Close Rolls, June 1245

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1245', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 313-319. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp313-319 [accessed 16 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1245

De tradendo in ballium.—Willelmus Aylild, captus et detentus in prisona abbatis Sancti Eadmundi apud Sanctum Eadmundum pro morte Hugonis Bercarii, unde rettatus est, habet litteras directas vicecomiti Suff' quod tradatur in ballium quia rettatus est de morte illa odio et atia etc. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Junii.

De vinis ad opus Edwardi filii regis.—Rex custodibus vinorum de Windls', salutem. Precipimus vobis de vinis nostris que habetis sub custodia vestra in celario nostro liberetis dilecto et fideli nostro Hugoni Giffard tria dolia vini ad opus Edwardi filii nostri. Teste ut supra.

De damis datis. Mandatum est B. de Sabaudia quod in parco de Elham faciat habere Ebor' archiepiscopo duos damos, et Bertramo de Cryoyl ij. damos in eodem parco, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome Maunsel' quod faciat habere Petro Chaceporc' v. (fn. 1) quercus in foresta de Salceto et v. (fn. 1) ni foresta de Pokesl' ad quandam cameram construendam apud Raveneston', de dono regis. Teste ut supra.
[Cancelled.] Quia mutatum fuit breve inferius.

De perdonatione.—Rex perdonavit Radulfo de Sancto Amando duas marcas que ab eo exiguntur de terra sua Hybernie pro scutagio excercitus regis Wascon', et mandatum est M. filio Geroldi justiciario Hybernie quod ipsum de predictis ij. marcis quietum esse faciat. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Philippus filius Thome de Burton', captus et detentus in prisona Radulfi de Sancto Amando de Bloxham pro morte Willelmi de Upton unde rettatus est, traditur in ballium per litteras directas vicecomiti Oxon' quia rettatus est de morte illa odio et atia etc. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Junii.

Pro comite Mar[escallo].—Mandatum est vicecomiti Berk' quod plenam seisinam habere faciat W. Marescallo comiti Penbrok de manerio de Hennyey quod captum est in manum regis per inquisitionem factam de terris Normannorum in manum regis captis, salvo regi jure suo quod habet in eodem manerio. Teste ut supra.

De filia Rogeri de Akeny.—Mandatum est abbatisse de Werewell quod Isabellam filiam Rogeri de Akeni, que per regem morata est in eadem abbacia, liberet Mazio de la Mar' ducendam quo rex ei precepit. Teste ut supra.

Pro Avicia de Columbar'.—Avicia de Columbar' satisfecit regi de trecentis marcis per quas finem fecit cum rege coram Roberto Passelewe et sociis suis, justiciariis itinerantibus ad placita foreste in comitatu Suhampton', pro transgressione foreste, et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod de predictis ccc. marcis pacem ei decetero habere permittat. Teste rege apud Rading' iiij. die. Maii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Suhampton' pro Rogero de Clatford, senescallo ipsius Avicie, de centum marcis ad quas ammerciatus fuit coram eisdem justiciariis. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit decano et capitulo Rotomagi c. marcas ad quas amerciati fuerunt coram justiciariis ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatu Sutht', et mandatum est baronibus de scaccario quod de predictis c. marcis ipsos quietos esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Junii.

Pro Johanne de Gizors.—Mandatum est W. de Haverhull, camerario regis, quod citra festum Sancti Michaelis non capiat ad opus regis de propriis vinis Johannis de Gizors, nisi societatem habeat cum mercatoribus deferentibus vina usque Lond' de quibus debita consuetudo capi debeat, videlicet duo dolia de qualibet nave. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Thomas filius Alani. Botildus de Halebec, Robertus filius ejus et Wimarc', capti et detenti in prisona regis Nottingham' pro morte Hugonis de Caufreton', pro qua arestati sunt, traduntur in ballium per litteras directas vicecomiti Nottingham' quia inde culpabiles non sunt, set Johannes filius Wimund' de Oxton' inde culpabilis est. Teste ut supra.

De vinis ad opus regis capiendis.—Rex mittit Johannem Blauncbully ad capiendum ad opus regis cc. dolia vini in nundinis Staunford, et mandatum est ballivis earundem nundinarum quod eum ad hoc admittant et ei sint ad hoc auxiliantes. Teste ut supra.

De damis ad opus regis capiendis.—Rex mittit Robertum de Mares, Nicholaum de Cryoyl et alios vadlettos suos usque parcum de Havering' ad capiendum in eo xxij. damos, et mandatum est Ricardo de Munfichet quod ipsos ad hoc admittat. Teste ut supra.

De pecunia a mercatoribus de partibus transmarinis extorquenda.— Rex W. de Haverhull', thesaurario suo, Magistro Alexandro de Swereford, Magistro Alexandro le Seculer, Johanni le Fraunceys, et Edwardo de Westm', salutem. Sciatis nos dedisse in mandatis vicecomitibus Lond', ballivis Winton', Sutht', Ebor', Stanford', de Len', et nundinarum de Sancto Botulpho, quod scire faciant omnibus mercatoribus Senensibus, Caturiensibus, Florentinis, et aliis quicunque apud eos conversari solent et mutuum dare pro lucro, exceptis mercatoribus de potestate regis Francie, quod sint coram vobis apud Westm' in quindena apostolorum Petri et Pauli ad audiendum voluntatem nostram quam vobis presentibus duximus exprimendam, ut ipsos mercatores qui pro magno comodo quod reportarunt in regno nostro de negociationibus et etiam mutuis factis pro lucro, nos bene respicere debent et potenter nobis subvenire; alloquamini et modis quibus poteritis inducatis diligenter quod de vj. milibus marcarum de dono nobis subveniant, vel saltem de mutuo, si id nullo modo facere velint de dono, vel de minori summa pecunie ad quam nobis concedendam induci possint, industria vestra mediante, et si ipsos nullo modo inducere poteritis ad competens subsidium nobis faciendum ut predictum est, dicatis eis ex parte nostra quod infra xl. dies extunc, sine mora ulteriori, cum omnibus bonis et catallis suis exeant regnum nostrum, sicut nolunt omnia bona sua que post terminum illum inveniri poterunt in regno nostro sine aliqua spe recuperationis amittere. Teste rege apud Wind' xv. die Junii.

De vinis datis.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod Magistro Patricio, fisico regis, qui infirmatur Lond', faciat habere de bonis vinis regis quociens pro ipsis miserit. Teste ut supra.

Pro Fulcone filio Warini.—Mandatum est baronibus de scaccario quod in primis terminis perdonacionis cc. marcarum quam rex nuper fecit Fulconi filio Warini de debitis que regi debet ad Scaccarium, faciant ei allocari xij. marcas pro quibus per summonicionem ejusdem Scaccarii distringitur in comitatu Kauntebr'. Teste ut supra.

Pro Roberto de Twenge.—Rex Johanni le Franceis, salutem. Sciatis quod remisimus Roberto de Twenge iram et indignacionem nostram quam erga eum concepimus eo quod in aula nostra de Windleshour', manus injecit violentas in Ricardum de Sarr' clericum venerabilis patris W. Ebor' archiepiscopi, et ideo vobis mandamus quod de tota terra ipsius Roberti, quam capi precepimus in manum nostram occasione predicta, et que exstitit in custodia nostra, eidem Roberto plenam seisinam habere faciatis una cum fructibus et proficuis que recepistis de predicta terra postquam stetit in manu nostra per preceptum nostrum. Teste me ipso apud Windleshour' xviij. die Junii, anno regni nostri xxix.

De tradendo in ballium.—Robertus Colle et Henricus Colle, capti et detenti in prisona regis Bed' pro morte Rogeri Tappe et Beatricis uxoris ejus unde rettati sunt, traduntur in ballium per litteras directas vicecomiti Bed' quia rettati sunt de morte illa odio et atia etc. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Galfrido Esturmi quod in foresta de Savernak' faciat habere Fulconi filio Warini x. quercus in foresta de Savernak' ad se hospitandum apud Waneting', de dono regis. Teste ut supra.

De quodam prisone.—Mandatum est vicecomiti Sussex' quod prisonem nuper captum apud Wincheless' cum litteris Walensibus, quem probi homines de Wincheless' ei liberabunt ab eis recipiat et illum salvo mitti faciant usque Turrim London' liberandum ibidem constabulario ejusdem turris cui mandatum est quod illum recipiat. Teste rege apud Wind' xx. die Junii.
Et mandatum est eidem constabulario quod illum recipiat et salvo custodiat donec aliud habuerit preceptum. Teste ut supra.

[m. 7.]

Pro Griffino filio Wennunwen.—Quia barones de Scaccario regi significaverunt quod manerium Griffini filii Wennunwen de Alisford numquam a tempore quo dominus J. rex feofavit predictum Wennunwen patrem suum de manerio predicto fuit talliatus prout in rotulis de scaccario invenerunt contineri, mandatum est eisdem quod de tallagio quod exigunt a predicto Griffino de eodem manerio ipsum quietum esse faciant. Teste rege apud Wind' xxj. die. Junii.

De cera ad opus regis querenda.—Mandatum est vicecomitibus Lond' quod querant ad opus regis quatuor miliaria cere vel v. ubicumque Lond' inventa fuerint, et ea habere faciant Rogero de Ros vel Willelmo de Pless', et cum rex precium sciverit, mercatoribus a quibus capta fuerint reddi faciet. Teste ut supra.

Pro quodam converso.—Mandatum est custodi conversorum Lond' quod Rogerum de Wilton conversum inter alios conversos exhibendum admittat. Teste ut supra.

Pro Matillide Spileman.—Quia rex accepit per inquisitionem quod Adam le Paumer, utlagatus pro morte hominis, tenuit de maritagio Matillidis Spitelman uxoris sue xiij. rodas terre et unum mesuagium cum pertinenciis in Odeby, mandatum est vicecomiti Leyc' quod ipsam Matillidem inde seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Roberto Patricii.—Mandatum est vicecomiti Leyc' quod districcionem quam facit Roberto Patricii ut indendens (sic) sit Johanni de Bayloll et Dervorgoyl uxori ejus de servicio suo pro feodis que idem Robertus tenet in comitibus Leyc' et Cestr' ponat in respectum usque in quindecim dies a festo Sancti Michaelis anno etc. xxix, quia idem Robertus fecit regi homagium de feodis predictis. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Rex vicecomiti Lancastr', salutem. Quia accepimus per inquisitionem quam a te fieri precepimus quod Radulfus Cocus et Matillis uxor ejus, Willelmus de Aisses, Robertus le Teler et Agnes uxor ejus, capti et detenti in prisona nostra Lancastr' pro morte Henrici de Mirscochth' appellati sunt de morte illa odio et atia et non eo quod culpabiles sint, tibi precipimus quod si predicti Radulfus, Matillis, Willelmus et Agnes invenerint tibi duodecim liberos et legales homines qui eas manucapiant coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illa venerint ad standum inde recto si erga eos inde loqui voluerit, tunc ipsos Radulfum, Matillidem, Willelmum, Robertum, et Agnetem predictis duodecim tradas in ballium sicut predictum est. Teste me ipso apud Windes' xxij. die Junii anno. . . .

Pro hominibus de Stiventon.—Quia rex accepit per inquisitionem quam fieri fecit per Ricardum de Clifford quod nullus est culpabilis de morte Johannis le Messager nisi Gilebertus le Careter, mandatum est vicecomiti Bedef' quod homines Roberti de Gynes de Stiventon, captos et detentos in prisona regis pro suspicione mortis ejusdem, a prisona deliberet usque ad proximum adventum justiciariorum regis ad partes illas. Teste ut supra.

Pro Waleramo Teutonico.—Mandatum est vicecomiti Sutht' quod faciat habere Waleramo Teutonico, de dono regis, omnes exitus terrarum illarum quas per judicium curie regis rex recuperavit versus Johannem de Sancto Quintino in Clafford de tempore quo predicte terre devenerunt in manum regis priusquam rex illas reddidisset predicto Waleramo. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Aubervill'.—Mandatum est vicecomiti Buk' quod de terra, que fuit Johannis le Provost in Dachet, capti et detenti in prisona regis de Aylesbur' pro morte hominis, quam idem Johannes, priusquam rettatus esset de morte illa, Willelmo de Aubervill' servienti regis dimisit ad firmam et quam idem vicecomes cepit in manum regis occasione mortis predicte, eidem Willelmo eandem quam prius habuit inde faciat habere seisinam, et si contingat quod predictus Johannes convictus fuerit in curia regis de morte predicta ita quod judicium de ipso fiat, rex concessit predicto Willelmo annum et diem qui ad regem pertinent de terra predicta, et omnia catalla ipsius Johannis que in usum regis cedere debent, que omnia ei habere faciat. Teste ut supra.

De obolis de Musc' regi mittendis.—Mandatum est Thome de Newerk' quod per latorem litterarum domini regis regi mittat xij. obolos de musc' ita quod rex eos habeat die Sabbati in festo Nativitatis Beati Johannis Baptiste ante horam nonam. Teste rege apud Windes' xxiiij. die Junii.

De auro ad opus regis perquirendo.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod omne aurum quod poterunt perquirant ad opus regis de Judeis suis, de quo rex vult quod iij. marce liberentur ad operationes feretri Beati Edwardi, et residuum liberetur in garderobam regis Petro Chaceporc, custodi ejusdem garderobe. Teste ut supra.

Pro Huberto Hoes'.—Mandatum est J. Extraneo, justiciario Cestrie, quod satisfaciat Huberto Hues' de arreragiis stipendiorum suorum a tempore quo moratus est in servicio regis in Marchia Wall' per preceptum regis usque ad diem recessus sui, vel satisfaciat mercatoribus qui ei prestitum fecerunt de pecunia sua usque ad summam predictorum arreragiorum suorum. Teste ut supra.

De pecunia ab usurariis extorquenda.—Mandatum est maiori London' quod in presencia Roberti le Norreis et Edwardi de Westm' convocari faciat omnes mercatores ultramontanos pecuniam pro lucro mutuantes et eos ex parte regis alloquatur, ut regi potenter subveniant in magna quantitate pecunie pro magno comodo quod reportarunt de negociacionibus suis quas fecerunt in Anglia et de pecunia pro lucro mutuata; alioquin edicat eis ex parte regis quod regnum regis exeant citra terminum eis statutum cum omnibus catallis suis; et quatenus in hoc negocio proficisserint regi Lond' die Mercurii in vigilia Beatorum Petri et Pauli (fn. 2) scire faciat. Teste ut supra.

De vinis ad opus regis capiendis.—Quia rex nuper dedit in mandatis Johanni Blauncbully quod in villa Bristoll' caperet ad opus regis cc dolia vini de quibus nondum cepit nisi lj. dolia, mandatum est Petro Pictaviensi quod preter illa capiat adhuc ad opus regis in eadem villa xlix. dolia, ita quod in universo capiantur c. dolia carianda per diversa loca, quo rex prius preceperat et maxime versus partes Salop'. Teste ut supra.

De galeis Hybernie.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod galias de partibus Hybernie bene prep[ar]ari et ad regem in Wallia exkippari faciat de consilio Walteri Byset et Johannis Byset fratris ejus. Teste ut supra.

Pro abbate de Rading'.—Abbas de Rading' solvit in garderobam regis apud Wind' in crastino Nativitatis Beati Johannis Baptiste anno etc. xxix. x. libras de xx. libris quas regi promisit in auxilium ad primogenitam filiam regis maritandam, et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum de predictis x. libris quietum esse faciant. Teste rege apud Wind' xxiiij. die Junii.

De targiis.—Mandatum est B. de Sabaudia quod de targiis regis Wasconie quas habet in custodia in castro de Wind' liberet Waltero Byset ij. targias ad eundum in servicium regis in partibus Hybernie. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere Henrico Saraceno iij. quercus in Sappel' et Wauberg', de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate de Hulmo.—Quia quies religionis turbatur ultra modum in domo Sancti Benedicti de Hulmo, eo quod ferie que ibidem teneri solent stant in loco nimis vicino domui predicte, rex concessit abbati et conventui ejusdem domus quod teneantur decetero in loco remotiori qui vocatur Grabardesferye, et mandatum est vicecomiti Norf' quod ferias illas in loco illo teneri permittat, et sic clamari et teneri faciat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Aumblye.—Quia rex accepit per inquisicionem factam per vicecomitem Norf' quod terra quam Willelmus de Aumblye, tenuit in Begeton est de feodo R. le Bygod, comitis Norf', per servicium dimidii militis et non de serjantia regis, mandatum est vicecomiti Norf quod predicto Willelmo de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est J. de Pless' quod faciat habere Huberto Hoes' x. quercus, videlicet v. in foresta de Melkesham et v. in foresta de Chipenham, de dono regis, ad quandam cameram suam noviter conbustam perficiendam. Teste ut supra.

De damis ad opus regis capiendis.—Mandatum est custodi parci de Gudeford quod permittat Reginaldum le Rus et Robertum de Stopham capere quinque damos in eodem parco ad opus regis. Teste ut supra.
Mandatum est Johanni de Venoiz' quod admittat Warnerum Luvel ad capiendum in balliva sua x. damos et Ricardum de Candever' ad capiendum in ea iij. cervos ad opus regis. Teste ut supra.

Pro Griffino de Brumfeld.—Quia rex tenetur reddere Griffino de Brumfeld preter c. libras quas rex ei nuper solvi preceperat 1. marcas mandatum est Magistro S. de Wauton', custodi episcopatus Cestr', quod eas ad opus suum querat et ei eas habere faciat, et rex eas ei allocari faciet. Teste ut supra.

Ne mercatores usurarii decetero morentur in Anglia.—Mandatum est ballivis nundinarum Sancti Botulphi quod per totas nundinas predictas publice clamari et preconizari faciant quod omnes mercatores transmontani existentes in Anglia infra xij. dies post diem Martis proximam ante festum apostolorum Petri et Pauli exeant regnum nostrum Anglie cum rebus et mercandisis suis, scituri procerto quod corpora omnium illorum qui post terminum illum inventi fuerint in prefato regno nostro capientur, et omnes res et mercandise predictorum mercatorum transmontanorum que post eundem terminum invente fuerint in eodem regno nostro nobis incurrentur et eis disperdentur. Teste ut supra.

Ne ponatur in assisis.—Rex concessit Fulconi filio Warini quod Hugo Noblet, qui stat secum in servicio suo quamdiu steterit in ejus obsequio, non ponatur in assisis vel juratis. Et mandatum est vicecomiti Bed' quod ipsum interim non ponat in assisis vel juratis. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Junii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Cauntebr'.
Eodem modo scribitur vicecomiti Sussex' pro Seferredo de Leg'.
Rex concessit Gilberto Giffard quod quamdiu regi placuerit habeat hanc libertatem quod non ponatur in assisis vel juratis; et mandatum est vicecomiti Wilt' quod ipsum non ponat in assisis vel juratis donec aliud a rege habuerit preceptum. Teste ut supra.

Pro executoribus testamenti Martini Malherbe.—Mandatum est maiori et vicecomitibus Lond' quod faciant habere omnia catalla que fuerunt Martini Malherbe nuper interfecti Lond' Thome Malherbe, fratri suo, ad executionem testamenti sui faciendam. Teste ut supra.

De damis ad opus regis capiendis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod permittat Hugonem le Porter et Johannem le Fol' capere extra parcum in foresta de Havering' v. damos ad opus regis. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Junii.

Footnotes

  • 1. 'x' has been cancelled.
  • 2. The words "et Pauli" are interlined, and "ad Vincula" cancelled.