Close Rolls, October 1252

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1927.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1252', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253, (London, 1927) pp. 163-175. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol7/pp163-175 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1252

De Savarico de Vivon' et sociis sius.—Mandatum est Rogero de Ros quod Savarico de Vivon' et duobus sociis suis, quibus arma rex est daturus ad instans festum Sancti Eduuardi, faciat habere de garderoba regis ea que sibi necessaria sunt ad miliciam suam, de dono regis. Teste rege apud Wind' ij. die Octobris.

Pro Simone de Geynvill' et sociis suis.—Eodem modo mandatum est eidem pro Simone de Geynvill' et duobus sociis suis. Teste ut supra.

Pro Petro de Sabaud'.—Quia diu est quod rex per cartam suam dedit P. de Sabaud' maneria de Beinton' et Fostun', mandatum est escaetori regis in comitatu Kesteven quod permittat ipsum in pace seisinam habere eorundem. Teste ut supra.

De ecclesia Divisarum collata.—Rex ecclesiam Divisarum, per resignacionem Willelmi Bataylle, quondam rectoris ecclesie predicte, vacantem, et ad donacionem regis spectantem, dedit Henrico de Wygorn', clerico capelle regis; et mandatum est constabulario Divisarum quod eidem Henrico, tanquam rectori ejusdem ecclesie, de predicta ecclesia cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De balistis ad castrum de Corf' inveniendis.—Mandatum est constabulario de Windes' quod de balistis regis que sunt in custodia sua faciat habere Elya de Rabayn, vicecomiti Sumers' et Dors', vj. balistas ad turnum, et vj. ad duos pedes, et xx. balistas ligneas ad unum pedem, ad castrum de Corf' inde muniendum. Teste rege apud Wind' iij. die Octobris.

De parco de Windesor' agistando.—Mandatum est Godefrido de Lystun', custodi foreste de Windes', et Henrico de Molendino et sociis suis, agistatoribus ejusdem foreste, quod parcum de Windes' agistari faciant, prout comodo regis magis expedire viderint. Teste ut supra.

[m. 2.]

Pro Stephano de Perepunt.—Mandatum est Rogero le Taillur quod Stephano de Perepunt, quem in hoc festo Beati Eduuardi militem rex vult fieri, faciat habere ea que ad miliciam suam pertinent, sicut aliis invenire rex consuevit. Teste rege apud Windes' v. die Octobris.

Pro Bosone de Insula et socio suo.—Mandatum est eidem quod Bosoni de Insula et socio suo, quos in hoc festo Sancti Eduuardi cingulo milicie rex vult decorari, habere faciat id quod ad novos milites pertinet contra miliciam suam in feste predicto, sicut aliis invenire rex consuevit. Teste ut supra.

Pro Eudone de Shelfhangre.—Rex dedit Eudoni de Shelfhangre catalla que fuerunt Simonis de la Pitte de Shottebrok', qui fugit pro morte Roberti de la Pitte, et que ea occasione capta sunt in manum regis. Et mandatum est vicecomiti Berk' quod catalla illa eidem Eudoni sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Windes' vj. die Octobris.

Pro hospitale Sancti Bartholomei de Glouc'.—Mandatum est abbati de Persore, escaetori regis, quod hospitale Sancti Bartholomei de Glouc', quod racione vacacionis ejusdem domus cepit in manum regis, una cum omnimodis perceptis a tempore quo idem hospitale extitit in manum regis occasione predicta, fratribus ejusdem domus sine dilacione restitui faciat. Teste ut supra.

Pro canonicis Sancte Marie extra Merleberge—Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in eadem foresta faciat habere canonicis Sancte Marie extra Merleberge decem quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Nevill'.—Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Linc' quod si maneria de Haburc et Kerinton' fuerint dominica regis vel predecessorum suorum, regum Anglie, tunc Willelmo de Nevill' racionabile tallagium habere faciat de hominibus et libere tenentibus suis in maneriis predictis. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Octobris.

Pro Hamone de Hayles, converso.—Mandatum est Rogero de Ros quod Hamoni de Hayles, converso, faciat habere talem robam qualem habere consuevit, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Philippo Marmiun.—Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Warr' quod, si manerium de Tamwurth aliquando fuerit dominicum antecessorum regis, regum Anglie, et consueverit talliari, tunc faciat habere Philippo Marmiun racionabile tallagium de tenentibus suis in manerio predicto. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Octobris.

Pro Alvredo de Linc'.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod non occasionet Alvredum de Linc' pro tribus damis, quos cepit ad opus Elye de Rabayn, de dono regis. Teste ut supra.

De quodam constituto notario ad Scaccarium Judeorum.—Rex constituit Henricum de Winton', conversum, notarium suum ad scribendum littera Ebraica rotulos placitorum et starra ad Scaccarium Judeorum, sicut alii clerici ejusdem officii facere consueverunt. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsum Henricum ad officium illud admittant, Teste ut supra.

De quercubus ad operaciones regis de Clyve, Norht' et alibi faciendas.— Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in bosco de Diresl' per visum viridariorum et forestariorum faciat habere vicecomiti Norht' xxiiij. quercus ad operaciones de Clyve et Brikestok' et Geytinton' faciendas. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Octobris.
Eodem modo mandatum est eidem quod in bosco de Hanleg' faciat habere eidem vicecomiti xij. quercus ad operaciones de Selveston'. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est eidem quod in foresta de Salseto faciat habere eidem vicecomiti per visum etc. iij. quercus ad operaciones de Norht'. Teste ut supra.

Pro Hugone de Knittheton'.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod dimidia virgata terre cum pertinenciis, quam Ricardus filius Willelmi de Podem' tenuit in Knitheton', qui utlagatus fuit pro morte Roberti Snou, extitit in manum regis per unum annum et unum diem, et quod idem Ricardus terram illam tenuit de Hugone de Knitheton', mandatum est vicecomiti Staff' quod eidem Hugoni de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Engleuuode faciat habere Martino de Sancta Cruce, clerico A. Wintoniensis electo (sic), vj. quercus cum escaetis ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De ecclesiis Divisarum collatis.—Rex dedit Henrico de Wygorn', clerico capelle regis, illas duas ecclesias in villa Divisarum, quas Willelmus Bataille, clericus ejusdem capelle, prius tenuit et que vacant per resignacionem ejusdem Willelmi; et mandatum est constabulario Divisarum quod predicto Henrico, vel ejus attornato has litteras deferenti, de predictis ecclesiis cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Octobris.

Pro abbate de Stanleg'.—Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Warr' quod, si manerium de Stanleg' fuerit antiquum dominicum regis et talliari consueverit quando dominica talliata fuerunt, abbati de Stanleg' de hominibus suis ejusdem manerii racionabile tallagium habere faciat. Teste rege ibidem xv. die Octobris.

Pro executoribus Radulfi de Piccheford'.—Mandatum est Thome de la Lee, escaetori regis in comitatu Salop', quod permittat executores testamenti Radulfi de Piccheford' liberam habere administracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti Radulfi, ad execucionem testamenti sui faciendam, accepta prius bona et sufficienti securitate quod de primis bonis regi satisfacient de debitis, si in aliquibus regi tenebatur predictus Radulfus. Teste ut supra.

Pro civibus Cantuar'.—Cum cives Cantuar' finem fecerint cum rege pro tallagio quod super eos assidendum fuit in civitate Cantuarie et talliaverint Rogerum de Sancta Elena ad decem libras, qui occasione illius tallagii bona sua existencia in civitate predicta ammovit extra potestatem eorundem civium, sicut rex intellexit, mandatum est vicecomiti Kanc', quod de terris et catallis ipsius Rogeri in ballia sua sine dilacione levari faciat c. solidos de predictis decem libris de termino quindene Sancti Michaelis proximo preterito, et eos habere faciat ballivis Cantuarie ad medietatem predicti finis regi ad predictum terminum reddendam. Teste ut supra. Per B. de Crioll'.

De denariis datis Stephano Bauzan.—Mandatum est Philippo Basset quod de la marcis, in quibus regi tenetur de termino Sancti Michaelis proximo preterito de fine, quem fecit cum rege pro custodia terre et heredis Ricardi de Ripariis habenda usque ad legittimam etatem ejusdem heredis, habere faciat Stephano Bauzan xxx. marcas, de dono regis. Et rex, cum sciverit quod eos ei liberaverit, ipsum inde quietum esse faciet. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Salop' quod loco Walteri de Haddenhal', quondam coronatoris ejusdem comitatus, eligi faciat alium coronatorem, qui prestito etc. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Octobris.

Pro Ricardo de Alenzun.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum Cacellarie sue, quod dedit Ricardo de Alenzun custodiam terre et heredum Alexandri de Nevill' usque ad legittimam etatem eorundem heredum, una cum maritagio eorundem, mandatum est vicecomiti Ebor' quod Margeriam, Elenam, Julianam et Ceciliam, filias et heredes predicti Alexandri, quas Mateleona, mater earundem, injuste detinet, ut dicitur, eidem Ricardo reddi faciat indilate. Teste rege ibidem xix. die Octobris.

Pro Willelmo de Valenc'.—Quia executores testamenti Baldewini le Flemeng' non satisfecerunt ad mandatum regis Willelmo de Valenc' de debito, in quo idem defunctus ei tenebatur, mandatum est vicecomiti Leyc' quod, si debitum illud clarum fuerit, illud de bonis que fuerunt ejusdem defuncti levari et eidem Willelmo reddi faciat sine mora. Teste ut supra.

Pro Ebulone de Montibus.—Quia rex talliari fecit dominica per Angliam, mandatum est vicecomiti Surr' quod Ebuloni de Montibus faciat habere racionabile tallagium de tenentibus suis in Waleton' et Ewell', que aliquando fuerunt dominica regis, sicut talliari consueverunt. Teste ut supra.

Pro Bartholomeo de la Chapele.—Eodem modo mandatum est vicecomiti Linc' pro Bartholomeo de la Chapele de maneriis de Hadeclive, Wautham et Belesby. Teste ut supra.

De denariis liberatis Stephano Bauzan.—Philippus Basset liberavit Stephano Bauzan per preceptum regis xxx. marcas de dono regis, de la marcis in quibus idem Philippus regi tenetur de termino Sancti Michaelis proximo preterito, de fine quem fecit cum rege pro custodia terre et heredis Ricardi de Ripariis habenda usque ad legittimam etatem ejusdem heredis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Philippum de predictis xxx. marcas quietum esse faciant. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Warr' quod in pleno comitatu et per assesum ejusdem comitatus eligi faciat unum coronatorem, qui prestito etc. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Octobris.

Pro priorissa de Hegham.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod tres virgate terre cum pertinenciis in Hegham, que fuerunt Thome Cossinberd utlagati pro latrocinio, extiterunt in manum regis per unum annum et unum diem, et quod idem Thomas terram illam tenuit de priorissa de Hegham mandatum est vicecomiti Kanc' quod eidem priorisse de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Johanna de la Bruere.—Quia rex talliari facit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Dereb' quod, si manerium de Cestrefeud' fuerit dominicum regis vel predecessorum suorum, regum Anglie, et consueverit talliari, tunc Johanne Bruere racionabile tallagium habere faciat de tenentibus suis in manerio predicto. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Sumers' pro eodem de manerio de Milcerton'. (fn. 1) Teste ut supra.

De rogis faciendis.—Mandatum est constabulario Bristoll' quod in bosco de Kingesuuode, qui est in custodia sua, faciat habere custodibus operacionum castri regis de Bristoll' buscam, quantum necesse fuerit, ad duos rogos faciendos ad operaciones predictas. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Bernewode faciat habere uxori Jacobi de Aldithel' tres damas, de dono regis. Teste ut supra.

Pro executoribus Radulfi de Picheford'.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Salop' quod, accepta sufficienti securitate ab executoribus quondam Radulfi de Picheford' de reddendis regi debitis, si in aliquibus regi tenebatur die quo obiit, eisdem executoribus de bonis et catallis ejusdem liberam et plenam administracionem habere faciat, ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Roberto de Dacre, captori vinorum regis, quod habere faciat uxori Willelmi de Gardin' unum dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Octobris.

Pro Guyberto de Rue.—Mandatum est Rogero Scissori quod habere faciat Guyberto de Rue unam capam competentem militi cum furrura, de dono regis. Teste ut supra.

De maeremio ad exclusas vivariorum de Wodestok' et Feckenham.— Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Wycchewode, per visum et testimonium viridariorum et forestariorum ejusdem foreste, faciat habere magistro Johanni, cementario, et aliis custodibus operacionum nostrarum de Wudestok', maeremium quantum necesse fuerit ad exclusas vivarii de Wodestok', que de novo dirute sunt, reparandas, per talliam de numero quercuum: et in bosco de la Berte per visum etc. foreste de Feckeham faciat habere predicto Johanni et aliis custodibus operacionum de Feckeham maeremium quantum necesse fuerit ad exclusas vivarii de Feckenham reparandas, per talliam de numero quercuum. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est camerariis Lond' quod sine dilacione faciant habere Ade de Bueles unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

De fustis datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Axiholt faciat habere sacriste Westmonasterii x. fusta ad confeccionem molendini sui de Wendewurth, de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Adam le Harpur, captus et detentus in prisona regis Carl' pro morte Rogeri de Wilton', unde appellatus est, habet breve vicecomiti Cumbr' quod ponatur per ballium. Teste.

Pro Gilberto Taleu.—Quia rex perdonavit Gilberto Taleu sectam pacis que ad regem pertinuit pro morte Willelmi Neyrun, unde rettatus fuit, et idem Gilbertus pro morte illa non fuit utlagatus, nec convictus de eadem, non debet propter hoc exheredari nec catallis suis privari; et mandatum est ballivis Eboraci quod terras et catalla ipsius Gilberti, capta in manum regis occasione predicta, eidem Gilberto sine dilacione reddi faciant. Teste ut supra. Per R. de Turkilby.

De comitatu Linc' tenendo per duos dies.—Quia sepius evenerunt plura pericula post commestionem, quando comitatus Linc' tenebatur per unum diem, rex vult quod decetero teneatur per duos dies, cum opus fuerit, pro periculis predictis evitandis. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod sic fieri faciat et teneri. Teste ut supra.

Pro priore et conventu de Lenton'.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod permittat priorem et conventum de Lenton', percipere decimas suas in novis molendinis regis subtus castrum Noting' si eas percipere solent de veteribus molendinis ibidem nuper existentibus. Teste ut supra.

Pro Johanne de Baillol.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod si manerium de Torkeseye fuerit dominicum regis vel predecessorum suorum, regum Anglie, et consueverunt (sic) talliari, tunc Johanni de Ba[illol] de hominibus suis de eo tenentibus in manerio predicto racionabile tallagium habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Octobris.
Eodem modo mandatum Suff pro eodem de manerio de Ludigland'.

Pro Roberto de Brus.—Eodem modo mandatum est vicecomiti Essex' pro Roberto de Brus de maneriis de Writele et Hatfeud'. Teste ut supra.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod de bladis existentibus in grangiis que fuerunt Fulconis de Coudray in Iyford', que Radulfus filius Nicholai emit de executoribus testamenti ipsius Fulconis, predictum Radulfum liberam administracionem habere permittat. Teste ut supra.

Pro nunciis regis Norwagie.—Mandatum est ballivis de Len quod sine inpedimento hac vice permittat (sic) nuncios regis Norwagie libere transfretare in terram suam cum navi sua et mercandisis suis, quos emerunt et ement in terra Anglie. Teste ut supra.

Pro Ricardo Lungesp' et Jacobo de Aldithel'.—Mandatum est abbati de Persore quod de manerio de Scaldeford', quod occasione mortis Idonee Lungesp' cepit in manum regis, Ricardo Lungesp', Jacobo de Aldithel' et Ele uxori ejus plenam seisinam habere faciat, cum omnibus inde perceptis a tempore quo cepistit (sic) manerium predictum in manum regis. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Octobris.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Axiholt quod in eadem foresta faciat habere Petro de Rivall' tria robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Roberto de Acr', captori vinorum regis, quod de vinis que sunt apud Norht' faciat habere Stephano Bauzan unum dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Octobris.

[m. 1.]

Pro Roberto de Stutevill'.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri precepit quod Robertus de Stutevill' et antecessores sui temporibus regis et Ricardi regis, avunculi sui, et J. patris..... furcas levatas in manerio suo de Aton', et quod hac libertate usi sunt, quod in eis latrones suspendi fecerunt, et quod eedem furce in ultimo itinere justiciariorum regis in comitatu Ebor' minus juste prostrate fuerunt, mandatum est vicecomiti Ebor' quod eundem Robertum furcas in eodem manerio relevare et levatas tenere permittat, ita quod per easdem utatur eisdem libertatibus quibus ipse et antecessores sui temporibus regis et antecessorum suorum, regum Anglie, usi fuerunt. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Octobris.

Pro Alano le Usser.—Mandatum est custodi foreste de Gautriz quod permittat Alanum le Usser capere sex damas in eadem foresta in redeundo versus partes suas ad opus suum, de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Willelmo de Langel', custodi bosci de Cornebir', quod in bosco de Cornebir' faciat habere Henrico de Wengham septem quercus cum pertinenciis ad maeremium inde faciendum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanna de Badesl'.—Quia testificatum est coram rege per Alanum la Zuche, justiciarium Cestrie, quod Alvredus Marescall', rettatus de latrocinio, qui affidavit Johannam de Badel', ut dicitur, arestatus est in comitatu Cestrie, et nondum super aliquo latrocinio convictus, mandatum est escaetori regis in comitatu Warr' quod terram de Badel', quam de hereditate ipsius Johanne occasione retti illius cepit in manum regis, eidem Johanne restituat. Teste ut supra.

De galiis regis custodiendis.—Mandatum est vicecomiti Sussex' quod in propria persona sua, et acceptis secum quatuor legalibus militibus de comitatu suo, accedat usque la Rye ad videndum quod galee regis salvo custodiantur sine deterioracione et deponantur, in domo vel extra, sicut melius custodiri poterunt; et custum quod ad hoc posuerit per visum etc., rex ei faciet allocari. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Octobris.

De cleiis custodiendis et cooperiendis.—Mandatum est vicecomiti Suht' (constabulario de Porecestria cancelled) quod poni faciat fenum inter cleias regis, ne putrescant vel deteriorentur et, si necesse fuerit, eas faciat cooperiri; et custum quod ad hoc posuerit per visum etc. rex ei faciet allocari. Teste ut supra.

Pro Petro de Durantis Thorp.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri precepit quod quatuor acre terre cum pertinenciis in Rideuuare, que fuerunt Walteri Perdu, utlagati pro morte Hugonis capellani, extiterunt in manum regis per unum annum et unum diem, et quod terram illam tenuit de Petro de Durantisthorp, mandatum est vicecomiti Staff' quod eidem Petro de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro abbate de Wautham.—Mandatum est constabulario de Windes' quod per sacramentum proborum etc. diligenter inquiratis si essartum quod concessimus puellis leprosis de Wind', et parcus noster in foresta de Windles' sint sita infra metas paroche (sic) abbatis de Waltham de Windles', necne. Et si sint infra predictas metas, tunc eidem abbati decimas de predicto essarto et de molendino quod est in predicto parco sine difficultate habere faciat. Teste ut supra.

Pro decano Linc'.—Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Dereb' quod habere faciat decano Linc' racionabile tallagium de hominibus suis manerii de . . . . feud, quod aliquando fuit dominicum predecessorum regis, regum Anglie. Teste ut supra.

Pro Alano Zuche.—Eodem modo mandatum est vicecomiti Devon' pro Alano la Zuche de hominibus de eo tenentibus in manerio de Blakethoriton'. Teste ut supra.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod habere faciat Radulfo filio (sic) seisinam manerii de Lyford', tanquam custodi ejusdem manerii, cum omnibus fructibus perceptis a tempore quo cepit manerium illud in manum regis. Teste ut supra.

Pro hospitibus templariorum in Anglia.—Quia liberi hospites Magistri et fratrum milicie Templi in Anglia in civitatibus et burgis tocius regni ab antiquo quieti extiterunt de quolibet tallagio, quando civitates et burgi predicti talliati fuerunt, mandatum est ballivis Norht' quod Radulfum le Champeneis liberum hospitem predictorum magistri et fratrum in villa sua non tallient, nec ipsum ad dandum aliquod tallagium distringant, districtionem, si quam occasione alicujus tallagii super ipsum fecerint, penitus relaxent. Teste ut supra.
Quia liberi hospites Magistri et fratrum milicie Templi in Anglia in civitatibus et burgis tocius regni regis ab antiquo exstiterunt quieti de quolibet talliagio quando civitates et burgi predicti talliati fuerint, rex perdonavit Thome Bof, libero hospiti predictorum magistri et fratrum in Lincoln', xl. solidos ad quos nuper talliatus fuit in eadem villa; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Thomam de predictis xl. solidis quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Octobris.

De custodia terre et heredis Johannis de Seint Cler data.—Rex dedit dilecte sorori sue, Aleysie de Warenn', custodiam terre et heredis Johannis de Seint Cler usque ad legitimam etatem ipsius heredis una cum maritagio ejusdem heredis. Et mandatum est abbati de Persore quod eidem sorori regis, vel certo nuncio suo, de omnibus terris et tenementis que fuerint ipsius Johannis, de quibus idem Johannes fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, cum bladis et omnibus aliis pertinenciis, sine dilacione plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro abbate de Fiscamp'.—Quia rex talliari fecit dominica sua, mandatum est vicecomiti Sussex' quod faciat habere ballivo abbatis de Fiscamp' racionabile tallagium de hominibus ipsius abbatis de maneriis de Brede, Staniges, Suntinges, Ecclesdon', Byry et Wermiggeshurst, que aliquando fuerunt dominica predecessorum regis, regum Anglie. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Linc' pro eodem, de manerio de Naveneby. Teste ut supra.
Et vicecomiti Glouc' pro eodem, de maneriis de Slougtr' et Chiltenham. Teste ut supra.

Pro Henrico de Wengham.—Rex dedit Henrico de Wengham illud dolium vini quod custodes vinorum de Wodestok' ei liberaverunt apud Wudestok' de prestito regis; et mandatum est Roberto de Dacre quod ipsum Henricum inde quietum esse permittat. Teste ut supra.

Pro Thurstano de Perepunt.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod terra de Dafderk', que est in ballia de Culrad, que extenditur ad decem libras per annum ......, et etiam quod esset ad minus nocumentum regis si concederet alicui ex suis terram illam, rex vult quod Thurstanus de Perepunt, cui rex tenetur providere [in] ... libratis terre, habeat terram illam sibi et heredibus suis, faciendo inde regi et heredibus suis servicium feodi unius militis. Et mandatum est justiciario Hibernie quod eidem Thurstano de predicta terra plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Willelmo de Salinis.—Mandatum est vicecomiti Hereford' quod octo boves precii quatuor marcarum, xxxij. porcos precii xvj. solidorum, unum carrum et unam carettam precii xiiij. solidorum, ........ jumentum precii vj. solidorum, et unam ollam eneam precii duorum solidorum, que arestata fuerunt cum Johanne de Frome, qui fuit firmarius ecclesie de Frome, quando idem Johannes captus fuit occasione mortis prioris de Campan', in cujuscumque custodia fuerint, sine dilacione restitui faciat Willelmo de Salmis, . . . . . . . . ejusdem ecclesie. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Lacell' de Oteringham.—Rex memoriter retinet quod occasione serjantiarum alienatarum fecit Willelmum de Lascell' de Oteringham sine judicio disseisiri de undecim bovatis terre cum pertinenciis in Westhausey. Et quia rex non vult quod aliquis de tenemento suo disseisietur nisi judicialiter, mandatum est Thome de Stanford', escaetori regis, quod eidem Willelmo de predicta terra plenam seisinam sine dilacione habere faciat, et rex unicuique jus in eadem vendicanti justicie complementum secundum legem et consuetudinem regni exhiberi faciet. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Reginaldo de Mohun, justiciario foreste, quod in foresta de Rokingham faciat habere Edmundo de Lascy sex damas, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Octobris.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Taillur quod faciat habere uxori Wyberti de Rue unam robam et unam capam furratam, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Roberto de Dacr' quod de vinis regis apud Bristollum faciat habere eidem Wyberto unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled).

[Pro] Willelmo le Cutiller de Hoyland'.—Quia rex concessit Willelmo le Cutiller de Hoyland, mercatori Oxonie, quod toto tempore vite sue quietus sit de omnimodis tallagiis, mandatum est vicecomiti Oxon' quod nullam districcionem pro aliquo tallagio super (fn. 2) assesso faciat, dum tamen tallagium regis propter hoc non minuatur, et districcionem, si quam propter hoc fecerit, penitus remittat. Teste ut supra.

Pro Juliana que fuit uxor Walteri de Bromwic'.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod de bladis et catallis autumpni preteriti que fuerunt Walteri de Bromwyc' in terra sua, quam habuit de dono regis, apud Osewardeby plenam [sei]sinam habere faciat Juliane que fuit uxor ejusdem Walteri, vel certo attornato suo has litteras deferenti. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

[Pro] Willelmo de Fortibus comite Albemarl'.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri precepit quod due acre terre cum pertinenciis in Cumb', que fuerunt Johannis filii Roberti, utlagati pro morte hominis, extiterunt in manum regis per unum annum et unum diem, et quod terram illam tenuit de Willelmo de Fortibus, comite Albemarl', mandatum est vicecomiti Kanc' quod eidem comiti de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

[Pro] Johanne Maunsell'.—Rex concessit Johanni Maunsell', preposito Beverlaci, illas centum solidatas redditus cum pertinenciis in Wurth' quas rex nuper recuperavit in curia sua per consideracionem ejusdem curie versus priorem Sancti Martini Dovor', ut escaetam suam de terris Normannorum, et quam per preceptum regis cepit in manum suam ut escaetam regis. Et mandatum est vicecomiti Kanc' quod eidem Johanni de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Suff' quod loco Johannis filii Roberti, quondam coronatoris ejusdem comitatus, defuncti, eligi faciat alium coronatorem qui prestito etc. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Octobris.

[Pro R]eginaldo de Mohun.—Rex concessit Reginaldo de Mohun quod claudere possit viam que est infra parcum suum de Wiccheford' et aliam viam extra eundem parcum factam; dumtamen non sit ad maximum nocumentum patrie et itinerancium ibidem. Et mandatum est vicecomiti Warr' quod id fieri permittat. Teste ut supra.

[Pro Willel]mo de Fortibus.—Rex dedit respectum Willelmo de Fortibus, comiti Albemarl', de secta quam custos honoris Peverell' ab eo exigit ad curiam regis ejusdem honoris in comitatu Norht' pro manerio de Navesby usque ad octabas Sancti Hillarii. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod respectum illum ei habere faciant. Teste ut supra.

[Pro Waltero] de Cobeham.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod admittant Walterum le Butiller loco Reginaldi de Cobham ad compotum pro eo reddendum de exitibus .... Kanc'. Teste ut supra.

[De quercu]bus datis.—Mandatum est Reginaldo de Mohun quod in foresta de Havering' faciat habere sacriste Westmonasterii sex quercus, et in foresta de Axiholt x. querc[us, ad] maeremium, ad constructionem molendini sui et reparacionem domorum suarum de Wandlesuurth', que nuper casualiter combusta fuerunt, de [dono] regis, nisi illas habuerit tempore G. de Langel', quondam justiciarii foreste, qui de quercubus illis eidem sacriste liberandis breve regis recepit. Teste ....

[De ripariis] commissis custodi [foreste.]—Res commisit Reginaldo de Mohun, justiciario foreste, omnes riparias in ballia sua, que sunt indefense, et que fuerunt indefense tempore ... H. avi regis Anglie. Et mandatum est eidem quod ad hoc decetero diligenter intendat. Teste ut supra.

[Pro abbate et] monachis de [Strat]ford'.—Mandatum est abbati de Persore quod terras abbatis et monachorum de Stratford', quas cepit in manum regis, in manerio de Havering' eisdem abbati et monachis cum catallis suis integre restituat. Teste ut supra.

[De] uno probatore cariando.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod Ricardum Page, probatorem, quam tenet in prisona Roffe, creari (sic) faciat usque Niwegate, liberandum ibidem [custodi] gaiole de Neugate, cui rex mandavit quod ipsum recipiat et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

[De ro]bis datis.—Mandatum est Rogero de Ros quod sine dilacione faciat habere Engeramo de Perci, Willelmo de Monterevell', Arnaldo Fede, Bernardo de . . . . . et quatuor sociis eorundem, et Hugoni de Botihun et Willelmo Belet, robas sicut nuper rex eis precepit, et sicut Henricus de Wengham ei injunxit [ex] parte regis. Teste rege apud Certes' xxvij. die Octobris.

[De vi]nis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis Suht' quod de vinis que sunt in custodia sua faciant habere Henrico de Sacy unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est custodibus vinorum de Rading' pro Johanne de Frethorn' de uno dolio vini. Teste ut supra.

[De querc]ubus ad molen [dina].....—Mandatum est custodi foreste de Lanc', quod faciat habere Thome de Stanford; custodi molend' regis Lanc', vque quercus ad maeremium ad molendin' reparand'. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Galtris, quod faciat habere eidem Thome unam quercum ad molendin' de Esingewald reparand'. T[este....].
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Shirewod', quod faciat habere eidem Thome x. quercus ad molend' de Mammefeld reparand' [......]

Footnotes

  • 1. rectius Milverton.
  • 2. sic. supply eum.