Close Rolls, 1236-37 (miscellaneous)

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1908.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, 1236-37 (miscellaneous)', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237, (London, 1908) pp. 509-516. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol3/pp509-516 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

In this section

Close Rolls, 1236-37 (miscellaneous)

[m. 22d.]

Die Martis in crastino Sancti Michaelis apud Eycles venit H. de Burgo, comes Kancie, ibidem ad mandatum domini regis, et ibi allocutus fuit eum dominus rex si deliberasset ei maritagium Ricardi de Clar' secundum quod promisit ei apud Glouc' quando dominus rex cepit eum ad pacem suam et unde dominus rex dicit quod tunc quietumclamavit ei maritagium illud; et petiit quod teneret ei conventionem illam, quia per illam dicit dominus rex quod postea reddidit ei plures terras que remansisse debuerunt ipsi domino regi per formam pacis inter eos factam.
Et comes tunc ibi respondit quod non habuit ibi consilium per quod inde plenius respondere posset; ita quod dominus rex dedit ei diem a die illo Martis in xv. dies apud Lond' ad certificandum se interim, et quod tunc inde responderet domino regi. Ad quem diem venit comes et tunc habuit alium diem apud Kenyton', et cognoscit quod post pacem factam apud Glouc' misit dominus rex sero propter ipsum et duxit ad altare dicens quod voluit quod juraret super altare quod nunquam loqueretur de Ricardo de Clare et ipse hoc juravit; et numquam postea aliquid inde locutus fuit nec aliquid postea inde fecit, et hoc bene patet. Quia quidam magnates locuti fuerunt cum eo de maritagio filie sue et ita quod in tantum processum fuit quod debuit affidari, et tunc venit comitissa, uxor sua, et cecidit ad pedes ejus et dixit quod filia sua tantum fecerat cum Ricardo de Clar' quod non potuit alii copulari, et propter hoc non potuit tunc filia sua maritari; set propter dictum uxoris sue certus esse non potest utrum maritagium factum sit inter ipsum Ricardum et filiam suam. Et dicit quod uxor sua ei dixit quod maritagium illud factum fuerat inter eos apud Sanctum Edmundum dum idem comes obsessus fuit apud Merton'. Interrogatus qualiter intellexerit sacramentum illud, dicit quod dominus rex ita intellexit quod quietumclamaret ei maritagium illud et ipse similiter ita intellexit. Et dicit quod in forma pacis facte inter eos nulla facta fuit inter eos conventio de aliquibus terris nisi de justiciaria tantum et constabularia castri Dovor', que habuit ad vitam suam et que postea remisit domino regi. Et dominus rex ad hoc respondit quod conventio fuit inter eos de terris in forma pacis, et inde ostendit rotulum Cancellarie in quo continetur forma cujusdam carte facte ipsi comiti. Ad quod comes respondet quod carta illa fuit ei transmissa per precentorem Hereford' set noluit illam recipere. Et comes similiter cognoscit quod dominus rex ei dixit, quando fecit sacramentum suum, quod non haberet gratiam suam nisi predictum sacramentum juraret. Post venit comes et petiit alium diem ad certificandum se plenius, ut ad diem illum veniat et deliberet maritagium illud, si poterit, precise, et, si non poterit, quod hoc emendabit secundum considerationem parium suorum. Dies datus est ei apud Lond' in octabis Sancti Hillarii et comes concedit quod ulteriorem non queret dilationem.
Rex venerabilibus in Christo patribus universis, Dei gratia, archiepiscopis, episcopis, abbatibus et prioribus, et dilectis et fidelibus suis comitibus, baronibus, militibus et liberis hominibus in Hybernia constitutis ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Cum propter maritagium dilecte sororis nostre Isabelle quam maritavimus domino Imperatori, sicut satis audistis, non solum eidem Imperatori set et domino Pape et aliis propter diversa regni nostri negotia in magna teneamur summa pecunie et ultra modum debitis oneremur adhuc, licet fideles nostri de regno nostro Anglie ad hoc efficax nobis auxilium impenderint, universitatem vestram rogandam duximus cum affectu quatinus cum speremus de liberalitate vestra quod in urgenti necessitate nostra consimilem gratiam nobis facere debeatis, nec facile sit nobis sine amminiculo vestro a tam gravium onere debitorum liberari, juxta fiduciam quam de vobis reportamus ita liberaliter et efficaciter nos juvare velitis ad liberationem nostram predictam cum per justiciarium nostrum Hybernie fueritis inde ex parte nostra requisiti, quod non solum ex impenso nobis auxilio possitis ab aliis merito commendari set exinde debitores nos constituatis ad perpetuas gratiarum actiones.
Rex omnibus probis hominibus suis de civitatibus, burgis et dominicis suis in Hybernia, salutem. Sciatis quod dedimus in mandatis dilecto et fideli nostro M. filio Geroldi, justiciario nostro Hybernie, quod pro diversis debitis nostris quibus sumus plurimum onerati acquietandis tallagium super vos assideri faciat ad opus nostrum, sicut civitates, burgos, et dominica nostra in regno nostro talliari fecimus. Et ideo vobis mandamus quod eidem justiciario nostro ad hoc intendentes sitis et respondentes. In cujus rei testimonium etc.
Rex dilecto et fideli suo Waltero de Lascy, salutem. Cum ad presens necesse habeamus quod in urgenti necessitate nostra quam dilectus et fidelis noster M. filius Geroldi, justiciarius noster Hybernie, vobis plenius ostendet nobis subveniatis, fidelitatem vestram rogamus attentius quatinus in petitione nostra, de qua tam litteris nostris patentibus vobis et aliis fidelibus nostris inde directis quam ore ipsius justiciarii nostri certificari poteritis, ita nos benigne velitis exaudire quod ex eo appareat quam sincere nos dilexeritis et ad perpetuas vobis teneamur gratiarum actiones.
Eodem modo scribitur singulis baronibus de Hybernia.
Rex justiciario suo Hybernie, salutem. Laudabile obsequium vestrum plenius attendentes quod evidentia facti multipliciter declarat copiosas inde vobis exsolvimus gratiarum actiones, inter cetera fidelitatis vestre obsequia vos habentes commendatos de diligentia quam estate preterita jam laborastis circa negotia nostra in partibus Connac' expedienda et de thesauro nostro quem nuper nobis transmisistis. Et cum relacione venerabilis patris L. Dublinensis archiepiscopi, et ceterorum fide dignorum nobis innotuerit quod plurimum expediet tranquillitati terre nostre predicte Connac' quod preter tria castra que ibidem firmari fecistis adhuc in estate futura duo ibidem firmentur; fidelitati vestre significamus quod bene placet nobis quod ita fiat, ita quod ad hoc faciendum attractum fieri faciatis in quadragesima, et nos, sive personaliter veniamus in Hyberniam sive non, aliquem discretum a latere nostro premittemus qui una vobiscum operationi predicte consilium apponet, ut prudenter allocetur id quod in dicta operatione necesse fuerit apponendum. Certum, cum plurimum indigeamus peccunia pro debitis quibus tenemur domino Imperatori et pluribus aliis, decrevimus magnates terre nostre Hybernie, tam prelatos quam alios, specialiter exorandos ut ipsi necessitatem nostram attendentes nobis velint subvenire quoddam auxilium nobis concedendo, sicut fecerunt prelati et magnates terre nostre Anglie. Et ideo vobis mandamus quod, si creditis quod sine molestia nobis velint annuere, non inproperaturi dampna que per guerram pro nobis pertulerunt, tune prefatam petitionem nostram, sicut expedire videritis, eis proponatis, litteras nostras quas vobis mittimus clausas, singulis directas, et similiter patentes, directas universis, eis exhibentes, et pecuniam de predicto auxilio provenientem diligenter colligi et salvo custodiri facientes donec aliud a nobis inde habueritis mandatum. Alioquin nec intentionem nostram in hac parte eis exponatis nec litteras nostras eis exhibeatis. Sive vero dictum auxilium nobis concessum fuerit, sive non, civitates, burgos, et dominica nostra in Hybernia talliari faciatis pro prefatis negotiis nostris, sicut fecimus in Anglia, et denarios inde provenientes quam cito poteritis colligi faciatis, simul cum quibuscumque denariis aliis quos in tam urgenti negotio nostro nobis perquirere poteritis. Teste rege apud Westmonasterium, ij. die Novembris.

[m. 21d.]

Rogerus de Essewell' attornavit Johannem de Erdelee in loquela que est in comitatu Hertford' inter. [Unfinished.]

[m. 20d.]

Mandatum est vicecomiti Oxonie quod prisones quos ballivus regis de Wodestok' cepit in parco de Wodestok' ab eo recipiat et salvo custodiri faciat donec etc. Teste rege apud Wodestok', xxv. die Novembris.

Rex ballivo suo de Geres', salutem. Monstravit nobis Willelmus le Galitien quod cum, tempore quo Philippus de Albiniaco habuit custodiam insularum nostrarum, electa esset quedam jurata in ballia tua ad inquirendum per ejus veredictum qui essent fideles et qui infideles, et quesitum esset per juratam illam de fama et conversatione predicti Willelmi, eadem jurata credebat ipsum potius esse infidelem quam fidelem; unde idem Willelmus occasione illius veredicti ac metu mortis ad ecclesiam confugit. Quia vero idem Willelmus optulit ponere se super veredictum xxiiij. proborum et legalium hominum trium vicinarum villatarum, tibi precipimus quod secundum consuetudinem predicte insule nostre juratam xxiiij. proborum et legalium hominum, sicut predictum est, ei habere facias. Et si constiterit tibi per ipsos xxiiij. ipsum potius esse fidelem quam infidelem, tunc firmam pacem nostram ei inde habere facias nisi terram nostram abjuraverit vel utlagatus fuerit. Teste rege apud Wodestok', xxvij. die Novembris.

[m. 20d.]

Agnes de Rames' attornavit Philippum filium ejus et Stephanum de la More in loquela que est in comitatu Oxonie inter ipsam Agnetem, petentem, et priorem de Derhest', tenentem, de quater xx. acras terre in Rames'.

De assisa vinorum.—Rex majori et vicecomitibus Lond', salutem. Mandamus vobis quod per totam civitatem nostram Lond' clamari et firmiter prohiberi faciatis ex parte nostra quod nullus super forisfacturam nostram vendat sextercium vini rubei carius quam pro x. denariis nec sextercium vini albi Gallici carius quam pro viij. denariis, et hanc assisam nostram ita teneri faciatis ne pro ejusdem transgressione ad vos nos capere debeamus. Faciatis etiam clamari et firmiter prohiberi ex parte nostra super forisfacturam nostram ne quis de civitate Lond' decetero, vel per aquam vel per terram, occurrat mercatoribus venientibus cum vinis vel aliis mercandisis versus civitatem nostram Lond' ad ea emenda vel mercanda antequam usque Lond' pervenerint, set singuli mercatores illuc venire volentes libere et sine impedimento veniant et vina et alias mercandisas suas ibi vendant faciendo inde rectas et debitas consuetudines. Et hanc assisam nostram similiter faciatis ita firmiter observari ne si super eo negligentes inveniamini merito debeatis inde gravari. Assignavimus enim thesaurarium nostrum Lond' et constabularium nostrum Turris Lond' ad videndum quod predicte assise inviolabiliter observentur, quibus etiam dedimus in mandatis quod, si aliqui inveniantur vendentes vel ementes vina vel alias mercandisas contra has assisas nostras, ea in manum nostram capiant et salvo custodiant donec id nobis significaverint et placitum nostrum inde fieri preceperimus. Teste rege apud Wodestok', xxviij. die Octobris.
Et mandatum est Hugoni de Pateshull', thesaurario regis, et Hugoni Giffard, constabulario Turris Lond', quod si quis convinci possit quod contra hoc statutum regis ierit in occursum rerum venalium per terram sive per mare ad ea emenda sive mercianda, ut per manum suam eas in predicta civitate carius vendant, omnes res illas capi faciant in manum regis et salvo custodiri donec rex aliud inde preceperit; vel, si vinum vendiderint contra assisam predictam postquam clamata fuerit, omnia vina sua capi faciant in manum regis et salvo custodiri donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Rex Hugoni de Trublevill', senescallo suo Wasconie, salutem. Quia dolia venientia in Angliam cum vinis de partibus Wasconie non sunt ejusdem modii nec tantum continent quantum dolia partium illarum continere consueverunt temporibus H. regis, avi nostri, R. regis, avunculi nostri, domini J. regis, patris, vel etiam tempore nostro; vobis mandamus quatinus in singulis civitatibus et burgis terre nostre Wasconie publice clamari faciatis et firmiter ex parte nostra prohiberi ne qui decetero alia dolia quam que sint debiti modii et tantum contineant quantum continere solebant temporibus predictis in terram nostram Anglie mittere presumant, scientes quod si hoc facerent post prohibitionem nostram, vina ipsa capi faceremus in manum nostram tamquam ea que nobis incurrerunt per false mensure transgressionem. Et ne aliquibus verti posset in dubium quin hanc prohibitionem feceritis de auctoritate et mandato nostro, vobis mittimus inde litteras nostras patentes, directas omnibus de Wasconia tam mercatoribus quam aliis, dictam prohibitionem continentes, quas in singulis civitatibus et burgis partium illarum egi faciatis. Teste rege apud Wodestok', xxviij. die Novembris.

Patentes.—Rex omnibus tam mercatoribus quam aliis de partibus Wasconie, salutem. Quia dolia venientia in Angliam cum vinis de partibus vestris nec sunt ejusdem modii nec tantum continent quantum dolia partium illarum continere consueverunt temporibus H. regis, avi nostri, R. regis, avunculi nostri, domini J. regis, patris nostri, vel etiam tempore nostro; vobis mandamus firmiter prohibentes ne quis vestrum dolia vini que non sunt de recto modio et tantum contineant quantum dolia continere solebant predictis temporibus post hanc prohibitionem nostram in terram nostram Anglie mittere presumat; scituri pro certo quod si quis convinci possit quod contra prohibitionem nostram alia dolia vini miserit vel venire fecerit in dictam terram nostram quam que sint de recto modio, sicut predictum est, omnia vina sua capi faciemus in manum nostram tamquam ea que nobis incurrirunt per transgressionem false mensure. In cujus etc.

Isti sunt assignati ad pacem servandam inter universitatem cleri et communam villam Oxonie:—major, duo prepositi, Philippus Molendinarius, Henricus filius Symonis, Galfridus de Stocwell', Ricardus Curteys, Pentecost', Thomas filius Walteri, Adam filius Walteri, Adam Feteplaz, Philippus Burgeys, Laurencius Gwy, Mac', Willelmus Sauser, Philippus Pady, Johannes Pille, Robertus Mercenarius, Adam Dylby, Ricardus filius Henrici, Thomas le Verer, Laurencius Log', Robertus Taillur, Willelmus de Wintonia, Hugo Harding, Hugo Kepeharm'.

Rex Hugoni de Trublevill', senescallo Wasconie, salutem. Sciatis quod habitis inter nos et comitissam Flandrie pluribus tractatibus per transmissos ad nos nuntios suos super emendis faciendis de transgressionibus et roberiis factis hominibus ipsius comitisse per vos et alios ballivos nostros qui habuerunt custodiam insul' de vinis et aliis mercandisis suis, tandem inter nos ita convenit quod concessimus quod reddi faciemus contra festum Sancte Trinitatis omnia vina que mercatores ipsius comitisse probare poterunt ad eundem terminum vos vel ballivos vestros et Ricardum de Gray vel ballivos suos ipsis mercatoribus abstulisse sine pacatione vel certa ratione. Et ideo vobis mandamus quod nobis provideatis de acquietatione predictorum vinorum contra predictum terminum facienda, ita quod non oporteat nos ad hoc manum apponere. Teste rege apud Wudestok', iij. die Decembris.

[m. 19d.]

Cum Sarra de Byrum aramiavit assisam ultime presentationis ecclesie de Wotton' coram Symone de Roppel', Willelmo de Benigewurd' et sociis suis, justiciariis ad hoc assignatis, versus Elyam de Byrum, recognovit assisa illa quod predicta Sarra tempore pacis presentavit ultimam personam, que mortua est, scilicet Nicolaum de Freyng', ad ecclesiam predictam. Et ideo consideratum fuit quod predictus Elyas incideret in misericordiam unius marce, et advocatio illius ecclesie eidem Sarre remaneret.
Alicia uxor Willelmi le Wayte attornavit predictum Willelmum le Wayte in loquela que est in comitatu War' inter ipsos Aliciam et Willelmum, petentes, et Robertum Marescallum et Evam uxorem ejus, tenentes, de xxx. et una acris terre et dimidia in Berthon'; et in loquela que est in eodem comitatu inter ipsos Willelmum et Aliciam, petentes, et predictos Robertum et Evam, tenentes, de iij. acris terre et dimidia in eadem villa.
Margeria de Ripariis attornavit Alexandrum de Niweton' in loquela que est in comitatu Hertf' per breve de recto inter Willelmum de la Gren' et Aliciam uxorem ejus, petentes, et ipsam Margeriam, tenentem, de medietate x. acrarum terre et iiij. acrarum prati in Sebricchesworth'.
Willelmus filius Ricardi attornavit Radulfum de Thouseby in loquela que est in comitatu Linc' inter ipsum Willelmum et Robertum de Gummeby et Philippum de Swaby de eo quod predicti Robertus et Philippus faciant ei consuetudines et recta servicia que ei facere de tenemento quod de eo tenent in Swaby.
Rex constabulario Oxonie, salutem. Scias quod ad instantiam cancellarii cleri studentis Oxonie concessimus quod, quando voluerit, habeat copiam gaiole nostre castri nostri Oxonie ad cohercendum scolares rebelles qui se non permittunt justiciari a predicto cancellario secundum formam scolarium. Et ideo tibi precipimus quod, quoties fueris requisitus a predicto cancellario, clericos rebelles in predicta gaiola permittas imprisonari. Teste rege apud Wintoniam, xxvij. die Decembris.

Oxonia.—Rex cancellario et toti universitati Oxonie, salutem. Quia nuper procurastis Johannem de Curcy iterato capi et in prisona nostra detineri pro suspicione de eo concepta quod adhuc per ipsum studii vestri tranquillitas impediretur; idem Johannes ad nos postea veniens usque Cantuariam ut omnem hujusmodi perturbationis tolleret suspitionem optulit se inventurum nobis xxiiij. viros fidedignos vel plures, si necesse fuerit, qui modis omnibus pro eodem Johanne cavebunt quod decetero eo procurante vel aliquid faciente non continget aliquem penes vos studentem gravari aut studii vestri pacem perturbari, et, si in aliquo deliquit, satisfaciet de commissis. Licet autem videatur nobis quod acceptanda sit oblata securitas et satis possemus et deberemus, vobis inconsultis, eam per nos recipere, ne processu temporis credere possetis quod scienter alicui perturbatori universitatis vestre gratiam impenderemus sine conscientia vestra, quod nobis optulit non duximus admittendum. Mandavimus tamen majori et ballivis nostris Oxonie quod cum credamus vos tante discretionis viros quod tante securitatis recusare non debeant sufficienciam a memorato Johanne in presentia aliquorum ex parte vestra deputandorum securitatem predictam recipiant, si videatis, prout nobis videtur, et honori et tranquillitati similiter expedire; et si qua aliqua causa subfuerit propter quam securitate predicta contenti non fueritis, illam nobis significetis.

1237.

Rex justiciariis suis de Banco, salutem. Monstravit nobis magister Milicie Templi in Anglia quod, cum inplacitaverit coram vobis priorissam de Hecham et homines suos de Hecham de secta facienda ad hundedrum suum de Shamel' quam ad illud facere consueverint, ut dicitur, usque a tempore quo honor Bolonie fuit in manu Roberti Passel' de voluntate nostra. Et ideo vobis mandamus quod per sacramentum proborum et legalium hominum diligenter inquiri facias inde veritatem, qua inquisita utrique parti justiciam inde exhibere non omittatis. Teste rege apud Cantuariam, tertio die Marcii.
Rex vicecomiti Suht', salutem. Quia volumus quod venerabili patri P. Wintoniensi episcopo, et ecclesie sue libertates conserventur illese, tibi precipimus quod duos probatores quos ballivi nostri Wintonie ceperunt super feodum predicti episcopi et sunt in custodia tua liberes in propria persona tua ipsis ballivis nostris ducendos super feodum predictum, ubi capti fuerunt, et liberandos ibidem in presentia tua ipsi episcopo vel ballivo suo, et incontinenti recipiendos per manus ipsius episcopi vel ballivi sui et reducendos per manus ipsorum ballivorum nostrorum ad castrum nostrum Wintonie, ut ibidem salvo in custodia tua custodiantur donec fiat de eis quod de jure et consuetudine regni nostri fuerit faciendum. Et ideo tibi precipimus quod ipsos probatores super feodum predicti episcopi duci et ipsi episcopo vel ballivo suo liberari et iterato recipi et salvo custodiri facias, sicut predictum est. Teste rege apud Cantuariam, xij. die Marcii.

[m. 18d.]

Adam de Pyrinton' attornavit Robertum de Kersewell' contra Ranulfum Helle de loquela que est inter eos in comitatu Norhumbr' de j. carucata terre in Elynton'.
Magister Adam, subdecanus Sarrisburiensis, attornavit loco suo Robertum de Sarresbir' et Reginaldum le Sumeter vel alterum illorum ad lucrandum vel perdendum in loquela que est coram rege inter Hubertum Hoes', querentem, et episcopum Sarrisburiensem et ipsum subdecanum, deforciantes, de advocatione ecclesie de Stapelford'.

Lanc'.—Henricus de Coudray attornavit loco [suo] Willelmum Russel ad lucrandum vel perdendum in loquela que est inter ipsum, petentem, et Alanum de Singleton', tenentem, de xiiij. bovatis terre in Northmoles.

[m. 18d.]

Essex.—Willelmus de Culewrth' et Willelmus de Sancto Edmundo assignati sunt justiciarii ad assisam de morte antecessoris capiendam quam Johannes filius Rogeri de Sympling' aramiavit versus Henricum de Hamhal' de quinquaginta acris terre cum pertinentiis in Bracsted' et mandatum est vicecomiti Essex' quod a die Sancti Hyllarii in quindecim dies coram eisdem venire faciat assisam illam apud Straford'. Teste rege apud Echleg', xxvj. die Decembris.
Beatricia uxor Roberti de Briuns attornavit loco [suo] Willelmum de Torneham ad lucrandum vel perdendum in loquela que summonita est coram justiciariis de Banco inter ipsos Robertum et Beatriciam, petentes, et Robertum, personam ecclesie de Thayden', tenentem, de xx. et vj. acris terre in Thayden'. Teste rege apud Clarend', xxviij. die Decembris.