Close Rolls, September 1242

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1242', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 508-517. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp508-517 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1242

Pro quibusdam hominibus comitis Flandr'.—Quia rex rogatus fuit ex parte Th. comitis Flandr' et Hann', quod quedam catalla quorundam mercatorum de terra sua que arestata sunt in Anglia deliberari faceret et rex ei respondidit quod si catalla illa sint hominum de terra sua et carcata in terra sua rex ea libenter deliberabit, et si sint hominum ipsius comitis et carcata in terra inimicorum regis, nullam rex ei inde faciet relaxacionem, quia rex non vult quod res et mercandise carcate in terra inimicorum regis sub velamento hominum ipsius comitis defendantur. Et mandatum est Eboracensi archiepiscopo et W. de Cantil' quod, congnita super hoc veritate, juxta premissam condicionem predicta catalla deliberari vel teneri faciant. Teste rege apud Burdeg', iij. die Septembris.

Scutagium comitis de Insula.—Mandatum est vicecomiti Suhamt' quod faciat habere B. comiti de Insula, in quindena Sancti Michaelis scutagium suum de feodis militum que de rege tenet in capite, scilicet de scuto iij. marcas pro exercitu regis Pictav' in quo fuit per preceptum regis. Teste rege apud Burdeg', iiij. die Septembris.

Pro H. comite Hereford et Essex'.—Rex venerabili patri W. Eboracensi archiepiscopo, et W. de Cantilupo, salutem. Quia bene recolimus quod commisimus H. comiti Hereford' et Essex', comitatum nostrum Kanc' in forma qua Bertramus de Cryoyl' illum tenuit et idem comes asserit quod idem Bertramus inde percepit per annum xl. libras, vobis mandamus quod per inspeccionem rotulorum nostrorum de Scaccario inquiri faciatis si ita sit; et, si inveneritis quod predictus Bertramus percepit per annum xl. libras sicut predictum est, tunc eidem comiti tantum allocari faciatis singulis annis pro custodia predicta de tempore quo habuit custodiam predictam. Teste ut supra.
Mandatum est baronibus de Scaccario quod, si ita est, tunc ei allocari faciant. Teste ut supra.

De perdonacione [pro] Simone de Muntuit.—Rex [concessit erased] perdonavit Simoni de Muntuit scutagium feodi dimidii militis quod tenet de Johanne de Abbernun in capite qui est in custodia Johannis de Gatesden' quod quidem feodum est de feodo Johannis de Warenn' filii et heredis W. comitis Warenn'. Mandatum est eidem Johanni de Gatesden' quod scutagium illud ei remittat. Teste rege apud Burd', iiij. die Septembris.
Mandatum est custodi terre Johannis de Warenn' in Sussex' quod [feod' erased] de scutagio illo eum quietum esse permittat. Teste ut supra.
Mandatum est baronibus de Scaccario quod scutagium illud computari faciant predicto custodi. Teste ut supra.

De mutuo facto domino regi.—Rex majori et probis hominibus de Oleron', salutem. Sciatis quod de abbate Malleacens' accepimus quindecim milia solidorum mutuo usque ad quindena Pasche anno regni nostri xxvij. et de predicta pecunia tunc ei fideliter solvenda litteras nostras fieri fecimus patentes; et ei promisimus quod, si dictam pecuniam ad terminum prenominatum non solvamus, vos eam ei reddetis et inde ei prestabitis securitatem. Et ideo vos rogamus attente quatinus si contingat quod nos ipsam pecuniam prenominato termino non solverimus vos ei securitatem faciatis de pecunia predicta ei reddenda et nos vobis redditus nostros provenientes de insula Oleronis obligabimus donec inde vobis fuerit satisfactum et inde vobis mittimus litteras nostras patentes. Teste rege apud Burd', v. die Septembris.

De quodam promisso recipiendo ad opus domini regis.—Rex preposito de Oleron', salutem. Rogavimus priorem Sancti Gregorii (sic) de Oleron' quod id quod nobis promisit vobis habere faciat ad opus nostrum. Et ideo vobis mandamus quod illud ab eo recipiatis et cum idem receperitis ad nos illud mittatis. Teste rege ut supra.
Rogavit dominus rex ipsum priorem quod id preposito de Oleron' habere faciat. Teste ut supra.

Mandatum est preposito Oleron' quod, cum receperint (sic) id quod prior Sancti Georgii de Oleron' ei liberaverit ad opus regis, illud regi mittat per Wiganum, servientem suum. Teste ut supra.
[Cancelled] Quia in rotulo Patentium.

Supra perdonatur tam de rotulo finium quam de rotulo clausarum m. quater xx. et vij. libras vj. solidos et viij. denarios.

De pannis et gingebreto emendis.—Rogavit dominus rex Gailardum Colum quod emi faciat ad opus domini regis apud Montem Pessulanum xx. pannos sericos et quatuor pannos de scarletta et tres curdas de gyngibratto et eos domino regi mittat et de denariis quos ad hoc posuerit dominus rex satisfaciet ei cum ad ipsum venerit. Teste rege apud Burdeg', vij. die Septembris.

De perdonacione pro H. de Vivon'.—Rex perdonavit Hugoni de Vivon' trescentas libras de debitis in quibus regi tenetur; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.
[Cancelled] Quia aliter in rotulo Clausarum anni xxvij.

Hybernia.—Rex concessit Radulfo filio Radulfi filii Nicholai ad instanciam ipsius Radulfi patris sui totum servicium de Uriel et de Mide per quadraginta dies in auxilium firmandi castrum suum de Dulameym'; et mandatum est justiciario Hybernie quod illud ei habere faciat. Teste ut supra.

De respectu.—Rex concessit Ricardo de Burgo quod habeat respectum de omnimodis debitis que regi debet quamdiu fuerit in servicio regis in partibus cismarinis; et mandatum est M. filio Geroldi justiciario Hybernie quod de omnibus debitis predictis respectum illum ei habere permittat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur thesaurario et baronibus de Scaccario Dublin' pro Ricardo de Burgo.
Consimiles litteras habet Stephanus le Arcediacne. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Divis' quod faciat habere Hereberto filio Mathei vj. quercus in foresta de Melkesham et vj. quercus in foresta de Chipenham ad maeremium faciendum, de dono regis. Teste rege apud Burd', x. die Septembris.

Hybernia.—G. de Turvill', archidiaconus Dublinensis, assignatus est ad recipiendum aurum regine quod ad eam pertinet de finibus Hybern'; et mandatum est eidem Galfrido quod illud recipiat custodiendum ad opus ipsius regine. Teste ut supra.
Et mandatum est justiciario Hybernie quod illud ei habere faciat. Teste ut supra.

Pro executoribus testamenti Coventrensis et Lichfeldensis episcopi.— Rex Eboracensi archiepiscopo et W. de Cantil', salutem. Veniens ad nos frater Andreas, prior de Derlegh', ex parte executorum testamenti H. quondam Coventrensis et Lichfeldensis episcopi, nobis supplicavit quod blada que idem episcopus, dum viveret, seminari fecit in terris predicti episcopatus cis dimitteremus ad testamentum predictum exequendum; et securitatem nobis optulit quod de debitis que idem episcopus nobis debuit, nobis satisfacerent, et insuper nobis promisit ex parte eorundem executorum quinque marcas auri ad feretrum Sancti Edwardi. Quia vero ex parte vestra nichil nobis detulit de eodem negocio ipsum ad vos duximus remittendum discrecioni vestre relinquentes ut inde fieri faciatis quod tam utilitati quam honori nostro videritis expedire. Teste ut supra.
[Cancelled] Quia aliter in rotulo Patentium.

De perdonacione pro J. de Burgo.—Rex perdonavit Johanni de Burgo c. libras quas mutuo recepit a rege ad Scaccarium contra transfretacionem regis in Pictaviam. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Burdeg', xij. die Septembris.

De roboribus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod faciat habere Rogero de Ros', scissori, octo robora in foresta de Hatfeld' ad focum suum, de dono regis. Teste rege ibidem, xiiij. die Septembris.

De damis datis.—Mandatum est eidem Ricardo quod faciat habere eidem Rogero iiij. damas in foresta de Essex', de dono regis. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit Th. capellano, cancellario Hereford', x. libras quas regi debet de prestito et que ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Burdeg', xv. die Septembris.

Pro Hugone de Cornevill', hostiario regis.—Rex concessit Hugoni [le Porter erased] de Cornevill', hostiario suo, id quod ad regem pertinet per unum annum et unum diem de terra que fuit Nicholai de Sunnigewell' qui fugit pro morte fratris sui quem interfecit, ut dicitur. Et mandatum est Eboracensi archiepiscopo et W. de Cantil' quod de predicta terra eidem Hugoni plenam seisinam habere faciant; et si quid inde ceperint, id ei reddi faciant. Teste ut supra.

Pro Henrico filio regis. A.—Rex perdonavit Henrico filio regis scutagium feodorum sex militum que tenet in dotem Eve uxoris sue de honore de Glouc' de com' Devon'. Et mandatum est custodi ejusdem honoris quod predictum Henricum non distringat ad predictum scutagium reddendum; et, si predictum scutagium receperit et illud habeat, illud eidem Henrico vel ballivis suis reddat. Teste rege apud Burdeg', xvj. die Septembris.

De perdonacione pro Roberto Russel'.—Rex justiciariis ad custodiam ad custodiam (sic) Judeorum assignatis, salutem. Sciatis quod perdonavimus Roberto Russel' decem libras quas debet Aaron de Eboraco, Judeo, et ei solvisse debuit ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste anno etc. xxvj; et ideo vobis mandamus quod de predictis decem libris ipsum quietum esse et eas eidem Judeo in debitis que nobis debet allocari; de usuris eciam que idem Judeus exigit ab eodem Roberto post predictum festum Sancti Johannis Baptiste ipsum Robertum quietum esse et munimenta que idem Judeus habet a predicto Roberto de debito predicto ei reddi faciatis. Teste ut supra.

Pro Henrico filio regis. A.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod Henricum filium regis quietum esse faciant de scutagio feodorum sex militum que tenet in dotem Eve uxoris sue de honore Glouc'. Teste ut supra.

De perdonacione pro Rollando de Axsted'.—Rex perdonavit Rollando de Axsted decem marcas quas regi debet pro relevio suo et que ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Burdegal', xvij. die Septembris.
[Cancelled]—Quia non habuit.

[m. 6.]

Hybernia.—Rex G. de Turvill', thesaurario suo Hybernie, salutem. De bono et laudabili servicio vestro nobis hactenus impenso grates vobis referimus copiosas, rogantes quatinus more solito circa ea que ad nos pertinent exactam adhibeatis diligenciam. Mandamus eciam vobis quod fenestras vitreas capelle castri nostri Dublinii fieri faciatis et opus ceptum de aula nostra perfici. Provideatis eciam quod duo capellani singulis diebus celebrent divina in predicta capella, unus scilicet de Sancto Edwardo et alius de Beata Virgine; et singulis diebus [festivis solempnibus erased] Sabatorum fiat solempnitas missarum cum quindecim cereis in eadem capella, et ceteris diebus cum quatuor cereis; in hiis et aliis agendis nostris et in denariis perquirendis ad opus nostrum taliter vos habentes quod fidem et diligenciam vestram digna respicere debeamus remuneracione. Teste rege apud Burdeg', ut supra.

De bremiis datis.—Mandatum est Petro de Wakerinke, custodi manerii de Tanton', quod faciat habere Johanni filio Galfridi octo matrices bremias in vivario de Tanton', de dono regis; et eas liberari faciat nuncio ipsius Johannis ad opus suum. Teste rege apud Burdeg', xix. die Septembris.

Pro Johanne Talebot', de perdonacione.—Rex perdonavit Johanni Talebot' centum et quinquaginta solidos quos debuit Abraham filio Muriell' et Leoni de Milkstret', Judeis Lond', videlicet uni eorum centum solidos et alteri eorum quinquaginta solidos. Et mandatum est justiciariis Judeorum quod ipsum Johannem de predictis centum solidis et quinquaginta solidis simul cum usuris inde provenientibus quietum esse faciant; et eos predictis Judeis in debito quod regi debent allocari et vadia que ipsi Judei penes se habent pro dicto debito et usuris eidem Johanni reddi faciant. Teste ut supra.
Dupplicantur brevia propter periculum viarum.

Pro Margeria de Lacy.—Rex mandavit Waltero de Godarvill quod bene vult quod Margeria de Lacy habeat terciam partem bonorum et catallorum que fuerunt Walteri de Lacy, quondam viri sui, adeo plene sicut et rex duas partes quas rex retinuit in partem solucionis debitorum que idem Walterus regi debuit, et eodem modo et ad eosdem terminos ei inde respondeatur sicut et regi et non aliter: rex eciam vult quod idem Walterus de exitibus ballive sue plenarie respondeat de cetero ad Scaccarium Dublinii: et hoc significatum est justiciario Hybernie ut id fieri faciat. Teste ut supra.

Pro Magistro Ricardo, scissore regine.—Rex concessit Magistro Ricardo, scissori regine, terram illam cum pertinenciis in Barewe et alibi in comitatu Norhampton' quam Magister Galfridus, cocus ejusdem regine, tenuit de dono regis ad vitam suam, ut dicitur, et ad ipsum Magistrum Ricardum sustentandum quamdiu vixerit [nisi forte rex concesserit eidem Galfrido et heredibus suis terram illam in feodo per cartam suam erased]: et mandatum est Eboracensi archiepiscopo et W. de Cantil' quod [inspectis rotulis de cancellaria videri faciant si idem Galfridus cartam regis habuisset de terra illa tenenda in feodo et si invenerint quod cartam regis non habuerit tunc erased] eidem Magistro Ricardo de predicta terra cum pertinenciis plenam seisinam habere faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Munemuth' quod faciat habere abbati de Bello Loco [sex erased] viij. quercus in Nova Foresta ad stalla conversorum ejusdem domus facienda, de dono regis. Teste ut supra.

Hybernia.—Rex M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, salutem. Quia volumus et regie majestati convenit quod pax nostra per terram nostram Hybernie firmiter observetur, vobis mandamus, firmiter injungentes in fide qua nobis tenemini, quatinus passum de Cumsy inter Fithered' et marchiam de Ossoryey, scilicet in bosco Thome de Sancto Albino ubi melius et utilius ad pacis nostre conservacionem fieri possit preseidi faciatis ita quod mercatoribus et aliis viatoribus per boscum illum transeuntibus transitus pateat securus, in quo, sicut audivimus, hactenus multi sunt fraudulenter in pace nostra transeuntes occisi et alii bonis suis spoliati, taliter vos habentes in hac parte quod pax nostra loco predicto decetero non infringatur. Teste rege apud Burdeg', xix. die Septembris.

De perdonacione pro Petro de Bedinton'.—Rex perdonavit Petro de Bedinton x. libras quas regi debet de prestito ei facto; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

De conpoto Johannis de Gatesden' audiendo.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod audiant conpotum Johannis de Gatesden' de tempore quo fuit custos garderobe domine regine. Teste ut supra.

Pro Simone de Norf'.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod nisi Simon de Norf' finem fecerit cum Amyot Lumbard et Moss' fratre ejus, Judeis de Notingham, de debito quod eis debet citra Purificacionem Beate Marie anno etc. xxvijo, debitum predictum in respectum poni faciant usque ad adventum regis in Angliam, et interim non currant usure super debito predicto, et si prius cum eisdem Judeis finem fecerit ipsum ad hoc juvent justiciarii predicti ita quod finem terminos habeat racionabiles. Teste rege apud Burd', xx. die Septembris.

Pro Mabilia, nepte Ricardi de Burgo.—Quia Ricardus de Burgo intimavit domino regi quod cum Johannes de Marisco qui duxit in uxorem Mabiliam, neptem ipsius Ricardi, captus fuit et disseisitus de terra sua per preceptum regis, ipsa Mabilia similiter disseisita fuit de villa de Brunry que est maritagium suum pro quo, necessitate ducta, cum pueris suis se transtulit ad quandam domum prefati Ricardi ad cujus expensas ibidem adhuc exhibetur. Et mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod, si ita est, ipsi Ricardo de villa predicta de Brunry cum pertinenciis ad sustentandum predictam Mabiliam et pueros suos plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

hic recepit johannes maunsell' sigillum regis.

De quercubus datis.—Mandatum est Enger' de Preaus quod faciat habere Magistro Ricardo coco sex quercus in foresta de la Bere ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Burdeg', xxiiij. die Septembris.

De vinis datis.—Mandatum est W. de Haverhull', camerario regis London', quod faciat habere fratri Johanni elemosinario de vinis regis de prisa ijo dolia vini, unum ex parte regis, de dono suo, et aliud ex parte regine. Teste ut supra.

De falconibus regis volandis.—[Rex Herberto filio erased] Mandatum est Johanni de Frethorn' quod, cum [W.] de Cantil' ei scire fecerit, exponat ei aucipitres regis; quia mandatum est eidem Willelmo quod eos oportuno tempore volare faciat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Henrico de Hauvill'.
Et mandatum est Willelmo de Cantil' quod omnes avos regis, tam gyrofalcones quam aucipitres et falcones ardeareos, tempore oportuno volare faciat.

Pro abbate Westm'.—Mandatum est majori et vicecomitibus London' quod seisinam habere faciant abbati Westm' de quadam venella in parochia de Baremannechurche quam rex ei concessit ante recessum regis de Anglia. Et mandatum est Eboracensi archiepiscopo et W. de Cantil' quod, nisi id fecerint, seisinam illam ei habere faciant. Teste ut supra.

De negociis domini regis in Anglia expediendis.—Mandatum est Bernardo de Sabaud' quod de castro et foresta de Windles' et agendis regis que ei incumbunt curam adhibeat [. . . .] et capellam de Windles' paveare et depingi optimis coloribus faciat et in summitate Novum Testamentum et Vetus fieri, ita quod [. . . .] imagines [. . .] similes sint imaginibus depictis apud Wulveseye, ad quod faciendum perquirat optimum pictorem, et in capella illa pulcherrima sedes regis fieri faciat inter cancellum et navem capelle et capellam regine depingi et lambruscari faciat et inter alias picturas depingi faciat quinque virgines sapientes et quinque fatuas. Teste rege apud Burd', xxv. die Septembris.

Et mandatum est Eboracensi archiepiscopo et W. de Cantil' quod ad hoc perficiendum faciant ei habere denarios usque ad summam xl. marcarum: [Teste ut supra erased] et mandatum est eis quod thesaurum regis quem ad ipsum contra festum Sancti Michaelis misisse debuerant sub festinacione ad regem venire faciant, sicut alias eis mandatum fuit, et de alia pecunia regi perquirenda et adunanda modis quibus poterint se intromittant. Et de bona gente similiter, videlicet de centum militibus et centum servientibus et de quatuor milibus Walensium quos ad denarios nostros vel alio modo ad melius quod poterint regi perquirant, ita quod tam pecuniam quam gentem illam ad regem mittere possint circa festum Purificacionis Beate Marie quamcito sine periculo poterunt se mari committere, quia dominus rex proposuit partibus transmarinis hyemare; propter quod necesse habet quod omni qua poterint sollicitudine de bona gente et pecunia regi sufficienter mittenda sibi provideant. Mandatum est eciam eis quod denarios habere faciant fratri Johanni elemosinario ad elemosinas regis faciendas, et provideant quod operacio feretri Sancti Edwardi non remaneat quia non est aliquis qui sine indignacione regis elemosinas et operacionem possit impedire, et quod emi faciant allec ad elemosinas faciendas de consilio ipsius fratris Johannis quantum emi consuevit aliis annis precedentibus; ad hoc mandatum est ipsis archiepiscopo et Willelmo quod omnes denarios quos salvo ad regem mittere poterunt de Scaccario Sancti Michaelis faciant regi habere ante festum Sancti Martini quoquomodo fieri poterit. Teste ut supra.

Mandatum est Willelmo de Haverhull', thesaurario regis, quod circa denarios perquirendos diligenter se intromittat, ita quod pecunia illa mitti possit circa predictum terminum, sicut ipsis archiepiscopo et W. de Cantil' mandatum est, et quod idem Willelmus faciat habere fratri Johanni elemosinario denarios ad elemosinas suas perficiendas; alia eciam fieri precepit dominus rex per predictos archiepiscopum et Willelmum; ad que facienda ad mandatum eorum denarios eis liberari faciat et negociis Scaccarii diligenter intendat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Roberto de Ros' quod faciat habere Radulfo filio Nicholai vj. damas in foresta de Shirewud', de dono regis. Teste ut supra.

De bissis datis.—Mandatum est Gilberto de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere Rogero de Sumery duas bissas vivas in foresta de Kannoc' ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

De fustis datis.—Mandatum est custodibus archiepiscopatus Cantuar' quod faciant habere Uriano de Sancto Petro iiij. fusta in bosco de Cruenden' ad opus Johannis filii Galfridi, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Rex concessit Radulfo filio Nicholai quod terras de Linford' et Crawmers quas Galfridus de Marisco tenuit in dotem Alicie uxoris sue et que sunt de feodo Radulfi filii prefati Radulfi et Alicie, uxoris ejus, et eis decendere debent tanquam jus et hereditas ipsius Alicie post mortem prefate Alicie uxoris prefati Galfridi habeat et teneat de rege quamdiu predicte terre de jure esse debeant in manu regis, reddendo inde regi singulis annis ad Scaccarium quantum per annum valeant. Et mandatum est Eboracensi archiepiscopo quod predictas terras extendi faciat et, si predicte terre sint de feodo prefati Radulfi et Alicie, uxoris ejus, et eis decendere debeant ut jus et hereditas ipsius Alicie post mortem prefate Alicie, avie sue, tunc eidem Radulfo seisinam earundem terrarum habere faciat, proviso tamen quod concessio predicta regi non cedat ad dampnum. Teste ut supra.

[m. 7.]

De perdonacione pro H. comite Essex' et Hereford'.—Rex perdonavit H. de Bohun, comiti Essex' et Hereford', ccc. marcas de debito quod regi debet pro Eva de Brahus' vel de debitis suis propriis pro voluntate ipsius comitis: et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum comitem de predictis ccc. marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Burd', xxvj. Septembris.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod faciat habere Philippo Wycher ijas quercus cum pertinenciis in foresta de Den', de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod habere faciat Nicholao [de erased] Lupo iiijor quercus cum pertinenciis in eadem foresta, de dono regis. Teste ut supra.

Pro executoribus testamenti Rogeri Wastehus'.—Mandatum est vicecomiti Kanc' quod non impediat aut impediri permittat executores testamenti Rogeri Wastehus' quominus libere disponere possint de quadam custodia quam habuit de dono regis et de bonis et catallis que fuerunt ipsius Rogeri in balliva sua ad testamentum ipsius Rogeri exequendum. Teste ut supra.

Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Mandamus vobis quod id quod perdonavimus Johanni filio Galfridi de diversis debitis que nobis debet ad Scaccarium nostrum ei allocari et terminos quos ei concessimus de residuo debitorum predictorum ei teneri faciatis secundum quod alias per litteras nostras vobis dedimus in mandatis; ita quod perdonum illud ei allocetur tam in debitis que nobis debet de arreragiis comitatuum et maneriorum et firmarum quam aliis quibuscumque debitis, et quod terminos predictos habeat similiter de arreragiis firmarum comitatuum et maneriorum et de quibuscumque debitis que ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii nostri: et plurimum admiramur quod ita difficiles vos exhibetis in exequendis preceptis nostris vobis factis pro fidelibus nostris nobis laudabiliter obsequentibus. Teste ut supra.
[Cancelled] Quia aliter proximo inferius.

Pro Johanne filio Galfridi.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod id quod rex perdonavit Johanni filio Galfridi de diversis debitis que regi debet ad Scaccarium ei allocari faciant tam in arreragiis firmarum quam in aliis quibuscumque debitis pro opcione ipsius Johannis et terminos quos rex ei concessit de residuo debitorum illorum ei habere faciant, sicut per alias litteras regis eis mandatum est. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere W. Marescallo, comiti Penbrok', viij. damas in foresta de Brehull', de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere Henrico de Hasting' ijas damas in foresta de Wauberg', de dono regis. Teste rege apud Burd', xxvij. die Septembris.

De fustis datis.—Mandatum est Hugoni de Kilpek' quod faciat habere Johanni de Turbervill' x. fusta in haia de Hereford' ad cheverones, de dono regis. Teste ut supra.

De prestito faciendo illis qui sunt cum W. Lungesp'.—Rex Willelmo Lung'sp', salutem. Mittimus vobis centum et quater xx. marcas ad distribuendum inter milites et servientes qui vobiscum sunt in servicio nostro ad solidos nostros, vobis mandantes quod de consilio Hugonis de Vivon' et Nicholai de Mol' pecuniam illam distribuatis inter predictos milites et servientes secundum quod vos et ipsi videritis expedire de prestito super stipendia eorum. Teste ut supra.

De perdonacione pro Petro Chaceporc'.—Rex perdonavit Petro Chaceporc l. marcas quas debet Aaron de Eboraco et xv. marcas quas debet Mosse filio Jacobi Crespin et xiij. marcas quas debet Aaron filio Abraham et v. marcas quas debet Josceo de Oxon' et xx. marcas quas debet Leoni de Eboraco, Judeis: et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsum inde quietum esse faciant et denarios predictos predictis Judeis in debito quod regi debent allocari et munimenta que iidem Judei habent a Ricardo de Clifford' pro predicto Petro nuncio predicti Petri liberari faciant. Teste ut supra.

hic iterato recepit johannes de lexint' sigillum regis.

De denariis liberandis Franco de Brene.—Mandatum est Petro de Abbetot quod xxx. solidos sterlingorum et xxx. solidos Burdegalenses qui penes eum remanserunt de ultima liberacione solidorum quam fecit servientibus regis apud Taunay liberet Franco de Bren' ad faciendum inde quod rex inju[n]xit. Teste rege apud Burdeg', xxviij. die Septembris.

Pro Ricardo de Burgo, de duabus feriis.—Rex M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, salutem. Sciatis quod per cartam nostram concessimus Ricardo de Burgo quod ipse et heredes sui imperpetuum habeant unam feriam apud manerium suum de Kilfecle singulis annis per octo dies, scilicet in vigilia et in die Sancti Bartholomei et per sex dies sequentes, et quod habeant similiter unam feriam apud manerium suum de de Cummele singulis annis duraturam per octo dies, videlicet in vigilia et in die Sancte Marie Magdalene et per sex dies sequentes que prius ibidem teneri solebat singulis annis in vigilia et in die Omnium Sanctorum et per sex dies sequentes, nisi ferie ille sint ad nocumentum etc. Et ideo vobis mandamus quod predictas ferias per loca ubi videritis expedire clamari et teneri faciatis, sicut predictum est. Teste rege ibidem, xxx. die Septembris.