Close Rolls, 1247

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, 1247', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 544-548. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp544-548 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, 1247

Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Warr' quod si, per inquisicionem quam fieri decet in itinere justiciariorum de morte hominis, invenerunt quod Walterus filius Pagani, qui vulneratus fuit per cultellum Roberti de Fugeres per infortunium in brachio, quo vulnere postea mortuus est ut dicitur, non fuit per feloniam ipsius Roberti vulneratus ita, set per infortunium et casum fortuitum, tunc pro illa morte non procedant ad judicium, unde predictus R. penam dampnationis incurrat. Teste rege apud Wodestok' xxviij. die Aprilis.
Ricardus de Haunton', Willelmus de Furches, Matheus de Mauns et Walterus de Hida sunt justiciarii ad gayolam Hereff' deliberandam a die Sancte Trinitatis in xv. dies.
Mandatum est vicecomiti Noting' quod fieri faciat perambulacionem inter terram W. Eboracensis archiepiscopi in Bekingeham et terram Willelmi de Sandeb' in Sandeb'. Quia etc.
Memorandum quod die Jovis in festo Sancti Marci Ewangeliste anno regni domini H. regis xxxj. venit Matillis que fuit uxor Willelmi de Marisc' usque Wudestok' coram domino rege ut sciret ejus voluntatem.
Memorandum est Johanni de Ballioll' quod secundum tenorem carte domini J. regis, patris domini H. regis, quam fecit David quondam comes Huntingd' de manerio de Brampton', quod aliquando fuit dominicum predicti J. regis, quod possit dominus rex heredibus predicti comitis racionabile eschambium assignare, quod sit in quindena Sancti Johannis Baptiste coram domino rege, ubicunque tunc fuerit in Anglia, vel aliquem de suis mittat de quo confidat, ad recipiendum a domino rege racionabile eschambium qui (sic) Dervoguillam uxorem ejus hereditarie contingit in manerio predicto. Teste me ipso apud Westm' xxj. die Maii.
Consimile breve mandatum est Henrico de Hasting'.
Mandatum est Drogoni de Barentyn quod assisas Insularum domini regis et placita hac vice teneat de tercio anno in tercium annum, sicut temporibus antecessorum domini regis et sui teneri solent et debent. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Norhampton' quod summoneat per bonos summonitores archiepiscopos, episcopos, abbates, priores, comites, barones, milites, et libere tenentes, de tota balliva sua, et de qualibet villa quatuor legales homines et prepositum, et de quolibet burgo xij. legales burgenses per totam ballivam suam, et omnes alios qui coram justiciariis itinerantibus venire solent et debent, quod sint apud Norht' in crastino Sancti Johannis Baptiste coram dilectis et fidelibus domini regis Rogero de Thurkelby, Gilberto de Preston', Magistro Simone de Wauton', et Johanne de Cobbeham etc.; et queratur breve in rotulo clausarum anni etc. xxviij.

[m. 8d.]

Rogerus de Thurkelby et socii sui de communi consilio domini regis assignati sunt ad itinerandum ad omnia placita in comitatibus Norht', Rotel', Bed', Buk', Salop', Stafford', Wigorn', Hereford', Glouc', Sumers', et Dors', ita quod incipiant iter suum in comitatu Norht' in crastino Sancti Johannis Baptiste, et in comitatu Rotel' ad diem et locum etc. Et in sua disposicione sit utrum in crastino Sancti Michaelis inchoare voluerint in comitatu Buk' vel Bed', quia secundum quod inde regi significaverint, brevia de communi summonicione rex fieri faciet. Teste rege apud Westm' xxv. die Maii.

Mandatum est vicecomiti Lancastrie quod fieri faciat perambulacionem inter terram Simonis de Brocton' in Brocton et terram Johannis de Thwartes in Thwartes. Quia etc.

Rex vicecomiti Berk', salutem. Summone per bonos summonitores Robertum filium Henrici de Lamburn' quod sit coram nobis a die Sancte Trinitatis in iij. septimanas ubicumque etc. ad warantizandum priori Sancte Fredeswid' Oxonie unam virgatam terre cum pertinenciis in Bochampton' quam nos clamavimus ut de serjancia nostra de Bochampton' versus eundem priorem et unde idem prior coram nobis vocavit predictum Robertum inde ad warantum versus nos, et habeas ibi summonitores etc. Teste etc.

Memorandum quod iiij. marcate redditus in Toterho que sunt de dote Valentine de Laundas debent remanere W. de Contil' a Pascha anno etc. xxxj. usque in finem vij. annorum proximo sequencium per quandam convencionem factam inter Johannem de Whelton' et dictam Valentinam uxorem ejus ex una parte et predictum W. ex altera, et in fine dictorum vij. annorum revertentur ad ipsos Johannem et Valentinam dicte iiij. marcate redditus quiete de dicto W. et heredibus suis.

[m. 7d.]

Mandatum est vicecomiti Dors' quod fieri faciat perambulacionem inter terram abbatis de Shireburn' in Stokes et terram Thome de Windes' in Windes'. Quia etc.

[m. 5d.]

Quia P. Herefordensis episcopus seminavit fructus nunc existentes in terra in manerio de Chiltham' dum manerium illud habuit ad firmam de rege, mandatum est vicecomiti Glouc' quod ipsum episcopum per ballivum suum quem ad hoc assignaverit permittat et faciat colligere fructus illos et voluntatem suam inde facere. Et diligenter inquiras in quo statu idem episcopus recepit manerium illud et quantum terre recepit in manerio illo seminatum, et quantum seminatum de quo genere bladi, et inquisicionem regi mittat. Teste. [Unfinished.]

Rex maiori et vicecomitibus Lond', salutem. Precipimus vobis quod clamari faciatis per totam civitatem London' et per totam libertatem ad vos pertinentem tam in comitatu Middels' quam alibi quod communis moneta nostra currat sicut currere consuevit et nullatenus recusetur, quod quidem sic fiat usque ad festum Omnium Sanctorum, et si a termino illo aliquis denarius retonsus vel obolus retonsus proferatur ad emendum vel vendendum, statim perforetur in cujuscumque manibus hujusmodi moneta inveniatur, et hoc clamari et teneri faciatis sicut corpora et catalla vestra diligitis. Teste rege apud Windes' xiij. die Augusti.
Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus Anglie.

[m. 4d.]

Mandatum est Nicholao de Mol' quod per sacramentum proborum et legalium hominum diligenter inquirat que terre sint alienate de ecclesia de Lampedermaur, que est Magistri L. de Sancto Martino, et que est de advocatione regis, et per quos et a quo tempore alienacio illa facta fuerit, et cum per inquisicionem illam ei constiterit que sint alienaciones predicte, tune eidem magistro de omnibus terris alienatis plenam seisinam habere faciat, nisi viderit quod inde possit gwerra suscitari. Teste rege apud Wudestok' ij. die Augusti.

Rex ballivo suo Insularum de Gernes', salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam a te fieri precipimus quod homines nostri in eadem insula feodati debent singulis annis campi partum et eundem campi partum in propriis carettis conducere et portare ad manerium nostrum et super tassos levare et ballivi nostri debent bladum illud tassare per regwardum consuetum, scilicet de qualibet bovata terre unum Turonensem absque culturis, et debet campi partum colligi et adunari, et cum bladum cariatum et adunatum fuerit in manerio nostro, quislibet collectorum dicti bladi debet habere de vobis unum prandium et novem Turonenses, et si forte carette eorum fracte sint non debent inde occasionari. Et debent ex proprio suo tassos cooperire et manerium custodire quousque clausum fuerit, et debent cum campi partu de qualibet domo duas gallinas et non debent refutari si habeant tres digitatas caude; et debent pannagium de porcis suis, scilicet de quolibet qui habuerit sepriam furcatam unum Turonensem ad diem quo pasnagium denunciatum et in foro clamatum fuerit. Et nisi pasnagium solverint antequam sol resconsitus fuerit porcum suum perdent, et dabunt v. solidos Turonenses, et, quando nobis placuerit vel ballivo nostro, blada nostra triturare et ad placitum nostrum capiet unum hominem ad grangiam gernarium et bateriam custodiendum, et habebit quolibet die unam areiatam straminis de xxv.que garbis et manducabit nobiscum diebus Dominicis et dupplicibus festis. Et debent molagium scilicet de qualibet boveta terre unum bussollum et duas denaratas frumenti ad parvam mensuram cum uno rescusso. Et si nobis placuerit ducere vel mittere bladum nostrum in Norm', scilicet inter Montem Sancti Michaelis et Cesaris Burgum et non alibi, et nos navem et rectorem navis inveniemus tempore pacis, et invenient alios marinellos ad custum proprium per xv. dies, et si ultra xv. dies moram fecerint, erunt ad custum nostrum, et ipsi marinelli habebunt excussimum navis de eodem blado. Et cum manerium nostrum bene clausum fuerit, debent avenam pro custodia manerii nec ulterius inde debent occasionari. Et debent cooperire septem molendina nostra de propria coopertura et latta, et reficere et relevare maiserias molendinorum et exclusas et molas ducere et meremium cariare ad molendina reparanda, et ballivus noster maeremium et molas inveniet. Et debent in dictis molendinis bladum suum quiete molere per sextum decimum granum. Et si contigerit quod molendina remaneant in manum nostram ita quod ad firmam non ponantur, tenentur exitus molendinorum custodire absque custu proprio. Item tria loca sunt ad prisones custodiendos, et debent repleggiari nichil nobis vel ballivo nostro dando nisi capta sint per harellam vel pro felonia sive pro pace nostra infracta. Et debent reddere nobis per annum de banca et hoga xx.ti solidos Turonenses et ix. denarios, et de frocagio similiter per annum. 1. solidos Turonenses. Et pro marisco Orguill' et hoga Geraldi xx. solidos Turonenses. Et de feodo Faieti in festo Sancti Michaelis xij. Turonenses. Item omnes homines tocius insule communiter reddent domino regi singulis annis sicut pro auxilio lxx. libras Turonenses. Et per predictos redditus et servicia predicta quieti esse debent, et temporibus regum quieti esse consueverunt de omnibus excercitibus talliagiis gravaminibus et occasionibus, nisi tantummodo quod ibunt cum corpore ducis Norm' si necesse fuerit ad Angl' recuperandam. Insuper omnes homines predicti solent et debent, et temporibus regum de jure consueverunt, tempore pacis ferre in Norm' vel alibi ad placitum suum omnes denaratas suas vivas et mortuas, tam de mare quam de terra, ad vendendum, exceptis congris in tempore espelcacionis, nichil inde dando ballivo, et poterunt de jure et consueverunt absque occasione ire et redire ad quemcumque portum voluerint predicte insule. Et debet tempus espelcacionis durare a Pascha usque ad festum Sancti Michaelis, et tunc debent vendere congros suos absque precio espelcatorum. Et si espelcatores voluerint congros suos emere ad justum forum eis factum, licebit piscatoribus piscem suum custodire per unum retractum maris vel per unam munteiam, et deinde voluntatem suam inde facere. Festo vero Sancti Michaelis transacto de congris et aliis piscibus suis facere consueverunt voluntatem suam. Debent etiam communiter per Insulas quolibet tercio anno quandam consuetudinem dare, et vocatur fuuagium. Tibi precipimus quod hominibus supradictis secundum inquisitionem premissam omnia predicta servicia et consuetudines firmiter observes et facias observari, ne hac occasione ad nos denuo redire cogantur. Teste rege apud Havering' xj. die Septembris anno regni nostri xxxjo.

[m. 3d.]

Mandatum est vicecomiti Sumers' quod habeat coram rege a die Sancti Michaelis in quindecim dies breve per quod fecit Margerie de Flury habere seisinam de x. acris terre cum pertinenciis in Langeford' et habeat tunc coram rege corpus predicte Margerie ad ostendendum quo waranto tenet se in predictis x. acris terre, quas Johannes Cumyn nuper in curia regis coram justiciariis apud Westm' per judicium ejusdem curie versus ipsam recuperavit, ut dicitur. Et habeat etc. Teste. [Unfinished.]

. . . [Lin]colniensis episcopus, Johannes de Crachal, et Magister Walterus de Bylindon' habent quietanciam de communi summonicione coram justiciariis in comitatu Bedeford'.
Henricus de Hauvill' habet tale breve in eodem comitatu et in comitatu Kauntebr'.
Abbatissa de Berking' habet similes litteras in utroque dictorum comitatuum.
Robertus Agulun habet etc. in comitatu Bed'.
Abbas de Salopia attornavit Ricardum [filium] Hamonis vel Johannem clericum in placito quod est coram rege contra burgenses Salopie de placito transgressionis.
Memorandum quod domina de Furnival solvit P. de Sabaudia cccc. marcas in quibus ipsa ei tenebatur occasione cujusdam composicionis inter ipsos per dominum regem facte super maritagio filii sui.

[m. 2d.]

. . . quod clamari faciat per totam ballivam suam et publice prohiberi quod nullus eat ad riveandum in ripa regis que in . . . . . . . . . . scire faciat omnibus de balliva sua qui ab antiquo et de jure facere debent pontes ad riparias illas quod provideant sibi . . . faciend' . . . quod promti sint et parati in proximo transitu domini regis per partes illas, et hoc erit proximo die Lune instanti mane. Teste etc. apud Certes' v. die Octobris.

Rex S. archidiacono Estriding' et R. thesaurario Lich', salutem. Placet nobis et libenter concedimus quod in ordinacionem factam inter ecclesiam Wigorn' ex una parte et monasterium Evesham' ex altera procedatis dummodo vestra ordinacio in aliquo nostro non deroget dignitati. Quam quidem ordinacionem cum plene sciverimus, deliberabimus vobiscum an ei debeamus assensum regium inpertiri, et inde faciemus quod videbimus expedire. Teste rege apud Westm' xv. die Octobris.