Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1908.
This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
'Close Rolls, August 1237', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237, (London, 1908) pp. 543-564. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol3/pp543-564 [accessed 16 April 2024]
Close Rolls, August 1237
[m. 8d.]
Rex Rogero Bertram et sociis suis, justiciariis in episcopatu Dunholm', salutem. Mandamus vobis quod ad assisas capiendas vel alia placita ejusdem episcopatus placitanda, ad que vos justiciarios constitueramus, non procedatis donec aliud inde preceperimus nisi ad gaiolas ejusdem episcopatus deliberandas; quia nolumus quod predicte assise vel alia placita ejusdem episcopatus ad presens capiantur vel placitentur, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, ij. die Augusti.
Editha filia Alurici et Mabilia, soror ejus, attornaverunt Johannem
Gray ad lucrandum vel perdendum in loquela que est in comitatu
Cantebrug' inter ipsas Editham el Mabiliam, petentes, et Alanum de
Col' et Ivetam, matrem ejus, tenentes, de x. acris terre cum
pertinentiis in Salxton'. Teste ut supra.
Johannes de Ulecot' attornavit loco suo Radulfum le Clerc' et
Radulfum de Alec' ad lucrandum vel perdendum in loquela que est
in comitatu Northant' inter ipsum Johannem, petentem, et Jordanum
filium Thurstani, tenentem, de dimidia virgata terre in Hullecot'.
Teste ut supra.
Prior de Bermundesh' attornavit loco suo Walterum le Clerc ad
lucrandum vel perdendum in loquela que est in comitatu Surr' inter
Rogerum de Lond', petentem, et ipsum priorem, tenentem, de triginta
et octo acris terre in Rotherhegh'. Teste ut supra.
Rex vicecomiti Devonie, salutem. Precipimus tibi quod, assumptis
tecum duodecim legalibus militibus de comitatu tuo, in propria
persona tua accedas ad terram Andree de Luveputt' in Luveputte et
terram Alexandri filii Willelmi de Ruffugeraye in Ruffogresehaies, et
per sacramentum illorum fieri facias perambulationem inter terram
predicti Andree in Luveputte et terram predicti Alexandri in
Ruffogresehaies, ita quod perambulatio illa fiat per certas metas et
divisas, quia ipsi Andreas et Alexander posuerunt se coram nobis in
perambulatione illa. Et perambulationem illam distincte et aperte
in scriptum redactam habeas coram justiciariis nostris ad primam
assisam cum in partes illas venerint sub sigillo tuo et per quatuor
milites ex illis qui perambulationi illi interfuerunt. Et habeas ibi
nomina militum et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium,
iij. die Augusti.
Johanna uxor Willelmi de Stanes attornavit coram rege
Gilebertum de Lekton' et Adam de Clovill' ad lucrandum vel
perdendum in loquela que est in comitatu Kancie inter Thomam le
Fewtrer et Henricum, fratrem ejus, petentes, et predictos Willelmum
et Johannam tenentes, de quatuor acris terre cum pertinentiis in
Wykham'. Et mandatum vicecomiti Kancie quod eos ad hoc
recipiat.
[m. 7d.]
Tricesima generalis regi concessa.—Rex omnibus ad quos presentes
littere pervenerint, salutem. Sciatis quod cum in octabis Sancti
Hillarii anno etc. xxj. ad mandatum nostrum convenirent apud
Westmonasterium archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comites, et
barones totius regni nostri et tractatum haberent nobiscum de
statu nostro et regni nostri iidem archiepiscopi, episcopi, abbates,
priores et clerici terras habentes que ad ecclesias suas non pertinent,
comites, barones, milites, et liberi homines pro se et suis villanis
nobis concesserunt in auxilium tricesimam partem omnium mobilium
suorum apparentium sicut ea habebunt in autumpno in crastino
Exaltationis Sancte Crucis anno etc. xxj. quando blada sua fuerint
coadunata, videlicet de bladis, carucis, ovibus, vaccis, porcis, haraciis,
equis caretariis assignatis ad waygnagia, et aliis pecoribus et bonis
exceptis bonis que predicti archiepiscopi et episcopi et alie persone
ecclesiastice habent in ecclesiis parochialibus sive prebendis et terris
ad prebendas et ecclesias parrochiales spectantibus exceptis auro et
argento, palefridis, dextrariis, summariis, runcinis, armis, utensilibus,
et vasis, colligendam per manus dilectorum et fidelium nostrorum
Rogeri de Leburn', Simonis de Craye, Henrici de Wintereshull',
Huwardi de Bikel', et Ricardi de Wokendon', qui jurabunt in
presencia vicecomitis Kancie quod negocium nostrum de auxilio
nostro assidendo et colligendo pro posse suo bene et fideliter
exequentur per omnia secundum suam conscientiam, et predicti
milites et clericus eligi faciant quatuor legales homines de singulis
villis quos vicecomes noster Kancie, statutis hundredis in comitatu
Kancie certis die et loco ad mandatum eorum, coram eis venire
faciet, qui jurabunt coram eisdem in presencia baillivorum de
singulis villis, si interesse voluerint, quod auxilium illud fideliter
assidebunt et rationabile precium apponent omnibus rebus que
appreciande fuerint secundum communem et justam estimationem et
valorem, gratia vel odio vel alia occasione non impediente. Et
postea particulas catallorum omnium et precium ostendent predictis
quatuor militibus et clerico et juxta provisionem ipsorum pecuniam
illam colligent et eisdem militibus et clerico deferent et liberabunt
per taillias et rotulos particulas continentes reponendam in
prioratu Sancte Trinitatis Cantuarie; archiepiscopi vero, episcopi,
abbates et priores in terris suis et libertatibus in comitatu predicto
per quatuor legales milites suos vel liberos et legales homines, si
milites non habuerint, simili modo totam predictam tricesimam
assidendam, colligendam et liberandam predictis quatuor militibus et
predicto clerico ad hoc attornatis procedent. Et sciendum quod
predicti quatuor homines de singulis villis non jurabunt de propriis
catallis suis nec eisdem precium apponent set alii quatuor homines
de singulis villis, ad hoc electi per milites predictos, jurabunt de
catallis predictorum priorum quatuor hominum secundum formam
predictam; nullus autem pauper homo vel mulier aliquid ad hoc
conferet nisi habeat in bonis plusquam xl. denarious. Debet etiam
reddi pecunia predicta ad hos duos terminos, videlicet medietas in
crastino Sancti Andree anno regni nostri xxij., et altera medietas
in crastino Sancte Trinitatis anno eodem. Nos autem concessimus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus,
baronibus et vobis omnibus aliis de regno nostro, quod tam carta
nostra de foresta quam alia carta nostra de libertatibus quas
prius eis et vobis fieri fecimus, decetero in omnibus teneantur.
Nolumus etiam quod occasione hujus auxilii sumatur deinceps
occasio vel trahatur ad consuetudinem petendi alias consimile
auxilium. Et ideo vobis mandamus quod predictis Rogero, Simoni,
Henrico, Huwardo, et Ricardo ad hoc sitis intendentes et respondentes
sicut predictum est, quibus injunximus quod iter illud ad terminum
prenominatum incipiant. Teste rege apud Westmonasterium, ij. die
Julii, anno etc. xxij. (fn. 1)
Rex vicecomiti Kancie, salutem. Scias quod, cum in octabis
Sancti Hillarii anno etc. xxj. ad mandatum nostrum convenirent
apud Westmonasterium archiepiscopi, episcopi, abbates, priores,
comites, barones totius regni nostri, et tractatum haberent nobiscum
de statu nostro et regni nostri, iidem archiepiscopi, episcopi, abbates,
priores, et clerici terras habentes que ad ecclesias suas non pertinent,
comites, barones, milites et liberi homines pro se et suis villanis
nobis concesserunt in auxilium tricesimam partem omnium mobilium
suorum apparentium, sicut ea habebunt in autumpno in crastino
Exaltationis Sancte Crucis anno regni nostri xxj. quando blada sua
fuerint coadunata, videlicet de bladis, carucis, ovibus, vaccis, porcis,
haraciis, equis caretariis assignatis ad waignagium, et aliis pecoribus
et bonis exceptis bonis que predicti archiepiscopi, episcopi et alie
persone ecclesiastice habent in ecclesiis parochialibus sive prebendis,
et terris ad prebendas et ecclesias parrochiales spectantibus exceptis
argento et auro, palefridis, summariis, dextrariis, runcinis, armis,
utensilibus et vasis, colligendam per manus dilectorum et fidelium
nostrorum Rogeri de Leburn', Simonis de Craye, Henrici de
Wintereshull', (fn. 2) Johannis de Adling', Huwardi de Bikel', et Ricardi
de Wokendon', qui jurabunt coram te quod negotium nostrum de
auxilio nostro colligendo et assidendo pro posse suo bene et fideliter
exequentur per omnia secundum suam conscientiam. Et ipsi quatuor
milites et clericus predictus eligi facient quatuor de legalioribus
hominibus de singulis villis quos, statutis hundredis in comitatu tuo
certis die et loco coram eisdem ad mandatum eorum coram eis
venire facies, qui jurabunt coram eisdem in presencia baillivorum
de singulis villis, si interesse voluerint, quod auxilium illud fideliter
assidebunt et rationabile precium apponent omnibus rebus que
appreciande fuerint secundum communem et justam estimationem et
valorem, amore, gratia vel odio vel alia occasione non impediente.
Et postea particulas catallorum omnium et precium ostendent quatuor
militibus predictis et clerico, et juxta provisionem dictorum militum
et clerici pecuniam illam colligent et eisdem militibus et clerico
deferent et liberabunt per taillias et rotulos particulas continentes,
reponendam in prioratu Sancte Trinitatis Cantuarie. Et si indigeant
auxilio tuo circa districtionem faciendam in collectione dicte pecunie,
tu eis auxilium parabis. Archiepiscopi vero, episcopi, abbates, priores
in terris suis et libertatibus in comitatu tuo per quatuor legales
milites suos vel liberos et legales homines si milites non habuerint,
simili modo circa predictam tricesimam assidendam et colligendam et
liberandam quatuor predictis militibus ad hoc atornatis procedent.
Et scias quod predicti quatuor homines de singulis villis non
jurabunt de propriis catallis suis nec eisdem precium apponent, set
alii quatuor homines de singulis villis ad hoc electi per milites
predictos jurabunt de catallis predictorum priorum quatuor hominum
secundum formam predictam. Nullus autem pauper homo vel mulier
aliquid ad hoc conferet nisi habeat in bonis plusquam quadraginta
denarios. Debet etiam reddi pecunia predicta ad duos terminos,
videlicet medietas in crastino Sancti Andree anno etc. xxij. et
altera medietas in crastino Sancte Trinitatis anno eodem. Tu autem
ita efficax auxilium et utile consilium predictis militibus prebeas in
predictis exequendis quod negocium predictum ad commodum
nostrum et utilitatem salubriter procedat. Nos autem concessimus
predictis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus,
baronibus, et aliis magnatibus regni nostri quod tam carta
nostra de foresta quam alia de libertatibus, quas prius eis
fieri fecimus, decetero in omnibus teneantur. Nolumus etiam
quod occasione hujus auxilii sumatur deinceps occasio vel trahatur
ad consuetudinem petendi alias consimile auxilium. Incipient
autem iter predictum in crastino Exaltationis Sancte Crucis,
quibus die et loco eis occurras ad sacramentum ab eis recipiendum
et auxilium eis impendendum, sicut tibi dixerint ex parte nostra.
Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est singulis vicecomitibus Anglie, excepto quod persone militum et clericorum variantur et loca ubi deponetur pecunia et termini quando etc. illud recipietur secundum diversos comitatus.
Vicecomitibus;— Middlesex'. | Henricus Bukoynt'. | Martinus clericus, qui stat cum majore Lond. | ||
Nicholaus de Sancto Germano. | ||||
Rogerus de la Dune. | ||||
Ricardus Jocelin'. | ||||
Apud Westmonasterium vel apud Turrim Lond' deponetur pecunia. | Incipient iter in crastino Exaltationis Sancte Crucis. | |||
Sussex. | Andreas Peverell'. | deponetur pecunia apud Cycestr'. | Incipient iter ut supra. | |
Aunfridus de Fering'. | ||||
Simon de Perepunt. | ||||
Hubertus de Wykes. | ||||
clericus, Philippus de Croft'. | ||||
Surr'. | Robertus do Watevill'. | Deponetur pecunia apud Turrim Lond'. | Incipient iterut supra. | |
Petrus do Perefriht. | ||||
Gilebertus de Basevill'. | ||||
Jacobus Haunsard'. clericus, Magister Willelmus le Brun. | ||||
Essex'. | Simon de Furnell'. | Deponetur pecunia apud Turrim Lond'. | Incipient iter ut supra. | |
Ricardus Bataille. | ||||
Hamo filius Ricardi. (fn. 3) | ||||
Willelmus fihius Ricardi. | ||||
Thomas Ashwy, clericus. (fn. 4) | ||||
Hertford'. | Adam filius Willelmi. | Deponetur Pecunia apud Turrim Lond'. | Incipient iter die quo supra. | |
Walterus de Mora. | ||||
Gaifridus de Jarpenvill'. | ||||
Petrus de Goldinton'. clericus, Nicholaus de Hadham. | ||||
Cantebrug'. | Henricus le Eveske. | Deponetur pecunia apud Bernewell' | Incipient die quo supra. | |
Alanus de Bassingburn'. | ||||
Galfridus do Kaxton'. | ||||
Everardus do Trumpinton. | ||||
clericus, Ricardus persona de Hinton'. | ||||
Huntend'. | Ricardus de Baynvill'. | Deponetur pecunia in prioratu de Huntend'. | Incipient iter ut supra. | |
Willelmus de Sancto Georgio. | ||||
Johannes le Moyne. | ||||
Oliverus le Moyne. | ||||
clericus, Walterus filius Bernardi. | ||||
Norf'. | Willelmus do Mortuo Mari. | Deponetur pecunia in castro de Nortwyco. | Incipient iter ut supra. | |
Willelmus Rustenc'. | ||||
Rogerus de Turkileb'. | ||||
Willelmus de Hengham'. | ||||
clericus, Jeremias de Kaxton. (fn. 5) | ||||
Suff'. | Hebertus de Alencun'. | Deponetur pecunia in abbacia Sancti Edmundi. | Incipient iter die quo supra. | |
Willelmus de Ainblie. | ||||
Willelmus de Banham | ||||
Hugo Talemach'. clericus, Henricus de Sancto Petro. |
[m. 6d.]
Suthant'. | Henricus de Braybof. | Deponetur pecunia in castro Wintonie. | Incipient iter die quo supra. | |
Thomas do Venuz. | ||||
Thomas do Gymeg'. | ||||
Walterus de Rumes'. clericus, Magister Henricus de Cern'. |
Postea substituti Hugo de Wyngeham et Robertus del Man' loco Thome de Gimmig' et Thome de Venue ad tricesiman scilicet colligendam in terris abbatis de Hyda propter contentionem ortam inter predictos abbatem et Thome de Gimmig'.
Devonia. | Willelmus de la Bruer'. | Deponeteur pecunia in castro Exonie. | Incipient iter | in crastino Sancti Michaelis. | |
Willelmus do Wydewurth'. | |||||
Herebertus de Pinu. | |||||
Willelmus de Rale, junior. | |||||
clericus, Adam de Ivelcestr', canonicus Exoniensis. | |||||
Cornubia. | Henricus do Bodrugan. | Deponotur pecunia in prioratu de Lancaveton'. | Incipient iter | ||
Robertus filius Willelmi. | |||||
Simon do Bruckel'. | |||||
Ricardus filius Johannis. | |||||
clericus, archidiaconus Toteness'. | |||||
Eboracum. | Estriding | Willelmus constabularius de Fleyneburg'. | Pecunia deponetur in majori ecclesia Eboraci. | Incipient iter | |
Saerus de Sutton. clericus, Willelmus de Tynedal'. | |||||
Eboracum. | Westriding. | Henricus le Waleis. | Pecunia deponetur in majori ecclesia Eboraci. | Incipient iter | in crastino Sancti Michaelis. |
Willelmus de Chaurc'. | |||||
Nicholaus Ward'. | |||||
Marmaduc de Arell'. | |||||
cleridus, Ricardus de Lond'. | |||||
Nortriding. | Adam de Hilton'. | ||||
(fn. 6) Henricus de Ferlint'. | |||||
clericus, Robertus, persona de Kilvinton'. | |||||
Linc'. | Lindes'. | Normannus de Arescy. | Deponetur pecunia in majori ecclesia Linc.' | Incipient iter | in crastino Sancti Mathei. |
Hugo de Harinton'. | |||||
Willelmus de Welles. | |||||
Warnerus Engaine. | |||||
clericus, (fn. 7) (fn. 8) Thomas de Askeby. | |||||
Ketsteven'. | Simon de Roppel. | Deponetur pecunia in majori ecclesia Linc'. | Incipient iter | ||
Ricardus Duket. | |||||
(fn. 9) Gerardus de Huwell'. | |||||
Willelmus de Beningwurth. clericus, (fn. 10) Johannes, vicecomes Linc'. | |||||
Linc'. | Hoylond'. | Alexander de Wybetoft.' | Deponetur pecunia in majori ecclesia Linc'. | Incipient iter | in crastino Sancti Mathei. |
Johannes de Braytoft'. | |||||
Johannes de Oyry. | |||||
Henricus le Moyne. clericus, Alexander de Lafford'. | |||||
Sumerset. | Johannes de Roygni. | Deponetur pecunia in castro de Syreburn.' | Incipient iter | in crastino Sancti Mathei. | |
Robertus de Blakeford'. | |||||
Willelmus de Draycot'. | |||||
Ricardus de Langford'. clericus, Ricardus de Chaunflur'. | |||||
Dorset'. | Petrus de Russeaus. | Deponetur pecunia in castro de Syreburn.' | Incipient iter | ||
Thomas de Hyneton'. | |||||
Radulfus Belet. | |||||
Walterus de Winterburn'. | |||||
Thomas de la Wyl', clericus. | |||||
Wyltesir'. | Rogerus de Dauntes'. | Deponetur pecunia in castro (fn. 11) Sarrisburie. | Incipient iter | in crastino Sancti Mathei. | |
Reginaldus de Olne. | |||||
Alexanderde Cheverell'. | |||||
Johannes le Daneis. cleridus, Willelmus Cucnell'. | |||||
Bercsir'. | Willelmus de Englefeld'. | Deponetur pecunia in abbacia Rading'. | Incipient iter | ||
Petrus do Ghiatingeden. | |||||
Alanus Basset. | |||||
(fn. 12) Rogerus de la Hid'. clericus, Nicholaus clericus abbatis de Abbendon'. | |||||
Oxoni. | Bardulfus de Cestreton'. | Deponetur pecunia in castro Oxonie. | Incipient iter | in crastino Sancti Mathei. | |
Petrus filius Egidii. | |||||
(fn. 13) Hugo de la Mar'. | |||||
Willelmus Wace. clericus, Henricus de Berton'. | |||||
Wygornia. | Rogerus le Poer. | Deponetur pecunia in prioatu Wygornie. | Incipient iter | ||
Henricus Ribbeford'. | |||||
Petrus de Wyk'. | |||||
Ricardus de Ambresl'. clericus, Willemus de Millay. | |||||
Glouc'. | (fn. 14) Radulfus de Sucleg'. | Deponetur pecunia in castro Glouc'. | Incipient iter | ||
Amauricus de Parco. | |||||
Robertus Morin. | |||||
Reginaldus de Periton'. clericus, Willelmus de Burton, clericus abbatis de Cirencestria. | |||||
Hereford'. | Rogerus Pichard'. | Deponetur pecunia in castro Hereford'. | Incipieniter | ||
Hugo de Crof'. | |||||
Walterus de Baskevill'. | |||||
Walterus de la Hid'. clericus, Thomas de Anesie. | |||||
Salopsir'. | Robertus de Wudeton'. | Deponetur pecunia in castro de Brug'. | Incipient iter | ||
Walterus de Hugeford'. | |||||
Ricardus de Middelhop'. | |||||
Ricardus Corbet. clericus, Galfridus Griffin. | |||||
Stafford'. | Robertus de Haleghton'. | Deponetur pecunia in castro de Brug'. | Incipient iter | ||
Robertus de Knihteleg'. | |||||
Robertus de Essinton'. | |||||
Robertus de Swinnerton'. | |||||
clericus, Willelmus de Wyrl'. | |||||
Warewyc. | Willelmus de Bissopston'. | Deponetur pecunia in castro de Kenilewurth'. | Incipient iter | in crastino Sancti Mathei. | |
Ricardus de Mundevill'. | |||||
Johannes de Lodbroc. | |||||
Robertus de Grendon'. clericus, Radulfus de Astyn. | |||||
Leic'. | Willelmus Burdet. | Deponetur pecunia in castro Northant'. | Incipient iter | ||
Willelmus de Folevill'. | |||||
(fn. 15) Thomas de Wappenbir'. | |||||
Willelmus de Kileby. clericus, Willelmus de Brimerton'. | |||||
Northant'. | Galdfridus de Armenters. | Pecunia de ponetur in castro North'. | Incipient iter | ||
(fn. 16) Johannes de Ulecot'. | |||||
Henricus de Rand'. | |||||
(fn. 17) Gilbertus de Preston'. clericus, Petrus de Bedinton'. | |||||
Rotel'. | Alanus de Landon'. | Deponetur pecunia in castro de Northant'. | Incipient iter | ||
Willelmus de Insula. | |||||
Galfridus de Ketnere. | |||||
Petrus de Weston'. clericus, Ricardus de Beinvill'. | |||||
Notingham'. | Gerardus de Fanencurt. | Deponetur pecunia in castro Noting'. | Incipient iter | ||
Robertus de Hareston. | |||||
Henricus de Tuke. | |||||
Alexander de Vilers. clericus, Benedictus de Boulestan. | |||||
Johannes Gubaud associatus est eis in comitatibus Noting' et Dereb' per literas patentes eisdem assessoribus et collectoribus directas. | |||||
Dereb'. | Galfridus de Gresel'. | Deponetur pecunia in castro de Notingham'. | Incipient iter | ||
Robertus de Dun. | |||||
(fn. 18) Robertus de Esseburn'. | |||||
Jordanus de Sniterton'. clericus, Gerardus, persona de Duffeld'. |
[m. 5d.]
Bukingham'. | Nicolaus de Haveresham'. | Deponetur pecunia in abbacia de Wardon'. | Incipient iter | in crastino Sancti Mathei. |
Willelmus de Bello Campo de Ciltr'. | ||||
Radulfus Passelewe. | ||||
Walterus Duredent. clericus, Galfridus persona de Quenton'. | ||||
Bedeford'. | Johannes Bozard'. | Deponetur pecunia in abbacia de Wardon'. | Incipient iter | |
Ricardus de Pertenhal'. | ||||
Paulinus Peivr'. | ||||
(fn. 19) Johannes de Boeles. clericus, Radulfus filius Reginaldi. | ||||
Northumberland. | Radulfus sur They. | Deponetur pecunia in castro Novo super Tinam. | Incipient iter | adie Sancti Michaelis in xv dies. |
Johannesle Viscunte. | ||||
Jordanus Heyrun. | ||||
Michael filius Michaelis. clericus, Ogerus de Tyeis. | ||||
Cumberland. | Radulfus de la Ferte. | Deponetur pecunia in castro Karleol'. | Incipient iter | |
Petrus de Tylloll'. clericus, Radulfus de Levinton'. | ||||
Westmereland. | Thomas filius Johannnis. | Deponetur pecunia in castro Karleol'. | Incipient iter | |
Henricus de Suleby. clericus, Radulfus de Kancia, persona de Barton'. | ||||
Lanc'. | (fn. 20) Willelmus Blundell'. | Deponetur pecunia in castro Karleol'. | Incipient iter | |
Galfridus Balestarius. | ||||
(fn. 21) clericus, Radulfus persona de Barton'. |
[m. 5d.]
Rex dilecto et fideli suo Rogero de Leburn', salutem. Sciatis
quod assignavimus vos una cum dilectis et fidelibus iij. talibus ad
tricesimam nostram assidendam et colligendam in comitatu tali in
forma plenius contenta in litteris nostris patentibus quas vobis et
sociis vestris transmittimus directas omnibus de comitatu predicto
quod ad hoc vobis intendentes sint et respondentes. Et ideo vobis
mandamus rogantes in fide qua nobis tenemini quatinus una cum
predictis fidelibus nostris conveniatis apud talem locum in crastino
Exaltationis Sancte Crucis ad iter vestrum inchoandum et de die in
diem continuandum donec illud perfeceritis, ita diligenter et fideliter
negocio predicto intendentes quod diligenciam vestram merito
debeamus commendare, scituri quod vos et socios vestros de denariis
predictis ad iter illud perficiendum taliter respiciemus quod inde non
eritis gravati. Injunximus etiam vicecomiti nostro Kancie quod
predictis die et loco vobis occurrat ad auxilium vobis impendendum
et faciendum quod ei dixeritis ex parte nostra de negocio predicto.
Predictam autem pecuniam ita collectam cum tailliis et rotulis
ejusdem sub seris et sigillis vestris, in prioratu Sancte Trinitatis
Cantuarie salvo responatis, donec aliud a nobis inde habueritis
mandatum. Teste rege apud Wudestok', x. die Julii.
Eodem modo mandatum est singulis personis de singulis
comitatibus ad predictam tricesimam colligendam assignatis, diversis
tamen locis et temporibus secundum quod supra videri poterit.
Rex dilecto fratri et fideli suo L. principi de Abberfraw
et domino de Snawdon', salutem. Noveritis quod occasione
quorundam negociorum nostrorum que habemus expedienda versus
dilectum fratrem et fidelem nostrum A. regem Scottie, apud
Eboracum in instanti festo Exaltationis Sancte Crucis ubi dominus
legatus intererit colloquio inter nos et ipsum regem ibidem celebrando
prorogavimus diem colloquii inter nos et vos usque in quindecim
dies a festo Sancti Michaelis proximo instanti apud Wygorniam. Et
quia non est necesse quod dilectum nepotem nostrum David', filium
vestrum, et ceteros Walenses cum eo venturos mittatis usque
Salopbr' in octabis Assumptionis Beate Marie in occursum magnatum
nostrorum qui eos inde conducturi sunt ad nos usque Wygorniam,
sicut alias vobis mandavimus, hoc vobis duximus significandum
rogantes quatinus molestum non habeatis set ipsum nepotem nostrum,
filium vestrum, et quos volueritis alios de consilio vestro mittatis
usque Salopsbir', in octabis Sancti Michaelis in occursum magnatum
nostrorum qui tunc illuc venturi sunt ad ipsos ad nos usque
Wygorniam conducendos, ubi erimus ab ipso festo Sancti Michaelis
in xv. dies, Domino concedente. Teste rege apud Keniton', v. die
Augusti.
Et mandatum est dominis Coventrensi et Herefordensi episcopis,
W. comiti Aubem,' Henrico de Aldithleg,' et Waltero de Clifford' quod
non est necesse quod predicto David' occurrant apud Salopiam
in octabis Assumptionis Beate Marie, set ei occurrant, videlicet
in octabis Sancti Michaelis, ad eundem conducendum ad regem usque
Wygorniam quia, dante Domino, dominus rex illuc erit a die Sancti
Michaelis in xv. dies. Teste ut supra.
De tricesima, brevia episcoporum.—Rex R. Cycestrensi episcopo, et
cancellario suo, salutem. Bene recolitis quod, cum ad mandatum
nostrum convenirent apud Westmonasterium in octabis Sancti Hyllarii
anno etc. xxj. archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comites, barones
tocius regni nostri et tractatum haberent nobiscum de statu nostro
et regni nostri, predicti archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, et
clerici terras habentes que ad ecclesias suas non pertinent, comites,
barones, milites, liberi homines pro se et suis villanis nobis concesserunt in auxilium tricesimam partem omnium mobilium suorum
apparentium, sicut ea habebunt in autumpno in crastino Exaltationis
Sancte Crucis anno eodem, quando blada sua fuerint coadunata,
videlicet de bladis, carucis, ovibus, vaccis porcis, haraciis, equis
caretariis assignatis ad waygnagium, et aliis pecoribus et bonis,
exceptis bonis que predicti archiepiscopi, episcopi et alie persone
ecclesiastice habent in ecclesiis parrochialibus sive prebendis et terris
ad prebendas et ecclesias parochiales spectantibus, ac exceptis argento
et auro, palefridis, summariis, dextrariis, runcinis, armis, utensilibus
et vasis, colligendam per manus quatuor militum et unius clerici
qui jurabunt quod negocium nostrum de auxilio nostro assidendo et
colligendo pro posse suo bene et fideliter exequentur per omnia,
secundum suam conscientiam, et ipsi quatuor milites et clericus eligi
facient quatuor de legalioribus hominibus de singulis villis qui
jurabunt coram eisdem in presencia baillivorum de singulis villis, si
interesse voluerint, quod auxilium illud fideliter assidebunt et
rationabile precium apponent omnibus rebus que appreciande fuerint
secundum communem et justam estimationem et valorem, amore,
gratia, vel odio, vel alia occasione, non impediente; et postea
particulas catallorum omnium et precium ostendent quatuor militibus
predictis et clerico, et juxta provisionem dictorum militum et clerici
pecuniam illam colligent et eisdem militibus et clerico deferent et
liberabunt per taillias et rotulos particulas continentes, reponendam
in salvo et certo loco. Quia vero predicti archiepiscopi episcopi,
abbates, et priores, in terris et libertatibus suis per quatuor legales
milites suos, vel liberos et legales homines si milites non habuerint,
simili modo circa predictam tricesimam assidendam, colligendam
et liberandam predictis quatuor militibus et clerico ad hoc
atornatis procedent; vobis mandamus quatinus per quatuor legales
milites, vel liberos et legales homines si milites non habueritis,
in terris et libertatibus vestris tricesimam nostram in forma predicta
assideri et colligi et liberari faciatis predictis militibus nostris et
clerico assignatis ad tricesimam nostram in comitatu Sussex' extra
libertates, qui quidem milites vel legales homines vestri coram
senescallo nostro jurabunt quod negocium nostrum de auxilio nostro
assidendo et colligendo pro posse suo bene et fideliter exequentur
per omnia secundum suam conscientiam, et ipsam tricesimam liberari
facient predictis militibus nostris et clerico (fn. 22) reponendam in majori
ecclesia Cycestrie. Nullus autem pauper homo vel pauper mulier
aliquid ad hoc conferet nisi habeat in bonis plusquam quadraginta
denarios. Debet etiam reddi pecunia predicta ad duos terminos,
videlicet medietas in crastino Sancti Andree anno etc. xxij. et altera
medietas in crastino Sancte Trinitatis anno eodem. Incipient autem
iter predictum (fn. 23) loco certo ad hoc competenti in crastino Exaltationis
Sancte Crucis, quibus die et loco faciatis predictum senescallum
vestrum (fn. 24) et quatuor milites vel quatuor homines vestros ad hoc
assignatos venire, et idem senescallus ab eis sacramentum capiat
ibidem et eisdem auxilium impendat ita quod negocium predictum
ad commodum et utilitatem nostram in terris et libertatibus vestris
salubriter procedat. Sciatis etiam quod predicti quatuor homines de
singulis villis non jurabunt de propriis catallis suis nec eisdem
precium apponent set alii quatuor homines de singulis villis ad hoc
electi per predictos milites vel legales homines de libertatibus vestris
jurabunt de catallis predictorum quatuor priorum hominum secundum
formam predictam. Nos autem concessimus predictis archiepiscopis,
episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, et aliis magnatibus
regni nostri quod, tam carta nostra de forestis quam alia de libertatibus
quam prius feceramus, decetero in omnibus teneantur. Nolumus etiam
quod occasione hujus auxilii sumatur deinceps occasio vel trabatur
ad consuetudinem petendi alias consimile auxilium. Teste rege apud
Keniton', v. die Augusti.
Consimiles habent archiepiscopus Eboracensis, Karleolensis.
Rex abbati de Burgo, salutem. Cum dederimus in mandatis
omnibus baillivis de regno nostro quod pro pace nostra servanda et
pro malefactoribus compescendis vigilias fieri faciant de nocte et
insidias ponant volentibus pacem nostram perturbare, sicut satis audistis,
miramur quamplurimum quod, cum preceptum sit quod habentes
libertatem in libertatibus suis idem fieri facerent, vos in Nest' de Burgo,
quod est infra libertatem vestram, homicidia furta, et alia dampna,
et alibi prope vos fieri permittitis, nec ad hoc consilium apponitis
pro pace nostra conservanda, sicuti ad vos pertineret. Et ideo vobis
firmiter injungentes quod, sicut vultis libertatem vestram decetero
servari, in partibus vestris salvam custodiam apponi faciatis ad easdem
contra pacis nostre perturbatores et malefactores custodiendas, ita
quod in facto vestro appareat quod pacis nostre sitis amatores et
quod pro defectu vestri ad libertatem vestram manum apponere non
debeamus. Teste rege apud Keniton', vij. die Augusti.
[m. 4d.]
Brevia vicecomitibus directa de libertatibus archiepiscoporum. episcoporum et abbatum.—Rex vicecomiti Sussex', salutem. Precipimus tibi quod scire facias archiepiscopis, episcopis et omnibus abbatibus et prioribus libertates habentibus in baillia tua, quod eodem die incipiant assidere et colligere tricesimam nostram in terris et libertatibus suis per quatuor legales milites suos ad hoc assignatos, vel quatuor liberos homines si milites non habuerint, quo quatuor milites et quidam clericus ex parte nostra ad hoc assignati illud idem facere incipient in baillia tua extra libertates, et in eadem forma quam quidem archiepiscopis, et episcopis demandavimus, et negocium illud de die in diem continuent donec plene fuerit expeditum, et tricesimam illam liberent predictis quatuor militibus nostris et clerico; ita quod una medietas inde nobis reddi possit per manus predictorum militum nostrorum in crastino Sancti Andree anno etc. xxij., et alia medietas in crastino Sancte Trinitatis anno eodem. In terris autem abbatum et priorum baillie tue libertates non habentium assideatur et colligatur tricesima nostra per prefatos quatuor milites nostros et clericum, ita quod ipsi abbates et priores libertates non habentes inde in nullo se intromittant per se vel per baillivos suos. Teste rege apud Windshour', vij. die Augusti.
Consimiles habent vicecomites | Cumberland', Westmeriland', | |||
Northumberland', Eboraci, | ||||
Lancastrie, Bukingham, | ||||
Bedeford', Kancie. |
Pro abbate Rading'.—Rex Johanni de Sancto Albino, salutem. Quia in concessione tricesime nostre provisum fuit quod abbates libertates habentes in terris et libertatibus suis per quatuor milites de libertatibus eisdem tricesimam nostram assideant et colligant in predictis terris et libertatibus; tibi mandamus quatinus una cum dilecto et fideli nostro Rogero filio Ade, cui idem mandavimus, diligenter intendas tricesime nostre assidende et colligende in terris et libertatibus abbatis de Rading' in comitatu Heref' in forma qua eidem abbati plenius demandavimus, ita quod diligentia vestra merito possit commendari, sciturus quod laborem tuum ita respiciemus quod non sentias te de dicto labore gravatum. Teste rege apud Wallingf', xvij. die Augusti.
Evesham.—Abbas de Evesham habet litteras quod colligere possit xxx. domini regis in terris et libertatibus suis, ut supra de Rading',
Essex'.—Rex dilectis et fidelibus suis Simoni de Furnell', Ricardo Bataill', et Hamoni filio Ricardi, salutem. Sciatis quod loco dilecti et fidelis nostri Willelmi filii Ricardi assignavimus vobis socium dilectum et fidelem nostrum Ricardum Mauduit ad tricesimam nostram in comitatu Essex' assidendam et colligendam, eo quod oportet prefatum Willelmum aliis negociis nostris intendere. Et ideo vobis mandamus quod loco ipsius Willelmi ipsum Ricardum socium ad hoc admittatis. Teste rege apud Wudestok', xix. die Augusti.
Rex vicecomiti Essex', salutem. Scias etc. ut supra. Et ideo tibi precipimus quod prefato Ricardo Mauduit loco ipsius Willelmi cum predictis sociis suis ad hoc sis intendens in forma quam mandavimus. Teste ut supra.
Rex Ricardo Mauduit salutem. Sciatis quod loco etc. ut supra. Et ideo vobis mandamus rogantes quatinus ad predictum negocium nostrum expediendum ad commodum regium in forma quam prefatis sociis vestris mandavimus una cum ipsis diligenter laboretis; ita quod ex eo merito commendairi possitis et multiplices grates a nobis reportare debeatis. Nec grave vobis videatur intendere predicto negocio, quia laborem vestrum ita respiciemus de denariis predicte xxx. quod non debebitis in expensis reputare vos gravatos. Teste ut supra.
Pro episcopo Elyensi.—Consimiles letteras habuit directas
Episcopus Elyensis habuit per se magnum breve superius notatum directum episcopo Cycestrensi.
[m. 4d.]
In terris et libertatibus abbatis de Burgo:
Wenelac. | Petrus de Dudemeston' | in comitatibus Staff' et Salopie. | ||
Waleng' de Sidenhal' | ||||
Adam de Acton, clericus | ||||
Johannes Tete | in comitatu Wigorine. | |||
Alanus de Lungevill' | ||||
Walterus de Pristenden, clericus |
Rex archiepiscopo Eboracensi, salutem. Tractatum habituri cum A. rege Scottie, super pace inter nos et ipsum firmanda providimus quod apud Eboracum venturi simus et tractaturi cum ipso in festo Exaltationis Sancte Crucis ob causas diversas usque Dunholm' procedere non valentes, tum propter adventum legati quem colloquio illi volumus interesse nec ipsum ad partes ulteriores credimus accessurum, tum quia civitas Dunholm' non caperet tantam multitudinem servientium, nec invenirentur sufficienter victualia in partibus illis sicut expediret. Et ideo paternitatem vestram rogamus quatinus certificati quo et quando oporteat vos occurrere prefato regi ad ipsum conducendum ad nos una cum Willelmo de Vescy et ceteris, ut inferius, quibus mandavimus quod ad mandatum vestrum idem faciant, occurratis eidem regi ipsum ad nos usque Eboracum honorifice conducturi, ita quod inde vobis ad grates teneamur speciales. Ut autem de adventu ipsius regis et quando et quo ei debeatis occurrere certiores efficiamini, unum de vestris ad ipsum regem premittatis qui vos inde certificet et ex tunc prefatos fideles nostros inde premuniatis. Teste ut inferius.
[m. 4d.]
Quia A. rex Scottie, venturus est usque Eboracum in instanti
festo Exaltationis Sancte Crucis pro colloquio quod rex habiturus
est cum eo et expedit quod per Rogerum de Merlay et alios fideles
regis, quibus rex similiter scripsit, ipsum regem Scottie conduci
faciat; mandatum est ipsi Rogero quod die et loco quos W.
Eboracensis archiepiscopus, ei scire faciet, sit in occursum ipsius regis
Scotie et ipsum una cum eodem archiepiscopo et aliis fidelibus regis
illuc ea occasione venturis ad regem usque Eboracum honorifice
conducat, ita quod rex ei inde grates scire debeat. Teste rege apud
Windles', xiij. die Augusti.
Eodem modo scribitur Gileberto de Umframvill', Willelmo de
Vescy, Rogero Bertram, Johanni filio Roberti, Willelmo de Ros et
Hugoni de Bolebec.
Hec est convencio facta inter Hamonem de Valoniis ex una
parte et Johannem de Gatesden' ex alia; scilicet quod dictus Hamo
tradidit, concessit et dimisit ad firmam dicto Johanni maneria
sua de Thicheseye, Tremesworth', et Couden', cum omnibus
advocacionibus ecclesiarum et feodis militum, et cum omnibus
aliis pertinentiis suis que hahuit in comitatibus Kancie, Surr'
et Sussex, excepta terra de Bodingdal' cum pertinentiis quam
dictus Hamo retinet in manu sua, salvis dicto Johanni feodis militum
ejusdem terre; habenda et tenenda dicto Johanni et heredibus suis
vel cuicumque ea assignare voluerit de dicto Hamone et heredibus suis
a festo Sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Johannis
vicesimo primo, usque ad terminum septem annorum sequentium
completum; percipiendo inde omnes fructus et exitus de dictis terris
et tenementis cum pertinentiis infra dictum terminum provenientibus,
et conferendo ecclesias dictarum terrarum, cum vacaverint, cuicumque
dictus Johannes et heredes vel sui assignati voluerint, ita quod nec
dictus Hamo nec heredes sui impediantur in aliquo jure advocationis
predictarum ecclesiarum; reddendo inde annuatim dicto Hamoni et
heredibus suis vel assignatis suis dictus Johannes et heredes sui vel
assignati sui quadraginta et sex libras argenti quolibet anno in octabis
Nativitatis Beate Marie in prioratu de Bermundes'. Et si dictus
Johannes vel heredes sui vel assignati sui non solverint dicto Hamoni
et heredibus suis vel assignatis suis predictam firmam, scilicet
quadraginta sex libras ad dictum terminum, licebit dicto Hamoni et
heredibus suis absque placito et aliqua contradictione vel impedimento
aliquo et sine ballivo regis vel aliquo alio in terras predictas
et tenementa intrare et ea tenere pleno et in pace soluta
et quieta de dicto Johanne vel heredibus suis imperpetuum.
Dictus vero Johannes et heredes sui vel assignati sui
capiant infra dictum terminum de boscis dictarum terrarum
rationabilia necessaria ad husebot, heybot', et ad ignem suum
rationabiliter. Nec dictus Johannes vel heredes sui vel assignati sui
debent talliare homines de Tycheseye nisi viginti solidos per annum.
Si vero homines dictarum terrarum in misericordiam inciderint,
debent amerciari secundum quantitatem delicti et consuetudinem
maneriorum. Dictus vero Hamo et heredes sui warantizabunt dicto
Johanni et heredibus suis dicta maneria cum advocationibus
ecclesiarum et feodis militum et cum omnibus pertinentiis, ut
predictum est, contra omnes homines et feminas per predictum
terminum. In fine vero predictorum septem annorum homines, terre
et tenementa omnia cum pertinentiis, ut predictum est, dicto Hamoni
vel heredibus suis integre revertentur in eodem statu quo idem
Johannes ea recepit; si vero contingerit quod dictus Johannes vel
heredes sui vel assignati sui pro defectu warantizacionis dicti
Hamonis vel heredum suorum dampnum aut jacturam incurrent,
illud eidem Johanni vel heredibus suis in firma sua per visum
bonorum virorum debet computari. Fructus vero dictorum
maneriorum non debent in fine termini de terris amoveri antequam
dictus Johannes vel heredes sui vel assignati sui satisfecerint
dicto Hamoni vel heredibus suis de quadraginta et sex
libris et de omnibus aliis implementis. Hanc convencionem
firmiter et fideliter observandam uterque alteri fide se
obligavit, et sigilla sua huic scripto apposuerunt. Hiis testibus
apud Windes,' dominis R. Cycestrensi episcopo, tunc domini regis
cancellario, Willelmo de Ralegh', Johanne filio Galfridi, Roberto de
Mucegros, Juello de Sancti Jermano, Jervasio de Audermaneby,
Willelmo Gernum et multis aliis.
Memorandum quod Johannes Segyn, nuncius hominum de Regula quibus rex tenetur in centum marcis reddendis ad festum Omnium Sanctorum, recepit in garderoba duas marcas ad expensas suas, que eis computabuntur in solutione predictarum centum marcarum.
Sussex'.—Walterus de Dunstavill' attornavit Robertum de Elmer' et Rogerum de Tracy contra Randulfum de Broc de divisis faciendis inter terram ipsius Walteri in Bercham et terram ipsius Rannulfi in Angemer'.
Essex'.—Thomas de Ayrel attornavit Martinum le Porter contra Isabellam de Welcomestowe, petentem, de tercia parte vij. acrarum prati cum pertinentiis in Welcomestowe.
Norht'.—Baldewinus de Paunton' attornavit Alexandrum de Sumeredeby contra Willelmum Maudut, petentem, de xxij. virgatis terre in Grendon.'
[m. 3d.]
Rex Reymundo de Pinibus, Sanctonio de Regula, et Roberto de Butevill', salutem. Quia senescallum nostrum, quem in Wasconiam missuri sumus, ita expedite illuc mittere non possumus quod tempore debito illuc venere possit ad colligendum redditus nostros in partibus illis; vobis mandamus quatinus redditus nostros nobis debitos in Regula et Besaudeis collegatis ad opus nostrum et salvo custodiatis usque ad adventum predicti senescalli nostri in partes illus. Interum autem custrum nostrum de Regula custodiri faciatis et custodi ipsius castri inveniatis de eisdem redditibus rationabile estoverium suum ad castrum illud custodiendum donec predictus senescallus illuc venerit; et si quid apposueritis de vestro, predictus senescallus illud vobis reddi faciet; ita vos inde et de aliis negociis nostris intromittentes quod a nobis merito commendari debeatis. Teste rege apud Rading', xv. die Augusti.
Eodem modo scribitur majori de Oleron usque hoc verbum 'interim,' et tunc sic: Interim autem de eisdem redditibus inveniatis Godescallo de Breen', constabulario et custodi duorum castrorum nostrorum de Oleron', rationabile estoverium suum et suorum quos secum retinebit ad castra illa custodienda, donec dictus senescallus illuc venerit; et omnes terras et redditus ad nos pertinentes que alienate sunt quocumque modo per H. de Trubl', postquam ultimo venit ad partes illas vel alium sine speciali precepto nostro in manum nostram capiatis. Teste ut supra.
Mandatum est probis hominibus terre de Labur' quod intendentes sint et consulentes Petro de Subist in negociis regis expediendis ad commodum et honorem regis, secundum quod idem Petrus eis exponet ex parte regis, donec senescallus quem rex illuc missurus est ad eos venerit. Teste ut supra.
Mandatum est Rustano de Solariis, majori Burdegale, quod redditus regis ei debitos in civitate Burdegale et de Burdeles' colligat et salvo custodiat ad opus regis quousque senescallus illuc venerit; et interim diligenter intendat ad jura regis conservanda. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur majori de Sancto Emiliano; akadello de Aeys et justiciariis ejusdem ville de redditibus in episcopatu Aquensi; majori Baione, quod una cum Petro de Subist' colligat redditus in villa Baione et in terra de Labur, et alia jura ad regem spectantia ita quod remaneant in manu predicti Petri; episcopo Vasatensi quod castrum de Buglun cum pertinentiis quod Henriciis de Trubl' reddidit regi et quod Godescallus de Breen,' quem idem Henricus propter hoc ibidem mittit, eidem episcopo liberabit, recipiat et salvco custodiat usque ad adventum senescalli. Interim autem redditus regis et alia jura sua in partibus illis colligat ad opus regis usque ad adventum senescalli.
Mandatum est vicecomiti Devonie quod loquelam que est in comitatu suo inter W. Exoniensem episcopum, querentem, et Alanum Basset, deforciantem, de consuetudinibus et serviciis que idem episcopus exigit a predicto Alano, ponat in respectum usque ad proximum comitatum post octabas Clausi Pasche anno regni regis xvij. quia idem Alanus assignatus est ad tricesimam regis assidendam et colligendam in comitatu Berks'. Teste rege apud Oxoniam, xviij die Augusti.
Dominus rex recipit Radulfum filium Nicholai (fn. 25) in gratiam suam; et mandatum est justiciario Hybernie quod ipsum et terras suas quas habet in terra Hybernie habere permittat in pace, et manucapiat et protegat ipsum et suos, et non sustineat quod ei vel suis occasione contentionum que inter dominum regem et ipsum orte fuerunt aliqua molestia irrogetur. Teste ut supra. Per Simonem de Monte Forti et W. de Ferrariis.
Matildis uxor Walteri de Milton' attornavit ipsum Walterum contra Nicholaum le Taillour de j. mesagio in Oxonia.
Mandatum est vicecomiti War' et Leic' quod per totam balliam suam clamari faciat et firmiter ex parte regis prohiberi ne quis sextercium vini rubei carius vendat quam pro xij. denariis, nec sextercium vini albi Gallici carius quam pro x. denariis; et hanc assisam vini taliter faciat observari per totam balliam suam ne pro defectu sui rex ad cum se graviter capere debeat. Teste rege apud Norht', xxviij. Augusti.
Berk'.—Helena filia Ad' de Tedeham venit coram domino rege apud Walingeford' die Lune proxima post festum Assumptionis Beate Marie et appellavit ibidem Willelmum le Clerc de Hammeya de pace domini regis fracta. Et habet diem inde coram domino rege apud Lond' in crastino Animarum.
Rex vicecomiti Norf', salutem. Significante nobis domino legato ad nos pervenit quod cum Thomas de Gernem', procurator Thome de Stipit', rectoris ecclesie de Kyneburl', esset in possessione ecclesie predicte nomine ejusdem Thome, Hugo de Bylneya, clericus, et quidam alii complices sui, quos idem legatus dicit esse excommunicatos occasione cujusdam contentionis mote super dicta ecclesia, ad eandem ecclesiam nuper cum armis venientes in eam violenter se intruserunt, et eundem clericum expellentes in ea vi et armis se tenent contra pacem nostram et fructus extantes vastant et consumunt. Et ideo tibi precipimus quod in propria persona tua accedas ad prefatam ecclesiam de Kyneburl', et ex parte nostra dicas illis qui in ea se tenent vi et armis, quod inde exeant et recedant, procuratorem dicti Thome [in] eam admittentes in pace. Et si quos inveneris tibi resistentes et exire contradicentes, illos capias et in prisona nostra salvo custodiri facias donec aliud inde tibi preceperimus. Teste me ipso apud Wudestok', xx. die Augusti.
Dovergoyl uxor Johannis de Baillol ponit loco suo ipsum Johannem virum suum et Nicholaum de Frankevill' ad petendum portionem suam de terris que fuerunt J. comitis Cestrie et Hunt'.
Rex justiciariis de Banco, salutem. Sciatis quod loquelam que est inter nos ex una parte et H. Elyensem episcopum, ex altera super patronatu abbacie de Thorn', quem idem episcopus clamat ut jus suum de dono domini Johannis regis, patris nostri, cujus cartam inde profert, et unde dicimus nos esse in possessione, posuimus coram vobis a die Sancti Michaelis in tres septimanas. Et ideo vobis mandamus quod ad diem illum audiatis rationes et allegationes quas predictus episcopus dicere voluerit pro parte suo, et rationes et allegationes quas tunc pro parte nostra proponi faciemus; et loquelam illam plene audiatis et inrotulari faciatis. Nullum autem reddatis (fn. 26) inde jsdicium, set loquelam illam ponatis coram nobis ad judicium inde proferendum in adventu nostro Lond' vel alibi, ubi et quando preceperimus, salva tamen nobis seisina nostra quam dicimus nos inde habere. Teste rege apud Norht', xxviij. die Augusti.
Prior de Landa attornavit fratrem Ricardum de Brampton' contra Radulfum Basset de consuetudinibus etc. que idem Radulfus ab eo exigit etc. in Weston'.
Robertus de Baillol attornavit Willelmum le Blund' contra Walterum de Fontibus, tenentem, de iiij. carucatis terre in Parva Weledon'.
Cristiana de Thorp' attornavit Robertum de Rumeny, virum suum, contra Vitalem Engaine, tenentem, de tercia parte duarum virgatarum terre in Pictesle.