Close Rolls, August 1252

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1927.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1252', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253, (London, 1927) pp. 133-152. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol7/pp133-152 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1252

Pro Philippo de Columbari'.—Mandatum est vicecomiti Sumers' quod, si Philippus de Columbari' talliari (sic) consueverit maneria sua de Staueye et Chefdemunt, quando rex talliari fecit dominica sua, tunc ipsum ad presens de hominibus suis maneriorum predictorum racionabile tallagium habere faciat. Teste rege apud Wodestok' jo die Augusti.

De vinis regis liberandis.—Mandatum est custodibus vinorum Suht' quod de vinis regis que sunt in custodia sua liberent ballivis Suht' xl. dolia vini carianda quo rex ei (sic) injunxit. Teste etc.

Pro hominibus de Brampton'.—Rex dedit Galfrido de Lezign', fratri suo, xl. marcas, per quas homines de Brampton' finem fecerunt cum rege pro quadam transgressione; et mandatum est vicecomiti Huntind' quod ipsos homines inde quietos esse permittat. Teste ut supra. Idem mandatum est baronibus de Scaccario.

Pro Abraha Russel, Judeo.—Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod Abraham Russell', Judeum de Wilton', captum et detentum in prisona Sarr', ab eadem prisona sine dilacione deliberet, et quo voluerit abire permittat. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Barbeflet et Thoma Martin.—Mandatum est custodi vinorum regis apud Merleberge quod de xij. doliis vini, que ballivi regis de Suht' venire facient usque Merleberge ad opus regis, liberet Nicholao de Barbeflet unum dolium et aliud dolium Thome Martin, pro duobus doliis vini que rex mutuo cepit ab eis, quando ultimo fuit ibidem. Teste ut supra.

De quibusdam distringendis ad reparacionem poncium.—Rex vicecomiti Berk', salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam fieri fecimus quod Willelmus Prinke, Willelmus de Gareford', Elias de la Wose, Johannes Fulke et Willelmus Nort, una cum quibusdam aliis participibus suis, debent reparare quosdam pontes in balliva tua, propter quorum reparacionis defectum abbas de Abbendon' nuper fuit amerciatus, tibi precipimus quod distringas predictos Willelmum, Willelmum, Eliam, Johannem et Willelmum ad participandum una cum predictis abbate et participibus suis de amerciamento illo, secundum porcionem ipsos inde contingentem. Teste ut supra, ij. die Augusti.

De quercubus ad operaciones de Feckenham.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Feckenham faciat habere custodibus operacionum manerii regis de Feckenham xx. quercus ad easdem operaciones, videlicet, x. quercus in Werkuuode, quinque in Berc' et quinque in parco ibidem, et xv. carratas spinarum, ubi commodius in eadem foresta capi poterunt, ad claudendum curiam regis ibidem. Teste ut supra.

De pace regis apud Hereford' observanda.—Mandatum est vicecomiti Hereford' quod fieri faciat vigiliam infra villam Hereford' et extra, et pacem regis observari ad custum patrie, sicut Gilbertus de Segrave ei injunxit. Teste ut supra.

De Johanne Frome custodiendo.—Mandatum est vicecomiti Oxon' quod Johannem Frome, captum pro morte prioris de Campania, a Gilberto de Segrave recipiat et in prisona regis salvo custodiat, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Feckemham (sic) faciat habere magistro Simoni de Wauton' tres damos, de dono regis. Teste' rege apud Wodest' iijo die Augusti.

Pro Nicholao de Hortun'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod districcionem, quam fieri faciunt super Nicholaum de Hortun', executorem testamenti Radulfi Dayrel, pro xv. marcis et viij. denariis, in quibus idem Radulfus regi tenebatur die quo obiit, fieri faciant super heredes ejusdem Radulfi, quia demandam illam eidem Nicholao rex remisit. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est ballivo honoris Peverell' in comitatu Buk'. Teste ut supra.

Pro Johanne filio Galfridi, justiciario Hybernie.—Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Buk' quod Johanni filio Galfridi, justiciario Hybernie, faciat habere racionabile tallagium de hominibus de eo tenentibus in manerio de Eylesbir', si aliquando fuerit dominicum regis vel predecessorum suorum, regum Anglie. Teste ut supra.

De Galfrido de Wygeton' capiendo.—Mandatum est vicecomiti Hereford' quod statim visis litteris istis capiat Galfridum de Wygethon', clerieum archidiaconi Hereford', et ilium sub salva custodia cariari faciat usque Windes', liberandum ibidem constabulario castri regis, cui rex precepit quod ilium recipiat et salvo custodiat, donec aliud inde rex preceperit. Et hoc caute faciat. Et custum et cariagium quod ad hoc et circa cariagium Johannis de Frome usque Wodestok' posuerit, cum illud sciverit, ei faciet allocari. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est constabulario Sancti Briavelli quod in foresta de Dene faciat habere Matheo de Bezill' duos damos, de dono regis. Teste rege apud Wodestok' iiijto die Augusti.

Pro P. Herefordensi episcopo.—Rex remisit P. Herefordensi episcopo usque adventum suum in Angliam libertatem ad ipsum episcopum pertinentem, que capta est in manum regis, eo quod utesium non fuit in ea levatum, quando prior Campanie interfectus fuit apud Hereford'. Et mandatum est vicecomiti Hereford' quod libertatem illam ei restituat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Elya de Rabayn.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod si Elyas de Rabayn non habuerit xx. bestias, quas in anno preterito rex ei dedit in foresta de Shireuuode, tunc bestias illas, videlicet xij. damas et viij. damos, ei habere faciat in foresta predicta. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est eidem quod in foresta de Rokingham faciat habere Gilberto de Segrave tres damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Aaron' de Eboraco, Judeo.—Rex dedit respectum Aaron de Eboraco, Judeo, de omnibus arreragiis que regi debet usque in crastinum Sancti Hyllarii, salvo regi tallagio de termino Sancti Martini proximo futuro. Et mandatum est vicecomiti Ebor' quod accepta ab eodem Judeo bona securitate per terras et catalla de predicto tallagio regi reddendo terminis statutis, respectum ilium ei habere faciat, ita quod tunc regi satisfaciat de arreragiis predictis. Teste ut supra. Per R. Waler'. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod sic fieri et inrotulari faciant.

Pro R. de Quency, comite Wintonie.—Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Glouc' quod habere faciat R. de Quency, comiti AVinton', et Matillidi uxori ejus, racionabile tallagium de hominibus de eis tenentibus in manerio de Aure, si aliquando fuerit dominicum regis vel predecessorum suorum, regum Anglie, et talliari consueverit. Teste ut supra.

De panno capiendo ad opus regis.—Mandatum est ballivis Colecestrie quod nullatenus omittant quin capi faciant ad opus regis d. ulnas de russeto de Colecestria, secundum quod Rogerus le Taillur eis ex parte regis scire faciet. Teste rege apud Wodestok' v. die Augusti.

De damis capiendis.—Rex mittit Willelmum Luvel, venatorem suum, ad capiendum in Nova Foresta c. damos ad opus regis; et mandatum est senescallo Nove Foreste quod ipsum Willelmum ad hoc admittat, et ei ad damos illos capiendos consilium et auxilium inpendat. Teste rege apud Wudestok' vj. die Augusti.
Eodem modo rex mittit Henricum de Caundovere, venatorem suum, ad capiendum in foresta de Engleuuod' omnes damos qui in ea inveniri poterunt; et mandatum est Thome de Muleton' ut supra. Teste ut supra.
Eodem modo rex mittit Henricum de Caundovere, venatorem suum, ad capiendum in foresta de Gautriz xl. damos ad opus regis; et mandatum est senescallo foreste de Gautriz etc. Teste ut supra.

Pro Ela Lungespeye.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit, quod non est ad dampnum regis si concedat Ele Lungesp', comitisse Warr', quod possit assartare tres virgatas terre in bosco de Dymmoc, mandatum est abbati de Persor', escaetore (sic) regis, quod ipsam comitissam in eodem bosco a chimino quod vocatur Staurncheswey totum boscum versus orientem, in quo continentur tres virgate terre, prout in inquisicione illa continetur, essartare et claudere permittat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod faciat habere P. Chacep', custodi garderobe regis, xl. quercus in foresta de Chet, videlicet, xx. quercus in bosco de Digerl' et xx. in bosco de Finkel', de dono regis. Teste ut supra.

Pro hominibus de Bremesgrave.—Cum abbas de Persor', escaetor regis, assederit hominibus regis de Bremesgrave quasdam purpresturas in manerio de Bremesgrave in foresta regis pro annuo redditu ballivo regis de Bremesgrave, qui pro tempore fuerit, ad opus regis reddendo, rex assessionem illam quam diu regi placuerit ratam habens et gratam mandat G. de Langel', justiciario foreste, quod a prefatis hominibus regis pro purpresturis predictis ultra annuum redditum super eas per predictum abbatem assessum nichil exigat, donec aliud inde rex preceperit. Teste ut supra. (Cancelled) quia aliter inferius.

Pro Reginaldo de Drumare.—Quia gratuitis obsequiis que Reginaldus de Drumare diucius regi inpendit rex concessit eidem Reginaldo x. libratas terre de escaetis suis vel aliis cum acciderint; et mandatum est abbati de Persore quod in escaetis regis vel aliis, ut supradictum est, provideri faciat. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De damis capiendis.—Rex mittit Henricum de Caundovere, venatorem suum, ad capiendum in foresta Norhumbr' ad opus regis xxx. damos; et mandatum est senescallo foreste in comitatu Norhumbr' quod ipsum Henricum ad hoc admittat, et ei ad damos illos capiendos consilium et auxilium suum inpendat. Teste ut supra.

[m. 7.]

Pro Petro Chacepork.—Quia P. Chacep' reddidit regi racionabilem compotum de toto tempore quo habuit custodiam episcopatus Dunolmensis per preceptum regis, et per compotum ilium remanet quietus de custodia illa, si xl. marce, quas W. Eboracensis archiepiscopus cepit de ecclesiis pertinentibus ad episcopatum Karliolensem in eodem episcopatu Dunolmensi, eidem P. allocarentur, sicut barones de Scaccario per litteras suas regi significaverunt; set, cum predictus P. illas xl. inarcas eidem archiepiscopo non liberavit per preceptum regis, nec permisit de precepto regis eas recipere, non videtur regi quod breve de Allocate debeat idem P. obtinere; veruntamen quia predictus archiepiscopus eas xl. marcas recepit auctoritate sua propria. et regi competit demanda versus predictum archiepiscopum de predictis xl. marcis, non videtur quod idem P. eis debuit honerari; et mandatum est predictis baronibus de Scaccario quod ipsum P. inde faciant exonerari, et dictum archiepiscopum honerari. Teste rege apud Wudestok' vj. die Augusti. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Langel', quod in foresta de Whytlewode faciat habere Nicholao de la Leye quatuor quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. Per J. Maunsel.

De roba data.—Mandatum est Rogero Cissori quod faciat habere Fortunato de Luca, militi domini regis, unam robam militi convenientem, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis Norht' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Sibille, uxori Roberti de Mares, unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De damis datis.—Mandatum est G. de Lang', justiciario foreste, quod in foresta regis de Ricchich' faciat habere Willelmo de Chaeny duos damos, de dono regis. Teste rege apud Wodest' viij. die Augusti per R. Waler'.
Mandatum est senescallo foreste de Fekeham' quod in eadem foresta faciat habere W. Wigorniensi episcopo quinque damos, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

Rex concessit Elye de Roff', marescallo, totam terram illam cum pertinenciis in Aulton', quam Willelmus la Pape, qui abjuravit regnum Anglie pro receptamento latronum, prius tenuit, habendam et tenendam de rege et heredibus suis eidem Elye et heredibus suis pro xij. solidis annuatim solvendis ad Scaccarium regis ad terminos in carta regis contentos. Et mandatum est abbati de Persor', escaetori regis, quod eidem Elye de predicta terra cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra. (Cancelled) quia in rotulo finium.

De damis datis.—Mandatum est senescallo foreste Essex' quod in foresta regis de Hatfeld' faciat habere dilecto et fideli regis Stephano de Salinis duos damos, de dono regis. Teste ut supra. Per Ertaldum de Sancto Romano.

De damo dato.—Mandatum est custodi foreste regis de Axiholt quod in eadem foresta faciat habere archidiacono Surr' unum damum, de dono regis. Teste ut supra. Per Artaldum de Sancto Romano.

Mandatum est abbati de Persor', escaetori suo, quod omnes terras et tenementa que fuerunt Galfridi de Lucy in balliva sua, qui de rege tenuit in capite, sine dilacione capiat in manum regis, et ea liberet Galfrido de Lezingn', fratri regis, cui idem rex commisit custodiam earundem terrarum et tenementorum usque ad legitimam etatem Galfridi, filii et heredis ipsius Galfridi. Teste rege apud Wodest' x. die Augusti.
Eodem modo mandatum est Thome de Stanford', escaetori regis. (Cancelled) quia aliter inferius.

De quibusdam Judeis assignatis ad assidendum tallagium super communitatem Judeorum.—Rex assignavit Elyam episcopum et Aaron filium Abrahe, Judeos London', ad assidendum tallagium super communitatem Judeorum nostrorum London', ita, videlicet, quod communitas illa eligat sibi tercium idoneum ad tallagium illud una cum dictis Elya et Aaron' assidendum. Et mandatum est constabulario Turris Lond' quod ipsum tercium sic electum eis faciat associari, firmiter injungendo eisdem quod taliter sibi provideant de tallagio illo assidendo, quod rex illud terminis statutis habeat, et quod pro defectu eorum non oporteat regem graviter se capere ad talliatores predictos. Teste ut supra. Per Philippum Luvel.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Gautris quod in eadem foresta faciat habere Rogero de la Leye, clerico regis, duos damos, de dono regis. Teste ut supra. Per J. Maunsell'.

Pro Girardo Talebot.—Mandatum est abbati de Persor', escaetori regis, quod liabere faciat Girardo Talebot xx" libratas bladi in manerio regis de Amenel ad sustentacionem uxoris sue, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Havering' quod in eadem foresta faciat habere sacriste Westmonasterii sex quercus, de dono nostro. Teste rege apud Wodest' xj. die Augusti. Per regem.

Pro Imberio Pugeys.—Quia in anno etc. xxxiijo, apud Westmonasterium xxviij. die Decembris, rex dedit W. de Valenc,' fratri suo, totam terram illam cum pertinenciis in Bampton', quam Imbertus Pugeys tenuit de rege ad firmam, eo modo, quo idem Imbertus eam recepit, mandatum est baronibus de Scaccario quod de demanda quam ei faciunt de firma ejusdem anni de terra predicta ipsum Imbertum quietum esse faciant. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Whicchewod' quod in eadem foresta faciat liabere R. comiti Cornubie, fratri regis, xx. quercus cum escaetis ad maeremium, de dono regis, ad domos suas de Swelles construendas. Teste ut supra. Per regem.

Pro Radulfo le Poer detento in prisona.—Mandatum est vicecomiti Buk' quod Radulfum le Poer, detentum in prisona regis de Aylesbur' pro morte Roberti filii Elye de Wald', unde Emma filia Elye de Wald' eum appellat, de precepto detineri faciat in libera prisona, ita tamen quod salvo custodiatur et sustineatur de suo, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra. Per regem.

Pro executoribus Isabelle de Everingham.—Mandatum est Thome de Stanford', escaetori regis, quod, accepta sufficienti securitate ab executoribus testamenti Isabelle de Everingham de debitis regi reddendis ad Scaccarium suum, que predicta Isabella regi debebat die quo obiit, eosdem executores de bonis et catallis ipsius Isabelle liberam administracionem habere permittat, ad execucionem testamenti sui faciendam. Teste rege apud Wudestok' xij. die Augusti. Per regem.

Pro executoribus Petri de Genuere et Imberto de Munferant.—Rex dedit Imberto de Munferant illas xxiiijor libras quas Petrus de Geneure regi debebat die quo obiit de arreragiis custodie terrarum que fuerunt Ricardi de Kaenes, et mandavit executoribus testamenti ipsius Petri quod iilas xxiiijor libras eidem Imberto habere faciant. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod eosdem executores de predictis xxiiijor libris quietos esse faciant. Teste ut supra. Per J. Maunsell'.
Et mandatum est Roberto de Muscegros et coexecutoribus testamenti predicti Petri quod predictas xxiiij. libras habere faciant, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Whitleuuode quod in eadem foresta faciat habere comitisse Winton' iiijor damos, de dono regis. Teste rege apud Wudestok' xiij. die Augusti. Per G. de Lez'.

Pro hominibus de Bremegrave.—Cum abbas de Persore, escaetor regis, extenderit quasdam purpresturas in manerio regis de Bremesgrave infra forestam de Feckenham, quas Ricardus Pipard', quondam, ballivus regis ibidem, assederat hominibus ejusdem manerii ad certum redditum annuatim reddendum ballivo regis qui pro tempore fuerit ibidem ad opus regis, et idem abbas assessionem illam prius ratam habuerit; et rex similiter eam ratam habens et gratam, quam diu ei placuerit, mandat G. de Langel', justiciario foreste, quod a prefatis hominibus pro predictis purpresturis, ultra predictum redditum super eos assessum per predictum Ricardum, nichil exigat, donec aliud a rege receperit in mandatis; et districcionem, si quam fecerit occasione predicta, eis relaxari faciat. Teste ut supra. Per regem, presente R. Waler'.

Pro Radulfo filio Johannis de Clavertoft.—Quia rex accepit per extentam, quam fieri fecit de terra Radulfi filii Johannis de Clavertoft, quod terra illa valet per annum liiijor solidos ad plus, mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assingnatis quod secundum extentam illam atterminari faciant debita in quibus tenetur Belye, Judee Wintonie, salvo tallagio regis Judeorum. Teste ut supra. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Chippenham faciat habere R. comiti Cornubie, decem quercus ad maeremium, de dono regis. Teste rege apud Wudestok' xiiij. die Augusti. Per regem.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Venuz, custodi foreste de Axiholt, quod in eadem foresta faciat habere Petro de Ryvall' iiijor damos, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

Pro Josceo filio Copin, Judeo Lond'.—Rex concessit Josceo, filio Copini, Judeo Lond', quod ipse nomine suo et nomine Florie et Sleme, filiarum suarum, placitare possit pro catallis et debitis suis recuperandis, et ea petere sine occasione usque ad summam xx. librarum sine recepcione usure, licet catalla illa et debita fuerint extra archam cirographariorum. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod secundum justiciam districcionem inde fieri et sic inrotulari faciant. Teste ut supra. Per regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Blakemore quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Exon' duos damos, de dono regis. Teste rege apud Wudestok' xiiij. die Augusti. Per priorem de Novo Burgo.

De una casula facienda.—Mandatum est Eduuardo de Westmonasterio quod fieri faciat unam casulam de veteri samito ad capellam regis. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Lezingn'.—Quia Galfridus de Lucy tenuit de rege in capite, mandatum est abbati de Persore, escaetori regis, quod capiat in manum regis omnes terras et tenementa que fuerunt ipsius Galfridi in ballia sua, de quocumque ea tenuerit, et ea liberet Galfrido de le (sic) Lezingn', fratre (sic) regis, vel ejus certo assignato, cui rex commisit custodiam earundem usque ad legitimam etatem heredum predicti Galfridi de Lucy. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Thome de Stanford', escaetori regis. Per regem.

De ponendo per ballium.—Michael de Corescumbe, captus et detentus in prisona regis Ivelcestr' pro morte Willelmi le Eyr, unde apellatus est, habet litteras vicecomiti Dors' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Wudestok' xvj. die Augusti.

De denariis solutis in. garderobam.—Walterus de Wassingel', unus quatuor militum assignatorum ad subboscum nostrum vendendum in forestis (nostris cancelled) regis in comitatu Huntindon', liberavit in garderoba regis P. Chacep', custodi ejusdem garderobe, die Veneris in crastino Assumpcionis Beate Marie, xx. marcas de subbosco vendito in bosco regis de Sappel'. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Walterum et socios suos de predictis xx. marcis quietos esse faciant. Teste ut supra.
Consimiles litteras habuerunt Robertus le Lou et socii sui assignati ad subboscum regis vendendum in forestis regis in comitatu Norhampton' de la marcis, quas ipsi liberaverunt in garderoba P. Chaceporc, etc. Et mandatum est baronibus de Scaccario etc. Teste ut supra.

De quercubus ad operaciones regis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in bosco regis de Pokesl' faciat habere Willelmo de Insula, vicecomiti Norhampt' xijcim quercus ad lardarium regis de Selveston' reparandum, et in eodem bosco iiijor quercus ad scindulas inde faciendas ad cooperiendum alias domos regis ibidem; in bosco de Hanleg' vj. quercus ad baias vivarii regis de Silveston' reparandas; in foresta regis de Salseto x. quercus ad scindulas inde faciendas ad domos regis in castro Norhampt' cooperiendas, et tres quercus ad plancheandum turrim ejusdem castri; in bosco de Gatesl' maeremium quantum necesse fuerit ad coquinam de Geytintune reparandam, et ad domos regis ibidem cooperiendas; per visum viridariorum et forestariorum, et per talliam de numero quercuum; et in parco de Brikstok' vj. quercus ad scindulas inde faciendas ad cooperiendum domos de Bricstok'. Teste ut supra. Per regem.

Hybernia.—Rex J. filio Galfridi, justiciario suo Hibernie, salutem. Quia Rogero de Lokinton', marescallo nostro, tenemur providere in decem libratis terre, desiderantes etiam quamplurimum provisionem illam fieri cum quanta poterit maturitate, vobis mandamus quod in loco competenti et meliori pace qua poteritis provideatis ei de decem libratis terre de vasta terra per extentam factam per legales homines, et locum ilium nobis scire faciatis sub sigillo vestro, ut terram illam sibi et heredibus suis per cartam nostram faciamus confirmari. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

De denariis assignatis ad operaciones regis.—Rex assignavit firmam manerii de Thorp' de termino Sancti Michaelis proximo futuro ad operaciones Norhampt', Geytinton'. Brickestok' et Selveston' faciendas. Et mandatum est hominibus regis de Thorp' quod firmam suam de termino predicto vicecomiti Norhampt' ad hoc liberari faciant. Et rex firmam illam ad Scaccarium suum eis faciet allocari. Teste ut supra. Apud Wudestok' xvij. die Augusti. Per regem.
Eodem modo mandatum est hominibus de Geytinton'. Teste ut supra. Per regem.

De damis datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Galtris', faciat habere Rogero deTurkylby tres damos, de dono regis. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.
Mandatum est eidem quod in foresta de Dene faciat habere Mauricio de Berkel' duos damos, de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De cervis datis.—Eodem modo mandatum est Fulconi de Orreby pro Hugone le Despens' de duobus cervis in foresta de la Mare. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Suhampt' quod in pleno comitatu suo et per assensum ejusdem comitatus, loco Roberti de Anesy, coronatoris regis. cui rex commisit senescalciam foreste comitatus Suhampt', eligi faciat alium coronatorem, qui prestito etc. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Hugo filius Gilberti et Johannes frater ejus, capti et detenti in prisona regis Linc' pro morte Roberti filii Ade, unde rettati sunt, habent litteras vicecomiti Linc' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Roberto Waler'.—Quia rex dedit Roberto Walerand' blada proveniencia de terra Jetebir', quam rex ei concessit, que etiam blada sunt in custodia Hugonis Garget, mandatum est eidem Hugoni quod eadem blada eidem Roberto habere faciat, et quo voluerit abducere permittat. Teste ut supra. Per regem.

[m. 6.]

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario de Bristol!' quod in bosco de Kinggesuuode extra Bristoll' faciat habere Fratribus Predicatoribus de Bristoll' xxx. quercus ad maeremium ad operaciones suas inde faciendas, de dono regis. Teste rege apud Wudestok' xviij. die Augusti. Per regem.

(fn. 1) Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod inspectis carta regis quam rex nuper fecit Galfrido de Joinvill' et Matillidi de Lacy, uxori ejus, et aliis cartis, quas habent a predecessoribus regis, regibus Angiie, omnes libertates et quietancias in eisdem cartis contentas secundura tenorem earundem decetero faciat inviolabiliter observari in terra sua de Mid' in Hibernia, et eas in eisdem libertatibus et quietanciis manuteneat et defendat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in Nova Foresta faciat habere Willelmo de Breuse duos damos, de dono regis. Teste ut supra. Per J. Maunsell'.
Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta de Dene faciat habere Rogero de Clifford' duos damos, de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.

Pro W. Bathoniensi et Wellensi episcopo.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod permittat W. Bathoniensem et Wellensem episcopum habere canes suos ad fugandum per totam Sumerset', ad capiendum omnes bestias preter cervum et cervam, damum et damam, et de omnibus bestiis in parcis suis fugatis, si exierint, libere et quiete suum habere percursum, sicut predecessores sui, episcopi Bathonienses et Wellenses, percursum ilium et canes illos melius et liberius habere consueverunt. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

Pro Thoma Corbet.—Mandatum est Guydoni de Rocheford', ballivo de Mungumery, quod de maneriis de Hopton' et Weston', cum pertinenciis, que cepit in manum regis, Thome Corbet plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Wudestok' xix. die Augusti. Per regem et consilium.

De cervis datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in aliqua forestarum regis in comitatu Salop' faciat habere Thome Corbet duos cervos, de dono regis. Teste ut supra. Per Guidonem de Rocheford'.

Pro Griffino filio Wenhunwen' de mercato de la Pole.—Rex concessit Griffino filio Wenunwen quod mercatum suum de la Pole, quod teneri consuevit per diem Veneris, decetero teneatur per diem Lune; ita quod mercatores et alii veniant ibidem ad negociandum per predictum diem Lune cum rebus et mercandisis suis sine aliquo inpedimento regis vel ballivorum suorum. Et mandatum est vicecomiti Salop' quod predictum mercatum per predictum diem Lune clamari et teneri faciat, sicut predictum est. Teste ut supra. Per regem.

De denariis solutis in garderoba.—Galfridus le Chaumberlein et socii sui liberaverunt in garderoba per preceptum suum P. Chacep', custodi etc. xx. libras apud Wudestok' die Dominica proxima post Assumpcionem Beate Marie, anno etc. xxxvj. de subbosco de Graveling' et Cufaud', quem vendiderunt per preceptum regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Galfridum et socios suos de predictis xx. libris quietos esse faciant. Teste ut supra.

De spinis ad clausturam curie regis de Feckenham.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Feckenham faciat habere magistro Johanni, cementario, et aliis custodibus operacionum de Feckenham' decem carettatas grossarum spinarum ad clausturam curie regis de Feckenham reparandam, et in bosco de Berc' faciat habere eisdem custodibus vque robora ad unum rogum ad calcem faciendum ad operaciones predictas. Teste ut supra.

Pro hominibus de Bradefeld' et Watlefeld'.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Suff' quod non assideat aliquod tallagium super tenentes maneriorum de Bradefeld' et Watlesfeld', que fuerunt Johannis de Sancto Claro, usque in crastinum Exaltacionis Sancte Crucis, nec interim aliquod faciat vastum vel distruccionem de boscis vel aliquibus ad maneria illa pertinentibus, set interim assessionem illius tallagii ponat in respectum. Teste ut supra. Per regem.

De bosco abbatis et monachorum de Cummyr.—Mandatum est Guydoni de Rocheford' et ballivis de Mungumery quod non permittant boscum abbatis et monachorum de Cummyr, qui est in ballia sua, ab hominibus de Mungumery vel ab aliis destrui vel vastari, pro quo debeat iterato querela referri. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De ponendo per ballium.—Radulfus le Poer et Henricus Pinnoc', capti et detenti in prisona de Eylesbir' pro morte Roberti filii Elye, unde apellati sunt, habent litteras vicecomiti Buk' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Per Jacobo filio Bonenfaunt, Judeo.—Rex concessit Jacobo filio Bonenfaunt, Judeo, quod libere recedat a villa Glouc' et moram faciat in civitate Lond'. Et quia idem Judeus fecit regem securum per Jacobum le Evesk', Judeum, de tallagio suo, ad quod tallietur ad festum Sancti Martini, regi reddendo, mandatum est vicecomiti Glouc' quod ad ipsum aut ad familiam suam aut catalla sua manum non apponat, set ipsum cum omnibus predictis a villa Glouc' libere recedere permittat. Teste ut supra. Per R. Waler'.
Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsum inter Judeos regis in civitate predicta morari permittant. Teste ut supra.

Pro Jacobo le Evesk' Judeo.—Mandatum est eisdem quod faciant habere Jacobo le Evesk', Judeo, residenti ad Scaccarium Judeorum in servicio regis, id quod ad ipsum pertinet secundum legem Scaccarii regis, sicut ipse et predecessores sui clerici regis ibidem habere consueverunt. Teste ut supra. Per R, Waler'.

De damis datis.—Mandatum est Galfrido de Langel' quod in Nova Forresta regis faciat habere Ebloni de Montibus duos damos, de dono regis. Teste ut supra. Per Ertaldum de Sancto Romano.

De cervo et damis datis.—Mandatum est eidem quod in foresta de Cet faciat habere Roberto Waler' unum cervum et duos damos, et in foresta de Blakemore tres damos, de dono regis. Teste rege apud BrehiuT xx. die Augusti.
Postea mandatum fuit custodi foreste.de Ceddre quod in eadem foresta faceret habere eidem Roberto duos damos, de dono regis. Teste ut supra.

De cervo dato.—Mandatum est eidem quod in Nova Foresta regis faciat habere Elye de Rabayn duos damos, et in foresta de Bere in comitatu Dors' unum cervum, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Seleuuode quod in eadem foresta faciat habere Roberto de Muscegros quinque damos et decem damas ad parcum suum de Bruham' instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

De terris capiendis in manum regis.—Mandatum est abbati de Persore, escaetori regis, quod omnes terras que fuerunt Galfridi de Lucy in ballia sua capiat in manum regis, quia rex vult justicie complementum in curia sua omnibus exhiberi, qui dicunt custodiam terrarum illarum ad se pertinere. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Bruges quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Griffino filio Wenunwen' duo dolia vini, de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.

Hybernia.—Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hibernie, quod catalla et omnes alios exitus terrarum in Hibernia, que recepit de terris illis que fuerunt in manu regis racione custodie unius heredum Geroldi de Prendregest, a tempore quo terre ille extiterunt in manum regis, et quarum custodiam rex contulit Mauricio de Rocheford', eidem Mauricio sine dilacione habere faciat. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De uno dolio vini comodato comiti Warr'.—Mandatum est custodibus vinorum apud Wudestok' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere J. comiti Warr' unum dolium vini, quod rex ei comodavit pro uno dolio vini regi solvendo apud Lond' in festo Sancti Eduuardi proximo futuro. Teste ut supra. Per Johannem Maunsell'.

De damis datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Wiccheuuod' habere faciat J. de Plessetis, comiti Warr', duos damos, de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.

Hybernia. Pro Galfrido de Blavia et aliis.—Rex tenetur reddere Galfrido Rydel de Blavya, seniori, cc. iiijxx. et unam libras, et Galfrido Rydel, juniori, c. et xl. marcas, et Girado (sic) de Blavya cc. xvij. libras xiij. solidos et iiij. denarjos de arriragiis (sic) annui feodi sui; cujus pecunie summa est d. iiijxx et xij. libre: et mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod totam pecuniam istam liberari faciat sine dilacione certis mercatoribus, de quibus confidat, deferendam usque Burdeg' et liberandam ibidem Fratribus Predicatoribus Burdeg', quibus rex mandavit quod pecuniam illam recipiant et liberent predictis Galfrido, Girardo et Galfrido, secundum particulas supradictas; et litteras regis, quas ei inde rex mittit directas predictis fratribus et Galfrido Girardo et Galfrido, prefatis mercatoribus tradat, ipsis fratribus, Galfrido, Gerardo et Galfrido liberandas. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Brohill' faciat habere hominibus de Brohill' xv. quercus ad operaciones capelle et clocherii de Brohill', de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est eidem quod faciat habere Philippo Luvel iiijor robora in foresta de Witleuuode, de dono regis. Teste ut supra.

De venacione salianda et carianda.—Mandatum est vicecomiti Wyltes' quod venacionem, quam G. de Lange (sic), justiciarius foreste, ei liberabit, ab eo recipiat, et eam saliri et salvo custodiri faciat, donec aliud inde a rege habuerit in mandatis. Et cum rex sciverit custum illud, ei faciet allocari. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Sumers' et Dors'. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Blavia, seniore, et filiis suis.—Rex Galfrido Ridel de Blavia, juniori, salutem. Sciatis quod de thesauro nostro Hybernie misimus Fratribus Predicatoribus de Burdeg' c. et xl. marcas ad opus vestrum, pro arreragiis annui feodi vestri, quod de nobis percipitis, vobis mandantes quod pecuniam illam ab ipsis recipiatis. Mandavimus enim eisdem fratribus quod eandem pecuniam vobis liberent pro arreragiis vobis debitis usque ad festum Beati Michaelis anno etc. xxxvj. Teste rege apud Brehull' xx. die Augusti.
Eodem modo mandatum est Galfrido Rydel de Blavia, seniori, de cc. iiijxx et j. libris, pro arreragiis ei debitis usque a (sic) terminum predictum. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Gerardo de Blavia, de cc. xvij. libris xiij. solidis et iiijor denariis, pro arreragiis annui feodi sui ei debitis usque ad terminum predictum. Teste ut supra.
Rex mittit Fratribus Predicatoribus de Burdeg' per quosdam mercatores, latores presencium, cc. iiijxx et unam libras ad opus Galfridi Rydel de Blavia, senioris, et c. et xl. marcas ad opus Galfridi Rydel de Blavia, junioris, et cc. et xvij. libras xiij. solidos et iiij. denarios ad opus Gerardi de Blavia, pro arreragiis annui feodi sui usque ad terminum Sancti Michaelis anno etc. xxxvj. Et mandatum est eisdem fratribus quod pecuniam illam recipiant et predictis Galfrido, Galfrido et Gerardo per particulas predictas liberent. Teste ut supra.

De uno dolio vini comodato.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Wudestok' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Henrico de Wigham' unum dolium boni vini de prestito regis. Teste ut supra. (Cancelled) quia perdonatur inferius.

De damis datis.—Mandatum est J. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Axiholt faciat W. de Clare iiijor damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro executoribus W. quondam Wintoniensis episcopi.— Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod, salvis regi et regine debitis in quibus Bonevie, Judeus Wintonie, regi et eidem regine tenetur, et eciam salvo tallagio suo, sine dilacione habere faciant executoribus testamenti W. de Ralegh', quondam Wintoniensis episcopi, c. libras, in quibus eidem tenebatur, et quas non dum solvit, ut per inquisicionem, quam rex inde fieri fecit per Johannem de Wyvill', rex perpendit. Teste ut supra.

De braemiis datis.—Mandatum est custodi manerii de Feckenham quod in vivario regis de Feckenham faciat habere abbati de Persore la braemias vivas ad vivarium suum instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est eidem pro G. de Langel' de la braemiis. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta regis de Hatfeld' permittat Walterum de Langel', (Gilbertum de Burg' cancelled,) Ernaldum Guillelmi et Galfridum de Manate capere xv. damos ad opus regis, rogans ex parte regis Ricardum Fillol' quod eis ad hoc consilium et auxilium suum inpendat. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Stocwell' et Ada Feyteplace.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Wudestok' quod de vinis regis que sunt in custodia sua sine dilacione faciant habere Galfrido de Stocwell' duo dolia vini pro duobus doliis, que rex ab eo cepit, unde unum usque Brihill' et aliud usque Messedene rex cariari fecit ad opus suum. Et Ade Feyteplace unum dolium vini similiter habere faciant pro uno dolio ab eo capto apud Oxoniam ad opus regine. Teste ut supra.

Hybernia.—Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod extendi faciat terram que fuit Johannis le Chen in Ultunia, quantum valeat per annum in omnibus exitibus excepta dote; et si invenerit quod terra illa non excedat valorem decem librarum per annum, tunc de custodia terre et heredum ipsius Johannis, una cum maritagio eorundem, plenam seisinam habere faciat Johanni de Geres vel ejus certo attornato, tenendum usque ad legitimam etatem heredum ipsius Johannis le Chen, de dono regis. Et si plus valeat per annum quam decem libras, excepta dote, tunc regi significet sub sigillo suo et sigillis eorum, per quos facta fuerit extenta illa, quanto plus valeat predicta terra per annum. Teste ut supra. Per B. de Crioll'.

De damis datis.—Mandatum est Ade de Periton', forestario regis de Bradene, quod in eadem foresta faciat habere Matillidi uxori G. de Langel' tres damos, de dono regis. Teste ut supra.

De domibus regis apud Oxoniam custodiendis.—Mandatum est vicecomiti Oxon' quod domos regis apud Oxoniam tradat Henrico le Sauser custodiendas, quam diu regi placuerit, pro duabus marcis, quas rex ei concessit, percipiendas per annum pro custodia predicta, et si que ad easdem domos pertinencia alienata fuerint, ea juste revocari faciat. Teste ut supra. Per R. Waler'.

[m. 5.]

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste de Pecco quod si contingat Radulfum filium Nicholai accedere ad partes de Pecco, permittat ipsum capere in foresta de Pecco tres cervos ad opus suum, de dono regis. Teste rege apud Bruhill' xxj. die Augusti. Per R. Waler'.

Mandatum est Ricardo de Shireburne et Ricardo le Rus quod occasione tallagii, quod per eos rex assideri precepit in burgo Norht', nullum tallagium assideant super redditus quos prior Sancte Andree Norht' percipit de domibus que de predicto priore tenentur in eodem burgo. Teste ut supra. (Marked for cancellation.)

Pro Radulfo filio Nicholai.—Mandatum est vicecomiti Sumers' quod nullam districcionem faciat in manerio de Chinnoc' citra quindenam Sancti Michaelis pro scutagio exercituum regis Pictavie, Wasconie et de Gannoc', quia rex tunc scire vult super Scaccarium suum utrum Radulfus films Nicholai, in cujus manu manerium predictum nunc est, debeat regi solvere scutagium exercituum illorum, vel Johannes de Gatesden', qui tenuit manerium illud, ut dicitur, quando scutagia illa regi fuerunt consessa (sic). Teste ut supra. Per R. Waler'.

Pro Alicia Brian.—Rex concessit Alicie Brian, que fuit uxor Thome Brian, quod quamvis terminos suos non servaverit de fine, quem fecit cum rege pro custodia filii et heredis predicti Thome, reddendo regi x. marcas ad Scaccarium suum per annum de fine predicto, habeat tamen de cetero eosdem terminos quos prius ei rex concesserat de fine predicto; et mandatum est baronibus de Scaccario quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

De quercubus ad operaciones regis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Berneuuode faciat habere ballivo de Brehill' vj. quercus ad maeremium et scindulas faciendas ad operaciones de Bruhill'. Teste ut supra. Per regem.

De denariis solutis in garderoba.—Ricardus de Hanton', Henricus de Fraxino et Matheus de Manc' solverunt in garderoba regis P. Chacep', custodi etc. apud Messenden' die Jovis proxima ante festum Sancti Bartholomei c. solidos de vendicione subbosci regis in haya de Hereford'; et mandatum est vicecomiti Hereford' quod ipsos Ricardum, Henricum et Matheum quietos esse permittat. Teste rege apud Messenden' xxij. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Axiholt, quod in eadem foresta faciat habere Thome de Winton' unum damum, de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.
Mandatum est Ricardo Fillol', senescallo foreste Essex', quod in foresta regis Essex' faciat habere Roberto le Noreys unum damum, de dono regis. Teste ut supra. Per R. Waler'.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Westmonasterium quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Roberto le Noreys unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra. Per J. capellanum.

Pro fratre Aym', priore de Bermundes'.—Frater Aym', prior de Bermundes', accessit ad regem apud Messenden' die Veneris proxima post octabas Assumpcionis Beate Marie, et fldelitatem regi fecit ibidem. Et mandatum est Artaldo de Sancto Romano et Eduuardo de Westmonasterio quod de predicto prioratu et de omnibus terris et possessionibus ad predictum prioratum spectantibus plenam ei seisinam habere faciant. Teste rege apud Messenden' xxij. die Augusti.
Et mandatum est hominibus et libere tenentibus quod eidem tanquam domino intendentes sint et respondentes. Teste ut supra.

Pro priore de Wygomia.—Quia rex accepit per quandam inquisicionem, quam per magistrum Simonem de Wautton' fieri fecit, quod prior Wygornie et predecessores sui a tempore quo non extat memoria habuerunt salsam suam in villa regis del Wych' et sal suum bullire consueverunt et uti quodam communi buketto ad hauriendum salsam suam et pro illo buketto aliquando dare plus, aliquando minus, et quod locare solebant homines de eadem villa ad hauriendum predictam salsam et ad bulliendum sal suum et ad reparandum plumbos suos, et per quatuor plumbos bullire consueverunt usque ad tempus quo ballivi regis del Wich' ceperunt idem manerium de rege ad firmam, et quod idem prior per predictos ballivos super premissis est inpeditus; mandatum est vicecomiti Wygorn' quod eundem priorem de premissis talem seisinam habere faciat, qualem inde habuit antequam predicti ballivi eandem villam de rege ceperunt ad firmam. Teste ut supra. Per B. de Crioll' et Henricum de Bretton'.

De cera carianda ad regem.—Mandatum est Rogero Scissori quod sine dilacione faciat venire m. libras cere usque Sanctum Albanum, et m. libras usque Sanctum Edmundum contra adventum regis ibidem; et hoc non omittat. Teste rege apud Sanctum Albanum xxiiij. die Augusti.

De obolis de musca mittendis ad regem.—Eodem modo mandatum est Eduuardo de Westmonasterio quod mittat regi xxxvj. obolos de musce (sic). Teste ut supra. Per regem.
Mandatum est eidem quod preter xxxvj. obolos musce, de quibus regi mittendis breve suum recepit, mittat regi sine dilacione viij. obolos musce et scriptum de recepta auri et thesauri de tempore regis, sicut ei in recessu suo rex ore suo injunxit. Teste ut supra. Per regem.

Pro Baldewino de Rumely.—Mandatum est vicecomiti Wygorn' quod catalla et omnes exitus manerii de Estham, a tempore quo manerium illud extitit in manum regis, sine dilacione faciat habere Baldewino de Rumely, cui catalla predicta et exitus predictos rex de gracia sua ei (sic) concessit. Teste ut supra. Per regem.

Pro Ela comitissa Warr'.—Quia rex concessit Ele, comitisse Warr', manerium de Dymmok' cum pertinenciis, quam diu vidua fuerit, mandatum est Willelmo de Axemuth' et sociis suis assignatis ad assidendum tallagium quod tallagium, quod super tenentes ejusdem manerii assideri fecerunt, eidem comitisse habere faciant. Teste ut supra. Per priorem de Novo Burgo.

Pro burgensibus de Gannok'.—Mandatum est Alano la Zuche, justiciario Cestrie, quod provideat quod burgenses regis de Gannok' habeant sufficientem pasturam ad averia sua, ubi ad minus dampnum regis et sibi commodius fieri poterit, ita quod non oporteat ipsos dimittere tenementa sua, que habent in burgo regis, pro defectu pasture, nec ipsos vexet vel vexari permittat contra libertates quas eis rex concessit per cartam suam, set eosdem burgenses in libertatibus et liberis consuetudinibus suis manuteneat et defendat. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai et R. Waler'.

De damis datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod preter tres damos, quos rex nuper dedit Rogero de Turkylby in foresta de Gautriz, faciat habere eidem Rogero in eadem foresta duos damos, de dono regis. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

Pro Mauricio de Rocheford'.—Rex concessit Mauricio de Rocheford', vadletto suo, cui prius rex ei (sic) concesserat custodiam filie Geroldi de Prendregest, que est una heredum predicti Geroldi, cum porcione terrarum et tenementorum que fuerunt ipsius Geroldi ipsam filiam hereditarie contingente, usque ad legittimam etatem ejusdem filie, et cum maritagio ejusdem, medietatem dotis que postea accidit racione mortis uxoris que fuit predicti Geroldi, et que ipsam filiam hereditarie contingit, una cum medietate omnium exituum de predicta dote proveniencium, postquam dos illa capta fuit in manum regis, habendam et tenendam usque ad legittimam etatem predicte filie ipsius Geroldi. Et mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hibernie, quod de predicta modietate, si predicta uxor mortua sit, eidem Mauricio plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra. Per regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Rokingham quod in eadem foresta faciat habere Roberto Basset duos damos, ad opus magistri W. de Kilkenni, archidiaconi Coventr', de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De vinis cariandis.—Mandatum est vicecomitibus Lond' quod cum omni festinacione habere faciant latori presencium tres fortes carettas ad cariandum ad regem usque Sanctum Albanum tria dolia vini, pro quibus rex eum misit usque Westmonasterium; et rex cum sciverit custum cariagii illius, illud eis faciet allocari. Teste rege apud Sanctum Albanum xxv. die Augusti. Per senescallum.

Pro Aymone Thureberd'.—Rex concessit dilecto et fideli suo Aymoni Thureberd' per cartam suam ad vitam suam, de ballio regis, medietatem manerii de Miauton' cum pertinenciis in comitatu Ebor', et sex bovatas terre cum pertinenciis in Upton' in comitatu Notingh', que fuerunt Philippe de Tyw, et que devenerunt in manum regis tamquam escaeta regis de terris Normannorum. Et mandatum est Thome de Stanford' et coescaetoribus suis in comitatibus Ebor' et Notingh' quod eidem Aymoni de predictis terris, ut predictum est, plenam seisinam habere faciant. Teste ut supra. Per regem.

Pro Gilberto de Tywle.—Mandatum est constabulario regis de Windes' quod replegiari faciat Gilberto de Tywle terram, blada sua, et catalla sua, que capta sunt in manum regis per preceptum regis, ita quod apreciari faciat blada predicta et catalla certo precio, et ei tunc per plevinam dimittat, ut predictum est. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai et B. de Crioll'.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Warr' quod in pleno comitatu et per assensum ejusdem comitatus, loco Ade de Napton', coronatoris regis, qui de licencia sua moratur in servicio Radulfi filii Nicholai, eligi faciat alium coronatorem, qui prestito etc. Teste ut supra.

Pro Ada de Everingham.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri mandavit quod Isabella de Everingham tenuit de rege totam balliam infra metas foreste de Shirwode, exceptis haiis de Beskewode, Willeg', Lindeby, Bilhaye, Birkelund', et parco de Clipston', et quod Adam de Everingham, propinquior heres est ipsius Isabelle, mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod de ballia predicta per metas predictas, sicut predictum est, eidem Ade plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De sturione mittendo ad regem.—Mandatum est camerariis Lond' quod de sturione, quem retinuerunt ad opus regis, sine dilacione mittant ad regem usque Sanctum Albanum la pecias. Teste ut supra. Per senescallum.

Pro abbate et conventu de Parco Lude.—Rex concessit abbati et conventui de Parco Lude quod terram illam in Fulestouue cum pertinenciis, quam Radulfus de Bolebek' eis dimisit ad firmam, et quam, occasione mortis ipsius Radulfi, escaetor regis in Lindes' in comitatu Linc' cepit in manum regis, habeant et teneant usque ad terminum ad quem idem Radulfus eam eis dimisit. Et mandatum est predicto escaetori quod terram illam cum pertinenciis eis sine dilacione restituat eum omnibus inde medio tempore perceptis. Teste rege apud Sanctum Albanum xxvij. die Augusti. Per regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Bruhull' quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Valenc' x. damos, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De homagio Willelmi Lungesp' capto.—Rex cepit homagium Willelmi Lungesp', filii et heredis Willelmi Lungesp', de omnibus terris et tenementis que ipsum Willelmum hereditarie contingunt, et que fuerunt predicti Willelmi, patris sui, qui de nobis tenuit in capite; et mandatum est abbati de Persore, escaetori regis, quod eidem Willelmo de omnibus terris et tenementis predictis (que fuerunt predicti Willelmi patris sui et que ipsum Willelmum hereditarie contingunt cancelled), et de quibus idem Willelmus, pater suus, seisitus fuit ut de feodo die quo iter peregrinacionis arripuit versus Terram Sanctam, in qua peregrinacione mortuus est, sine dilacione plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De corona facienda.—Mandatum est Eduuardo de Westmonasterio quod coronam quam rex ei injunxit facere ad opus regis Norwag' sine dilacione preparari faciat, ita quod precium illius corone non excedat centum marcas, et, eodem modo quo rex ei dixit, quod prompta sit ad hoc instans festum Sancti Michaelis. Teste ut supra. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Salseto quod in eadem foresta faciat habere priorisse de Markeyate sex quercus ad maeremium, de dono regis. Teste rege apud Dinesl' xxviij. die Augusti. Per regem.

Pro Elyone Brise.—Mandatum est thesaurario et camerariis quod decetero solvant Elyoni Brise, vadletto regis, de thesauro suo singulis diebus novem denarios, quos Radulfus le Blund, serviens regis ad arma, dum superstes fuit, percipere consuevit ad Scaccarium suum, et quos eidem Elyoni concessimus, percipiendos ad Scaccarium regis ad se sustentandum in servicio suo. Teste rege apud Sanctum Albanum xxvij. die Augusti. Per regem.

Pro decano et capitulo Licchefeld'.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod de pannagio haye regis de Chisteling', quam rex recuperavit in curia sua ut jus suum versus R. Coventrensem et Licchefeldensem episcopum, faciat habere decimas decano et capitulo de Licchefeld', rectoribus ecclesie de Kanoc', sicut decimas illas percipere consueverunt, antequam hayam illam versus predictum episcopum rex recuperavit. Teste rege apud Shenegeye xxix. die Augusti. Per ipsum regem.

Pro executoribus quondam Clemencie, comitisse Cestrie.—Mandatum est abbati de Persore, escaetori regis, quod, accepta sufficienti securitate ab executoribus testamenti quondam Clemencie, comitisse Cestrie, de reddendis nobis debitis, si ipsa in aliquibus regi tenebatur die quo obiit, executoribus testamenti ipsius Clemencie plenam administracionem habere faciat de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicte Clemencie in ballia sua, ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra. Per J. Maunsell'.
Eodem modo mandatum est Thome de Stanford', escaetori regis. Teste ut supra.
Et escaetori regis in comitatu Linc', hoc addito, quod si aliquid distractum fuerit vel amotum, id eis integre reddi faciat.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Geytinton' faciat habere Gayllard, persone ecclesie de Clendun', duas quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.
Mandatum est Ern' de Bosco quod faciat habere Johanni de Basing' tres bonas quercus cum escaetis in foresta de Berneuuod', de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Salseto quod in eadem foresta faciat habere priori hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia quatuor damos, de dono regis. Teste rege apud Chippeham xxx. die Augusti. Per regem.

De quadam casula et aliis vestimentis faciendis.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod ad opus Edwardi filii regis fieri faciat unam casulam de rubea (sic) samitt', cum aurifraxo mediocriter lato, duas albas, unum textum incisum deauratum et parvum, unum par pelvium, duas tivallias benedictas, et unam crucem parvam argenteam et deauratam, provisurus quod omnia predicta prompta sint et parata citra festum Sancti Michaelis. Teste ut supra. Per regem.

Pro Galfrido de Lezingn'.—Quia custodia terrarum que fuerunt Galfridi de Lucy ad regem pertinet, rex concessit Galfrido de Lezingn', fratri suo, custodiam omnium terrarum et tenementorum, que fuerunt predicti Galfridi de Lucy, in quorumcumque manibus fuerint, usque ad legitimam etatem heredum ipsius Galfridi. Et mandatum est vicecomiti Suht' quod eidem fratri regis, vel certo attornato suo, de omnibus terris et tenementis que fuerunt prefati Galfridi in ballia sua sine dilacione plenam seisinam habere faciat; et si quam resistenciam in eis invenerit, eam statim amoveat, ac ipsum fratrem regis in seisina sua manuteneat et defendat. Hoc idem escaetori regis in comitatu Suht' rex singnificavit. Teste ut supra. Per regem.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Kancie, Norhumbr', Surr', Sussex, Norht' et Suht' (sic), Bed' et Buk' et escaetoribus eorundem comitatuum. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. There is a mark against this entry similar to a cancellation mark, but it is not struck out in any way, nor is any reason for cancellation given.