Close Rolls, March 1245

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1245', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 290-296. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp290-296 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1245

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Bravello quod in foresta de Dene faciat habere Henrico de Penebrug' x. quercus de dono regis, ita quod de ipsis non fiat venditio nec carbo. Teste rege apud Westmonasterium. j. die Marcii.

De tradendo in ballium.—Quia rex accepit per inquisitionem quod Stephanus de Shutteford' et Radulfus de Glentewurth', capti et detenti in prisona Line' pro morte Hugonis Powel', unde appellati sunt, non sunt culpabiles de morte illa, et quod idem Hugo obiit per infortunium in campo de Netelham, mandatum est vicecomiti Linc' quod si uterque eorum invenerit ei xij. etc. qui eos manucapiant etc. Teste ut supra.

De decanatu de Tatehil dato.—Rex dedit Petro Chaceporc decanatum de Tatehil qui fuit Nicholai de Nevill. Et mandatum est vicecomiti Stafford quod de eodem decanatu ei plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Cantilupo.—Willelmus de Cantilupo et Vitalis Engaine finem fecerunt cum rege per c. marcas, ut rex redderet eis seisinam manerii de Badmundefeld' cum pertinenciis, quod Hillaria Trussebut aliquando tenuit in dotem, et quod clamabant tanquam heredes Willelmi Curtenay' ut jus suum, salvo tamen jure cujuslibet in eodem manerio, et rex mandavit vicecomiti Suff' quod accepta securitate a predicto Vitale de quinquaginta marcis que ad ipsum pertinent de fine predicto, quia rex perdonavit predicto Willelmo l. marcas ad ipsum pertinentes de eodem fine de prefato manerio de Badmund' cum pertinenciis, eis plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est, et omnes exitus ejusdem manerii postquam devenit in manum regis per mortem ipsius Hillarie prefato Willelmo habere faceret de dono regis; et quia rex dedit eidem Willelmo tallagium vi. marcarum quod Johannes Gumbaud et Ricardus Duket assederunt super idem manerium tempore quo fuit in manu regis, et quas vj marcas barones de scaccario ab eo exigunt per summonitionem scaccarii, mandatum est eisdem baronibus quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra. Et est breve originale in rotulo finium anni etc. xxvj. et in eodem anno mittitur inde extractum ad scaccarium.

Pro Ridello filio Radulfi.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod Ridello filio Radulfi talem seisinam habere faciat de terra sua de Wullingham quam cepit in manum regis qualem prius habuit antequam capta esset in manum regis per inquisitionem de terris Normannorum. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Quia rex accepit per inquisitionem quod Christiana que fuit uxor Walteri Puffelin appellat Robertum le Messer, captum et detentum in prisona regis Winton' pro morte predicti Walteri odio et atia, et non eo quod inde culpabilis sit, mandatum est vicecomiti Suthampt' quod si idem Robertus invenerit ei xij. etc. qui eum manucapiant etc.
Eodem modo scribitur vicecomiti Cantebr' pro Roberto filio Ranulfi, capto et detento in prisona Cantebr' pro morte Nigelli le Seler, unde apellatus est, quia de morte illa non est culpabilis, set quod Walter le Fever' et Willelmus le Coblere de morte illa est (sic) culpabiles. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Linc' pro Reginaldo Harald', Reginaldo le Mercer et Avicia Rim, capti et detenti in prisona Linc' pro morte Andree de Suinerton', unde non sunt culpabiles. Teste ut supra.

De maeremio.—Mandatum est custodi parci de Gudeford' quod faciat habere vicecomiti Surr' maeremium ad emendandam aulam regis de Gudeford sicut rex ei precepit. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Marcii.

Pro Mauricio de Berkl'.—Quia Thomas de Bercleg' misit in servicium regis in Wascon' Mauricium filium suum se tertio militum, rex remisit ei lx. marcas per quas finem fecerat cum rege ante transfretationem regis, pro licencia quam rex ei concessit remanendi in Anglia, et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Mauricium de predictis lx. marcis quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Johanne Coco.—Quia Willelmus Thurberti manucepit coram rege quod Johannes Cocus, quem quidam ex ministris vicecomitis Noting' arestavit apud Gunford cum duobus runcinis et aliis bonis et catallis suis, eo quod credebat ipsum esse latronem, legalis homo est et runcinos illos et catalla fideliter est adeptus, et quod idem Johannes stabit recto si quis versus eum loqui voluerit, mandatum est eidem vicecomiti quod runcinos predictos et omnia alia bona et catalla secum arestata per predictam plevnam ipsius deliberari faciat, et ipsum cum eis abire permittat quo voluerit. Teste rege apud Westmonasterium v. die Marcii.

Pro Gwidone de Rocheford.—Rex commisit Gwidoni de Rocheford totam terram que fuit J. quondam comitis Linc' in Wadenho, quam Petrus capellanus aliquando tenuit de rege ad firmam, tenendam quamdiu regi placuerit, in partem solutionis annui feodi sui quod percipit ad scaccarium, salvis hiis qui terram predictam tenuerunt ad firmam de rege bonis et catallis suis in ea existentibus; et mandatum est vicecomiti Norht' quod eidem Gwidoni de predicta terra plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Marcii.

Pro Cantuariensi archiepiscopo.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod diligenter inquirat per sacramentum proborum et legalium hominum de comitatu suo, utrum E. quondam Cantuariensis archiepiscopus postquam rex concessit ei returnum brevium regis, fuit in seisina returni brevium regis de feodo prioris et conventus Sancte Trinitatis Cant', et si per inquisitionem illam invenerit quod predictus archiepiscopus umquam, postquam returnum predictorum breviorum (sic) [quod] rex ei concessit, fuit in seisina returni brevium de feodo predictorum prioris et conventus, tunc decetero B. Cantuariensi archiepiscopo returnum brevium regis de feodo predicto habere faciat. Teste ut supra.

Pro monachis de Lewes.—Rex vicecomiti Leic', salutem. Satis memoriter tenemus quod alias tibi dedimus in mandatis ne monachos Lewes' permittes vi laica ejici a possessione ecclesie de Meuton' dum iidem monachi essent sine priore, quam quidem possessionem habuerunt tempore mortis prioris sui, et quia audivimus quod predicti monachi turbati sunt super possessionem predicte ecclesie, iterato tibi precipimus firmiter injungentes quod ipsos monachos extra possessionem predicte ecclesie vi laica teneri non permittas vel suam possessionem turbari, et si aliquem laicum inveneris in ecclesia illa resistentem huic precepto nostro, corpus ejus sine dilatione capi facias et in prisonam nostram retrudi, et ibi teneri donce aliud inde preceperimus. Teste ut supra.

[m. 14.]

Pro comite Ricardo.—Rex concessit R. comiti Cornubie quod ipse et heredes sui imperpetuum habeant unam feriam apud manerium suum de Berchamsted singulis annis, duraturam per viij. dies, videlicet die Inventionis Sancte Crucis et per septem dies sequentes, nisi feria illa sit ad nocumentum vicinarum feriarum: et mandatum est vicecomiti Hertford' quod feriam illam per totam ballivam suam clamari faciat et teneri, sicut predictum est. Teste rege apud Sanctum Albanum xj. die Marcii.

De j. casula facienda.—Mandatum est Edwardo de Westm' quod omnibus modis provideat quod casula illa quam rex ei injunxit faciendam prompta sit citra Pascham cum alba conveniente et amicia, ita quod fiant cum aurifragiis preciosis et copia lapidum preciosorum, et quod sedes regis marmorea in magna aula similiter prompta sit, et aqueductus pariter (fn. 1) promptus sit citra Pascham, et denarios ad hoc capiat a justiciariis Judeorum, quibus mandatum est quod libros Judaismi de veteri testamento qui sunt in custodia sua vendant, et denarios inde perceptos ei liberari faciant. Teste ut supra.

Pro quibusdam servientibus regis.—Rex assignavit Adam Maunsel' et Adam le Sauser, Johannem Halingrat et Galfridum Halingrat Egidium de Caunbray, et Nicholaum Dismars, servientes regis, ad commorandum cum Edwardo filio regis, et mandatum est Hugoni Giffard quod de quinquaginta marcis quas recepit ad scaccarium ad expensas ejusdem Edwardi faciat habere servientibus illis liberaciones suas, videlicet, utrique predictorum Ade Maunsel et Ade le Sauser singulis diebus vij. denarios et obolum, et utrique predictorum Johannis et Galfridi ix. denarios et obolum, et utrique predictorum Egidii et Nicholai xij. denarios in die, et provideat quod singulis noctibus in curia regis Westm' tres eorum sint vigilantes. Teste ut supra.

De obolis de musce regi mittendis.—Mandatum est Willelmo Hardel, custodi cambii regis, quod quinque sol' ob' de musce regi mittat ita quod rex eas habeat apud Dinnesl' hac die Dominica instanti. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod in bosco de Henneleye juxta Selveston' faciat habere Johanni de Lexinton' vj. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste rege apud Dinnesl' xiij. die Marcii.

De quodam castro apud Ebor' faciendo.—Rex mittit usque Ebor' Magistrum Simonem carpentarium et Magistrum Henricum cementarium, ad videndum situm castri regis ibidem, et ad ordinandum et disponendum qualiter castrum, quod de novo rex ibidem firmare proposuit, melius et competencius firmari possit, et mandatum est vicecomiti Eboraci quod, assumptis secum aliis magistris in consimilibus scienciis expertis, una cum ipsis accedat ad videndum situm ejusdem castri et qualiter illud securius et melius possit firmari, et secundum ordinationem et dispositionem eorum castrum predictum firmari faciat. Teste ut supra.

De leopardis et gradibus faciendis.—Rex Edwardo de Westm', salutem. Quia reducimus ad memoriam quod nobis dixistis quod parum plus erit sumptuosum facere duos leopardos eneos qui erunt ex utraque parte sedis nostre de Westm' quam eos facere ex marmore insciso vel sculpto, vobis mandamus quod eos fieri faciatis ex metallo sicut dixistis et gradus ante sedem predictam fieri faciatis ex petra inscisa. Teste ut supra.

De stagno vivarii de Windes' exaltando.—Mandatum est B. de Sabaudia, constabulario de Windes', quod exaltari faciat stagnum vivarii regis de Wind' sicut quidam conversus de Wardon', peritus in hujusmodi operibus, quem rex mittit ad partes illas ea occasione, ei dicet, et hoc rex ei faciet allocari. Teste. (fn. 2)

De luciis et bremiis datis.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod faciat habere W. de Ebor', preposito Beverl', in proximo adventu suo usque Ebor', vj. lucios et x. bremias in vivario regis de Fosse, de dono regis. Teste rege apud Crucem Roesie xiiij. die Marcii.

De postibus datis.—Mandatum est Roberto de Aundely quod faciat habere priori de Bradel' iiij. postes in forinseco bosco de Gillingeham ad edificationem turris ecclesie de Bradel', de dono regis. Teste ut supra.

Pro priore de Bradel'.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod permittat eundem priorem emere in balliva sua x. fusta, et ea inde extraere quieta a cheminagio ad fabricam ejusdem turris. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Quia Willelmus filius Willelmi Russel, captus et detentus in prisona regis Cantebr' pro morte Maugeri filius Reineri de Horset, unde idem Reinerus eum appellat, appellatus est de morte illa odio et atia etc, mandatum est vicecomiti Cantebr' quod eum tradat in ballium. Teste ut supra.

Pro Roberto de Rebercy.—Rex cepit homagium Roberti de Reberci de terris que fuerunt Gervas' patris sui quas de rege tenuit in capite, et que ipsum jure contingunt hereditario, et mandatum est vicecomiti Noting' quod de terris que fuerunt ejusdem Gervas' in balliva sua et de quibus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, ei plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere priori de Bernewell x. quercus videlicet, v. in foresta de Sapl' et v. in foresta de Wauberg', ad quandam cameram faciendam, de dono regis. Teste rege apud Bernewell' xiiij. die Marcii.

De quodam sepulcro faciendo.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod contra instans Pascha sepulcrum ex quodam panno serico tenui et competenti vel sindallo efforciato, et tentorium quoddam decens ultra idem sepulcrum cum pomellis eneis deauratis fieri faciat. Teste rege apud Chipenham xv. die Marcii.

De maeremio ad operaciones regis.—Mandatum est Thome Maunsel' quod faciet habere vicecomiti Norhampt' maeremium in balliva sua ubi ad minus nocumentum foreste capi possit, ad operaciones de Clive, de Geytinton, et de Berkestok' perficiendas, per visum forestarii et per talliam de numero quercuum factam. Teste ut supra.

De vinis mittendis in occursum regis.—Mandatum est custodi vinorum regis Westm' quod tria dolia boni vini ad os regis de vinis regis que sunt in custodia sua liberet vicecomitibus London' carianda usque Wautham. Teste ut supra.

Pro Bartholomeo Pecche.—Quia Bartholomeus Pecch' finem fecit cum rege pro custodia terre et heredis Willelmi de Sifrewast, ut patet in rotulo finium, mandatum est vicecomiti Suthampt' quod de manerio de Fryfulk, quod fuit ejusdem Willelmi, Ricardo Pecche plenam seisinam habere faciat, ad opus predicti Bartholomei, et si quid de manerio illo post mortem predicti Willelmi ceperit, id eidem Bartholomeo sine dilatione restitui faciat. Teste rege apud Sanctum Edmundum xvij. die Marcii.

De coronatore eligendo.—Mandatum est Johanni de Sana, custodi nundinarum de Staunford, quod eligi faciat unum coronatorem substittuendum loco Henrici filii Alex' quondam coronatoris regis infra libertatem ejusdem ville qui prestito sacramento etc. ex tunc faciat etc. Teste rege ibidem xix. die Marcii.

De ampullis faciendis.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod de xv. marcis, quas ei liberabit custos cambii regis Lond', fieri faciat iij. ampullas ad imponendum crisma oleum sanctum et oleum infirmorum, ita quod due illarum sint albe et una deaurata; fieri eciam faciat quoddam vexillum undat' citra Pascham de consimili panno de quo facta est magna cortina pendens coram magno altari Westm'; et cum rex custum sciverit, illud faciet allocari. Teste ut supra.

De pisce capiendo.—Rex mittit usque Saham piscatorem suum ad piscandum ibidem ad opus regis. Et mandatum est ballivo et preposito de Saham quod ei sint in auxilium ad piscem capiendum ibidem: et eidem piscatori dum ibidem moram fecerit rationabiles inveniant expensas, et piscem quem ibi ceperit de die in diem mittat post regem versus partes de Bromholm et de Walsingeham: et custum quod ad hoc posuerint computatur eis in exitibus ejusdem manerii. Teste rege apud Teford xx. die Marcii.

De candelabris faciendis.—Mandatum est custodi cambii quod de exitibus ejusdem cambii faciat habere Edwardo de Westm' argentum per talliam quantum necesse fuerit ad duo candelabra facienda et ad cooperiendum quoddam brachium quod est apud Westm'. Teste ut supra.

Et mandatum est eidem Edwardo quod de argento illo fieri faciat illa duo candelabra similia hiis duobus que sunt apud Westm', et cooperiri faciat brachium Sancti Eblandi quod est ibidem. Teste ut supra.

Pro Henrico de Hastinges.—Rex concessit Henrico de Hastinges qui habuit in uxorem Adam, unam sororum et heredum J. quondam comitis Cestrie, maneria de Leyrton et Oswaldebech in comitatu Noting', una cum maneriis de Cunedever et Wurfeld in comitatu Salop', et maneriis de Wlfrenehamton' et Wyginton' in comitatu Stafford, secundum extentam de eisdem maneriis ultimo factam, habenda et tenenda sibi et heredibus ipsius Ade inperpetuum in excambium pro parte que predictam Adam contingebat de comitatu Cestrie, et mandatum est vicecomiti Noting' quod de predictis maneriis de Leyrton' et Oswaldebech' eidem Henrico plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomiti Salop' et Stafford de seisina ei facienda de maneriis de Wlfrenehampt' et Wyginton' in comitatu Stafford et de maneriis de Cunedever' et Wurfeld' in comitatu Salop'. Teste ut supra.

De sotularibus.—Mandatum est (Edwa cancelled) W. de Haverhull, thesaurario regis, quod provideat quod rex habeat ad mandatum suum contra instans Pascha cccxxxij. paria sotularium, meliora scilicet de precio v. denariorum et oboli, alia de precio v. denariorum et minus valencia de precio iiij. denariorum et oboli, et ea liberari faciat in garderobam regis. Teste rege apud Foxleg' xxiij. die Marcii.

De tradendo in ballium.—Quia rex accepit per inquisitionem quod Rogerus filius Britrug', captus et detentus in prisona regis de Colecestr' pro morte Willelmi de Colecestr', unde rettatus est, non est inde culpabilis, mandatum est vicecomiti Essex quod tradat eum in ballium. Teste ut supra.

Pro Gwillelma domicilla regine.—Rex commisit G willelme custodi terre et heredis Johannis filii Philippi custodiam terre que fuit Hamonis filii Philippi in Humberstayn', quam idem Hamo habuit de dono predicti Johannis fratris sui, tenendam usque ad legitimam etatem heredis predicti: et mandatum est vicecomiti Linc' quod de eadem terra cum pertinenciis eidem Gwillelme plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Burgum xxvij. die Marcii.

De perdonatione.—Rex perdonavit Johanni de Lagefar xvij. marcas et dimidium quas regi debet de duobus debitis et que ab eo exiguntur per summonitionem scaccarii; et mandatum est baronibus de scaccario quod de predictis xvij. marcis et dimidio ipsum quietum esse faciant. Teste rege apud Norwic' xxviij. die Marcii.

[m. 13.]

De capis faciendis.—Rex mittit unum album samittum W. de Haverhull et Edwardo filio Odonis per Johannem de Lagefar' quem pannum regi misit dominus papa, et mandatum est eisdem W. de Haverhull et Edwardo quod inde fieri faciant duas capas de choro, et eas frectari faciant bonis aurifragiis, et si forte pannus ille non sufficiat, illum elongari faciat lato aurifragio eodem modo quo idem Edwardus dixit se facturum de panno illo quo involutus erat Edmundus filius regis cum baptizaretur: fieri etiam faciant capas illas cum campanellis argenteis subtus, ita quod rex illas habere possit in vigilia Pasche ad missam, et perquirant contra adventum regis unum rubeum samittum ad faciendum inde voluntatem regis: fieri etiam faciant de rubeo samitto unam casulam competentem et capam de choro ad opus prioris de Theford', de dono regis, ita quod eas habeat in vigilia predicta. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. 'Pariter' is repeated.
  • 2. Unfinished.