Close Rolls, December 1242

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1242', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 428-429. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp428-429 [accessed 19 April 2024]

Image
Image

Close Rolls, December 1242

Summonitio de militibus faciendis.—Rex vicecomiti Buk' et Bedeford', salutem. Precipimus tibi sicut alias precepimus quod omnes illos in balliva tua quorum nomina alias nobis significasti qui tenent xx. libratas terre tam in feodo militari quam in socagio vel in feodo militari tantum vel feodum militis integrum et milites non sunt distringas per terras et catalla sua quod arma capiant et se milites fieri faciant citra Purificacionem Beate Marie anno etc. xxvj. Et taliter te super hoc habeas quod occasionem non habeamus ad te graviter capiendi, si defectum in te invenerimus, vel si convinci possis quod ab aliquo vel aliquibus pro respectu milicie sue aliquam pecuniam receperis, quod quidem inquiri faciemus. Teste rege apud Rading', x. die Decembris.

[m. 13d.]

Rex venerabili in Christo patri W. Eboracensi archiepiscopo, salutem. Mandamus vobis rogantes quatinus, sicut nos et honorem nostrum pariter et vestrum diligitis et in fide qua nobis tenemini, omnibus aliis negociis omissis, sitis ad nos apud Lond' a die Sancti Hyllarii in xv. dies ad tractandum nobiscum una cum ceteris magnatibus nostris quos similiter fecimus convocari de arduis negociis nostris statum nostrum et tocius regni nostri specialiter tangentibus et hoc nullatenus omittatis. Teste rege apud Windles', xiiij. die Decembris.

Eodem modo scribitur omnibus episcopis, abbatibus, comitibus et baronibus.

Rex vicecomiti Norf', salutem. Ostenderunt nobis Rogerus filius Benedicti et Ricardus filius Roberti quod, cum ipsi coram priore de Wymundeham', decano de Hapesburg', auctoritate ordinarii tracti essent in causam de catallis que non sunt de testamento vel matrimonio et ipsi eo quod prohibicioni nostre super hoc eidem porrecte non detulit litteras nostras de attachiando ipsum priorem tibi portassent, idem prior nichilominus in causa procedens ipsos sentencia excommunicacionis innodavit et ad mandatum diocesani episcopi sui, tacita veritate predicta, litteras nostras de capiendo eos impetravit per quod placitum suum prohibicionis coram justiciariis nostris atterminatum prosequi non possunt. Et ideo tibi precipimus quod, si ita est, breve nostrum de ipsis capiendis non exequaris set predictis Rogero et Ricardo pacem inde habere facias donec placitum prohibicionis predictum in curia nostra inter eos terminetur. Teste.

[m. 12d.]

Rex dedit respectum Johanni de Berkl' de se milite faciendo usque in xv. dies post Pascha anno etc. xxvj. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod predictum Johannem interim ad arma capienda non distringat.