Close Rolls, October 1249

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1249', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 231-233. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp231-233 [accessed 11 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, October 1249

Rex J. filio Galfridi, justiciario suo Hibernie, salutem. Ex parte Fratrum Predicatorum commorantium Lond' fuit nobis nuper ostensum quod Egidia que fuit uxor Ricardi de Burgo senioris c. et quaterviginti marcas recepit, in quibus idem Ricardus tenebatur H. de Burgo, quondam comiti Kancie, et quas idem comes eisdem fratribus in suo reliquerat testamento, quodque Ricardus de Roffa, qui eandem Egidiam postmodum duxerat in uxorem, bona que fuerunt ejusdem Egidie, et que preceperamus integre, donec predictis fratribus esset satisfactum de predicta peccunia, custodiri, distraxit. Quapropter vobis mandamus, si est ita, quod omnem diligenciam apponatis ad recolligendum bona prefata, ubicumque inventa fuerint in terra nostra Hybernie, et de eis taliter collectis supradictis fratribus vel eorum procuratori, latori presencium, quamcito poteritis, reddi faciatis pecuniam memoratam, ne hac occasione ad nos iterata querela perveniat. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Octobris.

Mandatum est vicecomiti Stafford' quod fieri faciat perambulacionem inter terram Willelmi de Cavereswell' in Cavereswell' et terram Radulfi de Duvern' in Duvern'. Teste etc.

Mandatum est vicecomiti Essex' quod fieri faciat perambulacionem inter terram Lodowici de Gerarvill' in Parva Badewe et terram Roberti de Burdevill' in eadem villa. Teste etc.

Pro Lincolniensi episcopo.—Memorandum quod die Sabbati proxima post festum Sancti Edwardi, anno regni regis Henrici tercii xxxiij° coram rege apud Westmonasterium Petrus de Havetrugg' per Aliciam uxorem ejus invenit plegios subscriptos quod de cetero non forisfaciet, nec aliquas transgressiones faciet, Lincolniensi episcopo in forestis vel parcis suis, unde rettatus est et imprisonatus (in prisona regis de cancelled) apud Flete in Lond', videlicet Galfridum de Wycestr', Radulfum de Wythemer', Henricum de Wythemer', Willelmum de Flimmere, Elyam de Wylindon', Johannem ate Node, Robertum le Neuman, Johannem Staly, Willelmum Fabrum de Flimmere, Ricardum ate More, Henricum le Fiz et Radulfum Godwine.

Rex vicecomiti Linc', salutem. Quia dilectus et fidelis noster Galfridus Dispensator habet de dono nostro custodiam terrarum que fuerunt Roberti le Lou in comitatu tuo, tibi precipimus quod, assumptis tecum custodibus placitorum corone nostre et aliis discretis et legalibus hominibus de eodem comitatu, in propria persona tua accedas ad terras illas, et diligenter inquiras si idem Galfridus assignaverit Extranee, que fuit uxor ipsius Roberti racionabilem dotem suam de ipsis terris, et si eadem Extranea fuit contenta de ipsa assignacione, et si dictus Galfridus vel sui post ipsam assignacionem factam disseisiverunt prefatam Extraneam de prefata dote sua vel de aliqua parte ipsius dotis vel non. Et si per inquisicionem illam inveneris quod habeat racionabilem dotem suam de predictis terris, et sit in plena seisina ipsius dotis, eam manuteneas in ipsa seisina; et si per predictum Galfridum vel suos disseisita fuerit de dicta dote vel de aliqua parte ipsius, ipsam sine dilacione inde resaisiri facias et in eadem seisina manuteneas: et si non fuit contenta de dicta assignacione quando ei facta fuit, et non habeat racionabilem dotem suam de terris predictis, tunc per visum predictorum hominum ei racionabilem dotem suam inde habere facias. Et ita te habeas in hoc negocio ne amplius inde clamorem audiamus pro defectu justicie. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Octobris.

Rex dilecto et fideli suo Waleramo le Tyeys, salutem. Monstravit nobis Jareford' filius Ade quod cum fecissetis ei habere seisinam de terra de Mora de Lebeneth' per preceptum nostram, de qua terra Morganus de Caerleun tempore guerre ipsum disseisiverat, sicut per inquisicionem inde factam accepimus, Mereduc filius Griffini, heres ipsius Morgani, predictum Jareford' de prefata terra postea disseisivit; et ideo vobis mandamus quod si est ita, prefatum Jareford' de ipsa terra reseisiri, et ei bona et catalla sua, que dictus Mereduc cepit, ut dicitur, restitui faciatis. Teste me ipso apud Westm' xviij. die Octobris anno regni nostri xxxiij. Per Radulfum filium Nicholai.