1217, membranes 13d, 12d, 10d, 8d, 6d, 5d, 4d, 3d, 2d

Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 1, 1216-1225. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1901.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'1217, membranes 13d, 12d, 10d, 8d, 6d, 5d, 4d, 3d, 2d', in Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 1, 1216-1225, (London, 1901) pp. 108-116. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-pat-rolls/hen3/vol1/pp108-116 [accessed 12 April 2024]

In this section

1217, membranes 13d, 12d, 10d, 8d, 6d, 5d, 4d, 3d, 2d

1217.[m. 13d.]

Rex omnibus fidelibus suis de Rya, salutem. Accessit ad W. Marescallum et alios de consilio nostro magnates, dilectus et fidelis noster, Philippus de Albiniaco, dux milicie Christi, hac die Dominica proxima post festum Sancti Math [ie] apostoli, usque Dorking, qui nos de hiis que nuper acciderunt in partibus de Rya plenius certificavit, unde vobis mandamus rogantes quatinus, in Deo mercem habentes, nullatenus desolemini in hiis que casu infortu [i] to ita acciderunt, set tanquam fideles et immutabiles, bonis inceptis vestris constanter perseveretis, procurantes, quibuscumque modis poteritis, quod inimici nostri nullum de vobis habeant obsidem vel aliquam eis faciatis securitatem contra nos et fidem nostram, quia infra dies paucas majorem quam credere velitis succursum [habebitis]. Misimus enim ad vos, in succursum vestrum, venerabilem patrem nostrum, P. Wintoniensem, comitem W. Marescallum, rectorem nostrum, R. comitem Cestrie, W. comitem de Ferrariis, W. comitem Albemarle, W. de Lacy, H. et R. de Mortuo Mari, W. et R. de Clifford, W. de Bello Campo, J. de Monum[uta] et ceteros barones de Marchia, necnon et W. de Harec [urt], E. de Cygony, W. de Cantilupo, Falkesium de Breaute, R. de Veteri Ponte et Ricardum filium Regis, cum multitudine militum, servientium et balistariorum, et Wallencium et maxima armatorum potencia, et nos, unacum domino legato et clero et crucesignatorum multitudine, in manu forti ad succursum vobis faciendum, festinamus, nec vos terreat vel moveat jactura vel dispendium, quia preter meritum quod a Deo estis recepturi, omnia dagna et incommoda vestra vobis peroptim [e] remunerabimus. Et quoniam etc. Teste, apud Dorking, xxviij die Februarii.

[m. 12d.]

W. Marescallus comes Penbrochie, Walterus de Lascy, Willelmus de Cantilupo et Falkesius de Breaute, nobilibus viris et amicis karissimis, W. Comiti Sarrisburie, et W. Marescallo, juniori, salutem. Noveritis quod nos, tactis sacrosanctis, juravimus quod convencionem prolocutam inter dominum nostrum H. regem Anglie illustrem et nos, pro posse nostro firmiter et absque malo ingenio, teneri faciemus. Et ideo vobis mandamus quod, secure et sine dilacione aliqua, ad nos venire festinetis, et cum ad nos veneritis, faciemus vos absolvi a domino Cicestrensi episcopo, cui a domino papa et domino legato plenaria potestas commissa est absolvendi ad fidem et servicium domini regis revertentes. Et in hujus rei testimonium, has litteras nostras patentes vobis mittimus. Valete.

Nobili viro Lodovico, primogenito regis Francie, W. Marescallus, comes Penbrochie, et consilium domini regis Anglie, recta sapere et novissima providere. Noveritis quod ad diem quem statuistis apud Roffam, die Jovis in crastino Sancti Petri, fuerunt H. de Burgo, justiciarius Anglie, et emendatores nostri ad emendaciones capiendas et faciendas de intercepcionibus factis in prima treuga et secunda, et ad treugam faciendum observare et tenere. Ubi venit ad eos, solus, frater Isembardus, capellanus vester, cum litteris vestris, per quas significastis quod ei fides adhiberetur indubitata super hiis que diceret ex parte vestra, qui dixit quod treugam teneretis, et citavit nos ex parte vestra et per sacramenta nostra quod treugam teneremus. Et ideo hoc vobis significamus, quia volumus quod sciatis quod treugam libenter volumus tenere, et citamus omnes illos per sacramenta sua qui treugam ex parte nostra juraverunt, quod treugam teneant. Capiatur autem dies et locus competens ad emendaciones capiendas et faciendas ex utraque parte. Et mittatis nobis litteras vestras de conductu, qui ad diem et locum ex parte nostra ad emendaciones capiendas et faciendas salvo venire possint, et ibi salvo morari, et ibidem salvo reverti. Has autem litteras sigillo predicti comitis W. Marescalli decrevimus sigillari.

Idem mandatum est Engeramo de Cuscy et comiti Nivericensi et Consilio Lodovici.

Rex Reginaldo de Brausa spiritum consilii sanioris. Mandamus vobis rogantes, tamquam illum qui naturalis et fidelis noster esse debetis, quatinus ad fidem et servicium nostrum sine dilacione et difficultate redeatis, scituri pro certo quod si ad servicium nostrum veneritis, omnia jura vestra, tam citra mare quam ultra, sine aliquo retenemento vobis plene restituemus, sine denariis nobis dandis, secundum convencionem que inter dominum regem J. patrem nostrum et dominum E. quondam Herefordiensem episcopum super hoc facta fuit. Et in hujus rei testimonium, has litteras nostras patentes, sigillatas sigillo etc. vobis inde mittimus. Teste eodem comite, apud Farnham, x die Marcii, anno regni nostri primo.

[m. 10d.]

Rex omnibus Christi fidelibus has litteras inspecturis, salutem. Sciatis quod manucapimus quod omnia que fuerint emendanda versus W. comitem Arundellie et inprisios suos, qui cum eo fuerunt apud Arundell die Martis et die Mercurii et die Jovis pro[x]imis post clausum Pascha, anno regni nostri primo, eis plene emendabuntur. Et in hujus rei testimonium, has litteras nostras patentes, sigillatas sigillo etc. eis fieri fecimus. Teste comite, apud Wintoniam, vij die Aprilis, anno regni nostri primo.

Rex nobilibus viris, W. comite Arundell, Petro filio Herberti, Willelmo de Sancto Johanne, et ceteris inprisiis suis, spiritum consilii sanioris. Sciatis quod bene volumus quod habeatis terminum et treugam in eadem forma quam nobis significastis per venerabiles patres nostros, dominum J. Bathoniensem et Glastoniensem et R. Cicestrensem, episcopos, et Alanum Basset et Thomam de Erdinton, usque ad diem Lune proximam ante festum Sancti Marci Ewangeliste, anno regni nostri primo. Et vobis mandamus quod ex parte vestra et inprisiorum vestrorum pacem interim teneatis terris nostris et terris inprisiorum nostrorum. Et in hujus rei testimonium, has litteras nostras. Et in hujus rei testimonium etc. (sic) vobis inde mittimus. Teste comite, apud Wintoniam, viij die Aprilis, anno regni nostri primo.

[m. 8d.]

Rex W. comiti Warennie recta sapere et novissima providere. Sciatis quod nos ratam habemus et gratam treugam inter nos et consilium nostrum, ex una parte, et vos, ex alia parte, duraturam a die Lune proxima post festum Sanctorum Tyburcii et Valeriani, anno regni nostri primo, in viij dies proximo sequentes, que quidem treuga capta fuit et prelocuta coram domino legato et quibusdam magnatibus de consilio nostro apud Cicestre. Et in hujus rei testimonium etc. has literas fieri fecimus. Teste comite, apud Wintoniam, xvj die Aprilis.

Rex W. comiti Arundell, Petro filio Herberti et Willelmo de Sancto Johanne et inprisiis, spiritum consilii sanioris. Sciatis quod nos ratum habebimus et gratum quicquid Willelmus filius Johannis fecerit hac die Lune proxima ante festum Sancti Marci Ewangeliste, una cum consilio domini Cicestrensis episcopi, super intercepcionibus audiendis, et dampnis hinc inde factis, infra treugas captas inter nos et vos; si Oliverus de Aubeny eadem die Lune ob racionabilem causam ad audiendum predictas intercepciones et dampna interesse non possit. Et in hujus rei testimonium etc. has litteras nostras patentes vobis inde mittimus. Teste comite, apud Wintoniam, xxiij die Aprilis, anno regni nostri primo.

Reverendo domino ac patri in Christo karissimo H. dei gracia summo pontifici, H. eadem gracia rex Anglie etc. salutem et debitam cum omni honore et subjectione reverenciam. Noverit sancta paternitas vestra quod canonici Carleolensis ecclesie, faventes et adherentes regi Scotie, et aliis adversariis et inimicis vestris et nostris, procurantes quantum in ipsis est exheredacionem nostram, spreta penitus auctoritate vestra et sedis apostolice logati, in locis interdictis, presentibus etiam inimicis nostris interdictis et excommunicatis, irreverenter et impudenter et contumaciter divina celebrare non verentur. Predicto etiam regi Scotie, inimico Romane ecclesie, et nostro, interdicto et excommunicato, urbem Carleolensem hostiliter occupanti, se subdiderunt, et ipsum in patronum et dominum receperunt, et fidelitatem ei fecerunt. Ita etiam quod in prejudicium juris nostri et ecclesie Eboracensis, ad instanciam dicti regis Scotie, inimici nostri, quendam clericum suum interdictum et excommunicatum elegerunt sibi in episcopum et pastorem. Cum etiam predicta ecclesia Carleolensis sita sit in confinio regni Scotie, maxime expediret tranquillitati et paci nostre et regni nostri, quod tale ibi constitueretur capud et talia membra per que nobis et regno nostro utiliter et efficaciter provideri, et adversariis nostris facultas nocendi possit recludi; paternitati vestre devote supplicamus quatinus, consulentes nobis et regno nostro, statum ecclesie predicte in melius commutare velitis, amoventes si placet funditus ab eadem predictos scismaticos et excommunicatos. Cum enim ipsi in multis habundent, episcopus eorum ita hactenus egestate afflictus est et inopia, quod vix habet ubi capud suum reclinet et non invenitur aliquis, qui in aliquo nobis utilis esse poterit aut necessarius, qui episcopatum illum recipere voluerit. Scientes pro certo quod non poterit nobis melius provideri in partibus illis, prout de consilio fidelium et magnatum nostrorum evidenter intelleximus, quam si predicti scismatici et excommunicati penitus amoveantur et loco eorum qui dicuntur regulares, cum sint prorsus irregulares, et ecclesie Romane inimici et inobedientes, constituantur prebendarii, qui Romane ecclesie obedientes, et nobis in consilio sint prudentes, et in auxilio efficaces, ut eorum pena a consimili delicto alios deterreat. Et super hiis voluntatem vestram karissimo amico nostro, domino legato, significare velitis. Et quia nondum habuimus sigillum etc. Teste eodem comite, apud Wintoniam, xxvj die Aprilis.

Rex omnibus presentes litteras inspecturis vel audituris, salutem. Noveritis quod quicumque prestitum fecerit dilecto clerico nostro, magistro Philippo de Hadham, usque ad decem marcas sterlingorum, nos ei qui has literas nostras patentes ad nos detulerit, simul cum literis ipsius magistri Philippi patentibus et testificantibus quod decem marcas receperit, predictas decem marcas sine mora et difficultate aliqua habere faciemus. Et in hujus rei testimonium, has literas nostras patentes, sigillatas sigillo dilecti et fidelis nostri, Willelmi Marescalli, comitis Penbrochie, rectoris nostri et regni nostri, quia nondum sigillum habuimus, inde fieri fecimus. Teste comite, apud Wintoniam, xxvij die Aprilis, anno regni nostri primo. Per eundem et episcopum Wintoniensem.

Rex nobili viro Johanni, constabulario Cestrie, viam veritatis cognoscere et novissima providere. Sciatis quod suscepimus vos et omnes vestros, quos vobiscum adducitis, in salvum et securum conductum nostrum, in veniendo ad dilectum et fidelem nostrum Willelmum Marescallum, comitem Penbrochie, rectorem nostrum et regni nostri, ad loquendum cum eo et ceteris fidelibus nostris de pace vestra. Et ideo vobis mandamus quod secure et sine dilacione ad predictum W. veniatis. Et sciatis quod, si ad fidem et servicium nostrum redire volueritis, omnes terras vestras et omnia jura vestra, quibus saisiti fuistis die quo recessistis a fide domini regis J. patris nostri, vobis integre restituemus et de aliis terris, quas dicitis jus vestrum esse, in curia nostra plenam vobis justiciam exhibebimus. Et in hujus rei testimonium, etc. has literas nostras patentes vobis mittimus. Teste comite, apud Lincoln, xxiij die Maii, anno regni nostri primo. Duret autem conductus iste a die Lune in crastino Trinitatis, anno regni nostri primo, in tres septimanas proximo sequentes. Teste eodem.

H. dei gracia rex Anglie etc. W. eadem gracia Eboracensia archiepiscopo, W. Marescallo comiti Penbrochie, R. comiti Cestrie, et W. Briwerr, Reginaldo de Brausa, salutem. Sciatis quod suscepimus in salvum et securum conductum nostrum vos et omnes vestros quos vobiscum adduxeritis, in veniendo ad nos ad loquendum nobiscum. Et ideo vobis mandamus quod ad nos sub quanta poteritis festinacione venire non omittatis. Et in hujus rei etc. has literas nostras patentes vobis mittimus.

[m. 6d.]

Universis ad quos littere presentes pervenerint, Reginaldus de Brewosa, salutem. Noveritis me recepisse a domino meo, H. rege Anglie illustri, castrum et civitatem suam de Limeric, cum pertinenciis suis, custodienda per antiquam firmam usque ad quartumdecimum annum etatis sue completum, tunc eidem domino regi reddenda. Et in fine quartidecimi anni ipsius, predictum castrum et civitatem cum pertinenciis suis sine omni contradiccione ei reddam. Ita quod in predictis Castro, civitate vel pertinenciis, nichil juris mihi vendicare potero, occasione illius custodie. In hujus autem rei testimonium, has litteras meas patentes eidem domino regi fieri feci. Walete.

Universis ad quos presentes littere pervenerint, Reginaldus de Brausa, salutem. Noveritis quod dominus meus, H. illustris rex Anglie, mihi reddidit terras et castra, que fuerunt W. patris mei, in Hibernia, sicut idem pater meus ea tenuit antequam perambulacio fieret inter Momoniam et Destmoniam per Meylerum filium Henrici, tunc justiciarium Hibernie. Ita quod si perambulacio predicta racionabiliter facta fuerit, stabilis permaneat, sin autem, dominus rex eam faciat fieri, si voluerit et quando voluerit. Et in hujus rei testimonium, has litteras meas patentes eidem domino regi fieri feci. Walete.

[m. 5d.]

Rex dilectis et fidelibus suis, comitibus, baronibus, et aliis Pictaviensibus, presentes literas inspecturis, salutem. De bono et fideli servicio vestro, non solum ab hominibus verum etiam a Deo commendando, felicis recordacionis domino J. patri nostro exhibito, nobisque si placet exhibendo, quantascumque possimus universitati vestre exsolvimus graciorum acciones, rogantes quatinus id quod bene semper fecistis et laudabiliter, fine concludatis meliori, ut vobis merito ad perpetuas graciarum teneamaur acciones, et fidem vestram digna mercede respicere debeamus. Cum autem sit summum et precipuum domine regine, matri nostre, desiderium, natale solum hactenus ab ea non visitatum vel respicere, nec possimus vel velimus quod moleste ferimus propositum et affectum in partes suas se transferendi impedire, vel voluntati sue indecenter obviare, cui in omnibus ad honorem suum et nostrum parati sumus et erimus, recessusque suus a nobis fastidium nobis pariat et dolorem; universitati vestre, de qua fidem habemus indubitatam, devote duximus supplicandum, rogantes quatinus ob amorem quem erga patrem nostrum habuistis, et quem erga nos habetis, ipsam cum ad vos venerit, prout decebit, sponsam et reginam tanti et talis principis, patris nostri, honorifice recipiatis, et benigne et amicabiliter, sicut diligitis nos, pertractetis, ac dote sua in partibus vestris per auxilium vestrum gaudere permittatis, ut sic mediante diligencia vestra et solicitudine, suo gavisa dotalicio, ad [rectius ab] ipso qui unicuique reddit secundum opera sua, dignam mercedem recipere mereamini, et a nobis pro loco et tempore digna retribucione respici debeamini cum uberima graciarum accione. Quoniam vero etc. Teste eodem comite, apud Oxoniam, xxiiij die Julii.

Eodem modo scriptum est archiepiscopo Burdegalensi etc.

Eodem modo scriptum est majoribus et probis hominibus de Rupella et de Nihors et de Sancto Johanne.

[m. 4d.]

Matillis de Say atornavit loco suo coram domino P. Wintoniensi episcopo, comite W. Marescallo, R. comite Cestrie, W. comite Warennie, W. comite de Ferrariis, Waltero de Lascy, Falkesio de Breaute, et ceteris magnatibus de consilio domini regis, apud Oxoniam, die Sancti Laurencii, anno regni domini regis primo, Robertum de Ferrariis ad lucrandum vel perdendum de jure quod ipsa exigit versus Willelmum de Mandevill, in terris que fuerunt comitis Willelmi de Mandevile, et in terris que fuerunt Willelmi de Say, patris ipsius Matillidis, et de omnibus terris quas ipsa inde adquisierit. Concessit ipsa M. eidem R. et heredibus suis terciam partem pro servicio et homagio suo quod ei fecit ibidem et eodem die. Sciendum autem quod ipsa M. concessit coram predictis magnatibus quod nullam pacem faciet cum aliquo de predictis terris sine consilio vel assensu predicti Roberti. Preterea sciendum est quod eodem die venit Willelmus de Abbrincis coram predictis magnatibus et clamium suum posuit in predictis terris.

Rex universis ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Noveritis quod nos debemus Florentino Diviti et Willelmo, filio ejus, de Sancto Audomaro, sex milia marcarum sterlingorum, bonorum et legalium ita quod nos vendidimus eisdem centum lasta coriorum de Hibernia pagabilia et centum saccos lane de Hibernia vel de Ros pagabilia ad pondus de Bristoll, quodlibet lestum coriorum pro xv marcis et quemlibet saccum lane pro v marcis. Et hanc mercandisiam debemus eis tradere apud Bristoll, qua tradita, de predictis sex milibus marcarum cadent duo milia et remanebunt iiij milia marcarum, quas eis reddemus medietatem ad instans festum Omnium Sanctorum proximum, et aliam medietatem ad sequentem purificacionem beate Marie, apud London. Si vero predictam mercandisiam non tradiderimus predicto Florentino et Willelmo filio ejus, pro lucro illius mercandisie, dabimus eisdem quingentas marcas sterlingorum bonorum et legalium, quas cum predictis sex milibus marcarum persolvemus eisdem Florentino et filio ejus, prefatis duobus terminus, apud London. Et has convenciones fiduciavimus bona fide et absque malo ingenio tenendas. Quod si forte defecerimus de predictis convencionibus tenendis, volumus et creantamus quod dominus Lodovicus et ipsi Florentinus et filius ejus capient de nostro et de rebus regni nostri, absque malefacere, ubicumque ea invenerint, ad valenciam predicte pecunie que, videlicet, remaneret reddenda. Inde etiam constituimus plegios, Robertum de Arena et P. comitem Britannie, fratrem ejus, volentes et concedentes quod ipsi capiant de rebus nostris et regni Anglie, ubicumque eas invenerint absque mesfacere, si dictam pecuniam non persolverimus terminis constitutis predictis Florentino et Willelmo, filio ejus, quousque de predicta pecunia satisfecerimus eisdem, et de dampnis que ipse et filius suus ibi habuerint per legitimas probaciones suas. Et in hujus rei testimonium, etc. Teste ipso comite, apud Lamheye, xxj de Septembris, anno regni nostri primo.

Rex omnibus presentes litteras inspecturis, salutem. Sciatis quod suscepimus in salvum et securum conductum nostrum Florentinum Divitem et Willelmum filium ejus, de Sancto Audomaro, Henricum filium Auberti, Jakelinum de Rubrt', Simonem de Sancto Audomaro, Willelmum de Sancto Audomaro, Simonem filium Wydonis, et Oste de Curtenay, cum hominibus, rebus et mercandisis suis, et pecunia quam secum habent in eundo per totam potestatem nostram ad conducendum salvo mercandisas suas quas eis vendidimus pro pecunia quam eis debemus pro debito quod debuimus domino Lodovico, domini regis Francie primogenito. Et ideo vobis mandamus quod predicto Florentino et aliis prenominatis nullum in eundo, morando, vel redeundo, faciatis, vel fieri permittatis, malum, dampnum vel impedimentum, in mari vel in terra, in London vel extra London, vel in alio aliquo loco in tota potestate nostra Anglie, pro debito alicujus, usque ad instans Pascha, anno regni nostri secundo. Durat autem conductus iste usque ad predictum terminum Pasche, anno eodem. Et in hujus etc. Teste ipso comite, apud Westmonasterium, xxij die Septembris.

[m. 3d.]

W. Marescallus, comes Penbrochie, universis presentes litteras inspecturis, salutem. Sciatis quod si Florentinus Dives de Sancto Audomaro et Willelmus, filius ejus, non possint interesse ad recipiendum mercandisias et pecuniam in quibus dominus noster, rex Anglie, et nos et alii barones Anglie pro ipso domino rege eis tenemur; volumus et concedimus ut ille, qui litteras illorum patentes detulerit, cum cartis ejusdem domini regis et nostra et aliorum baronum Anglie inde confestis [rectius confectis], predictas mercandisas et pecuniam recipiet in predictis cartis contentam. Valete.

Philippo regi Francie W. Marescallus, comes Penbrochie, salutem. Noverit excellencia vestra quod nos pro domino nostro H. rege Anglie craantavimus reddere Florentino Diviti de Sancto Audomaro sex milia marcarum sterlingorum bonorum et legalium, videlicet, medietatem in festo Omnium Sanctorum, et aliam medietatem in festo purificacionis beate Marie proximo, unde habet litteras domini nostri H. regis Anglie et nostras et baronum Anglie.Et si convenciones ejusdem non tenerentur, sicut in litteris quas inde habet plenius continetur, volumus et concedimus ut eundem Florentinum et filium ejus ad totam terram quam de vobis tenemus assignetis, quousque de predicto debito et de dampnis, secundum tenorem cartarum domini regis Anglie et baronum quas inde habent, eis fuerit satisfactum, salvo tamen nobis servicio nostro de predictis terris. Valete.

Sciant presentes et futuri quod ego, .Thomas de Arden, consensu et assensu Lucie, uxoris mee, et Radulfi, filii et heredis mei, dedi et concessi, et hac presenti carta mea confirmavi, Thome de Gasteny totam terram meam in Preston, quam tenui de domino Enjugero de Bohun, cum omnibus pertinenciis suis, pro homagio et servicio suo, habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere et quiete et hereditarie, reddendo inde annuatim ille et heredes sui mihi et heredibus meis unam libram cumini ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio et seculari exaccione, salvo regali servicio. Atornavi siquidem,predictum Thomam de Gasteny et heredes suos ad respondendum prefato Enjugero de Bohun et heredibus suis de regali servicio, cum evenerit, de quarta parte unius militis. Pro hac siquidem donacione mea et concessione et carte mee confirmacione predictus Thomas de Gasteny dedit mei centum marcas argenti. Et ego, Thomas de Arden, et heredes mei, warantizabimus prenominatam terram cum pertinenciis predicto Thome de Geston[y] et heredibus suis, vel cui eam hereditarie assignare voluerit, contra omnes homines et feminas. Et ut hec mea donacio et concessio et carte mee confirmacio rata et inconcussa permaneat, hanc cartam meam presentem sigilli mei munimine corroboravi. Hiis testibus, Rogero de la Cusch[y], Willelmo de Cherewill, Roberto le Sauvage, Herberto de Montibus, Roberto de Say, Philippo, clerico, presentis carte compositore, et multis aliis.

[m. 2d.]

Rex omnibus comitibus, baronibus, militibus, et aliis apud Blyam ad torniandum existentibus, salutem. Cum terre nostre tranquillitas adhuc tenera sit, et de levi, quod absit, possit perturbari, vobis mandamus firmiter precipientes, quod in fide qua nobis tenemini, et sicut vos ipsos et omnia vestra diligitis, hac die Lune proxima in festo Sancti Dionisii, nullatenus tornietis apud Bliam, sicut proposueratis ut audivimus, vel alibi; ne occasione ipsius torniamenti terra nostra, quod absit, turbari videatur. Sciatis equidem quod non ob aliud quam ob hoc quod terre nostre turbacionem timemus, quam Deus avertat, torniamentum illud volumus et precipimus non teneri; tantum igitur inde faciatis ne ad corpora vestra et catalla nos graviter capere debeamus. Et in hujus rei etc. has litteras nostras patentes, sigillatas etc. vobis inde mittimus. Teste comite, apud. Westmonasterium, iiij die Octobris, anno regni nostri primo.