1218, membranes 8, 7, 6, 5

Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 1, 1216-1225. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1901.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'1218, membranes 8, 7, 6, 5', in Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 1, 1216-1225, (London, 1901) pp. 133-150. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-pat-rolls/hen3/vol1/pp133-150 [accessed 24 March 2024]

In this section

1218, membranes 8, 7, 6, 5

[m.8.]

Pro Ricardo de la Leie. Rex omnibus baillivis et fidelibus suis presentes litteras inspecturis, salutem. Sciatis quod perdonavimus Ricardo de la Leie fugam quam fecit pro morte Ricardi le Macun, unde rettatus fuit. Et ideo volumus et precipimus quod idem Ricardus firmam pacem nostram inde habeat; ita quod pacem faciat cum parentibus predicti Ricardi le Macun et quod stet recto, si quis inde versus eum loqui voluerit. Et in hujus rei testimonium etc. Teste comite, apud Merleberg, vij die Januarii, anno regni nostri secundo.

Wasconia. Rex probis hominibus, tenentibus de castro de la Barrere, salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Rustengo de Solariis castrum de la Barrere, cum pertinenciis suis, ad se sustentandum in servicio nostro, quamdiu nobis placuerit. Et ideo vobis mandamus quod eidem Rustengo de firma nostra, et aliis ad predictum castrum pertinentibus, intendentes sitis et respondentes. Et in hujus rei testimonium etc. Teste comite, apud Hamsted, x die Januarii, anno regni nostri secundo.

Pro rege Insularum. R. rex Insularum habet litteras de conductu, veniendi ad regem ad faciendum ei homagium, et ad emendandum excessus factos hominibus domini regis, tam in Anglia quam in Hibernia, ab hominibus terre sue, et in morando, et in recedendo. Et durabit conductus ille usque in xv dies post Pascha, anno regni H. regis secundo. Teste comite, apud Westmonasterium, xvj die Januarii.

Et mandatum est justiciario Hibernie quod interim non inferat, vel inferri permittat, molestiam aliquam, injuriam aut gravamen dicto regi, vel hominibus, vel terris ipsius regis Insularum.

Pro Willelmo Wascelin mercatore. Rex omnibus baillivis et fidelibus suis, presentes litteras inspecturis, salutem. Sciatis quod dedimus salvum et securum conductum nostrum Willelmo Wascelin, mercatori, de Sancto Audomaro, in eundo per totam potestatem nostram, cum omnibus rebus et mercandisis suis, faciendo inde rectas et debitas consuetudines. Et ideo vobis mandamus quod eidem Willelmo, vel suis, nullum in eundo, vel redeundo, vel moram faciendo, faciatis vel fieri permittatis, malum, dampnum vel impedimentum. Duret autem conductus iste a die Mercurii proxima post festum Sancti Hyllarii, anno regni nostri secundo, usque ad Pascha proximo sequens, anno eodem. Et in hujus rei testimonium. Teste comite, apud Westmonasterium, xvij die Januarii, anno regni nostri secundo.

Ricardus Parcarius et Thomas de la Westlande habent litteras de protectione sine termino.

Pro Willelmo de Wttun. Rex omnibus baillivis et fidelibus suis ad quos presentes etc., salutem. Sciatis nos suscepisse in protectionem et defensionem nostram dilectum et fidelem nostrum, Willelmum de Wttun, cum catallis, possessionibus, rebus et mercandisis suis, tam infra burgum Lenn, quam extra. Et ideo vobis mandamus, firmiter precipientes, quatinus ipsum Willelmum et homines suos, tenementa quoque redditus, possessiones et catalla custodiatis, protegatis, manuteneatis et defendatis. Prohibemus etiam quod nec eidem Willelmo, nec hominibus suis, faciatis, aut fieri permittatis, injuriam, molestiam vel gravamen. Et si quid ei in aliquo forisfactum fuerit, id ei sine dilacione faciatis emendari. Et in hujus rei testimonium etc. Teste ipso comite, apud Westmonasterium, xviij die Januarii, anno regni nostro secundo.

Conductus. Egidius de Bodinghem habet litteras de conductu, in forma qua Willelmus Wascelin, mercator, habet.

Laurencius de Duingan, mercator Rotomagensis, habet litteras de conductu in eadem forma, usque ad Natale, anno regni H. regis tercio.

Andreas de Gisorz, mercator, habet litteras de conductu sub eadem forma, usque ad Pascha.

[m. 7.]

Conductus. Rex fidelibus suis has litteras inspecturis, salutem. Sciatis nos suscepisse in salvum et securum conductum nostrum Willelmum de Wika, ad veniendum ad nos in Angliam, ad loquendum nobiscum de pace sua. Et durabit conductus iste usque ad Pascha proximo. instans, anno regni nostri secundo. Et ideo vobis mandamus quod in eundo, nec redeundo, nec moram faciendo, eidem Willelmo dampnum interim non faciatis, vel impedimentum. Et in hujus rei testimonium. Teste ipso comite, apud Westmonasterium, xxiiij die Januarii, anno regni nostri secundo.

De deliberatione filiorum Willelmi de Breosa. Rex Petro de Maulay, salutem. Sciatis quod dilecti et fideles nostri, W. comes Sarrisburie, R. comes Cestrie, G. comes Gloucestrie, W. comes Arundellie, W. comes Warennie, comes W. de Ferrariis, comes W. de Mandevill, S. comes Wintonie, H. comes Warewici, Reginaldus de Braosa, Petrus filius Hereberti, Matheus frater ejus, Walterus de Lascy, Hugo de Mortuomari, Robertus filius Walteri, Robertus de Mortuomari, Radulfus de Thoeny, et Willelmus de Albeniaco, manuceperunt coram consilio nostro quod Johannes, Egidius et Philippus et Walterus, filii Willelmi de Braosa, fideliter nobis servient. Et si forte aliquid fecerint, unde stare noluerint ad consideracionem curie nostre, prefati comites et barones ipsos in bona fide distringent, pro posse suo racionabili, ad hoc emendandum. Et ideo vobis mandamus quod prefatos Johannem et Egidium, filios Willelmi de Braosa, qui sunt in custodia vestra, presencium latoribus sine dilacione deliberari faciatis. Et in hujus rei testimonium etc. Teste ut supra, anno regni nostri secundo.

Eodem modo scribitur Bartholomeo de Podio, senescallo Engolismi (sic) pro deliberacione Philippi et Walteri, filiorum Willelmi de Braosa.

Protectio. Nicholaus Reulend habet litteras de proteccione patentes.

De terra Eustachii de Vescy. Rex domino Dunolmensi episcopo, salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro, W. comiti Sarrisburie, custodiam terre et heredis Eustachii de Vescy, cum maritagio ejusdem heredis. Et ideo vobis mandamus quod eidem comiti, vel certo nuncio suo, has litteras deferenti, castrum de Alnewic, cum omnibus pertinenciis suis, sine dilacione liberetis. Et in hujus rei testimonium etc. Teste comite, apud Turrim Londonie, xxv die Januarii, anno regni nostri secundo.

De custodia episcopatus Lincolniensis. Rex archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus, libere tenentibus et omnibus aliis ad episcopatum Lincolniensem pertinentibus, salutem. Sciatis nos commisisse dilectis et fidelibus nostris, Willelmo de Dustun et Willelmo de Sancto Laudo, episcopatum Lincolniensem cum pertinenciis, custodiendum quamdiu nobis placuerit. Et ideo vobis mandamus quod eis, tamquam custodibus episcopatus illius, in omnibus que ad ipsum pertinent, intendentes sitis et respondentes. Et in hujus rei testimonium etc. Teste comite, apud Stanwell, xxvij die Januarii, anno regni nostri secundo.

Et mandatum est per litteras patentes vicecomitibus Oxonie, Lincolnie, Norhamtonie, Cantebrigie et Huntindonie, quod plenariam saisinam eisdem habere faciant de maneriis ejusdem episcopatus et de omnibus ad ipsum pertinentibus.

Mandatum est etiam constabulariis de Bannebiry, Lafford, et de Newerc, quod castra predicta ejusdem episcopatus Lincolniensis eisdem liberent.

Pro Radulfo Hareng. Rex Johanni Marescallo, salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Radulfo Hareng, quod possit claudere quandam partem bosci sui de Westbiry versus abbaciam de Butlesden, ad faciendum inde parcum, et quod prosternat omnes quercus in duabus trencheiis vicinis eidem bosco, ad divisas faciendas inter boscum et parcum. Et ideo vobis mandamus quod predictum Radulfum predictum parcum facere et claudere permittatis, sicut predictum est. Et in hujus rei testimonium, etc. Teste comite, apud Sanctum Edwardum, j die Februarii, anno regni nostri secundo.

Pro Geldewino de Doe. Rex omnibus presentes litteras inspecturis, salutem. Sciatis quod pro ducentis libratis terre, quas dedisse debebamus dilecto et fideli nostro Geldewino de Doe, tam in dominicis quam escaetis, dedimus eidem Geldewino in festo Purificacionis beate Marie, anno regni nostri secundo, centum libras, et ad Pascha proximo sequens anno eodem centum libras. Et a predicta Purificacione, anno regni nostri secundo, in unum annum, assignabimus eidem Geldewino, ducentas libratas terre in escaetis. Et in hujus rei etc. Teste ut supra, anno regni nostri secundo.

De comitatu Surreye. Rex W. comiti Warennie, salutem. Sciatis quod commisimus Willelmo le Tus comitatum Surreye, custodiendum donec contencio, que est inter vos et Engelardum de Cyguny de eodem comitatu per consilium fidelium nostrorum sopita sit. Et ideo vobis mandamus quod eidem Willelmo predictum comitatum sine dilacione liberetis. Et in hujus etc. Teste ut supra.

Et mandatum est omnibus de comitatu illo, per alias litteras, quod eidem Willelmo, tamquam vicecomiti domini regis, in omnibus sint intendentes et respondentes. Teste ut supra.

De perdonatione fuge. Rex omnibus baillivis et fidelibus suis, ad quos littere presentes pervenerint, salutem. Sciatis nos perdonasse Henrico de Parles fugam et abjuracionem regni nostri, quam fecit tempore domini J. regis, patris nostri, eo quod debuit se reddidisse Templo pro excessu facto in curia ipsius patris nostri, et non se reddidit. Et ideo volumus et precipimus quod firmam pacem nostram inde habeat. Et in hujus rei testimonium etc. Teste comite, apud Dorecestre, v die Februarii, anno regni nostri secundo.

De lanis arestatis apud Bristoll. Rex Rogero Alard, et Petro la Ware, salutem. Mandamus vobis quod si homines, quorum lane arestate sunt apud Bristoll, communiter dare velint pro quolibet sacco lane vj marcas, sicut saccos illos concessimus mercatoribus Londonie, tunc denarios illos recipiatis, et per visum fidelis clerici nostri, Radulfi de Norewico, illos liberetis priori et conventui Sancti Augustini, Bristoll, sub sigillis ipsius Radulfi et vestris custodiendos. Et certi sitis de omnibus denariis, antequam lanam predictam eis liberetis. Hoc autem ipsis hominibus, quorum lane fuerint, scire faciatis. Et in hujus rei testimonium. Teste comite, apud Wimpoll, viij die Februarii, anno regni nostri secundo.

Nos autem de summa predictorum denariorum predictis hominibus ad scaccarium nostrum, quam cicius poterimus, respondebimus; et hoc idem eisdem hominibus scire faciatis. Teste eodem.

De castris de Rokingeham et de Salcata liberandis Falkesio. Rex W. comiti Albermarle, (sic) salutem. Satis recolitis quod commissa fuerunt vobis castra nostra de Rokingeham et de Salvata, ad receptandum in eis vos et homines vestros, donec reddita vobis esset terra vestra, quam tempore guerre occupaverant inimici nostri, que nunc vobis gracia Dei restituta est. Et ideo vobis mandamus quod castra nostra predicta cum pertinenciis suis liberetis dilecto et fideli nostro, Falkesio de Breaute, cui commisimus ea custodienda quamdiu nobis placuerit. Liberetis etiam eidem omnia maneria nostra de comitatu Norhamtonie, cum pertinenciis suis, que sunt in manu vestra. Et in hujus rei etc. Teste comite, apud Exoniam, xj die Februarii.

Conductus. Lowelinus, princeps Norwallie, habet litteras de conductu, ad opus suum et suorum quos secum ducet, in veniendo ad dominum regem usque Wigorniam, ad faciendum ei homagium suum et fidelitatem, ibidem morando, et inde redeundo.

De Insulis. Rex omnibus fidelibus suis de Geresye et Ger[n]esie et Aurennye et Serk, salutem. Consilium nostrum est ad presens et ita volumus quod dilectus et fidelis noster, Philippus de Albiniaco faciat penes vos observari assisas illas que ibi, temporibus antecessorum nostrorum regum Anglie, videlicet, H. avi nostri, R. regis, avunculi nostri, et J. regis, patris nostri, observate fuerunt. Et in hujus rei testimonium etc. Teste comite, apud Exoniam, xiij die Februarii, anno etc. secundo.

De terra comitis Devonie. Rex dilecto et fideli suo, Willelmo Briwer, juniori, salutem. Sciatis quod commisimus dilecto et fideli nostro, Johanni Marescallo, totam terram cum castris et omnibus pertinenciis, que fuerunt W. comitis Devonie, custodiendum quamdiu nobis placuerit. Et ideo vobis mandamus quod eidem Johanni, vel certo nuncio suo has litteras nostras vobis deferenti, sine dilacione plenariam saisinam habere faciatis de castro de Kaerbroc, cum omnibus terris, que fuerunt predicti comitis predicti comit' (sic) que sunt in custodia vestra. Et in hujus rei testimonium. Teste comite, apud Exoniam, xv die Februarii, anno regni regis secundo.

Idem mandatum est Roberto de Curtenai, pro eodem Johanne, pro habenda saisina de castro de Plumtun, et de omnibus terris que fuerunt predicti comitis, cum omnibus pertinenciis suis in baillia sua.

Et mandatum est omnibus militibus et libere tenentibus de terris et feodis, que fuerint W. quondam comitis Devonie, quod eidem Johanni, tamquam baillivo domini regis et custodi suo, in omnibus sint intendentes et respondentes de tota terra, cum castris et omnibus pertinenciis, que fuerunt ejusdem Willelmi comitis Devonie, quamdiu domino regi placuerit.

Idem mandatum est predictis de castro de Cristecherch.

Conductus. Rex omnibus baillivis et fidelibus suis ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Sciatis nos suscepisse in salvum et securum conductum nostrum Petrum Blundum de Brogheda (sic) ad negociandum per totam potestatem nostram cum navi sua, que fuit Johannis Cole, quam quidem navem dominus J. rex, pater noster, dedit comiti W. Marescallo, rectori nostro et regni nostri, et ipse comes postea vendidit eidem Petro, faciendo de rebus et mercandisis in ea contentis debitas et antiquas consuetudines. Et ideo vobis mandamus et precipimus quod ubicumque navis predicta applicuerit in bailliis vestris salva sit et secura; ita quod nec eidem Petro inde inferatis vel (sic) inferri permittatis impedimentum vel gravamen. Volumus autem et concessimus eidem Petro quod non ponatur in placitum de eadem nave, nisi coram nobis vel capitali justiciario nostro. Et in hujus rei etc. Teste ut supra, anno etc.

Pro hominibus Exonic. Rex senescallo suo Pictavie et Wasconie, et omnibus baillivis et fidelibus suis de eisdem partibus, salutem. Ex inspeccione cartarum, quas probi homines nostri de Exonia habent de predecessoribus nostris, videlicet, H. rege, avo nostro, R. rege, avunculo nostro, et J. rege, patre nostro, cognovimus quod quieti esse debent de tholoneo et passagio et pontagio, tam in terris quam in aquis, per potestatem nostram, et de omni seculari servicio et consuetudine. Et ideo vobis mandamus quod de omnibus predictis consuetudinibus et aliis, sicut predictum est, eosdem probos homines nostros in bailliis vestris quietos esse faciatis, nec distringatis eos vel distringi permittatis, pro aliquo debito, nisi inde sint capitales debitores vel plegii. Et in hujus etc. Teste ut supra.

Pro eisdem. Rex omnibus baillivis et fidelibus suis, salutem. Prohibemus vobis ne implacitetis vel implacitari permittatis cives nostros Exonie pro aliquo debito, unde non sint capitales debitores vel plegii. Et in hujus rei etc. Teste ut supra.

Mandatum est W. Burdegalensi archiepiscopo, senescallo Pictavie, quod faciat habere Rustengo de Solariis centum et quatuor libras sterlingorum, quas dominus rex ei debet pro quater viginti et duobus doliis vini, que dominus J. rex, pater domini H. regis, de eo mutuo accepit ad muniendum castrum Dovor.

De custodia terre et heredis Ricardi de Wrotham. Rex archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus, libere tenentibus, et aliis de comitatibus Dorsete et Sumersete, salutem. Sciatis nos concessisse dilecto et fideli nostro Johanni Marescallo, custodiam et maritagium Ricardi de Wrotham, filii et heredis Ricardi de Wrotham, qui etiam heres est Willelmi de Wrotham, cum omnibus terris et tenementis laicis, que vel ipsum Ricardum vel ipsum Willelmum contingebant, et precipue cum custodia foreste de Sumersete, que ad ipsum Willelmum pertinuit de feodo, habendum donec heres predictus etatem habuerit. Et ideo vobis mandamus quod eidem Johanni de omnibus, que ad custodiam illius foreste pertinent, intendentes sitis et respondentes. Et in hujus etc. Teste comite, apud Illeministre, xvj die Februarii, anno regni nostri secundo.

Et mandatum est omnibus de comitatibus Dorsete et Sumersete tenentibus de terris vel feodis, que fuerunt Ricardi de Wrotham et Willelmi de Wrotham, quod de omnibus que pertinuerunt ad predictos Ricardum et Willelmum de Wrotham, et predictum heredem suum hereditarie contingunt, eidem Johanni intendentes sint et respondentes.

Pro Petro de Mallay. Rex dilecto sibi in Christo priori Bathonie, salutem. Mandamus vobis quod de firma ville Batonie et de bertona intendentes sitis et respondentes dilecto et fideli nostro, Petro de Maulay, quamdiu nobis placuerit. Et in hujus rei etc. Teste comite, apud Shireburn, xx die Februarii, anno regni nostri secundo.

De cambio Anglie liberando W. Marescallo, juniori. Rex Willelmo filio Benedicti et Hereberto Bono Amico, salutem. Sciatis quod commisimus dilecto et fideli nostro Willelmo Marescallo, juniori, cambium monete nostre London, ad se sustendandum in servicio nostro, quamdiu nobis placuerit; ita quod de cambio monete nostre reddat per annum dilecto et fideli nostro Huberto de Burgo, justiciario nostro Anglie, quingentas marcas ad sustentacionem castri nostri Dovre. Et ideo vobis mandamus quod sine dilacione eidem Willelmo predictum cambium London liberari faciatis; remanentibus in officio monetarie nostre custodibus cuneorum, assessoribus, monetariis, et ceteris baillivis ad monetam nostram fideliter servandam secundum legem et assisam monete, et qui juramentum nobis prestiterunt de moneta nostra fideliter conservanda, sicut predictum est. Et in hujus etc. Teste comite, apud Sturministre, xxj die Februarii, anno regni H. regis secundo.

Eodem modo scribitur majori et prepositis Wintonie.

Eodem modo scribitur majori et vicecomitibus London.

Eodem modo scribitur domino Dunolmensi episcopo, pro eodem W. Marescallo, juniore, de cambio monete Dunolmi, specialiter ad dominum regem pertinente.

Eodem modo scribitur majori et prepositis Eboraci, pro eodem de cambio monete Eboraci, specialiter ad dominum regem pertinente.

Eodem modo scribitur abbati Sancti Edmundi.

Rex Huberto de Burgo, justiciario Anglie, salutem. Sciatis quod commisimus dilecto et fideli nostro, Willelmo Marescallo, juniori, cambium monete nostre Cantuarie, quantum ad nos pertinet, ad se sustentandum in servicio nostro, quamdiu nobis placuerit; ita quod nobis de cambio monete nostre reddat per annum quingentas marcas, ad sustentacionem castri nostri Dovre. Et ideo vobis mandamus quod ad hoc assensum vestrum prebentes, de predicto cambio ad nos specialiter pertinente in villa Cantuarie, eidem Willelmo sine dilacione plenariam seisinam habere faciatis; remanentibus in officio monetarie nostre assessoribus, monetariis, custodibns cuneorum, et ceteris baillivis ad monetam nostram fideliter servandam, secundum legem et assisam monete, et qui juramentum nobis fecerunt de moneta nostra fideliter custodienda, sicut predictum est. Et in hujus etc. Teste ut supra.

De escaetis foreste. Rex omnibus baillivis suis, tam de foresta quam aliis, salutem. Mandamus vobis quod omnes escaetas ad nos pertinentes racione foreste permittatis dilectum et fidelem nostrum Johannem Marescallum sine inpedimento capere cum deliberaverint (sic), et custodire tamquam capitalem justiciarium foreste nostre; de nullo vos inde intromittentes. Et in hujus rei etc. Teste ut supra.

[In the margin. Hinc mittendum est ad scaccarium.]

Pictavia. Archidiaconus Pictaviensis habet litteras patentes, directas archiepiscopo Burdegalensi, quod permittat quod idem archidiaconus faciat duci per bailliam suam quo voluerit quinquaginta modios salis, ad mensuram Burdegale, quietos ab omni consuetudine, sicut dominus J. rex, pater domini H. regis, ei concessit, non obstante mandato domini regis quod fecit de redditu Burdegale; liberando fratri G. Brochard, magistro milicie Templi in partibus illis et confratribus suis, in solucione debiti, quod dominus J. rex ei debuit.

Protectio. Ernaldus de Maude habet litteras de protectione patentes directas vicecomitibus Oxonie et Berksire.

De convencione terre colende pro rege. Rex omnibus hominibus, qui fuerunt comitis de Insula de Wycth, has litteras inspecturis, salutem. Sciatis quod firmiter teneri faciemus convencionem, quam fidelis noster Robertus de Braiboef vobiscum fecerit, de terris excolendis que fuerunt ipsius comitis, sive ad medietatem, sive alio modo, secundum quod convencio illa inter vos et ipsum Robertum inde facta fuerit. Et in hujus etc. Teste comite, apud Sturministre, xvj die Februarii, anno regni nostri secundo.

Idem mandatum est hominibus de manerio de Cristecherch.

Idem mandatum est hominibus maneriorum de Hatfeld et de Neuport de convencione quam Johannes de Cornerd, vicecomes Essexie, et Pentecost' clericus, facient cum eis de terris eorum maneriorum excolendis.

Pictaria. Rex senescallo Pictavie, et majori et probis hominibus de Rupella, salutem. Sciatis quod gratum habemus et ratum, donum quod dominus J. rex, pater noster, fecit Willelmo Gaschet de domo illa cum pertinenciis, que fuit Frarii, Judei, in Rupella, et que fuit in manu ipsius domini J. regis, patris domini H. regis. Et in hujus etc. Teste ut supra, anno regni nostri secundo.

[m. 6.]

De perdonacione fuge. Rex omnibus baillivis et fidelibus suis, salutem. Sciatis nos perdonasse Willelmo filio Walteri de Asgereby fugam, quam fecit pro quadam falsa jurata de terra in comitatu Lincolnie, unde convictus fuit tempore domini J. regis, patris nostri, et utlageriam in eum ea occasione promulgatam. Et ideo volumus et precipimus quod idem Willelmus firmam pacem nostram inde habeat. Et in hujus rei testimonium etc. Teste comite, apud Sturministre, xxviij die Februarii, anno regni nostri secundo.

De prisone mittendo usque Gloucestre. Rex constabulario Bristoll, salutem. Mandamus vobis quod Thomam de Kildar, mercatorem Hibernie, qui attachiatus est apud Bristoll per preceptum nostrum, et est in custodia vestra, usque Gloucestre [omni] occasione postposita, mittatis, et eum ibidem constabulario dilecti et fidelis nostri, W. Marescalli, rectoris nostri et regni nostri, liberari faciatis. Et in hujus rei etc. Teste comite, apud Merleberg, iij die Marcii, anno regni nostri secundo.

Pro burgensibus de Merleberg. Burgenses de Merleberg habent litteras nostras patentes, directas omnibus baillivis et fidelibus Anglie, quod non vexent vel vexari permittant predictos burgenses contra libertates et liberas consuetudines eis concessas per cartam, quam habent de domino J. rege, patre domini H. regis.

Eodem modo scribitur omnibus etc. pro burgensibus et probis hominibus de Gernemue.

Protectio. Karolus filius Willelmi habet litteras patentes de protectione pro se et matre sua et fratribus suis, directas omnibus etc.

Pictaria. Rex W. Burdegalensi archiepiscopo, senescallo Pictavie et Wasconie, salutem. Mandamus vobis quod plenam exhibeatis justiciam Harsenne de Lavan, uxori Willelmi Meschyn, de terris, vineis et tenementis que ceciderunt ei ex parte Dionisie, consanguinee sue, que fuit uxor Petri Fulcher', secundum legem et consuetudines, que usitate fuerunt temporibus H. regis, avi nostri, et R. regis avunculi nostri. Quas quidem terras, vineas et tenementa Petrus Fulcher' et alii eidem Harsenne deforciant, ut dicitur. Quia vero. Teste comite, apud Hamsted, vj die Marcii.

Eodem modo scribitur majori et commune de Rupella, eo mutato, quod dicitur in litteras eis directis, 'quibus usi estis.'

Pro illis qui fuerunt cum rege in guerra. Rex vicecomiti Suhamptonie, salutem. Precipimus tibi quod non permittas Willelmum de Sancto Johanne vel aliquem alium de baillia tua, vexare illos qui fuerunt in servicio domini J. regis, patris nostri, et nostro, tempore guerre, eo quod fuerunt in servicio dicti J. regis, patris nostri, et nostro. Et si quid esi occasione illa fuerit forisfactum, id eis sine dilacione facias emendari; cum omnia, que tempore guerre facta fuerunt, secundum formam pacis facte inter nos et dominum Ludovicum, penitus debeant remitti. Quia etc. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomitibus Surreie, Kancie, Sussexie.

Pro Roberto de Dene. Rex omnibus militibus, et libere tenentibus et aliis probis hominibus de rapo Hastinges, salutem. Mandamus vobis quod sine dilacione reddi faciatis dilecto et fideli nostro, Roberto de Dene, expensas suas quas posuit tempore guerre per assensum et consilium vestrum commune, pro partibus vestris defendendis; sicut racionabiliter monstrare poterit, quod ei reddere debeatis. Et in hujus rei testimonium etc. Teste ut supra, anno regni nostri secundo.

Eodem modo scribitur militibus, libere tenentibus et aliis de rapo de Pevenese, et baronibus de Hastinges, et baronibus de Winchelese.

De eodem Roberto, pro rege. Rex omnibus militibus, [libere tenentibus] et [aliis] probis hominibus de rapo de Pevenese, salutem. Mandamus vobis quod fidem habeatis hiis, que Robertus de Dene, clericus noster, vobis dicet ex parte nostra, de oblato quod nobis fecistis de castro de Pevenese. Et in hujus etc. Teste ut supra.

De atachiamentis pertinentibus ad coronam, et aliis. Rex omnibus militibus, libere tenentibus et aliis de hundredo de Ferendon, salutem. Mandamus vobis, firmiter precipientes, quod, sicut vos et omnia vestra diligitis, veniatis ad diem et ad locum vobis assignatos a vicecomite nostro Berkesire, ad ostendendum eidem vicecomiti, ad turnum suum, placita et attachiamenta, que pertinent ad coronam nostram, coram coronatoribus comitatus ejusdem ad hoc assignatis; et ad ostendendum eidem vicecomiti visum franci plegii secundum quod fieri solet temporibus H. regis, avi nostri, et R. regis, avunculi nostri, et J. regis, patris nostri. Et in hujus etc. Teste comite, apud Farendon, vj die Marcii, anno regni nostri secundo.

Eodem modo scribitur omnibus etc. de hundredo de Waneting, et omnibus etc. de hundredo de Lamburn.

Rex senescallo Pictavie et Wasconie, salutem. Mandamus vobis quod provideatis Odoni Russello, servienti domini J., quondam regis Anglie, patris nostri, et nostro, centum solidatas redditus sterlingorum, quamdiu nobis placuerit habendas. Domos etiam suas in Niorto et Sancto Maxentio, quas dominus J. rex, pater noster, ei dedit, in pace possidere permittatis. Quoniam etc. Teste comite, apud Wigorniam, xiiij die Marcii.

[Cancelled]'quia res non processit.'

Wasconia. Rex senescallo Pictavie et Wasconie, salutem. Sciatis quod dominus J. rex, pater noster, concessit et carta sua confirmavit Ferrando Balistario, pro homagio et servicio suo, triginta libratas redditus in Roethens, habendas et tenendas sibi et heredibus suis de uxore sibi desponsata progenitis, de predicto domino J. rege, patre nostro, et heredibus suis, et perpetuo possidendas bene et in pace, libere et quiete, pacifice et integre et plenarie, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus, ad predictas triginta libratas redditus pertinentibus; ita, scilicet, quod si quid supererit ultra illas triginta libratas redditus in Roethens, quod ad nos pertineat, inde respondeant dictus Ferrandus et heredes sui de uxore sibi desponsata progeniti, nobis et heredibus nostris; reddendo annuatim pro predictis triginta libratis redditus, nobis et heredibus nostris si in partibus Wasconie fuerimus, vel senescallo nostro, si ibi non fuerimus, qui pro tempore fuerit, unum austurcum mutatum pro omni servicio, consuetudine et exaccione, ad nos vel heredes nostros pertinente. Et ideo vobis mandamus quod plenariam seisinam habere faciatis sine dilacione eidem Ferrando de xxx libratis redditus in Roethens, tenendis sibi et heredibus suis, sicut predictum est. Teste comite, apud Wigorniam, xv die Marcii, anno regni nostri secundo.

De perdonatione fuge. Rex omnibus baillivis et fidelibus suis, salutem. Sciatis quod perdonavimus Rannulfo filio Reginaldi de Ambreslegh fugam, quam fecit et utlagacionem in eum promulgatam pro retto roberie, et plenam pacem nostram ei concessimus. Et ideo vobis mandamus quod eidem Rannulfo, occasione predicte utlagacionis et fuge, nullum faciatis vel fieri permittatis malum, dampnum vel impedimentum; quia volumus quod idem Rannulfus firmam pacem nostram inde habeat et securam. Et in hujus rei testimonium etc. Teste ut supra, anno regni nostri secundo.

Pro burgensibus Dirisarum. Burgenses de Divisis habent litteras patentes, directas omnibus etc. ne vexentur contra libertates et liberas consuetudines, in forma qua burgenses de Merleberg habent, sicut superius continetur. [The last three words are in the marginal hand.]

De herede G. Luterell. Rex abbati de Wellebec, Salutem. Mandamus vobis quod, statim visis litteris istis, liberetis dilecto et fideli nostro Philippo Marc filium et heredem Galfridi Loterel, quem habetis in custodia vestra. Et in hujus rei etc. Teste ut supra.

Conductus. Rex omnibus baillivis et fidelibus suis, salutem. Sciatis quod dedimus salvum et securum conductum nostrum magnatibus, tam de Norwallia quam de Suwallia, qui ad nos venturi sunt usque Wigorniam, ad faciendum nobis homagium suum et fidelitatem ad instans clausum Pascha, anno regni nostri secundo, in veniendo ad nos et nobiscum morando et inde redeundo. Et ideo vobis mandamus quod predictis magnatibus nullum in veniendo, morando vel redeundo faciatis, vel fieri permittatis, dampnum vel impedimentum. Et in hujus rei etc. Teste et supra.

Idem. Mandatum est Hugoni de Mortuomari et Henrico de Aldidhelegh et Johanni Extraneo, quod salvo et secure conducant magnates Norwallie, in veniendo ad dominum regem usque Wygorniam ad clausum Pascha, ad faciendum domino regi homagium suum et fidelitatem, et morando et inde redeundo. Teste ut supra.

Idem mandatum est R. de Brehusa, et W. de Lascy, et Johanni de Munemue.

Protectio. Decanus et capitulum Lichefeldensis ecclesie habent litteras de protectione patentes, directas vic' de Ferr.'

Commissio castrorum Wallic. Rex omnibus militibus, libere tenentibus et aliis de honoribus de castellariis de Kaermerdin et de Kaerdigan, salutem. Sciatis quod commisimus dilecto sororio nostro, Lewelino, principi Norwallie, castra de Kaerdigan et de Kaermerdin, cum omnibus terris ad predicta castra pertinentibus, custodienda usque ad etatem nostram, salvo jure cujuslibet. Et ideo vobis mandamus quod eidem Lewelino, tamquam baillivo nostro et custodi nostro, in omnibus interim sitis intendentes et respondentes. Et in hujus etc. Teste comite, apud Wigorniam, xvij die Marcii.

Wasconia. Rex senescallo suo Wasconie, salutem. Sciatis quod redditum nostrum Sancte Marie de Monte Misano cum pertinenciis, quem dominus J. rex, pater noster, dedit dilecto et fideli nostro Willelmo de Roka, archidiacono Pictaviensi, concessimus eidem, tenendum toto tempore vite sue. Et ideo vobis mandamus quod redditum illum cum pertinenciis permittatis eum in pace tenere, nullam ei inde inferentes molestiam, injuriam vel gravamen. Et in hujus rei etc. Teste ut supra, anno regni nostri secundo.

Rex etc. omnibus ad quos littere presentes pervenerint, salutem. Sciatis nos concessisse dilecto et fideli nostro Willelmo de Roka, archidiacono Pictaviensi, quod redditum Beate Marie de Monte Misano cum pertinenciis, quem dominus J. rex, pater noster, ei dedit, et nos eidem concessimus, tenendum toto tempore vite sue, invadiare possit cui voluerit in tres annos a festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste, anno regni nostri secundo, et nos invadiacionem illam ratam et gratam habebimus. Et in hujus rei etc. Teste ut supra.

Wasconia. Rex W. Burdegalensi archiepiscopo, senescallo Pictavie et Wasconie, salutem. Mandamus vobis quod permittatis dilectum [et fidelem] nostrum Ferrandum Balistarium pacifice possidere redditum, quem bone memorie J. pater noster, ei dedit, de portu peregrinorum in civitate de Burdegala, nec eidem Ferrando, vel suis inde inferatis vel ab aliquo inferri permittatis molestiam, malum vel gravamen ; et si quid ei vel suis forisfactum fuerit, id sine dilacione eis faciatis emendari. Quoniam etc. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Sumersete, salutem. Cape in manum nostram manerium de Cumptun cum pertinenciis suis et libera illud quatuor libere tenentibus et probis hominibus.

[Unfinished, and in the margin, 'Quia littere clause et sunt in rotulo clausarum.']

Pro Wigorniensi episcopo. Mandatum est omnibus tenentibus de episcopatu Wigorniensi, quod faciant episcopo Wigorniensi racionabile auxilium pro expensis quas fecit in servicio domini J. regis, patris domini H. regis, de pecunia quam in peregrinacione sua versus [place omitted] debuerat expendendam.

De terris Thome de Erdinton. Rex omnibus militibus et libere tenentibus et aliis, qui tenuerunt de Thoma de Erdintun in comitatu Salopie, salutem. Sciatis quod commisimus Willelmo de Norf [olk] terras et omnia tenementa, que fuerunt ipsius Thome in predicto comitatu, custodienda quamdiu nobis placuerit. Et ideo vobis mandamus quod ei inde, tamquam baillivo nostro, intendentes sitis et respondentes. Et in hujus etc. Teste comite, apud Inteberg, xxij die Marcii, anno regni nostri secundo.

Protectio. Petrus de Columpna habet litteras de proteccione patentes, directas omnibus etc. Per dominum Wintoniensem. Teste comite, apud Oxoniam, xxvij die Marcii.

Hiernia. Rex G. de Marisco, justiciario Hibernie, salutem. Precipimus vobis quod sine dilacione habere faciatis dilecto et fideli nostro, Philippo Marc, vel certo nuncio suo has literas deferenti, plenariam saisinam de omnibus terris que fuerunt Galfridi Luterell, cujus filium et heredem dedimus eidem Philippo, maritandum filie sue. Quia etc. Teste comite, apud Oxoniam, xxx die Marcii.

Mandatum est similiter eidem justiciario, quod de omnibus wardis quas idem Galfridus habuit de dono domini J. regis, patris domini H. regis, eidem Philippo plenariam saisinam habere faciat.

[m. 5]

Pro Falkesio. Rex Johanni Marescallo, salutem. Mandamus vobis quod sine dilacione liberetis dilecto et fideli nostro, Falkesio de Breaute, et Margarete, uxori sue, castrum de Plinton, cum omnibus pertinenciis suis, et totam terram de comitatu Devonie, que fuit comitis Devonie, nomine dotis ipsius Margarete, que eam contingit de terra que fuit Baldewini filii ipsius comitis, viri ejusdem Margarete, tam in serviciis quam in dominicis et aliis pertinenciis suis. Et in hujus rei testimonium. Teste comite ut supra.

De comitatu Devonie. Rex archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus et omnibus aliis de comitatu Devonie, presentes litteras inspecturis, salutem. Sciatis quod commisimus Roberto de Alba Mara comitatum Devonie, cum omnibus pertinenciis suis custodiendum quamdiu nobis placuerit. Et ideo vobis mandamus quod eidem Roberto, tamquam vicecomiti nostro, in omnibus sitis intendentes et respondentes. Et in hujus rei etc. Teste ut supra.

Pro domino Wigorniensi episcopo. Rex omnibus etc. salutem. Noveritis nos concessisse venerabili patri nostro, S. Wigorniensi episcopo ut liceat ei terras suas, redditus, et possessiones omnes ad episcopatum suum pertinentes, ad firmam concedere per tres annos proximo sequentes a tempore quo dictus episcopus arripiet iter peregrinacionis sue, sicut constitutum et indultum fuit crucesignatis in concilio Lateranensi secundo. Quare volumus ut omnes firmarii predicti episcopi omnes terras, redditus et possessiones suas, ita libere teneant, quiete et pacifice, usque ad terminum prefatum, quicquid contingat de episcopo prefato, sicut idem episcopus easdem teneret si in regno nostro moram faceret. Nos enim omnes terras prenominati episcopi et omnes redditus et omnes possessiones et omnes homines et omnes firmarios suos sub speciali protectione nostra recepimus. Teste ut supra, anno regni nostri secundo.

Idem episcopus habet litteras patentes de omnibus terris, redditibus et possessionibus suis tradendis ad firmam abbati et universitati ordinis Cisterciensis ad terminum predictum, ut predictum est.

Pro Petro de Mallay.—Rex vicecomiti Eboraci, salutem. Scias quod quietum clamavimus dilectum et fidelem nostrum, Petrum de Maulay, et homines suos, de sectis comitatuum, hundredorum, wapentacorum et thrithingorum, quamdiu nobis placuerit, exceptis placitis corone nostre. Et ideo tibi precipimus quod eundem Petrum et homines suos, sicut predictum est, de predictis sectis quietos esse facias. Et in hujus etc. Teste comite, apud Oxoniam, xxx die Marcii, anno regni nostri secundo.

De dote uxoris Falkesii de Breaute.—Rex omnibus militibus, et libere tenentibus et aliis de honore de Plinton, salutem. Sciatis quod reddidimus dilecto et fideli nostro Falkesio de Breaute et Margarete, uxori sue, honorem de Plinton, cum castro de Plinton, et tota terra que fuit comitis de Insula in comitatu Devonie, ut dotem ipsius Margarete. Et ideo vobis mandamus quod eisdem Falkesio et Margarete in omnibus sitis intendentes et respondentes. Et in hujus rei etc. Teste ut supra.

Pro eodem.—Rex omnibus has litteras visuris et audituris, salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Falkesio de Breaute custodiam totius terre, que fuit W. comitis Devonie, cum castris que fuerunt ejusdem comitis, ad se sustentandum in servicio nostro, usque ad etatem nostram completam, unacum custodia filii et heredis Baldewini, quondam filii et heredis dicti comitis Devonie. Et in hujus rei etc. Teste ut supra, anno regni nostri secundo.

Deliberacio Johannis Cole.—Rex W. comiti Sarrisburie, salutem. Sciatis quod Nicholaus Poinz et Willelmus de Hobrigg manuceperunt coram concilio nostro quod habebunt Johannem Cole, burgensem de Kaerdif, apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies, ad standum recto, si quis versus eum loqui voluerit. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Johannem cum omnibus catallis et rebus suis sine dilacione deliberetis. Et in hujus etc. Teste ut supra.

De comitatu Eboraci.—Rex omnibus presentes litteras inspecturis, salutem. Sciatis quod commisimus dilecto et fideli nostro Galfrido de Nevill, camerario nostro, comitatum Eboraci, cum omnibus pertinenciis suis, ad respondendum inde ad scaccarium nostrum per antiquam firmam. Ita tamen quod de superplusagio et aliis exitibus ejusdem comitatus sustentet castra nostra de Scardeburg et de Pikering. Et si forte castra predicta de superplusagio et exitibus predictis sustentare non possit, per consilium fidelium nostrorum providebimus unde possint sustentari in custodia ipsius Galfridi. Teste ut supra.

Mandatum est omnibus de comitatu Eboraci quod ei vel attornato suo per litteras suas patentes tanquam vicecomiti intendentes sint et respondentes. Teste ut supra.

Conductus.—Florentius Dives habet litteras de conductu, duraturas usque ad festum Sancti Michaelis, cum omnibus hominibus suis et rebus et mercandisis suis. Teste comite, apud Westmonasterium, ij die Aprilis.

De castro de Midford reddendo.—Mandatum est Philippo de Ulecot per litteras patentes quod liberet Rogero Bertram castrum suum de Midford et terras, catalla sua, et res suas.

De herede Eustachii de Vescy.—Rex dilecte sibi Margarete que fuit uxor Eustachii de Vescy, salutem. Mandamus vobis quod, omni occasione et dilacione postpositis, mittatis ad dilectum et fidelem nostrum W. Marescallum, comitem Penbrochie, Willelmum filium et heredem Eustachii de Vescy, per latores presencium, quem quidem heredem idem comes vobis commisit custodiendum. Et in hujus rei etc. Teste comite, apud Westmonasterium, iiij die Aprilis, anno regni nostri secundo.

Conductus.—Rex omnibus baillivis et fidelibus suis tam de portubus maris quam aliis, salutem. Sciatis nos suscepisse in protectionem et conductum nostrum Radulfum de Aurelianis, mercatorem, ad negociandum per totam terram nostram, cum omnibus mercandisis et rebus suis, faciendo inde debitas et antiquas consuetudines. Duret autem conductus iste usque ad festum omnium Sanctorum, anno regni nostri tercio. Et ideo vobis mandamus quod ei interim nullum faciatis inde vel fieri permittatis malum, impedimentum vel gravamen. Et in hujus rei etc. Teste comite, apud Westmonasterium, v die Aprilis, anno regni nostri secundo.

Idem mandatum est pro Philippo de Aurelianis.

De comitatibus Essexie et Hertfordie.—Mandatum est archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus, libere tenentibus et aliis de comitatibus Hertfordie et Essexie, quod dominus rex commisit Waltero de Verdun comitatus Hertfordie et Essexie, custodiendos quamdiu domino regi placuerit. Et mandatum est eisdem quod eidem Waltero, tamquam baillivo domini regis et vicecomiti suo, intendentes sint et respondentes. Et in hujus etc. Teste ut supra, anno regni nostri secundo.

Pro majore de Grimmesby.—Rex omnibus probis hominibus de Grimmesby cum pertinenciis suis, salutem. Mandamus vobis quod dilecto et fideli nostro, Baldewino filio Roberti de Grimmesby, tamquam majori vestro, in omnibus sitis intendentes et respondentes. Et in hujus rei etc. Teste ut supra.

Pro Johanne de Nararra.—Rex Falkesio de Breaute, salutem. Sciatis quod concessimus Johanni de Navarra quod possit facere commodum suum de domo, que fuit Vivonis, Judei, et de domo que fuit Jacobi de Norewico, Judei, cum pertinenciis, in Oxonia; quas dominus J. rex, pater noster, ei dedit. Et ideo vobis mandamus quod hoc ei facere permittatis sine impedimento. Teste ut supra.

De terra Danielis de Curteray in Ixninges.—Mandatum est omnibus hominibus de terra que fuit Danielis de Curterai in Ixninges quod intendentes sint et respondentes Ricardo filio Walteri, servienti magistri Roberti de Curcun, sancte Romane ecclesie cardinalis, de terra que fuit ipsius Danielis de Curterai in Ixninges cum pertinenciis, unde seisinam habet per vicecomitem Suffolchie, de precepto domini regis. Teste comite etc., apud Caversham, ix die Aprilis, anno etc.

De pardonatione fuge.—Rex omnibus baillivis et fidelibus suis, ad quos littere presentes pervenerint, salutem. Sciatis nos pardonasse, quantum ad nos pertinet, Johanni filio Siwardi fugam quam fecit et abjuracionem regni nostri pro morte Gerardi filii Haghemundi, tempore domini J. regis, patris nostri, interfecti, unde idem Johannes rettatus fuit. Et ideo volumus et precipimus quod predictus Johannes firmam pacem nostram inde habeat. Ita tamen quod pacem faciat cum parentibus ipsius Gerardi et stet recto, si quis inde versus eum loqui voluerit. Et in hujus etc. Teste comite, apud Wintoniam, xj die Aprilis, anno regni nostri secundo.

De justiciariis constitutis.—Rex Matheo filio Hereberti, Rogero de Scures, Waltero de Rumeseia, et Ade de Porteseia, salutem. Sciatis quod constituimus vos justiciarios nostros, ad inquirendum in comitatu Suhamptonie, qui fuerint malefactores et violatores pacis nostre, ut in murdris, furtis et robberiis, post pacem factam inter nos et dominum Ludovicum; et ad justiciam de malefactoribus et violatoribus, secundum legem et consuetudinem regni nostri Anglie, faciendam. Etideo vobis mandamus quod ad diem et locum competentem conveniatis, et omnia predicta diligenter inquiratis, et, facta diligenti inquisicione, faciatis quod secundum consuetudinem et legem regni nostri Anglie fuerit faciendum. Et sciatis quod mandavimus vicecomiti Suhamptonie quod ad diem et locum, quem vos per litteras vestras significabitis, convenire faciat comitatum Suhamptonie ad inquisitionem illam et justiciam super hujusmodi faciendam. Et in hujus rei etc. Teste ut supra.

Protectio.—Rogerus de Milleariis habet litteras de protectione a die quo iter arripuerit eundi in terram Jerosolimitanam in tres annos sequentes. Teste comite, apud Merleberg, xvj die Aprilis.

Hugo de Samford similes habet litteras de eodem termino. Teste ut supra.

De firma Bathonie et berthona.—Rex Petro de Maulay, salutem. Mandamus vobis, firmiter precipientes, quod pacem habere faciatis priori Batonie de demanda quam ei facitis de firma ville Batonie et bertona vobis reddenda, nec occasione litterarum nostrarum, quas inde habetis, eundem priorem vexetis; quia precepimus eidem priori quod decetero de predicta firma respondeat ad scaccarium nostrum, sicut facere consuevit tempore domini J. regis, patris nostri. Et prohibemus eidem priori ne vobis vel Hugoni de Vivona vel alicui alii, nisi ad scaccarium nostrum, inde respondeat. Teste ut supra.

De eodem.—Rex priori Batonie, salutem. Sciatis quod mandavimus Petro de Maulay et Hugoni de Vivona quod de demanda, quam vobis faciunt, de firma ville Batonie et bertona eis reddenda, pacem vobis habere faciant, et quod idem Petrus non vexet vos inde, occasione litterarum nostrarum, quas inde habet. Et ideo vobis mandamus quod de predicta firma respondeatis ad scaccarium nostrum, sicut facere consuevistis tempore domini J. regis, patris nostri; et prohibemus vobis ne eidem Petro vel Hugoni vel alicui alii, nisi ad scaccarium nostrum, inde respondeatis. Quoniam etc. Teste ut supra.

[Note opposite the last entry.—Hinc mittendum est ad scaccarium.]

De eodem.—Rex Hugoni de Vivona, salutem. Mandamus vobis, firmiter precipientes, quod sicut vos ipsos et omnia vestra diligitis, pacem habere faciatis priori Batonie, de demanda quam facitis ei de firma ville Batonie et berthona vobis reddenda. Precepimus enim eidem priori quod decetero de predicta firma respondeat ad scaccarium nostrum, sicut respondere consuevit tempore domini J. regis, patris nostri, et nulli alii, super quo tantum faciatis ne ad terras et tenementa vestra nos capere debeamus. Teste ut supra.

[Note.—Notet s [imilite]r scaccarium ' ad r [espondendum'].

De redempcione Briani filii Radulfi.—Rex omnibus presentas litteras inspecturis, salutem. Sciatis quod nos ratam et gratam habemus convencionem, factam inter venerabilem patrem nostrum, dominum P. Wintoniensem episcopum et Brianum filium Radulfi, de redempcione ipsius Briani, secundum tenorem cyrographi inter ipsum dominum Wintoniensem et predictum Brianum confecti, quam observabimus et firmiter observari faciemus. Et in hujus etc. Teste comite, apud Hamsted, xviij die Aprilis, anno regni nostri secundo.

De ecclesia de Mereden.—Rex magistro Thome de Frekeham, officiali domini Cantuariensis archiepiscopi, et magistro Henrico de Kancia, salutem. Sciatis quod appellacionem, quam dilectus clericus noster, Robertus de Dene, interposuit coram vobis super ecclesiam de Mereden, que ad nostram spectat donacionem, gratam habemus et acceptam. Nosque nichilominus, ad majorem cautelam, ne quid inde fiat in prejudicium juris nostri, appellamus per has litteras nostras patentes, sigillatas sigillo comitis W. Marescalli, rectoris nostri et regni nostri, quia nondum sigillum habuimus. Teste comite, ut supra, anno regni nostri secundo.

Hybernia.—Rex H. Dublinensi et T. Tuamensi archiepiscopis, et T. Clokornensi episcopo, salutem. Monstravit nobis dilectus et fidelis noster, W. Marescallus, comes Pembrochie, quod A. episcopus Fernensis, auctoritate litterarum domini pape traxit eum in cam [eram] coram vobis de laico feodo suo in Hibernia quod tenet, et de nobis tenere clamat, et unde traxit nos ad warantum, et quod nos ei warantizare debemus, cum ad plenam pervenerimus etatem, secundum consuetudinem regni nostri. Unde vobis prohibemus ne predictum placitum teneatis, dum infra etatem fuerimus, sustinentes quousque etatem nostram compleverimus, et eidem W. Marescallo feodum illud per etatem nostram warantizare possimus, sicut predictum est. Teste domino P. Wintoniensi episcopo, apud Hamsted, xviij die Aprilis.

Prohibitum est episcopo Fernensi per alias litteras ne sequatur placitum illud, in forma predicta. Et mandatum est justiciario Hibernie quod prohibeat judicius predictis ne teneant, et dicto episcopo Fernensi ne sequatur, idem placitum, in forma predicta.

Rata [habitio].—Rex omnibus presentes litteras inspecturis, salutem. Sciatis quod nos gratam et ratam habemus convencionem factam inter Hugonem de Mortuo Mari et Thomam de Erdinton, de terris de Cnighteton et de Norton in comitatu Salopie, quas idem Thomas habuit de dono domini J. regis, patris nostri, et quas idem Thomas dedit eidem Hugoni, per cartam suam, in escambium pro x libratis terre in Wurthye et pertinenciis suis. Et concedimus et volumus quod rata et stabilis permaneat. Et in hujus rei testimonium etc. Teste comite, apud Wigorniam, xxiiij die Aprilis, anno regni nostri secundo.

Conductus.—Rex omnibus baillivis et fidelibus suis presentes litteras inspecturis, salutem. Sciatis nos suscepisse in salvum et securum conductum nostrum omnes Walenses de Norwallia, quos dilectus et fidelis noster, Lewelinus princeps Norwallie, venire faciet usque Wudestok, in crastino Ascensionis Domini instantis, ad homagia nobis facienda, sub conductu Walteri de Lascy, Henrici de Aldithelee, Johannis filii Alani et Johannis Extranei, vel duorum ex illis, si ipsi omnes interesse non possint; in veniendo illuc, morando ibidem, et inde redeundo ad partes suas. Et ideo vobis mandamus quod in veniendo, morando vel redeundo nullam ei, vel suis, faciatis, vel fieri permittatis, molestiam vel gravamen. Et in hujus etc. Teste ut supra, anno [etc. secundo].

Similes littere facte fuerunt Walensibus de Suwallia, Venturis ad predictum diem et locum, sub conductu domini Herefordensis episcopi, Reginaldi de Braosa, Hugonis de Mortuo Mari, et Johannis de Munemuwe.

Rex Waltero de Lascy, Henrico de Aldithelegh, Johanni filio Alani et Johanni Extraneo, salutem. Sciatis nos attornasse vos quatuor, vel saltem duos ex vobis, si omnes interesse non possitis, ad conducendum omnes Walenses illos de Norwallia quos dilectus et fidelis noster, Lewelinus princeps Norwallie, venire faciet usque Wudestok, in crastino Ascensionis Domini instantis, ad homagia nobis facienda, in veniendo illuc, et ibi morando, et inde redeundo ad partes suas. Et ideo vobis mandamus, rogantes, quod ad diem et locum, quos idem Lewelinus vobis prescire faciet, conveniatis. Ita quod duo vestrum ad minus ibi sint ad Walenses predictos conducendos, sicut predictum est: tantum inde facientes, sicut nos diligitis ne negocium nostrum in hac parte depereat pro defectu vestri. Insuper autem vobis mittimus litteras nostras patentes, per quas Walenses illos in conductum nostrum recepimus, modo predicto. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur domino Herefordensi episcopo, Reginaldo de Braosa, Hugoni de Mortuo Mari, et Johanni de Monemue, de Walensibus Suwallie conducendis predicto modo. Omnes autem littere iste tradite fuerunt Hugoni de Mortuo Mari.