Close Rolls, June 1256

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1256', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 311-326. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp311-326 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1256

De ponendo per ballium.—Willelmus de Mariny, Robertus filius Ranulphi, Rogerus Horner, Robertus filius Roberti, et Radulfus frater ejus, capti et detenti in prisona regis Linc' pro morte Willelmi de Langeside unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Linc' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Merton' primo die Junii.
Fulco de Huntendon', captus et detentus in prisona regis Cantebr' pro morte Radulfi de Hemmingeford' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Huntend' quod ponatur per ballium. Teste.

De robis datis.—Mandatum est Rogero le Taylur et socio quod Ernaldo de Bovis Villa, consanguineo regis, et socio suo faciant habere robas suas de instanti termino Pentechostes, de dono regis. Teste.
Mandatum est eisdem quod Willelmo Abucun faciant habere robam suam de instanti termino Pentechostes de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Laurencio de Turri, capellano regis Windes', unam robam hac vice de gracia regis. Teste rege apud Merton' primo die Junii.
Mandatum est eisdem quod Hugoni Cauche faciant habere unam robam hac vice de gracia regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod Waltero Wastehuse, pauperi, faciant habere unam robam de russetto hac vice de gracia regis. Teste.
Mandatum est eisdem quod magistro Alberto, cancellario de Mediolano, faciant habere robam integram, videlicet, tunicam, supertunicam et pallium, de dono regis. Teste etc.
Mandatum est eisdem quod Willelmo la Gete faciant habere unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Junii.
Mandatum est eisdem quod magistro Odoni le Carpenter, magistro Willelmo de Wauz, magistro Ricardo cementario regis, magistro Henrico le Fevre, magistro Willelmo le Plumer, magistro Eduuardo le Verrur, et Waltero le Clerk, operariis regis Westmonasterii, et Agnete, uxori magistri Johannis le Macun, faciant habere robus suas contra instans festum Pentechostes de gracia regis speciali, sicut eas prius habere consueverunt. Teste.

De prisonibus custodiendis.—Mandatum est vicecomiti Oxon' quod prisones quos Johannes de Haneberg', ballivus regis de Wodest', ei liberabit, recipiat et salvo custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit. Teste.

De robis datis.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni, socio suo, quod Petro Roberti, Martino de Vivario et Olivero de Aspervyl', militibus, faciant habere tres robas contra instans festum Pentechostes hac vice de dono regis. Teste.

Pro Johanne le Poer.—Rex concessit Johanni le Poer, visori operacionum regis Wodest', quod quamdiu in officio illo permanserit, quietus sit de secta comitatuum et hundredorum regis. Et mandatum est vicecomiti Oxon' et Berk' quod, quamdiu fuerit vicecomes predictorum comitatuum, ipsum Johannem quietanciam illam habere permittat, nullatenus eundem contra hanc concessionem regis in aliquo gravans aut molestans. Teste. Per ipsum regem.

De robis datis.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni de Turri quod Willelmo de Vilers faciant habere unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod Fortunerio de Luk', militi, faciant habere unam robam militi convenientem de dono regis, sicut habere consuevit. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Junii.
Mandatum est eisdem quod Thome de Sancto Laudo, militi, faciant habere unam robam de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod Ade de Greynvyle, justiciario ad custodiam Judeorum assignato, decetero habere habere faciant robam suam sicut alii socii sui, justiciarii Judeorum, percipiunt. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Maudatum est Willelmo Heirun, justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Chirewode faciat habere Petro de Sabaudia xxxta quercus ad maeremium ad grangiam suam de Longa Bininton' relevandam, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Junii.

De roba data.—Mandatum est R. le Taylur et socio suo quod Reymundo de Baret faciant habere robam suam de instanti termino Pentechostes hac vice tamquam uni de militibus nostris familiaribus regis. Teste.

De dolio vini dato.—Mandatum est Philippo Luvel, thesaurario regis, quod Petro Abucun, consanguineo regis, infirmanti, faciat habere unum dolium vini de dono regis. Teste.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham, custodi foreste regis inter pontes Oxon' et Stanford', quod faciat habere magistro Rogero de Raveningham, archidiacono Huntindon', duos damos in foresta regis de Wauberge de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium v. die Junii.

De robis datis.—Mandatum est Rogero le Taillur et socio suo quod cuidam nobili viro, militi de regno Apullie, faciant habere unam robam integram de bono panno cum pertinenciis, et duobus aliis vadlettis de partibus illis similiter habere faciant robas de bono viridi vel de bono morretto cum pertinenciis, et cuidam sollempni nuncio regis Castell' robam integram de bono panno cum pertinenciis, de dono regis; et robas illas liberent valleto J. Maunsell', latori presencium, ad opus eorundem. Teste ut supra.

Pro Huctredo de Bradesawe.—Cum Margeria, que fuit uxor Alani de Bradeshawe, nuper appellasset in comitatu Lanc' Huctredum de Bradeshawe de morte predicti Alani, viri sui, et per finem xx. marcarum, quem idem Huctredus eo tempore fecit cum rege, rex diligentem de morte predicti Alani per vicecomitem ejusdem comitatus fieri fecisset inquisicionem, per quam rex accepit quod predictus Huctredus prefatum Alanum interfecit se defendendo, ita quod aliter evadere non potuit, et rex ipsum Huctredum usque ad primam assisam, cum justiciarii regis in partes illas venirent, tradi preceperit in ballium, eo quod per inquisicionem, quam rex a dicto vicecomite fieri fecit, ipsum Huctredum tunc pleno deliberare noluit, mandatum est Rogero de Thurk' et sociis suis, justiciariis proximo itineraturis in comitatu Lanc', quod, si per inquisicionem quam inde in itinere suo in comitatu predicto fieri facient, invenerint quod predictus Huctredus predictum Alanum occidit se defendendo, sicut predictum est, et non per feloniam, tunc ipsum Huctredum de morte predicta quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium vj. die. (fn. 1) Per Henricum de Bathonia.

De quercubus ad pontem Windes'.—Mandatum est Godefrido de Liston', custodi foreste regis de Windes', quod in predicta foresta faciat habere Johanni Andree, Radulfo le Roc', Radulfo le Clerc et Roberto Marscallo de Windes', quos rex deputavit ad relevandum pontem Windes', xij. bonas quercus ad eundem pontem inde faciendum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Glouc'.—Quia Johannes de Gisorc', quondam camerarius regis London', significavit regi per litteras suas quod de quinque doliis vini que Johanni de Glouc', cementario regis, per preceptum regis liberasse debuit pro quinque doliis vini ab eo captis ad opus regis quando ultimo fuit apud Oxoniam, nondum liberavit eidem Johanni nisi duo dolia vini tantum, mandatum est Philippo Luvel, thesaurario regis, quod eidem Johanni residua tria dolia vini sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Junii.

De cumulo dato ad fabricam capelle Sancte Marie apud Sanctum Martinum Lond'.—Rex vult cumulum capelle Beate Marie ad orientem novi operis Westmonasterii prosterni et opus lapideum ejusdem capelle ad similitudinem predicti novi operis proportionaliter exaltiri, et rex cumulum et plumbum predicte capelle cum trabibus et aliis lignis ejusdem cumuli dedit nove capelle Beate Marie incepte apud Sanctum Martinum Magnum London'. Et mandatum est Eduuardo de Westmonasterio et magistro Johanni de Glouc', cementario regis, quod quamcitius cumulus ille prostratus fuerit, illum cum predictis pertinenciis suis liberari faciat Wiberto de Kanc' et magistro Thome de Wautham, canonicis ecclesie Sancti Martini Magni ejusdem loci, ad fabricam predicte capelle ibidem incepte, de dono regis. Teste ut supra.

De denariis liberandis Artaldo de Sancto Romano.—Mandatum est priori et conventui de Abbendon' quod illas cclta marcas, quas regi debent ad instans festum Beati Petri ad Vincula de fine D. marcarum pro habenda custodia prime vacacionis domus sue, liberari faciant Artaldo de Sancto Romano, custodi garderobe regis, ad faciendum inde quod rex ei injunxit. Et hoc non omittant. Teste ut supra.

De quercubus ad operaciones castri Glouc'.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene faciat habere custodibus operacionum castri regis Glouc' sex quercus ad maeremium ad easdem operaciones inde faciendas. Teste.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Venuz, custodi foreste regis de Axiholt, quod in eadem foresta faciat habere R. comiti Cornubie, fratri regis, xij. quercus cum omnibus escaetis suis de dono regis. Teste.

De custodibus vinorum regis apud Haveryng'.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod vina regis que sunt in custodia sua apud Haveryng' liberari faciat custodibus vinorum regis ibidem quos rex per ballivum ejusdem manerii eligi precepit, et committat eisdem custodibus custodiam et administracionem celarii regis in eodem manerio, salvis eidem Ricardo custodia aliorum domorum regis ibidem. Teste ut supra.
Et mandatum est predicto ballivo quod de probioribus hominibus ejusdem manerii eligi faciat iiij. homines ad custodiam vinorum predictorum, sicut predictum est.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Blakemor' quod in eadem foresta faciat habere Gilberto de Preston' duos damos de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Junii.

De vinis cariandis.—Mandatum est Philippo Lovel, thesaurario regis, quod de vinis regis London' sine aliqua dilacione liberet vicecomitibus London' xxxv. dolia vini ad cariandum ex eis quinque dolia usque Guldeford' et xxx. dolia usque Henleg', sicut rex eis mandavit. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Willelmus Brond, captus et detentus pro transgressione piscarie in vivario regis de Selveston', habet breve vicecomiti North' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De capriolis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de La Bere quod in eadem foresta faciat habere Alesie, uxori Edmundi de Lacy, quinque capriolos de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste sue de Bernewod', quod in eadem foresta faciat habere abbati Westmonasterii octo damos in quibus rex ei tenetur singulis annis per cartam suam. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Junii.
Mandatum est eidem quod in predicta foresta de Bernewod faciat habere Radulfo filio Nicholai quatuor damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro magistro Willelmo de Saundon'.—Rex concessit magistro Willelmo de Saundon', coco suo, custodiam duarum partium terrarum et tenementorum que fuerunt Gilberti de Lesteneston', qui de rege tenuit in capite, Alinam et Julianam, filias et duas heredum predicti Gilberti jure hereditario contingentium, habendam et tenendam usque ad legitimam etatem predictarum Aline et Juliane una cum maritagio earundem. Et mandatum est Johanni Walleram', escaetori suo citra Trentam, quod eidem magistro Willelmo de predicta custodia plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est, salva Matillidi, qui fuit uxor predicti Gilberti, racionabili dote sua de terris predictis. Teste ut supra apud Westmonasterium vij. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode quod in eadem foresta faciat habere Sibille Giffard' tres damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi ejusdem foreste quod in eadem foresta faciat habere Johanni filio Galfridi iiijor damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Whitlewode quod in eadem foresta faciat habere eidem Johanni duos damos de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Junii.

De ponendo per ballium.—Girardus le Careter, Nicholaus de Ponte, Hugo Hayne, et Hugo de Hich', capti et detenti in prisona regis de Rading' pro morte Radulfi le Deveneys unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Berk' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Bello Campo.—Rex de D. marcis, quas Willelmus de Bello Campo de Bedeford regi promisit coram justiciariis regis ad custodiam Judeorum assignatis, dedit ei respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram, ita quod eas tunc reddat in garderoba regis ad aurum inde emendum. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod respectum illum ei habere faciant. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis Roteland' quod in eadem foresta faciat habere Willelmo Lungesp' iiijor damos de dono regis. Teste.

De passagio magistri Rustandi.—Mandatum est vicecomiti Kanc' quod magistro Rostando, domini Pape subdiacono et capellano, revertenti ad curiam Romanam, faciat habere festinum passagium suum in portu Dovor'. Et, cum rex sciverit custum quod ad passagium illud posuerit, faciet ei allocari. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Junii.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Kenefar' quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Plesset', comiti Warr', iij. cervos de dono regis. Teste ut supra. Per priorem de Novo Burgo.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis Essex' quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Saunford' duos damos de dono regis. Teste.

De cervis et damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Willelmum Lovel, Ricardum de Candevr', Henricum de Caundevr' et Willelmum de Caundevr', venatores suos, ad capiendum in balliva Avicie de Columbar', custodi (sic) foreste regis de Cette, quatuor cervos et decem damos ad opus regis. Et mandatum est eidem Alicie quod ipsos ad hoc admittat, et eis ad hoc consilium et auxilium apponat. Teste ut supra.

Pro hominibus Wygan.—Cum rex per cartam suam concesserit Johanni Maunsell', preposito Beverlaci, quod villa sua de Wygan sit liber burgus imperpetuum, mandatum est justiciariis regis proximo itineraturis apud Lane' quod homines ejusdem ville permittat (sic) in eodem itinere suo placitare coram eis omnia placita que ad coronam regis pertinent per xij. homines de se ipsis, sicut alii homines de ceteris liberis burgis hujusmodi placita placitare debent et consueverunt; salvis regi in omnibus que ad regem inde pertinent. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Junii. Per' Henricum de Bathonia.

[m. 8.]

Pro electo Sancti Benedicti de Hulmo.—Rex remisit electo et conventui Sancti Benedicti de Hulmo xlv. libras. ij.s. xiij.d. ad quos Johannes de Swyneford et vicecomes Norf' appreciaverunt blada in grangiis et carucas ipsorum electi et conventus tempore quo predicti Johannes et vicecomes custodiam predicte abbacie habuerunt postquam rex eidem electo seisinam predicte abbacie reddi precepit. Et mandatum est vicecomiti predicto quod ipsum electum et conventum de predicta pecunia quietos esse permittat: et obligacionem, quam ab eis inde cepit, eis sine dilacione restituat. Et rex hoc idem predicto Johanni injunxit. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Wauberge quod in eadem foresta faciat habere Warino de Bassingburn' tres damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Henrico de Wengham.—Rex dedit Henrico de Weng' illos quinque pannos ad aurum quos Rogerus le Taylur et Hugo de Turri eidem Henrico tradiderunt. Et mandatum est eisdem Rogero et Hugoni quod ipsum Henricum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium x. die Junii.

De denariis mittendis ad regem.—Mandatum est Roberto Waler', constabulario regis Sancti Briavelli, quod sine dilacione venire faciat in garderobam regis lxta libras de arreragiis ballive sue de termino Pasche proximo preterito, liberandas custodibus ejusdem garderobe. Et, cum eas ibi liberaverit, rex eas faciet allocari. Teste ut supra.

De milite faciendo.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni socio suo quod Willelmo de Hida et socio suo, quos rex cingulo milicie decorabit in festo Assumpcionis Beate Marie proximo futuro, faciant habere ea que ad novam miliciam suam pertinent, prout rex aliis novis militibus invenire consuevit. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Junii.

De roba data.—Mandatum est Rogero Cissori et Hugoni de Turri quod Emerico de Senevyle faciant habere robam suam de termino Pentechostes proximo preterito, sicut aliis terminis habere consuevit. Teste ut supra.

De passagio Garsie Martini.—Mandatum est vicecomiti Kanc' quod Garsie Martini, nuncio illustris regis Castelle, revertenti ad partes suas cum quatuor equis festinatum passagium apud Dovor' habere faciat. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, rex faciet ei illud allocari. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Junii.

Pro Simone Potyn.—Rex ad instanciam fratris Johannis de Dya, penitenciarii domini Pape, perdonavit Simoni Potyn evasionem Willelmi de Wilmynton', capti et detenti in prisona regis Roff' pro latrocinio commisso ad Seaccarium regis London' anno etc. xxxv., que quidem evasio dicto Simoni imponebatur. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Simonem de una marca, que ab eo exigitur per summonicionem Scaccarii pro evasione predicta, quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro exequtoribus Thome de Dunolm'.—Quia constat regi quod loco xx. s. ad quos Thomas de Dunolm' coram Willelmo le Bretun et sociis suis, justiciariis regis ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatu Huntendun, amerciatus fuit pro defalta, continentur in extracta itineris predicti xx. libre per errorem intervenientem in extracta predicta, mandatum est baronibus de Scaccario quod exequtores dicti Thome de predicta misericordia per xx. solidos quietos esse faciant. Teste ut supra. Per Henricum de Bathonia.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Whicchewode quod in eadem foresta faciat habere Artaldo de Sancto Romano, persone ecclesie de Wotton', xx. quercus ad maeremium de dono regis, ad domos suas ibidem reparandas. Teste ut supra. Postea mandatum fuit ballivis de Wodest' quod quercus illas eidem Artaldo habere faciant in boscis de Pyneslegh' et Buresl', et dicto custodi de Whicchewode quod de illis quercubus nichil ei liberet.

De ponendo per ballium.—Willelmus le Oyselur, captus et detentus in prisona regis Warrewik' pro morte Cecilie de Braunceston unde rettatus est, habet breve vicecomiti Leic' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Cum rex concesserit Guidoni de Lezignan', fratri suo, custodiam terrarum et tenementorum que fuerunt Henrici le Chamberleng', qui de rege tenuit in capite, habendam usque ad legitimam etatem ipsius (sic) Henrici, salva uxori ejusdem Henrici racionabili dote sua de eisdem terris et tenementis, mandatum est vicecomiti Linc' et escaetoribus ejusdem comitatus quod omnes exitus et proventus quos inde receperunt a tempore quo post mortem dicti Henrici dicte terre capte fuerunt in manum regis eidem Guidoni sine dilacione habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Junii.

De robis datis.—Mandatum est Rogero Cissori et Hugoni quod, nisi Guido Peverel' habuerit de garderoba regis robas suas de terminis Natalis Domini et Pentechostes anni etc. xxxix., tunc ei robas illas cum pertinenciis sine dilacione habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Junii.

De novo milite faciendo.—Mandatum est eisdem quod Petro de Rivall', nepoti Petri de Rivall' clerici regis, quam rex ad instanciam ejusdem clerici sui cingulo milicie decorabit in festo Assumpcionis Beate Marie proximo futuro, faciant habere ea que ad novam miliciam suam pertinent honorifice. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Junii.

De roboribus datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste regis Essex' quod in eadem foresta extra parcum de Haveryng' faciat habere Henrico de Wengham, decano Sancti Martini London', vij. robora, et Wiberto de Kancia quinque robora, et Rogero de La Leg' duo robora, ad focum suum de dono regis.
Mandatum est Godefrido de Liston', custodi foreste regis de Windes', quod in eadem foresta faciat habere Willelmo Taylard, sacriste Westmonasterii, vij. robora ad ardendum, de dono regis. Teste.

Pro Willelmo de Valers.—Mandatum est Philippo Lovel, Henrico de Bathonia, et justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod de annuis debitis que debebantur Aaron filio Abrahe, Judeo defuncto, assignari faciant Willelmo de Valers, vatletto Edmundi filii (fn. 2) xij. libras annui et perpetui redditus in partem xv. libratarum terre quas rex ei promisit pro bonis rumoribus quos regi retulit de nascencia Katerine filie regis. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Junii. Per reginam.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Essex' quod in eadem foresta, extra parcum Havering', faciat habere Roberto filio Fulconis vj. bonas quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni de Turri quod Eduuardo le Curigien faciant habere unam robam de dono regis hac vice. Teste.

De quercubus ad operaciones castri de Brug'.—Mandatum est foreste regis de Scistleg' quod in eadem foresta regis faciat habere Hugoni de Acovr', vicecomiti Salop', x. quercus ad maeremium ad emendacionem castrorum regis de Brug' et Salop'. Teste.

De ponendo per ballium.—Radulfus Bruning', captus et detentus in prisona regis de Cruce Roes' pro morte Roberti le Serjaunt unde rettatus est, habet breve vicecomiti Hertf' quod ponatur per ballium. Teste.

De dolis vini dato.—Mandatum est Willelmo de Haselbech', camerario regis London', quod Wiberto de Kanc' faciat habere unum dolium boni vini de dono regis. Teste.

De denariis mittendis ad regem.—Mandatum est vicecomiti Suth' quod de ultimo itinere justiciariorum regis itinerantium in comitatu predicto sine dilacione levari faciat ad opus regis c. libras, et eas regi habere faciat apud Wintoniam in vigilia instantis festi Sancti Johannis Baptiste ad ultimum. Et hoc, sicut se ipsum et sua diligit, non omittat. Et, cum pecuniam illam regi liberaverit, rex faciet ei habere breve de Liberate. Teste rege apud Merton' xviij. die Junii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Wiltes' de cc. marcis regi mittendis usque Clarendon' vel alibi ubi rex fuerit infra octabas festi predicti ad ultimum de itinere justiciariorum regis ultimo itinerantium in comitatu predicto.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Mufichet, senescallo foreste Essex', quod in eadem foresta faciat habere magistro Willelmo de Luchefeud', canonico London', ij. damos, magistro Nicholao de Plumpton', clerico nostro, ij. damos, magistro Rogero de Cantelupo j. damum, magistro Johanni de Cadamo j. damum, vel eorum certis nunciis, de dono nostro. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni de Turri quod Martino de Wilton', Willelmo de London', Edmundo de London', Laurencio de Westmonsterio, Radulfo de Sancto Albano, Waltero de Sussex', capellanis regis ministrantibus in capellis regis apud Westmonasterium, faciant habere sex robas, videlicet, unicuique eorum unam robam, hac vice de gracia regis speciali. Teste.

De quercubus ad operaciones castri regis Dovor'.—Cum rex nuper dedisset in mandatis Ricardo de Muntfichet quod in bosco regis de Colecestr' liberari faceret vicecomiti Essex' 1. quercus, cariandas usque Dovor' ad operaciones regis ibidem, mandatum est predicto Ricardo quod, preter illa lta quercus, liberari faciat dicto vicecomiti alias lta quercus unacum quercubus dudum prostratis in dicta foresta Colecestr' tempore quo Johannes de Grey fuit constabularius castri regis Colecestr'; ita quod in universo habeat c. quercus; cui rex mandavit quod eas recipiat et cariari faciat prout rex ei injunxit. Teste rege apud Merton' xviij. die Junii.

Mandatum est vicecomiti Kanc' quod in bosco regis de Mereden, per consilium magistri Alexandri, carpentarii regis, prosterni faciat xx. quercus ad maeremium ad operaciones castri regis Roff' inde faciendas. Teste. (Cancelled) vacat.

De vino dato.—Mandatum est Petro de Gisorc' quod de vinis que in instantibus nundinis Sancti Ivonis capiet ad opus regis, faciat habere Rogero Scissori unum dolium vini de dono regis. Teste rege apud Geudef' xjx. die Junii.

Pro Waltero de Curtray.—Mandatum est Philippo Luvel quod in partem solucionis debitorum in quibus tenetur Waltero de Curtray faciat habere ei centum solidos ad se sustentandum et familiam suam usque ad festum Sancti Michaelis proximo sequens; faciat eciam habere ei unam robam vel denarios ad eamendam (sic) de dono regis. Et rex breve de Liberate super hoc ei habere faciet. Teste ut supra.

De denariis liberandis ad empciones faciendas in diversis nundinis.—Mandatum est Gilberto de Cheyl' quod illas xlta marcas, quas solvere debet ad Scaccarium regis citra festum Sancti Petri ad Vincula, liberet Rogero de Ros et Hugoni de Turri ad quasdam empciones in nundinis Sancti Botulphi ad opus regis faciendas: et eas ei in debitis que regi debet allocari faciet. Teste ut supra.
Et mandatum est Philippo Luvel quod ipsum propter hoc non occasionet. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum suorum apud Suhamt' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Johanni de Frethorn' unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Bradene quod in eadem foresta faciat habere Patricio de Chadurcis tres damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi foreste Essex', quod in eadem foresta faciat habere Simoni Passelewe duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De denariis liberandis ad empciones faciendas in diversis nundinis.—Mandatum est Thome de Copmanwra, excaetori in comitatu Lancastrie, quod omnes denarios quos recepit de exitibus ballive sue in comitatu predicto post mortem Thome de Stanford' venire faciat usque Sanctum Botulphum et liberare (sic) ibidem Rogero de Ros et Hugoni de Turri ad faciendum inde quasdam empciones ad opus regis in nundinis Sancti Botulphi: et, cum rex sciverit summam denariorum illorum per litteras patentes ipsorum Rogeri et Hugonis, eos ei allocari faciet. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est ballivis et prepositis de Esingewaud quod omnes denarios quos receperunt etc. ut supra.
Eodem modo mandatum est ballivis et prepositis de Mammesfeud quod omnes denarios quos receperunt etc. ut supra.

Pro Radulfo de Stanes et Petro de Kingestone.—Mandatum est Willelmo de Haselbech', camerario Lond', quod, de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Radulfo de Stanes unum dolium vini pro uno dolio vini quod ab eo capi fecimus ad opus nostrum quando ultimo fuimus apud Windes'; faciat eciam habere de eisdem vinis Petro de Kingeston' unum dolium vini pro uno dolio vini quod similiter ab eo capi fecimus ad opus nostrum quando ultimo fuimus apud Kenyton'. Teste rege apud Geudef' xx. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Hanebergh' et Petro de Legh' quod faciant habere magistro Johanni de Glouc', cementario regis, duas quercus in bosco de Pynele et duas quercus in bosco de Rokeswode de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Canok' quod in eadem foresta faciat habere Philippo Luvel sex damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Cok filio Abrahe.—Rex oblatum quod Cok' filius Abrahe fecit coram Henrico de Bathonia, Philippo Luvel, Simone Passelawe, Ada Greynvill' et Thoma Sperun ad opus regis de xx. marcis auri regi solvendis in forma quam regi per litteras suas singnificaverunt, acceptat, dum tamen idem Kok regi respondeat de auro et argento de quibus ipse et uxor ejus convinci poterunt per Christianos et Judeos ipsos habuisse de catallis predicti Abrahe, patris sui. Teste ut supra.

Pro Henrico Snow.—Rex Jacobo Fresel, custodi episcopatus Sar'. Quia bone memorie W. quondam Sarisburiensis episcopus concessit Henrico Snow sexaginta solidos et decem denarios singulis annis pereipiendos de redditibus pertinentibus ad domos suas Sancte Brigide pro custodia earundem domorum; et capitulum Saris' concessionem illam confirmavit per cartam suam quam inspeximus, vobis mandamus quod de redditu illo ei persolvi faciatis pecuniam predictam, quamdiu predictus episcopatus vacans fuerit et in manu nostra, sicut eam percipere consuevit tempore predicti episcopi, et sicut in carta predicti episcopi et capituli plenius continetur; et nos eam vobis faciemus allocari. Teste ut supra.

Pro Roberto de Stafford.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod Robertus de Stafford soluit in garderoba nostra per preceptum nostrum apud Geldeford' Artaldo de Sancto Romano, custodi ejusdem garderobe, die Mercurii proxima ante Nativitatem Beati Johannis Baptiste ad aurum emendum, (fn. 3) ad quas idem Robertus amerciatus fuit coram nobis pro quadam transgressione. Et ideo vobis mandamus quod ipsum inde quietum esse faciatis. Teste apud Geldef' xxj. die Junii.

De parco de Geldef' emendando.—Mandatum est Nicholao le Marescall, Roberto Hereman, Roberto Jacobi et Waltero Balan quod parcum regis de Geldef', ubi necesse fuerint (sic), claudi faciant, ad quas faciendas (fn. 4) duas vel tres quercus de eodem parco, secundum quod viderint expedire, vendi faciant. Teste ut supra.

De maeremio ad operaciones de Geudeford.—Mandatum est custodi parci regis de Geldef' quod in eodem parco faciat habere custodibus operacionum regis de Geldef' maeremium ad perficiendum defectus earundem operacionum et buscam ad quendam rogum faciendum. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Willelmus Whyting', et Willelmus filius ejus, capti et detenti in prisona regis Warr' pro morte Arn' de Torp' unde rettati sunt, habent litteras vicecomiti Warr' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Johanne le Gerlander.—Rex dedit Johanni le Garlander unum denarium per diem quem Rogerus de Notingh', quondam serviens regis, habuit ad vitam suam, percipiendam (sic) eidem Johanni ad totam vitam suam eodem modo quo predictus Rogerus illam (sic) percipere consuevit, si sit antiqua elemosina constituta. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod dictum denarium eidem Johanni habere faciant, sicut predictum est. Teste ut supra.

[m. 7.]

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Penber' quod in eadem foresta faciat habere fratribus predicatoribus Wintonie x. quercus ad maeremium cum escaetis suis, ubi eis commodius videbitur, ad refectorium suum perficiendum, de dono regis. Teste apud Wintoniam xxiij. die Junii.

De vino dato.—Mandatum est Willelmo de Haselbech', camerario suo Lond', quod de vinis regis que cepit vel capturus est ad opus regis Lond' sine dilacione faciat habere magistro Henrico versificatori unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De vinis capiendis et cariandis ad opus regis.—Mandatum est eidem quod sine dilacione capiat ad opus regis in balliva sua cclxviij. dolia vini et ea liberet vicecomitibus Lond', carianda ad loca diversa sicut rex eis injunxit. Teste ut supra.

Quia rex et regina jam venerunt usque Wyntoniam et defectum vinorum ibidem habent, mandatum est Rogero le Flemeng', custodi prise regis apud Suhamt,' quod de novies viginti et xij. doliis vini que per ipsum capi et vicecomitibus regis Suhamt' et Wyltes' acquietari precepit, liberet ballivis Suhamt' vij. dolia vini, carianda cum omni celeritate ad regem usque Wintoniam una cum aliis doliis vini que ab eo capi et dictis ballivis liberari nuper precepit, sicut rexeis injunxit. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ade de Everingh', custodi foreste de Shyrewode, quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Lessinton' quinque damos de dono regis. Teste rege apud Wintoniam xxiiij. die Junii.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex Johanni de Lessinton', salutem. Sciatis quod injunximus Ade de Everingham, custodi foreste nostre de Shyrewode, quod permittat vos capere in eadem foresta lx. damos vel plures, si videretis expedire, ad opus nostrum. Et ideo vobis mandamus quod predictos lx. damos vel plures, si videritis expedire, capiatis, quos, cum ceperitis, liberari faciatis vicecomiti Noting', cui precepimus quod illos a vobis recipiat et saliri et cariari faciat usque Westmonasterium contra festum Sancti Edwardi proximo futurum. Teste rege apud Wintoniam xxv. die Junii.
Et mandatum est predicto Ade de Everingham quod vos ad hoc admittat, et ad predictos damos capiendos consilium et auxilium vobis impendat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Venoiz, custodi foreste de Axiholt, quod in predicta foresta faciat habere Roberto de Sancto Johanne quatuor damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto le White.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Monstravit nobis Robertus le Whyte de Phythesl' quod ipse tenetur nobis in maxima quantitate pecunie, que ab eo exigitur per summonicionem Scaccarii nostri de quodam modico tenemento quod est in (fn. 5) manu sua, de quo infra breve tempus nullo modo pecuniam illam posset levare. Compatientes igitur paupertati sue, vobis mandamus quod terras et tenementa sua extendi faciatis, et secundum valorem illorum ei racionabiles terminos de pecunia illa nobis solvenda nomine nostro concedatis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Lessinton'.—Quia constat regi per litteras Philippi Luvel Henrico de Wengh' directas quod stipendia duorum vigilum et duorum portariorum in castris regis de Pykering' et Scardeburgh' consueverunt allocari custodibus predictorum castrorum, unde predicti vigiles percipiunt per diem tres denarios et predicti portarii iiij. denarios, mandatum est baronibus de Scaccario quod allocari faciant Johanni de Lessint' stipendia predicta a tempore quo habuit custodiam predictorum castrorum, sicut aliis custodibus allocari consuevit. Teste rege apud Wintoniam xxvij. die Junii.

Pro Guidone de Rupe Forti.—Rex dedit et concessit dilecto et fideli suo Guidoni de Rocheford' quinque robora singulis annis quoad vixerit, percipienda in foresta regis de Kingeswod', ad focum suum. Et mandatum est Ricardo de Munfichet, senescallo foreste regis Essex', quod eidem Guidoni vel certo attornato suo predicta robora habere faciat, sicut predictum est. Et, si opus habuerit, ulteriorem succursum eidem faciat de subbosco regis ejusdem foreste ad focum suum, de dono regis, prout viderit expedire. Teste ut supra.

De saltatoriis aperiendis.—Mandatum est Johanni de Hanebergh' et Petro de Legh', custodibus manerii de Wodestok', quod, statim visis litteris istis, omnia saltatoria parci de Wodestok' inter predictum parcum et forestam aperiri faciant, ita quod fere regis libere possint intrare et exire. Et ipsa saltatoria taliter aperta teneat (sic) usque ad festum Assumpcionis Beate Marie proximo futurum, vel donec a rege aliud habuerit mandatum. Teste ut supra.

Pro Guidone de Rupe Forti.—Mandatum est custodi foreste de Whicchewode quod in eadem foresta faciat habere Guydoni de Rupe Forti quatuor damos et decem carettatas clausture de dono regis. Teste ut supra xxix. die Junii.

Pro Willelmo de Valenc'.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod, quando dedimus dilecto fratri nostro, Willelmo de Valenc', manerium de Kentewell', non fuit intencionis nostre quod ipse responderet nobis de debitis in quibus domini et heredes ejusdem manerii nobis prius tenebantur, maxime cum illud eidem fratri nostro libere et quiete dederimus in partem solucionis annui redditus quem ei solvere tenebamur ad Scaccarium nostrum. Et ideo volumus et vobis mandamus quod ipsum fratrem nostrum et heredes suos de debitis que ab eo exigitis occasione predicti manerii penitus quietos esse faciatis. Teste rege apud Wintoniam xxviij. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo Heyrun, justiciario foreste sue ultra Trentam, quod in foresta regis Norhumbr' faciat habere P. comiti Dumbar' sex damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Willelmo Heyrun, justiciario suo foreste ultra Trentam, quod loco sex cervorum quos rex dedit comiti Patricio tempore quo Johannes de Lessinton' fuit justiciarius, quos adhuc non habuit, ut dicit, faciat habere eidem comiti sex damos de dono regis. Teste ut supra.

De defectibus in castro regis Noting' videndis.—Rex mandavit Johanni de Lessinton' et Wyllelmo Heyrun quod personaliter accedant ad castrum regis Notingh' et ad manerium regis de Clypston' ad videndum defectus eorundem castri et manerii reparacione necessaria indigentes; et operaciones eorundem defectuum, prout melius ad opus regis viderint expedire, committant aliquibus ad tascam faciendas. Rex eciam mandavit Willelmo Heyrun quod maeremium, quantum ad hoc fuerit necessarium, in foresta regis de Shyrewode liberari faciat. Et mandatum est vicecomiti Noting' quod operaciones defectuum predictorum in forma predicta fieri faciat. Et, cum rex sciverit custum per testimonium predictorum Johannis et Willelmi, illud ei faciet allocari. Teste rege apud Wintoniam xxx. die Junii.
Et mandatum est Johanni de Lessinton' quod una cum Willelmo Heyrun ad castrum Noting' et manerium de Clypston' accedat ad videndum defectus etc. ut supra, et operaciones illas committat ad taschiam faciendas, prout sua discretio ad opus regis viderit expedire. Teste ut supra.
Et mandatum est predicto Willelmo quod una cum eodem Johanne personaliter accedat etc. ut supra; et maeremium, quantum per visum et estimacionem predicti Johannis et aliorum proborum et legalium hominum ad operaciones predictas fuerit necessarium, in foresta de Shyrewode ad easdem operaciones habere faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Chete quod faciat habere Fratribus Minoribus Wyntonie x. quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis in foresta de Chete, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Axiholt quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Mungager, clerico A. Wintoniensis electi, vj. quercus cum escaetis suis ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro rege De pictura.—Rex in presencia magistri Willelmi Pictoris, monachi Westmonasterii, nuper apud Wintoniam ordinavit et providit quandam picturam faciendam apud Westmonasterium in garderoba ubi capud suum lavari consuetum est, de rege qui per canes suos rescussus fuit de sedicionibus ab hominibus suis adversis eundem regem prolocutis, de qua quidem pictura vobis, Edwarde de Westmonasterio, rex alias litteras destinavit. Et mandatum est Philippo Luvel, thesaurario suo, et predicto Edwardo de Westmonasterio quod eidem magistro Willelmo sumptus et custum ad predictam picturam faciendam sine dilacione habere faciant. Et, cum custum illum sciverit, rex breve de Liberate eis inde habere faciet. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. month erased.
  • 2. supply regis.
  • 3. (sic) sum omitted.
  • 4. faciend' in MS.
  • 5. in repeated.