Close Rolls, October 1254

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1254', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 1. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/p1 [accessed 19 April 2024]

Image

In this section

CLOSE ROLLS.

39 HENRY III.

1254.

Clause de anno regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo nono facte coram consilio suo in Anglia dum fuit in partibus Wasconie.

[m. 22.]

De escaetore amovendo.—Quia Simon Druel ita debilis est et senex quod officio escaetoris diucius intendere non potest, mandatum est est (sic) vicecomiti Bed' quod amoto eo ab officio illo Johannem Bossard loco suo intendere faciat. Teste R. comite Cornub' apud Windes' xxix. die Octobris anno etc. xxxix°.

De ponendo per ballium.—Thomas de Merleberge, captus et detentus in prisona regis de Merleberge pro morte Cecilie de la Berton', unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Wyltes' quod ponatur per ballium. Teste ut supra apud Westmonasterium xxx. die Octobris.

Pro Nicholao de Belteby.—Quia rex accepit per inquisitionem quam fieri fecit quod terra quam Adam de Harestanden', qui utlagatus est pro felonia quam fecit, tenuit in Langel' extitit in manu regis per unum annum et unum diem et quod idem Adam terram illam tenuit de Nicholao de Belteby; mandatum est vicecomiti Norhumbr' quod eidem Nicholao de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro episcopo Londoniensi.—Mandatum est justiciariis itinerantibus apud Chelmeresford' quod omnia placita episcopi Londoniensis que ipse coram eis habet Chelmereford' placitari faciant die Mercurii et die Jovis proxima post festum Omnium Sanctorum secundum quod fuerint placitanda. Teste ut supra.

Pro Alicia que fuit uxor Jacobi de Estwode.—Rex concessit Alicie que fuit uxor Jacobi de Estuuode custodiam terrarum existentium in manu regis que fuerunt predicti Jacobi in comitatu Essex' una cum custodia septem filiarum et heredum eiusdem Jacobi, habenda cum omnibus ad predictas terras pertinentibus ad sustentationem eiusdem Alicie et predictorum (sic) heredum usque ad reditum regis in Angliam. Et mandatum est escaetori regis in comitatu predicto quod eidem Alicie de custodia predictarum terrarum plenam seisinam habere faciat sicut predictum est. Teste ut supra.