Close Rolls, March 1243

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1243', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 61-62. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp61-62 [accessed 25 March 2024]

Image
Image

Close Rolls, March 1243

Mandatum est justiciariis de Banco quod loquelam que est coram eis inter Warnerum Engayne petentem et abbatem Majoris Monasterii deforciantem de advocacione ecclesie de Ledenham, in respectum ponant usque ad festum Sancti Johannis Baptiste anno etc. xxvij. Teste rege apud Burdegalam, xj. die Marcii.

Pro Johanne de Lexinton'.—Inquisicio facta per Johannem de Seggebrok', Thomam de Morthing', Robertum de Ullay, Matheum de Aston', Rogerum de Bergh', Hugonem de Heringetorp', Willelmum de Wintewurth', Robertum Bastard, Stephanum de Arlay, Ricardum de Barneby, Rogerum senescallum de Roderam, et Rogerum Falays, qui dicunt quod Matillis que fuit uxor Galfridi de Saucemar' tenet in Roderam in dotem, de dono Willelmi de Tylly, xiiij. bovatas terre et dimidiam, xxxiiij. seldas et medietatem mercati, et medietatem unius molendini, et medietatem herbagii unius bosci, et valet in universo tota predicta terra cum pertinenciis xxxviij. marcas. Dicunt eciam quod predictus Willelmus natus fuit apud Ruderam, set Radulfus de Tylly, pater ejus, cujus heres ipse est, Normannus fuit, et plures terras habuit in Normannia, unde dicunt, ut intelligunt, quod predicta terra debet esse excaeta domini regis, ut terra Normannorum, post decessum dicte Matillidis. [Cancelled.] Quia aliter inferius.

Rex Eboracensi archiepiscopo, Karleolensi episcopo et W. de Cantilupo, salutem. Cum per experienciam didicerimus quod quamplures domine regni nostri, spreta securitate que per legem et antiquam consuetudinem regni Anglie capi solet et debet ab eis ne se maritari permitterent sine consensu et voluntate nostra, non requisito super hoc nostro assensu, quibuscumque voluerunt, indistincte se fecerunt maritari, unde tam nobis quam corone nostre et dampnum et obprobrium emerserunt; et quia nobis et dignitati nostre volumus arcius a similibus precavere, ne futuris temporibus nobis et heredibus nostris per hujusmodi presumptionem et insolenciam dampnum inevitabile generetur, vobis mandamus firmiter injungentes in fide qua nobis tenemini, quatinus sine dilatione a Margeria sorore quondam comitis Warr', que est una de generosioribus mulieribus regni nostri, et castrum habet ingentis fortitudinis et situm versus partes Marchiarum, pro quo nobis nullatenus expediret quod aliquem in virum acciperet, nisi de ipso tanquam de nobis ipsis confideremus, castrum de Warr' et de terris suis quas vos ipsi eligetis, in plegium capiatis preter securitatem debitam quod ipsa nulli vivencium sine licencia nostra in matrimonio copulabitur; ita quod si forte temerario ausu contra hoc fecisset, castrum predictum et terre in plegium similiter capte nobis perpetuo et heredibus nostris incurrantur. Teste rege apud Burdegalam, xxvj. die Marcii.

[m. 10d.]

Pro Johanne de Lexinton'.—Inquisicio facta per Johannem de Seggebrock, Thomam de Morthing', Robertum de Ullay, Matheum de Aston', Rogerum de Bergh', Hugonem de Heringthorp, Willelmum de Wintewurth, Robertum Bastard', Stephanum de Arlay, Ricardum de Barneby, Rogerum senescallum de Roderam, et Rogerum Falays, qui jurati dicunt quod Matillis que fuit uxor Galfridi de Sausemar' tenet in Roderam, in dotem de dono Willelmi de Tylly, primi viri sui, xiiij. bovatas terre et dimidiam, xxxiiij. seldas et medietatem mercati, et medietatem unius molendini, et medietatem herbagii unius bosci, et valet in universo tota predicta terra cum pertinenciis xxxviij. marcas. Dicunt eciam quod predictus Willelmus, primus vir ejus, natus fuit apud Roderam, set Radulfus de Tylly, pater ejus, cujus heres ipse fuit, Normannus fuit, et plures terras habuit in Normannia, unde dicunt, ut intelligunt, quod predicta terra debet esse excaeta domini regis, ut terra Normannorum, post decessum dicte Matillidis.