. Teste rege apud Glouc', xix. die Maii, anno etc. xviij. Per ipsum regem.

Pro hominibus de Divisis.—Rex taillatoribus dominicorum domini regis in comitatu Wyltesir' salutem. Sciatis quod respectum dedimus hominibus nostris de Divisis de centum solidis quos super eos assedistis, et hominibus nostris de Rudes de quatuor marcis quas similiter super eos assedistis, usque ad festum Sancti Michaelis, anno regni nostri xviij. Et ideo vobis mandamus quod respectum illum ipsos habere permittatis. Teste me ipso apud Glouc', xix. die Maii, anno etc. xviij. Per ipsum regem coram justiciario.

De terris que fuerunt R. comitis Marescalli.—Rex fratri suo R. comiti Pictavie et Cornubie salutem. Mandamus vobis firmiter injungentes quod de terris que fuerunt R. Marescalli, quondam comitis Penbr', et sunt in manu vestra, de cetero nullum penitus faciatis vel fieri permittatis vastum, venditionem vel exilium. Teste ut supra. Per eundem.

Pro Willelmo le Pyk tradendo in ballium.—Rex vicecomiti Wiltesir' salutem. Quia accepimus per inquisitionem quam fecisti per preceptum nostrum, quod Willelmus le Pik captus et detentus in prisona nostra Sarrisburie pro morte Johannis le Ken, rettatus est de morte illa odio et atia et non eo quod inde culpabilis sit, tibi precipimus quod si predictus Willelmus invenerit tibi duodecim liberos et legales homines de comitatu tuo qui eum manucapiant habere coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint, ad standum inde recto, tunc ipsum Willelmum illis duodecim tradas in baillium, sicut predictum est. Et habeas ibi nomina illorum duodecim et hoc breve. Teste ut supra.

Pro Roesia que fuit uxor Henrici de Merk.—H. rex Anglie etc. vicecomiti Essex' salutem. Ostendit nobis Roesia, que fuit uxor Henrici de Merc, quod cum haberet manerium de Latton' de dono predicti Henrici, viri sui, quod ei inde fecit antequam eam desponsasset, et post mortem ipsius Henrici, viri sui, qui obiit in Natali Domini proximo preterito, exstiterit in seisina dicti manerii usque ad clausum Pasche proximo sequens, Radulfus de Merc', filius et heres predicti Henrici, occasione precepti quod tibi fecimus de seisina ei facienda de omnibus terris que fuerunt predicti Henrici, patris sui, de quibus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, ipsam Roesiam de predicto manerio disseisivit. Et ideo tibi precipimus quod si ita est, tunc de predicto manerio eidem Roesie sine dilatione plenam seisinam habere facias. Et si que de catallis in predicto manerio inventis per ipsum Radulfum amota fuerint, ea sine dilatione predicte Roesie similiter reddi facias. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro hominibus de Chilteham.—Rex tailliatoribus dominicorum suorum in comitatu Glouc' salutem. Sciatis quod dedimus respectum hominibus nostris de Chiltham' de centum solidis quos super eos assedistis, ut dicitur, usque ad festum Sancti Michaelis, anno regni nostri xviij. Et ideo vobis mandamus quod respectum predictum ipsos habere permittatis. Teste me ipso apud Glouc', xx. die Maii, anno etc. xviij. Per G. de Craucumb'.

Pro Hugone de Kynardesl' de perdonatione.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod de fine quadraginta marcarum quem Hugo de Kinardesl' nobiscum fecit pro renovatione carte sue de quodam essarto quod ei dedimus in foresta nostra de Den', perdonavimus eidem viginti marcas. Et ideo vobis mandamus quod de predictis viginti marcis predictum Hugonem quietum esse faciatis. Teste ut supra. Per cancellarium.

Pro Petro Malherbe.—Rex etc. vicecomiti Berk' salutem. Quia Petrus Malherbe fecit nos securos de fideli servicio, ipsum a prisona nostra deliberari fecimus et ad pacem nostram et gratiam recepimus, et eidem Petro terras suas que capte fuerunt in manum nostram per preceptum nostrum eo quod fuit cum comite Marescallo contra nos, reddidimus. Et ideo tibi precipimus quod de terris suis in balliva tua captis in manum nostrum, eidem Petro plenam seisinam habere facias. Teste rege apud Glouc', xxj. die Maii.

[m. 22.]

Pro hominibus de Selveston'.—Rex tailliatoribus dominicorum suorum in comitatu Northant' salutem. Sciatis quod respectum dedimus hominibus nostris de Selveston' de taillagio quod super eos assedistis, usque ad festum Sancti Michaelis, anno regni nostri xviij. Et ideo vobis mandamus quod respectum predictum eos habere permittatis. Teste rege apud Glouc', xxj. die Maii, anno etc. eodem. Per justiciarium.

Pro Gileberto de Segrave.—Rex vicecomiti Norh' salutem. Scias quod per cartam nostram concessimus dilecto et fideli nostro Gileberto de Segrave totam terram cum pertinentiis que fuit Gervasie, que fuit uxor Ricardi Marescalli, quondam comitis Penbr', in Burton' et quam idem Gilebertus prius tenuit de ballio nostro, habendam et tenendam de nobis et heredibus nostris sibi et heredibus suis donec nos vel heredes nostri terram illam reddiderimus eidem Gervasie vel rectis heredibus suis Gervasie per voluntatem nostram vel per pacem, sicut plenius continetur in carta quam eidem Gileberto fieri fecimus. Et ideo tibi precipimus quod cartam illam in pleno comitatu tuo legi, et de terra illa cum pertinentiis plenam seisinam eidem Gileberto haberi facias, sicut predictum est. Teste rege ut supra.

Pro vicario ecclesie de Womburn'.—Mandatum est Johanni filio Philippi quod habere faciat Willelmo, vicario ecclesie de Womburn', decem fusta in foresta nostra de Kynefar' ad reparationem ecclesie de Womburn' que de novo combusta est, ad cheverones faciendos, de dono nostro. Teste rege ut supra. Per Aumauricum de Sancto Amando.

Pro abbate de Eggleston'.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod, inquisito diligenter quantum abbas de Eggleston' debeat Aaron, Judeo Eboraci, rationabiles terminos eidem abbati habere faciant ad predictum debitum eidem Aaron reddendum. Teste rege apud Glouc', xxij. die Maii. Per dominum Dunholmensem.

De castro de Tunebrugg'.—Rex commisit castrum de Tunebrug' cum maneriis et omnibus pertinentiis Bertramo de Cryoll'. Et mandatum est eidem Bertramo quod in propria persona accedat ad castrum predictum et illud recipiat ab Emeryco de Cancellis et salvo custodiat, donec rex aliud inde preceperit, salvis eidem Emerico catallis suis que habet in eisdem castro et maneriis. Teste ut supra. Per Walterum de Kircham'.

Pro Rogero Ayllard'.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod habere faciat Rogero Aylard', burgensi Bristolli, tria fusta in foresta de Dene, de dono domini regis. Teste rege apud Glouc', xxiij. die Maii. Per dominum J. Bathoniensem episcopum.

De prisonibus captis in Hibernia.—Mandatum est justiciario Hibernie quod Galfridum de Marisco et Willelmum de Marisco et Walterum de Marisco, filios ipsius Galfridi, et Willelmum filium Jordani, Johannem Travers et Ricardum de Marisco, nepotes ipsius Galfridi, et alios prisones captos cum comite Marescallo, salvo custodiri faciat, donec dominus rex cum eodem justiciario locutus fuerit vel aliud inde preceperit. Teste rege ut supra.

Pro Willelmo de Broill'.—Rex commisit Willelmo de Broil terram illam cum pertinentiis que fuit Willelmi Errant in Olerun, ad se sustentandum in servicio domini regis quamdiu regi placuerit, et rex quietus erit de annuo feodo quod idem Willelmus de Broil de rege percipit, quamdiu terra predicta fuerit in manu ipsius Willelmi de Broil de ballio regis; et si forte dominus rex ceperit in manum suam terram predictam vel alii eam tradiderit, idem Willelmus de Broll predictum feodum suum a domino rege recipiet, sicut illud prius percipere consuevit. Et mandatum est Henrico de Trublevill', senescallo Wasconie, quod de terra predicta eidem Willelmo de Broil plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege ut supra.

Pro Ricardo Rengyer de respectu.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod demandam quam faciunt Ricardo Rengier de exitibus cambii domini regis Lond', ponant in respectum usque in octabas Sancte Trinitatis, anno etc. xviij.

Pro Philippo de Aure de perdonatione.—Rex perdonavit Philippo de Aure quinquaginta la[m]predas que exiguntur ab eo per summonitionem Scaccarii pro Waltero le Veil, avo suo. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictum Philippum de predictis quinquaginta lampredis quietum esse faciant. Teste rege ut supra. Per ipsum regem.

Pro Roberto de Muscegros.—Dominus rex commisit Roberto de Mucegros castrum et villam suam de Merleberg' et manerium de Luttegarishal' cum pertinentiis, custodienda quamdiu regi placuerit. Et mandatum est Rogero Wascelin quod de predictis castro, villa et manerio cum pertinentiis eidem Roberto plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege ut supra. Per G. de Craucumb'.

Pro magistro Templi.—Rex dedit magistro Milicie Templi in Anglia quinque damos. Et mandatum est Ricardo de Munfichet quod predictos quinque damos in bailliva sua eum capere permittat. Teste rege ut supra. Per G. de Craucumb'.

Eodem modo scribitur constabulario de Wyndeshour' de quinque damis in foresta de Windeshour' capiendis per ipsum magistrum. Teste ut supra. Per Godefridum de Craucumb'.

De thesauro domini regis.—Mandatum est constabulario Wintonie quod thesaurum domini regis, quem Bartholomeus Pech' et magister Philippus de Ardern' ei liberabunt custodiendum, ab eis recipiat et salvo custodiri faciat, donec dominus rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Glouc', xxiiij. die Maii.

De conductu faciendo.—Mandatum est majori et vicecomitibus London' quod faciant habere Bartholomeo Pech' et magistro Philippo de Ardern' salvum conductum ad thesaurum domini regis salvo conducendum quo eis dicent. Teste rege ut supra.

Pro villata de Slymbrugg'.—Quia dominus rex accepit per inquisitionem quam fieri precepit, quod illa pars terre quam utraque villata de Slimbrig' et de Aure sibi vendicat, eo quod aqua Sabrine eam occupavit super campum de Slimbrig' versus campum de Aure, et postea processu temporis eam rejecit ad campum de Slimbrig', antequam sic rejecta esset per aquam Sabrine, de jure pertinuit ad villam de Slimbrig' et in parte fuit terra arabilis et in parte pastura ad eandem villam de Slimbrig' pertinens per divisam fossati quod vocatur Hegward', dominus rex precepit vicecomiti Glouc' quod eidem villate de Slimbrig' plenam seisinam de predicta parte terre sine dilatione habere faciat. Teste rege ut supra.

Pro episcopo Bathoniensi.—Mandatum est Jordano Oliveri, Warino filio Joel' et Nicholao Avenel', justiciariis assignatis ad gaiolam de Ivelcestr' deliberandam, quod tres clericos qui sunt in predicta gaiola liberent venerabili patri in Christo J. Bathoniensi episcopo vel ejus officiali venienti coram eis loco ipsius episcopi ad dictos clericos petendos, ad faciendum de eis quod fieri debeat secundum consuetudinem regni. Teste rege apud Glouc', xxv. die Maii.

Pro Johanne le Rus.—Dominus rex de novem marcis et quatuor solidis quos Johannes le Rus debuit Ursello filio Hamonis, Judeo Hereford', de prestito ipsius Urselli, videlicet de sex marcis de sorte et tribus marcis et quatuor solidis de lucro, perdonavit eidem Johanni predictas tres marcas et quatuor solidos de lucro, et concessit quod residuas sex marcas de sorte solvat infra duos. annos proximo sequentes ad terminos subscriptos, videlicet, ad festum Sancti Michaelis anno etc. xviij. viginti solidos, ad Pascha anno ete. xix. viginti solidos, ad festum Sancti Michaelis anno eodem viginti solidos, et ad Pascha anno regni etc. xx. viginti solidos. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod de predictis tribus marcis et quatuor solidis de lucro ipsum Johannem quietum, et de predictis sex marcis de sorte eidem Johanni predictos terminos habere faciant. Teste rege ut supra. Per dominum Karleolensem.

Pro Isabella sorore domini regis.—Mandatum est Johanni de Colemere quod de vinis domini regis Suhampton' liberet ballivis domini regis Suhampt' quinque dolia vini carianda usque Merleberg', ad opus Isabelle sororis domini regis domini regis (fn. 11) ibidem morantis. Teste rege ut supra. Per G. de Craucumb'.
Mandatum est M. de Columbariis quod in foresta de Chet habere faciat Isabelle sorori domini regis tres cervos, quinque damos et tres capreolos, de dono domini regis. Teste rege ut supra. Per G. de Craucumb'.

De respectu pro hominibus de Melkesh'.—Dominus rex dedit respectum hominibus suis de Melkesham de novem marcis, quas ei debent de tallagio ultimo super eos assiso usque ad festum Sancti Michaelis, anno etc. xviij. Et mandatum est talliatoribus dominicorum domini regis in comitatu Wilt' quod de predictis novem marcis predictum respectum ipsos habere permittant. Teste rege ut supra. Per G. de Craucumb'.

De foresta de Den'.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod, assumptis secum forestariis, viridariis, militibus, liberis hominibus et aliis, in propria persona sua accedat usque forestam de Dene et diligenter inquirat in quo statu sit de viridi et venatione; et statum ipsius foreste sub sigillo suo et sigillis eorum qui ad hoc secum interfuerint, domino regi scire faciat. Teste rege ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Heref' de Haya.

Pro Johanne filio Gaufridi.—Mandatum est justiciario Hibernie quod sine dilatione plenam seisinam habere faciat Johanni filio Galfridi et Isabelle uxori ejus de manerio de Conhal' cum pertinentiis, quod est maritagium ipsius Isabelle, et unde disseisiti fuerunt occasione gwerre quam R. comes Penbr' movit in partibus Hibernie. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro hominibus de Redlegh'.—Rex dedit respectum hominibus de Redleg' de centum solidis de taillagio super eos assiso usque ad festum Sancti Michaelis, anno regni regis xviij. Et mandatum est tallatoribus dominicorum regis in comitatu Glouc' quod respectum illum eos habere permittat. Teste ut supra.

Pro abbate de Bildewas.—Rex pro Deo et ad instantiam venerabilis patris E. Cantuariensis archiepiscopi concessit abbati et monachis de Bildewas quod, non obstante eo quod omnes terre que fuerunt Gileberti de Lascy sunt vadium Urselli filii Hamonis de Hereford', Judei, pro debito quod idem Gilebertus debuit ipsi Hamoni, villa de Hernegg' cum pertinentiis, quam predicti abbas et monachi habent de dono predicti Gileberti, inperpetuum sit quieta de invadiatione predicti debiti, ita quod predictus Ursellus decetero pro toto debito predicto se capiat ad alias terras que fuerunt ipsius Gileberti, et in nullo manum mittat ad predictam villam de Hernegg'. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod predictam villam de prefata invadiatione penitus quietam esse faciant, sicut predictum est. Teste rege ut supra. Per Karleolensem.

Pro Roesia de Verdun.—Rex concessit Roesie de Verdun' quod de trescentis marcis quas debet domino regi, reddat ei centum libras ad festum Sancti Michaelis, anno etc. xviij., et ad Pascha proximo sequens, videlicet, anno etc. xix. centum libras. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod hoc ita inrotulari et fieri faciant. Teste rege ut supra.

Pro Alienora sorore domini regis.—Mandatum est custodibus vinorum domini regis Bristolli quod de vinis domini regis, que sunt in custodia sua, habere faciant Alienore consanguinee domini regis moranti in castro domini regis Bristolli, duo dolia vini de dono regis. Teste rege apud Glouc, xxvj. die Maii. Per Karleolensem.

Pro Ricardo de Sancto Johanne, capellano.—Mandatum est episcopo Norwicensi quod, non obstante mandato domini regis quod rex ei fecit de omnibus beneficiis R. de Sancto Johanne, capellani, in diocese sua sequestrandis pro debito quod idem Johannes debuit domino regi, nichilominus ei de omnibus predictis beneficiis plenam decetero amministrationem habere permittat. Teste rege ut supra. Per Cantuariensem.

De Thoma Alwy capto pro latrocinio.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod Thomam Alwy, prisonem, captum pro latrocinio, ut dicitur, et quem Reginaldus de Blancmuster ei liberabit, ab eo recipiat et salvo faciat custodiri, donec inde a domino rege aliud habuerit mandatum. Teste rege ut supra. Per ipsum regem.

Pro Henrico filio Nicholai de respectu.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod diem quem prefixerunt Henrico filio Nicholai, scilicet, a die Pasche in quinque septimanas, ad compotum suum reddendum de tempore quo fuit vicecomes Dors' et Sumers', et diem similiter quem habet coram eis ad eundem terminum versus Johannem de Fleg' de viginti libris et una marca, prorogent usque in octabas Sancte Trinitatis, anno etc. xviij. Teste rege ut supra.

Pro Rustan' de Soliis.—Rex commisit Rustan' de Soliis, civi Burdegalensi, terram que fuit Bernandi de Pinu in Regula, ad se sustentandum in servicio domini regis, quamdiu regi placuerit. Et mandatum est H. de Trublevill', senescallo Wasconie, quod de predicta terra ipsi Rustan' plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege ut supra.
Et consimiles litteras habet inde patentes per eadem verba.

Pro magistro Simone de Steiland' de manerio de Ringwud'.—Rex concessit per cartam suam magistro Simoni de Steyland', clerico suo, manerium de Ringwude cum pertinentiis, tenendum et habendum de domino rege et heredibus suis toto tempore vite sue, donec rex vel heredes sui illud reddide (fn. 12) rectis heredibus per voluntatem suam vel per pacem, reddendo inde domino regi et heredibus sui[s] singulis annis viginti libras, videlicet, ad Scaccarium Sancti Michaelis decem libras et ad Scaccarium Pasche decem libras, sicut plenius continetur in carta domini regis etc. Et mandatum est vicecomiti Suhampt' quod predictam cartam in pleno comitatu suo legi et de manerio predicto cum pertinentiis eidem magistro Simoni plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege ut supra.

[m. 21.]

De thesauraria Hibernie.—H. rex Anglie etc. dilectis et fidelibus suis G. de Turevill', archidiacono Dublinensi, et Roberto Luterel, canonico Dublinensi, salutem. Quia retinuimus nobiscum in Anglia dilectum et fidelem nostrum E. de Leveland', cancellarium Cycestrensem, usque ad adventum dilecti et fidelis nostri M. filii Geroldi, justiciarii nostri Hibernie, quem ad nos vocavimus in Angliam, assignavimus vos ad curam et custodiam interim gerendam de hiis que ad thesaurariam nostram Dublin' pertinent, mandantes quatinus juxta fiduciam quam de fidelitate vestra reportamus, ad hec diligenter intendatis, significantes statum Scaccarii nostri tam de summonitionibus debitorum nostrorum quam de aliis. Teste rege ut supra. Et idem significatum est justiciario Hibernie.

De garnestura de Kaermerdin aquietanda.—Mandatum est ballivis Bristolli quod de fine centum marcarum, quem homines domini regis Bristolli fecerunt cum rege pro habenda villa sua ad firmam ad decem annos ultra terminum ad quem eam rex prius eis concessit habendam, aquietent Henricum de Trublevill' de sexaginta et una libra et decem solidis, quos debet in villa Bristolli pro garnestura empta ad muniendum castrum de Kaermerdin, preter garnesturam quam ad munitionem ejusdem castri ei habere fecerunt per preceptum regis; et hoc eis in predicto fine faciet dominus rex allocari.

De castro de Kenillewrd'.—Rex commisit Radulfo filio Nicholai, senescallo suo, castrum de Kenylewurt custodiendum quamdiu regi placuerit. Et mandatum est eidem Radulfo quod aliquem de militibus suis mittat ad castrum predictum recipiendum a Stephano de Segrave, cui rex injunxit quod castrum illud ei redderet. Teste rege ut supra.

Pro Waltero Langbord'.—Quia ballivi Bristolli, quibus rex preceperat quod Waltero Langbord' duos saccos lane captos de inprisiis R. Marescalli, quondam comitis Penbr', habere facerent de dono regis in recompensationem dampnorum suorum que sustinuit per gentem ipsius, nondum nisi unum ex illis duobus saccis eidem Waltero habere fecerunt, ut dicitur; mandatum est vicecomiti Sumers' quod alium saccum lane de predictis duobus saccis, quem idem Walterus ei intimabit esse reconditum in villa Bristolli apud domum Jordani de Kaerdif, sine dilatione eidem Waltero habere faciat. Teste rege apud Glouc', xxviij. die Maii. Per W. de Kirkeh'.

De decima venationis.—Mandatum est Willelmo May, Willelmo Luvel et Rogero de Stopham, venatoribus suis currentibus in foresta de Den', quod habere faciant abbati Glouc' vel nuntio suo litteras regis deferenti eis, decimam venationis domini regis quam hac vice ceperunt et capient in foresta de Dene. Teste rege ut supra. Per Amauricum de Sancto Amando.

Pro Ricardo Carbonel.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hibernie, quod de terra de Chastelfranc cum pertinentiis, que extensa fuit usque ad xl. solidos, et de qua Ricardus Carbonel seisitus fuit tempore quo Ricardus de Burgo fuit justiciarius Hibernie, et idem M. postea eum inde disseisivit, ut dicitur, sine dilatione eidem Ricardo Carbonel plenam seisinam habere faciat, ad se sustentandum in servicio domini regis, quamdiu regi placuerit. Teste rege ut supra.

De maeremio ad operationem aule Wintonie.—Mandatum est Henrico de Ferlinton', custodi foreste de la Bere, quod per visum forestariorum et viridariorum faciat habere magistro Elye de Derh', custodi operationis aule domini regis Wintonie vel nuntio litteras domini regis ei deferenti, maeremium in foresta predicta quantum neccesse sit, ad perficiendum operationem ejusdem aule. Teste rege apud Glouc', xxviij. die Maii. Per W. de Kirkeh'.

Pro abbate Glouc'.—Mandatum est Amaurico de Sancto Amando, constabulario Sancti Briavelli, quod permittat sine impedimento quod abbas Sancti Petri Glouc' extrahi faciat id quod adhuc restat extrahendum, si quid restat, de centum quercubus quas rex ei dedit in foresta de Dene ad fabricam ecclesie sue, et de triginta quercubus quas ei dedit ad operationem sacristarie ejusdem domus. Teste rege apud Glouc', xxix. die Maii. Per W. de Kirkeham.

Pro Johanne filio Philippi.—Rex vicecomiti Eboraci salutem. Ostendit nobis dilectus et fidelis noster Johannes filius Philippi quod catalla que inventa fuerunt in manerio de Masham tempore quo quadragesima nostra assidebatur, nostra fuerunt et non ipsius Johannis, nisi tantum ea que habuit de dono nostro postquam quadragesima illa assisa fuit, nec idem Johannes eo tempore manerium illud habuit in manu sua, set fuit in manu nostra. Et ideo tibi precipimus quod si ita est, tunc non permittas quod ballivus Richemund distringat ipsum Johannem pro xviij. solidis reddendis de quadragesima assisa de eisdem catallis. Teste rege ut supra. Per ipsum

Pro priore de Lanthon'.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod occasione unius virgate terre quam prior de Lentonay tenet in Methlegh', non exigat a predicto priore majus tallagium quam alii homines, qui virgatam terre tenent, dant domino regi occasione terrarum quas ibidem tenent. Teste ut supra. Per episcopum Bathoniensem.

De filiis Johannis de Breosa.—Mandatum est abbati de Cyrencestr' quod duos filios Johannis de Braus' qui sunt in domo sua de commissione Henrici de Ba, tunc vicecomitis regis Glouc', per visum W. Talebot, vicecomitis regis Glouc', vel per visum ejus quem loco suo mittet, liberet Reginaldo de Gasinton' nutriendos sicut eos prius nutrivit antequam per predictum vicecomitem regis ei ablati fuerunt. Teste rege apud Glouc', xxix. die Maii. Per G. de Craucumb'.

De vinis et pannis emendis.—Rex mittit usque Bristollum W. Talebot, vicecomitem Glouc', et Willelmum de Peretot, clericum suum, ad emendum ad opus regis centum dolia vini et quinquaginta libratas diversorum pannorum. Et mandatum est ballivis Bristolli quod eis ad hoc sint auxiliantes et consulentes ad commodum regis, ita quod rex eos inde debeat habere commendatos. Et mandatum est eisdem ballivis quod scire faciant hiis a quibus emerint predicta centum dolia vini et predictas 1. libratas pannorum, quod de pretio eorum dominus rex eis satisfaciet. Teste rege ut supra. Per G. de Craucumb'.
Theobaldus de Engleschevill' habet litteras de protectione duraturas quamdiu fuerit in (fn. 13)
Mandatum est vicecomiti Cumberland' quod loquelam que est in comitatu suo per breve regis de recto inter Robertum de Branwhet petentem et Willelmum de Ireby tenentem, de duabus carucatis terre in Blenecarnd, ponat in respectum usque ad proximum comitatum suum post Pentecosten, anno etc. xviij. Teste rege ut supra. Per episcopum Karliolensem.

Pro Waltero de Clifford'.—Rex perdonavit Waltero de Clifford' mille marcas in quibus tenebatur Ursello et ceteris heredibus Hamonis Hereford' Judei. Et concessit predicto Ursello et ceteris heredibus predicti Hamonis quod ille mille marce allocentur eis in fine quinque milium marcarum quem cum domino rege fecerunt pro habendis debitis que fuerunt ipsius Hamonis, de quibus reddunt domino regi per annum ducentas marcas, ita scilicet quod singulis annis allocentur eis in dicto fine centum marce, donec predicte mille marce eis plene fuerint allocate. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod prefatum Walterum de predictis mille marcis penitus quietum esse, et easdem mille marcas ipsi Ursello et ceteris heredibus predicti Hamonis in predicto fine allocari faciant, sicut predictum est. Cartas etiam et cyrographa que predicti Judei habent de debito predicto, ipsi Waltero deliberari faciant. Teste rege ut supra. Per ipsum regem.

De stipendiis servientum.—Rex dilectis et fidelibus suis Willelmo Talebot, vicecomiti Glouc', et Willelmo de Peretot salutem. Mittimus ad vos Johannem, clericum Johannis Maunsel, clerici nostri, cum rotulis stipendiorum servientum nostrorum contentorum in eisdem rotulis, mandantes quatinus de catallis que capietis per preceptum nostrum apud Bristollum, servientibus qui presentes erunt, medietatem liberationum suarum habere faciatis, dicentes eis ex parte nostra quod de residuo eis data temporis oportunitate satisfaciemus. De residuo quidem eorundem catallorum retineatis quantum sufficere possit ad medietatem liberationum servientum qui presentes non fuerint, faciendam, illud per visum ejusdem clerici sub salva custodia committentes apud Bristollum, sicut idem clericus vobis plenius exponet. Si vero eadem catalla non sufficiant ad liberationes modo predicto faciendas, tunc liberationes illas amensuretis, prout melius videritis expedire. Teste rege ut supra.

Pro Matheo de Verengni, nepote Ricardi Syward', et Serlone Page, prisonibus.—Mandatum est majori et vicecomitibus London' et custodi gaiole de Newegate quod Matheum de Veringny, nepotem Ricardi Syward', et Serlonem Page, qui sunt in prisona regis de Neuwegat', penitus deliberari faciant quietos, permittentes eum (fn. 14) abire quo voluerint. Teste rege apud Glouc', xxx. die Maii, anno regni nostri xviij.

De aliis prisonibus.—Mandatur vicecomiti Hereford' quod Thomam Suward', nepotem Ricardi Suward', et Martinum de Vivar' et Petrum de Malo Lacu, balistarios, qui sunt in prisona in castro regis Hereford', sine dilatione deliberari faciat, permittens eos abire quo voluerint, penitus quietos. Teste rege ut supra.
Mandatum est vicecomiti Wilt' quod si Walterus Blaring', captus et detentus in prisona de Merleberg', quem Willelmus Wym appellat de morte cujusdam hominis odio et atya et non eo quod inde culpabilis sit, ut rex accepit per inquisitionem quam inde fieri precepit, invenerit ei xij. probos et legales homines de comitatu suo qui eum manucapiant habere etc., tunc tradat eum etc. Teste rege ut supra.

Pro Hugone de Gurnay.—Dominus rex concessit Hugoni de Gurnay, quem misit in Brittanniam in servicium suum, quod quamdiu ibidem fuerit in servicio suo per preceptum suum, penitus cessent usure de omnibus debitis que debet Mossy filio Isaac, David de Oxonia, et Benedicto Crespin, et Jacobo fratri ejusdem, Londoniensibus Judeis. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod omnes usuras predictorum debitorum interim cessare faciant, sicut predictum est. Teste rege ut supra.

Footnotes

  • 1. Note in the margin, "quia non superius."
  • 2. This entry is cancelled, "quia aliter in rotulis liberatorum."
  • 3. This entry is cancelled, "quia aliter inferius."
  • 4. This name is substituted for 'de Sancto Fileberto.' 'Hugonem balistarium' has also been struck out.
  • 5. Sic in MS.
  • 6. This entry is cancelled, 'quia in rotulo finium.'
  • 7. Sic in MS.
  • 8. Sic in MS.
  • 9. This entry is cancelled, 'quia alias in rotulo liberate.'
  • 10. Sic in MS.
  • 11. Sic in MS.
  • 12. Sic in MS.
  • 13. This entry is struck out 'quia in patentibus.'
  • 14. Sic in MS.