1223, membranes 8d, 7d, 5d, 6d, 4d, 3d, 2d, 1d

Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 1, 1216-1225. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1901.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

'1223, membranes 8d, 7d, 5d, 6d, 4d, 3d, 2d, 1d', Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 1, 1216-1225, (London, 1901), pp. 391-412. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-pat-rolls/hen3/vol1/pp391-412 [accessed 19 June 2024].

. "1223, membranes 8d, 7d, 5d, 6d, 4d, 3d, 2d, 1d", in Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 1, 1216-1225, (London, 1901) 391-412. British History Online, accessed June 19, 2024, https://www.british-history.ac.uk/cal-pat-rolls/hen3/vol1/pp391-412.

. "1223, membranes 8d, 7d, 5d, 6d, 4d, 3d, 2d, 1d", Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 1, 1216-1225, (London, 1901). 391-412. British History Online. Web. 19 June 2024, https://www.british-history.ac.uk/cal-pat-rolls/hen3/vol1/pp391-412.

In this section

1223, membranes 8d, 7d, 5d, 6d, 4d, 3d, 2d, 1d

1223.[m. 8d.]

Eodem modo scribitur Roberto de Kancia, Johanni de Birkin, Willelmo le Gramaire, et Henrico de Berlai, quod conveniant in crastino clausi Pasche apud Eboracum, ad capiendam assisam nove dissaisine quam Johannes de Useflet aramiavit coram justiciariis itinerantibus versus Johannem de Aivill de tenemento in Haldaneby; et ad capiendam assisam nove dissaisine quam Martinus filius Radulfi aramiavit coram eis per preceptum domini regis versus Rogerum filium Ricardi de tenemento in Siwelestorn. Teste H. etc. apud Westmonasterium, vij die Februarii. Per eundem.

Et mandatum est vicecomiti Eboraci quod assisas illas predictis die et loco coram eis venire faciat.

Cancellatur quia aliter inferius, set cancellacio ista non pertinet ad secundam assisam que in hac forma processit.

Norhamton. Eodem modo scribitur Radulfo de Brai, Mauricio de Aundeli, Thome de Heiden, et Willelmo de Winchint[on] [Wingenholt in the duplicate], ad assisam de morte antecessoris capiendam apud Norhamton a die Pasche in xv dies anno vij, inter Willelmum Ace, petentem, et Simonem de Trop [substituted for 'Walterum Ledet, tenentem, de v virgatis terre et dimidia cum pertinentiis'] de iiij virgatis terra et dimidia, et uno molendino, cum pertinentiis, in Weletun; et inter ipsum Willelmum, petentem, et Robertum Ace, tenentem, de una virgata terre et dimidia cum pertinenciis in eadem villa. Teste apud Stamford, xvij die Februarii. Per eundem.

Et mandatum est vicecomiti Norhamtonie quod assisam illam tunc coram eis venire faciat.

Postea mandatum fuit quod, loco Thome de Heyden, Thomas de Haddon admitteretur.

Eodem modo scribitur eisdem Radulfo de Bray etc. ad assisam predictis die et loco capiendam que summonita est coram justiciariis itinerantibus ad recognoscendum utrum vij acre terre et unum mesagium cum pertinenciis in Weleford sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam abbatis de Suleby de Weleford, an laicum feodum Willelmi Fabri. Et mandatum est vicecomiti Norhamtonie etc.

Dereby. Eodem modo scribitur Willelmo Roffo, Waltero de Estweyt, Radulfo de Crumwell, et Willelmo de Cressi, quod a die Pasche in xv dies conveniant apud Notingham, ad assisam nove dissaisine capiendam quam Hugo filius Rogeri aramiavit coram justiciariis itinerantibus versus Henricum de Buketon de tenemento in Breideston. Teste apud Sallawe, ij die Marcii.

Et mandatum est vieecomiti Dereby etc.

Lincoln. Eodem modo scribitur Thome de Muleton, Willelmo de Welles, Willelmo de Wyleby, et Alexandro de Pointon, ad assisam de morte antecessoris capiendam apud Lincoln a die Sancti Michaelis in xv dies [substituted for 'in crastino clausi Pasche'] anno etc. vij, inter Robertum Marmyun, seniorem, petentem, et Robertum Marmyun, juniorem, tenentem, de duabus carucatis terre cum pertinenciis in Cuningeby. Teste H. apud Salopesbiry, ix die Marcii. Per eundem. Teste H. etc. apud Westmonasterium, viij die Aprilis, [anno] septimo. [These two date clauses are cancelled.]

Et mandatum est vicecomiti Lincolnie quod assisam illam tunc coram eis venire faciat.

Eodem modo scribitur eisdem de assisa ultime presentationis ecclesie de Geiton capienda ad eundem diem, que summonita est coram eis inter Bertam comitissam Cestrie et Hugonem de Nevill.

Wigornia. Eodem modo scribitur Henrico Luvet, Henrico de Ribbeford, Eudoni de Bello Campo, et Ricardo de Ambreslegh, ad assisam nove dissaisine capiendam a die Pasche in xv dies, apud Wigorniam, inter Galfridum Neithebury, et Robertum de Morton, Ricardum filium Hugonis, Johannem de Caldecot, et Henricum Pollard, de tenemento in Bredon. Teste H. etc. apud Wigorniam, xiiij die Marcii.

Et mandatum est vicecomiti Wigornie quod assisam illam coram eis venire faciat.

[m. 7d.]

Hereford. Eodem modo scribitur Waltero de Muscegros, Willelmo de Furches, Ricardo Fulconi, Nicholao le Seculer, quod a die Pasche in xv dies conveniant apud Hereford, ad assisam nove dissaisine capiendam quam Willelmus filius Willelmi Coci aramiavit coram eis per preceptum domini regis versus Robertum filium Rogeri, de tenemento in suburbio Herefordie. Teste H etc. apud Gloucestre, xx die Marcii. Per eundem.

Et mandatum est vicecomiti Herefordie quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat.

Essex. Eodem modo scribitur Ricardo filio Willelmi, Hugoni de Clahill, Ricardo filio Simonis, [substituted for 'Ricardo de Berdestaple'] et Johanni de Westwik, ad capiendam assisam ultime presentationis ad ecclesiam de Farsted, quam Robertus de Agnis aramiavit versus priorem Sancti Botulfi de Colecestre et Rogerum Ridel de Chiche apud Chelmerford, a die Pasche in tres septimanas, et mandatum est eis et vicecomiti Essexie etc. sicut superius. Teste H. de Burgo etc. apud Batoniam, xxvij die Marcii, anno etc. vij.

Eboracum. Eodem modo scribitur Roberto de Kancia, Johanni de Birkin, Willelmo le Grammaire, Henrico de Berlay, quod conveniant apud Eboracum a die Pasche in unum mensem ad capiendam assisam nove dissaisine quam Johannes de Useflet aramiavit coram eis per preceptum domini regis versus Johannem de Aivill, Robertum filium Johannis de Aivill, Thomam le Graunt, Hugonem de Langeley, Johannem Cortwis, Petrum de Useflet, et Thomam filium Uctredi de Athelingeflet, de tenemento in Haldaneby. Teste H. etc. apud Kingestun, xix die Aprilis, anno vij.

Et mandatum est vicecomiti Eboraci quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat.

Leicestria. Eodem modo scribitur Henrico de Segrave, Willelmo Picot, Willelmo de Folevill [substituted for 'Charnel,'] et Ricardo Friday [substituted for 'Willelmo de Flamvill,'] quod conveniant apud Leicestre in octabis Sancte Trinitatis ad capiendam assisam quam magister Radulfus de Kirketon, persona ecclesie de Oudebi, aramiavit coram justiciariis itinerantibus versus Robertum de Monte, Ricardum Palmarium, Robertum Emeri et Willelmum filium Rogeri de una virgata terre et tribus partibus unius acre terre et uno tofto cum pertinenciis in Oudeby, ad recognoscendum utrum predicta terra et toftum predictum sit libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius magistri Radulfi de Oudeby, vel laicum feodum predictorum Roberti, Ricardi, Roberti et Willelmi. Teste H. etc. apud Westmonasterium, vj die Maii.

Et mandatum est vicecomiti Leicestrie quod assisam illam coram eis venire faciat.

Essex. Mandatum est vicecomiti Essexie quod assisam nove dissaisine quam Willelmus filius Rogeri et Emma uxor ejus aramiaverunt coram justiciariis itinerantibus versus Rogerum Crassum de tenemento in Inewurth venire faciat coram Radulfo Hareng et Roberto de Lexinton apud Strafford in crastino Ascensionis Domini anno regni domini regis vij, et quod habeat ibi hoc breve et aliud breve. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xij die Maii. Per eundem.

Surrey. Mandatum est vicecomiti Surreye quod assisam nove dissaisine quam prior Mereton et Sampson de Mulese aramiaverunt coram justiciariis ad primam assisam cum in partes illas venerint versus Henricum de Sancto Albano de quodam stagno levato in Hamton ad nocumentum liberi tenementi sui in Mulese, venire faciat coram Roberto de Lexinton, Galfrido le Salvage, et Warino filio Joelis, justiciariis domini regis, apud Kingestun die Lune proxima post Ascensionem Domini, et habeat ibi hoc breve et aliud breve. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xvj die Maii.

Norfolk. Willelmus filius Roscelini, Fulco Bainard, Johannes de Wurthested, et Thomas de Ingaldestorp, assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Norwicum in crastino Sancte Trinitatis, quam Theodorus de Cremplesham aramiavit coram eis versus Walterum de Wirham de tenemento in Wirham. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xxvij die Maii.

Et mandatum est vicecomiti Norfolkie quod predictis die et loco coram eis assisam illam venire faciat.

Postea mandatum fuit eisdem de assisa nove dissaisine capienda predictis die et loco inter Warinum de Martham et Matheum de Guneton, Walterum Ruffum, Goldwinum Finch, Willelmum Sherewind, Willelmum Brun, Ricardum Cocum, et Nicholaum Turvin de tenemento in Martham. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xxix die Maii.

Dorset. Abbas de Abbodesbiry, Alvredus de Lincolnia, Johannes de Baiocis, et Jordanus Oliveri, assignati sunt justiciarii ad assisam de morte antecessoris capiendam apud Dorecestre in crastino Sancte Trinitatis, quam Matildis et Amicia filie Osberti de Pimpre aramiaverunt coram justiciariis itinerantibus versus Radulfum de Nevill et Bartholomeum filium Willelmi de j hida terre cum pertinenciis in Pimpre. Teste ut supra.

Et mandatum est vicecomiti Dorsete quod assisam illam tunc coram eis venire faciat.

Notingham. Willelmus Basset, Willelmus Ruffus, Robertus filius Willelmi, et Radulfus de Crumbwell, assignati sunt justiciarii ad assisam capiendam in crastino Sancte Trinitatis apud Notingham ad recognoscendum utrum unum mesagium et tres acre terre cum pertinenciis in Wandleslegh, et xj denerate redditus cum pertinenciis in Selestun sint libera elemosina, pertinens ad ecclesiam Rogeri de Essex de Selestun, an laicum feodum Nicholai de Wandleslegh. Teste ut supra.

Et mandatum est vicecomiti Notinghamie quod assisam illam coram eis venire faciat.

Norfolk. Item. Willelmus filius Roscelini, Fulco Bainard, Johannes de Wurthested, Thomas de Ingaldestorp assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam in crastino Sancti Johannis Baptiste apud Jernemue, quam Nicholaus de Martham et Matildis uxor ejus aramiaverunt versus Karolum de Jernemue, Willelmum fratrem ejus, Robertum de Dunewic, Petrum filium Aveline et Willelmum fratrem ejus, Ranulfum Tutbien, Herveum Cocum et Willelmum le Palmer, de tenemento in Jernemue. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xxx die Maii.

Mandatum est vicecomiti. Norfolkie quod assisam illam tunc coram eis venire faciat.

[Cancelled.] 'Quia aliter inferius.'

Notingham. Robertus de Lexinton, Willelmus de Cressi, Radulfus de Crumbwell, et Willelmus de Stanton assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Notingham a die Sancti Johannis Baptiste in xv dies, quam Agatha de Cocfeld aramiavit coram justiciariis itinerantibus versus Galfridum Giun de tenemento in Lenton. Teste H. etc. apud Westmonasterium, vj die Junii, anno regni nostri vij. Per eundem.

Et mandatum est vicecomiti Notinghamie quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat.

Warewic. Prior Coventre, Robertus de Lexinton, Willelmus de Curly, et magister Rogerus de Cherlecot assignati sunt justiciarii, ad assisam nove dissaisine capiendam apud Warewic, die Lune proxima post festum Sancti Johannis Baptiste, quam abbas de Bordeslegh aramiavit coram eis versus Henricum de Nafford, de quodam fossato levato in Bereford ad nocumentum liberi tenementi sui in eadem villa. Teste H. etc. apud Westmonasterium, viij die Junii.

Et mandatum est vicecomiti Warewici quod assisam illam tunc coram eis venire faciat.

Bukingham. Radulfus Hareng, Robertus Amauri, et Ricardus de Bello Campo, assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Strafford die Mercurii proxima post octabas Sancte Trinitatis, quam Willelmus de Noers aramiavit coram justiciariis ad primam assisam cum in partes illas venerint, versus Willelmum de Hocton, de tenemento in Stocking. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xiiij die Junii anno vij. Per eundem.

Mandatum est vicecomiti Bukinghamie quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat. Teste ut supra.

Gloucestria. Radulfus de Wiliton, Ricardus de Lokinton, Henricus le Droeis, et Radulfus de Chaundos, assignati sunt justiciarii ad assisam ultime presentation is ecclesie de Dene capiendam apud Gloucestre die Lune proxima post festum Sancti Johannis Baptiste, inter Willelmum de Dene et Galfridum de Longo Campo et Ysabellam uxorem ejus, Willelmum de Gamages et Lisotam uxorem ejus, Paganum de Burghull et Basiliam uxorem ejus, et Thomam, personam de Westbiry et de Newenham. Et mandatum est vicecomiti Gloucestrie quod assisam illam predictis die et loco coram eis venire faciat. Teste H. etc. apud Wicumb, xv die Junii.

Postea mandatum fuit quod loco Radulfi de Chaundos qui infirmus fuit, associent sibi tres residui priorem de Lantonay ad illam assisam capiendam apud Gloucestre die Lune proxima post octavas apostolorum Petri et Pauli. Et mandatum fuit eidem priori quod unacum eis ad hoc intendat. Idem vero scire fecit dominus rex vicecomiti Gloucestrie. Teste H. etc. apud Wudestok, xxix die Junii. Per eundem.

Oxonia. Radulfus Hareng, Hugo de Wichull, Matheus de Bixstrop, et Fulco de Rucot assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Oxoniam die Mercurii proxima post festum Sancti Johannis Baptiste, quam Willelmus Pagani aramiavit coram justiciariis itinerantibus versus Simonem Munekin, [substituted for 'Robertum Medicum.'] Henricum Medicum, [substituted for 'fratrem ejus.'] Gilebertum Makeblithe, Robertum Muriweder Johannem Magnum et Mariam que fuit uxor Ricardi Pagani, de tenemento in Cheping Norton. Teste H. etc. apud Wudestok, xvj die Junii.

Et mandatum est vicecomiti Oxonie quod assisam illam coram eis tunc venire faciat.

Postea mandatum fuit de novo per breve nove dissaisine eo quod primum breve inventum non fuit, quod ad assisam illam capiendam conveniant apud Oxoniam in crastino Sancti Jacobi anno etc. vij, et vicecomiti quod eam tunc venire faciat. Teste H. etc. apud Wudestok, xxix die Junii.

Norfolk. Mandatum fuit postea Martino de Pateshull quod assisam nove dissaisine supranotatam inter Nicholaum de Martham et Matildem uxorem ejus, et Karolum filium Willelmi, et alios, de tenemento in Jernemue, associatis sibi ad hoc duobus vel tribus viris legalibus et discretis in proximo adventu suo ad partes illas, capiat ad diem et locum competentem quos vicecomes Norfolkie significaverit.

Et mandatum est vicecomiti Norfolkie per litteras clausas quod assisam illam sic coram eo venire faciat. Teste H. etc. apud Wudestok, xviij die Junii. Per eundem et consilium domini regis.

Postea mandatum fuit vicecomiti Norfolkie quod supradictam assisam nove dissaisine inter Warinum de Martham et Matheum de Guneton et alios ponat in respectum usque ad primam assisam cum justiciarii in partes illas venerint, vel quousque dominus rex aliud inde preceperit. Teste H. etc. apud Wudestok, xxv die Junii. Per eundem.

[m. 6d.]

Suffolk. Willelmus de Franchevill, Ricardus de Ickewurth, Robertus de Horningesherth, et Robertus de Halsted assignati sunt justiciarii ad assisam capiendam apud Catteshal in crastino Sancti Jacobi Apostoli, que summonita est coram eis, ad recognoscendum utrum novem acre terre cum pertinenciis in Cranemer sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam magistri Walteri de Sancto Edmundo de Meleford, an laicum feodum Hugonis filii Mauricii et Martine uxoris ejus. Et mandatum est vicecomiti Suffolkie quod assisam illam coram eis tunc venire faciat. Teste H. etc. apud Wudestok, xxviij die Junii, anno vij. Per eundem.

Eboracum. Johannes de Birkin, Adam de Novo Mercato, Willelmus le Gramaire, Willelmus de Tamton, assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Eboracum die Martis, videlicet, in octabis beati Petri ad Vincula, quam Henricus de Goldeburg aramiavit coram justiciariis itinerantibus versus priorissam de Senithweit, de tenemento in Neweton. Teste apud Wigorniam, xvj die Julii. Per constabularium Cestrie.

Mandatum est vicecomiti Eboraci quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat.

Robertus de Lexinton, Johannes de Birkin, Willelmus de Grantmar, Gilebertus de Norton, constituti sunt justiciarii ad assisam capiendam, die Lune proxima post exaltacionem Sancte Crucis, quam abbas de Rupe aramiavit coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint, versus Stephanum (sic), Johannem le Franceis, Johannem Dude, Samsonem Marescallum, Johannem le Waleis, Stephanum Snoter, Robertum Prest, Willelmum le Fulun, Robertum Dubelday, Hastinum Caretarium, Robertum Wytfleis, Jordanum Pudding, Gilebertum Pudding, Centinum Pistorem, Adam Pluket, Petrum Sparc, Johannem Rering, Stephanum de Cliveland, Ricardum Ruffum, Ricardum prepositum de Sendal, Thomam et Osbertum filios ipsius Ricardi, Willelmum filium Roberti, Adam fratrem ejus, Willelmum Fabrum, Henricum de Cirestorp, Ricardum filium Alvredi, Thomam filium Normanni, Osbertum de Sandal, Willelmum le Poter, Arnulfum filium Hermeri, Hugonem filium Bonde, et Johannem filium Wulfoti, de quodam fossato prostrato in Ernaldestorp ad nocumentum liberi tenementi ipsius abbatis in eadem villa. Et mandatum est vicecomiti Eboraci quod predictam assisam coram predictis justiciariis predictis die et loco venire faciat. In cujus rei etc. Teste H. de Burgo, apud Gloucestre, xxj die Julii anno eodem. Per eundem.

Notingeham. Prior de Lenton, Robertus filius Willelmi, Reginaldus de Carleolo et Walterus de Estthweyt assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine coram eis capiendam apud Notingeham die Lune proxima ante decollationem Sancti Johannis Baptiste, quam Robertus de Lexinton aramiavit coram eis versus abbatem de Wellebec, fratrem Willelmum de Ireby et fratrem Adam de Wellebec, de communa pasture ipsius Roberti in Eselhag que pertinet ad liberum tenementum suum in Oxton. Teste H. de Burgo, apud Turrim Londonie, iiij die Augusti. Per eundem.

Mandatum est vicecomiti Notingehamie quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat.

Suffolk. Hugo Ruffus, Robertus de Burnamvill, Herebertus de Alencun et Willelmus de Franchevill ad assisam nove dissaisine capiendam apud Catteshal in octabis Assumptionis Beate Marie, quam Willelmus de Sapeston aramiavit coram justiciariis itinerantibus, contra Adam Presbiterum de Fakenham, Alexandrum de Wridewell, Henricum filium Willelmi, Willelmum le Venur, David le Paumer, Alvredum fratrem ejus, Alvredum le Hare, Petrum filium Johannis de Livremere, Robertum Fabrum de Fakeham, Willelmum de Horningesherth, Alexandrum Prepositum de Sapeston, Ceciliam de Wridewell, Robertum filium Ketel, Aliciam de Hunegheton, Henricum filium Willelmi de Sapeston, et Gerardum Puttot, de tenemento in Sapeston, Berdewell, Hunegheton, Torp et in Livremer. Teste apud Turrim Londonie, v die Augusti.

Et mandatum est vicecomiti Suffolkie quod assisam illam tunc coram eis venire faciat.

Lincoln. Simon de Hale, Johannes Coleman, Herveus de Arecy, et Walterus de Rideford assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Lincolniam in crastino Sancti Egidii, quam abbas de Selebi aramiavit coram justiciariis itinerantibus versus Adam Painel de tenemento in Raistorp et Bercton. [These two places are substituted for 'Glamford.'] Teste H. etc. apud Keninton, x die Augusti.

Et mandatum est vicecomiti Lincolnie quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat.

Eodem modo scribitur eisdem pro Edusa filia Petri contra Ricardum filium Petri et Herveum de Pinkeni de tenemento in Wilewebi. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xxv die Augusti.

Devon. Hugo Peverel de Sanford, Willelmus Buzun, Willelmus de la Bruer, et Ricardus de Crues assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Exoniam in crastino Nativitatis Beate Marie, quam Willelmus le Flemeng aramiavit coram justiciariis itinerantibus versus Archebaldum le Flemeng et Gervasium filium Henrici de tenemento in. Esse. Teste H. etc. apud Wintoniam, xiiij die Augusti.

Et mandatum est vicecomiti Devonie quod assisam illam predictis die et loco coram eis venire faciat. Teste.

Postea mandatum fuit quod loco H. Peverel, qui est in servicio domini regis in partibus Wallie associent sibi tres residui Baldewinum de Belestan, ad ipsam assisam capiendam apud Exoniam die Martis in vigilia Sancti Luce Ewangeliste: et mandatum est eidem B. quod ad hoc cum eis intendat. Idem vero scire fecit dominus rex vicecomiti Devonie. Teste apud Mungumeri, v die Octobris.

Lincoln. Robertus de Lexinton, Galfridus de Sauzusemar, Alexander de Pointon, et Willelmus de Wileghebi, assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Lincolniam in crastino Sancti Mathei Apostoli, quam Robertus de Grai et Amicia uxor ejus aramiaverunt coram eis versus Johannem de Baiocis, Walterum Marescallum, Radulfum Prepositum, de tenemento in Toreweia. Teste H. etc. apud Wintoniam, xvj die Augusti.

Mandatum est vicecomiti Lincolnie quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat.

Suffolk. Herebertus de Alencun, Robertus de Burnavill, Robertus de Colevill, et Adam de Bedingefeld, assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Gipewic a die Nativitatis Beate Marie in xv dies, quam Nicholaus de Freton aramiavit coram eis versus Henricum de Caldecot, de tenemento in Freton. Teste H. etc. apud Wintoniam, xxviij die Augusti.

Mandatum est vicecomiti Suffolkie quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat.

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, Willelmus de Ferrariis, comes de Derebi, salutem in Domino. Noverit universitas vestra dominum Henricum Dei gracia illustrem regem Anglie, dominum Hybernie, ducem Normannie et Aquitanie, comitem Andegavie, tradidisse mihi castella de Pecco et de Bolesovre cum omnibus pertinenciis suis, tenenda et habenda bene et in pace donec predictus dominus rex pervenerit usque ad quartumdecimum annum etatis sue completum. Ego autem interim habebo homagia hominum de balliis predictorum castellorum tenentium cum pertinenciis suis. Cum vero predictus dominus rex ad predictam pervenerit etatem, si ipse predicta castella habere voluerit, ego illa ei reddam cum homagiis et pertinenciis suis, nec aliud jus mihi vindicabo in castellis illis propter traditionem illam preter quod ante traditionem istam in illis vendicabam. Hiis testibus, domino G. sedis apostolice legato, dominis P. Wintoniensi et J. Batoniensi et Glastoniensi episcopis, domino W. Marescallo, comite Penbroc, domino R. comite Cestrie, domino W. Albemarle, Waltero de Lascy, Hugone de Mortuo Mari, Johanne de Monemuta, Waltero et Rogero de Clifford, Johanne Marescallo, Thoma et Alano Basset, et aliis.

Leicestria et Roteland. Rex dilectis et fidelibus suis Hugoni de Sylicot, Roberto de Burnebi et Gileberto de Halecton, clerico, et viridariis per comitatus Leicestrie et Rotelande constitutis, salutem. Assignavimus vos ad faciendum commodum nostrum de cableicio nostro vendendo per totas baillias Leicestrie et Rotelande prostrato; ita quod omnes denarii inde proventuri reponantur ad opus nostrum in aliqua domo religionis bailliarum predictarum sub sigillis vestris et sigillo vicecomitis, et postea significetur nobis per litteras sigillo suo et sigillis vestris sigillatas summa denariorum illorum, et ubi repositi fuerint, et ita quod vos laici contra predictum clericum unum rotulum habeatis et tailliam. Et ideo vobis mandamus quod ad hoc exequendum predicto modo diligenter intendatis. Precepimus enim per litteras nostras vicecomiti Leicestrie et Rotelande quod ad hoc diligentem et efficacem vobis opem inpendat. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xxx die Januarii, anno regni nostri vij. Per eundem et consilium domini regis.

Cumberland - - Rogerus de Bello Campo Radulfus de la FerteWillelmus de Janebi Simon de Horton Clericus, Alanus de Caudebec cum viridariis.
Lancastria - - Willelmus Blundel Ricardus de Thorintun Willelmus filius Walteri Radulfus de Bolrum Clericus, Adam de Bredekirke.
Notingham et Dereby - - - Radulfus de Crumbwell Radulfus de Gresele Robertus filius Willelmi Robertus de Dun Clericus, Eustachius de Ludeham.
Norhumberland Simon de Brintorp Willelmus de Coineres Johannes Vicecomes Adam de Kailli Clericus, Ricardus de Nafford.
Eboracum - - Robertus de Percy Willelmus de Arel Henricus de Ferlinton Hugo de Uppeshale Clericus, Adam de Eboraco.
Stafford Willelmus Ruffus Willelmus de Paries Johannes Tammehorn Robertus de Legh Clericus, Adam de Colewich.
Salopia - - - Thomas filius Rogeri Robertus de Girhos Thomas de Costentin Willelmus Burnel Clericus, Petrus canonicus ecclesie Sancte Marie.
Wigornia - - Henricus Luvet Rogerus Corbet Osbertus de Abbetot Robertus Pipard Clericus, Thomas de Persor.
Warewic Ricardus Peche Willelmus de Curli Clericus, Radulfus Arriby.
Foresta de Dene [substituted for 'Gloucestria'] Robertus de Rulesdon Ricardus de Ingeham Thomas de Huntele Radulfus de Chaundos Clericus, Walterus de Aure.
Hereford - - - Walterus de Muscegros Willelmus de Furches Hugo de Fraxino Ricardus de Chaundos Clericus, Rogerus de Mora.
Norhamtonia citra villam Norhamtonie Walterus de Prestun David de Essebi Henricus Gubiun Clericus, Thomas de Heddon.
Ultra Norhamtoniam Acelinus de Sideham Mauricius de Aundeli Nicholaus de Bassingeburn Clericus, Robertus persona de Audewik.

[m. 5d.]

Bukingham - - Ricardus filius Walteri de Morton Willelmus filius Reginaldi Robertus de Chetwud Willelmus filius Ricardi Clericus, Manasserus persona de Bechamton.
Huntindon Robertus de Wassingele Willelmus Quarel Willelmus de Shefeld Clericus, Walterus filius Bernardi.
Essex - - - - Ricardus filius Willelmi Willelmus de Herlaue Alexander de Brichtlingese Henricus de Merk Clericus, Robertus de Taidene.
Foresta de Windlesor in comitatibus Berkesire et Surreye icardus de Siffrewast Hugo de Sancto Phileberto Robertus de Bereghefeld Clericus, Willelmus del Broc.
Forestam de Windlesor in Suhamtonia Henricus de Ferlegh Thomas de Venuiz Clericus, Willelmus Prior.
Berkesira extra forestam de Windlesor Henricus de Suningewell Robertus de Coleshull Clericus, Johannes de Wigenholt.
Suhamtonia extra forestam de Windlesor Thomas Peverel Ricardus de la Bere Robertus de Chinham Mauricius de Turevill Clericus, Robertus persona de Burcler.
Nova foresta in Suhamtonia Henricus de Ponte Audomari Ricardus de Therstewud Clericus, Robertus persona de Burcler.
Oxonia - - - Fulco filius Ricardi de Brehull Robertus de Valoniis Ricardus Pipard Radulfus filius Roberti Clericus, Robertus de Periton.
Dorset - - - Rogerus Martel Thomas de Hineton Walterus de Stokes Radulfus Belet Clericus, Robertus de Blockesworth.
Sumerset - - Rogerus de Reimes Osbertus filius Willelmi Walterus de Tilly Gilebertus de Welinton Clericus, Johannes de Winterburn.
Devon Willelmus Buzun Baldewinus de Belestan Ricardus de Sanford Jordanus Oliveri
Wiltesira - - - Robertus Mauduit Thomas de Kenet Walterus de Eislegh Willelmus de Wancy Clericus, Rogerus Strug.
Cornubia - - - Gervasius de Bloio Osbertus le Sor Robertus filius Willelmi Henricus de Bodrigan Clericus, Herveus Tirel.
Bristoll - - - Petrus Croc Petrus de Tokintun Willelmus Maunsel Jordanus la Warre Clericus, Robertus de Bathonia persona de Ulvestun
Sumerset--- Walterus de Budicumb Willelmus de Bagetrip Henricus de Hache, clericus De foresta de Cetre.

Wiltesira. Eodem modo scribitur Willelmo de Insula bona, Ricardo Burdun, Johanni de Colum, Willelmo Malewain de cableicio vendendo per forestas de Savernac, et de Ifwud, et de Sugrave, hoc mutato, quod ubi dicitur 'per totam bailliam Wiltesire' ponitur 'per forestas de Savernac et Ifwud et de Sugrave,' et ubi dicitur 'contra predictum clericum unum rotulum habeatis' ponitur 'contra baillivos predictarum forestarum unum rotulum habeatis' etc. Teste H. etc. apud Merleberg, xxix die Marcii. Et scriptum fuit constabulario de Merleberg et non vicecomiti Wiltesire quod ad hoc diligentem et efficacem eis opem inpendat.

In priori autem forma qua scribitur omnibus etc. ut supra de cableicio domini regis per Angliam vendendo, scribitur Thome Croc, Henrico de Anna, Waltero Blakeman, Stephano de Tangle, et Johanni persone de Anna, et viridariis per comitatum Wiltesire constitutis, de cableicio domini regis vendendo de foresta de Cet.

Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus comitatuum predictorum.

Rex vicecomiti Dorsete, salutem. Assignavimus dilectos et fideles nostros Rogerum Martel, Thomam de Hinctun, Walterum de Stokes, Radulfum Belet, et Robertum de Blockeswurth, clericum, ad faciendum commodum nostrum unacum viridariis baillie tue de cableicio nostro vendendo per totam bailliam tuam; ita quod omnes denarii inde proventuri reponantur ad opus nostrum in aliqua domo religionis baillie tue sub sigillo tuo et sigillis eorum, et postea significetur nobis per litteras sigillo tuo et sigillis eorum sigillatas summa denariorum illorum, et ubi repositi fuerint. Et ideo tibi precipimus quod ad hoc exequendum predicto modo diligentem et efficacem eis opem inpendatis. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xxx die Januarii.

BREVIA DE REGARDIS FACIENDIS.

Rex forestariis et regardoribus per comitatum Suhamtonie constitutis, salutem. Mandavimus vicecomiti Suhamtonie quod sine dilatione coram se vos convenire faciat ad faciendum regardum in baillia sua ante adventum capitalis justiciarii foreste nostre in partes illas; et loco regardorum qui mortui sunt vel infirmi alios eligi faciat, ita quod duodecim sint in quolibet regardo, et nomina eorum inbrevientur. Jurabitis autem vos forestarii et regardores et inde operabimini sicut plenius exprimitur in litteris nostris et in scripto capitulorum, que predicto vicecomiti misimus. Vobis igitur mandamus quod hec omnia que ad vos pertinent secundum predicta ad mandatum ipsius vicecomitis diligenter exequamini. Teste apud Westmonasterium, iiij die Februarii.

Eodem modo scribitur omnibus forestariis et regardoribus omnium comitatuum ubi dominus rex forestam habet, exceptis comitatibus Huntindonie, Rotelande et Leicestrie, Norhamtonie, Eboraci, Essexie, in quibus capitalis justiciarius foreste prius iter fecerat.

Rex vicecomiti Sussexe, salutem. Precipimus tibi quod sine dilatione convenire facias coram te ad diem et locum competentem omnes forestarios et regardores baillie tue, ad regardum faciendum in eadem baillia tua, ante adventum capitalis justiciarii foreste nostre in partes illas; et loco regardorum qui mortui sunt vel infirmi alios eligi facias, ita quod xij sint in quolibet regardo, et nomina eorum inbrevientur. Debent autem forestarii jurare quod ducent xij milites electos per totam bailliam suam ad videndum omnes transgressiones que exprimuntur in scripto capitulorum que tibi mittimus, et hoc non dimittent pro aliqua re. Debent etiam milites jurare quod facient regardum sicut solet et debet fieri, et quod ibunt sicut forestarii illos ducent ad predicta videnda, et si forestarii noluerint vel nescierint illos ducere vel aliquod forisfactum concelare voluerint, quod ipsi milites non dimittent pro illo quin forisfactum illud videant et inbreviari faciant, et hoc pro nulla re dimittent. Hoc autem breve et capitula predicta contrascribantur et mittantur in quolibet regardo, ita quod regardores secundum formam predictorum capitulorum possint operari. Mandavimus autem forestariis et regardoribus baillie tue per litteras nostras quas ad te mittimus quod ad mandatum tuum sic faciant. Tu igitur predicta modo predicto exequi non differas. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus in quorum bailliis dominus rex habet forestam, exceptis Huntindonie, Rotelande et Leicestrie, Norhamtonie, Eboraci, Essexie.

[m. 4d.]

BREVIA DE DOMINICIS DOMINI REGIS TALLIANDIS IN COMITATIBUS SUBSCRIPTIS.

Rex omnibus hominibus de dominicis suis de comitatibus Oxonie, Norhamtonie, Cantebrigie, Huntindonie, Bedeforde et Bukinghamie, salutem. Sciatis quod assignavimus dilectos et fideles nostros Falkesium de Breaute, Radulfum Hareng, et Robertum de Salceto ad talliandum omnia dominica nostra de predictis comitatibus. Et ideo vobis mandamus quod ad diem et locum, quos ipsi vobis significabunt, coram eis conveniatis audituri et facturi inde id quod vobis ex parte nostra dixerint. Teste H. etc. apud Notingham, xxvij die Februarii, anno regni nostri vij.

Eodem modo scribitur :—

Omnibus hominibus de dominicis comitatuum Cumberlande et Norhumberlande quod conveniant coram Willelmo Briwer, juniore, Waltero Mauclerc, Simone de Hal, Hugone de Bolebec, et Rogero Bertram.

Omnibus de dominicis Norfolkie et Suffolkie quod conveniant coram Theobaldo de Valoniis, Ricardo Duket, Osberto Giffard, et Ricardo de Seinges.

Omnibus etc. de comitatu Essexie quod conveniant coram E. Londoniensi episcopo, Henrico filio Aucheri, et Alexandro de Dorset.

Omnibus etc. de comitatu Eboraci quod conveniant coram W. Eboracensi archiepiscopo [cancelled], Galfrido de Nevill, Petro de Malo Lacu, Waltero Mauclerc, Johanne de Birkin, et Roberto de Percy.

In hac autem forma subscripta scribitur omnibus illis qui assignati sunt ad dominica domini regis tallianda :—

Rex Falkesio de Breaute, salutem. Sciatis quod assignavimus vos unacum dilectis et fidelibus nostris Radulfo Hareng et Roberto de Salceto ad talliandum omnia dominica nostra de comitatibus Oxonie, Norhamtonie, Cantebrigie, Huntindonie, Bedeforde, et Bukinghamie. Et ideo vobis mandamus quod ad diem et locum, quos vos unacum illis providebitis, conveniatis ad hoc diligenter ad comodum nostrum exequendum. Mandavimus enim omnibus hominibus de dominicis nostris de predictis comitatibus quod ad diem et locum quos vos et socii vestri eis significabitis, coram vobis conveniant audituri a vobis et facturi inde preceptum nostrum. Taliter igitur inde vos intromittatis quod merito vobis grates scire debeamus. Teste ut supra.

De comitatibus Norfolkie et Suffolkie Theobaldus de Valoniis. Ricardus Duket. Osbertus Giffard. Ricardus de Seinges.
De comitatibus Essexie et Hertfordie E. episcopus Londoniensis. Henricus filius Aucheri. Alexander de Dorset. Petrus de Sancto Edwardo.
De comitatu Eboraci - Archiepiscopus Eboracensis [cancelled]. Walterus Mauclerc. Galfridus de Nevill. P. de Maulay. Johannes de Birkin. Robertus de Percy.
De comitatibus Norhumberlande et Cumberlande Willelmus Briwer, junior. Walterus Mauclerc. Simon de Hal. Hugo de Bolebec. Rogerus Bertram.
De comitatibus Staffordie et Salopie Henricus de Aldithele, vicecomes. Willelmus Ruffus. Willelmus Pantulf.
De comitatu Lancastrie Willelmus de Vernun. Willelmus Pincerna. Willelmus Blundell.

[In the margin] Littere iste clause sunt.

Rex Willelmo de Mortuo Mari, Ricardo de Harecurt, Roberto Bertram, Roberto de Tibovill, Henrico de Stutevill, Stephano de Trublevill, Radulfo de Kenovill, Robino Malet, et R. Camerario de Tankervill, salutem. Mittimus ad vos dilectum et fidelem nostrum Henricum de Trublevill ut fidem habeatis hiis que vobis ex parte nostra dixerit ad fidem, commodum et honorem nostrum et vestrum; scituri quod de negocio de quo vobiscum loquitur parati, sumus operari per consilium vestrum. Teste H. etc. apud Cirencestre, xxiij die Julii, anno regni nostri vij.

Rex comitibus, baronibus, militibus, qui convenerint ad torneandum, apud Bliam die Lune proxima ante diem Cinerum anno regni etc. vij, salutem. Mandamus vobis firmiter in fide qua nobis tenemini precipientes quatinus apud Bliam non torneetis, quia nolumus quod torneamenta sint in terra nostra, scituri pro certo quod ad omnes illos et terras eorum qui torneaverint contra hanc prohibitionem nostram graviter nos capiemus. Teste H. etc. apud Notingham, primo die Marcii.

Rex Eudoni de Bello Campo, Rogero Corbet, Henrico Luvet, et Ricardo de Ambreslegh, salutem. Sciatis quod constituimus vos justiciarios nostros unacum vicecomite Wigornie, ad tenendum duellum quod vadiatum fuit coram nobis inter Thomam de Norhamton, probatorem, et Gilebertum de Cumpton, quem idem Thomas apellat de latrocinio. Et ideo vobis mandamus quod duellum illud teneatis, facturi inde quod ad justiciam pertinet secundum legem et consuetudinem regni nostri. Teste H. etc. apud Gloucestre, xix die Marcii, anno vij. Per eundem.

[m. 3d.]

Hec est convencio facta inter dominum H. regem Anglie et abbatem et conventum Sancti Edmundi, videlicet, quod predicti abbas et conventus concesserunt domino regi cuneum Sancti Edmundi cum omnibus pertinenciis et cambium, dimittenda custodibus cambii domini regis de London, quicumque custodes inde fuerint, usque ad etatem ipsius domini regis, recipiendo inde singulis annis a predictis custodibus xx libras ad tales terminos, videlicet, ad Pascha x libras et ad festum Sancti Michaelis x libras; ita quod prefati abbas et monachi Sancti Edmundi interim, quotiens necesse habuerit, proprium fretinum suum fabricabunt ad predictum cuneum suum, sine custo quod ad dominum regem pertineat. Remanebit autem idem cuneus Sancti Edmundi singulis noctibus in ecclesia beati Edmundi, videlicet, in custodia sacriste ipsius ecclesie, sub sigillis predictorum custodum imfra terminum predictum. Et concessum est ex parte abbatis et conventus quod occasione hujus convencionis vel dimissionis nulla fiet domino regi lesio vel diminutio juris vel dignitatis vel seisine ipsius de cambio suo, vel cuneis suis. Similiter ex parte domini regis quod nulla fiet dictis abbati et monachis diminutio vel lesio juris vel seisine sue de cuneo suo vel cambio occasione predicte convencionis vel dimissionis, ita quod in fine termini predicti omnia sint in eodem statu in quo fuerunt die quo convencio ista facta fuit inter dominum regem et dictum abbatem et conventum, salvo jure cujuslibet.

Rex omnibus baillivis et fidelibus suis ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Sciatis nos suscepisse in salvum conductum nostrum dilectum et fidelem nostrum Leulinum principem Norwallie et suos quos secum adducet, in veniendo ad nos apud Wigorniam a die Lune proxima post instans festum Sancti Johannis Baptiste anno etc. vij in octo dies, et ibi morando, et inde redeundo. Duret autem conductus iste ab hoc termino, videlicet, a die Lune proxima post octavas Sancti Johannis Baptiste usque in xv dies. Et si sederit Leulino et amicis suis cum Wigorniam venerit quod conductus ille elongetur, de voluntate ipsius L. et amicorum suorum et consilio fidelium nostrorum tunc elongabitur, si necesse fuerit. In cujus rei etc. Teste H. etc. apud Wudestok, xxij die Junii, anno eodem. Per eundem et consilium domini regis.

Rex omnibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Noveritis quod si prior et conventus Carleolenses quicquam contra nos attemptare voluerint in electione facienda ad sedem Carleolensem vacantem, procuratorem nostrum constituimus dilectum clericum nostrum Theobaldum de Valoniis, archidiaconum Essexie, ad apellandum pro nobis et contradicendum. In cujus rei etc. Teste H. etc. apud Wudestok, xxiiij die Junii, anno regni nostri vij. Per eundem et consilium domini regis.

Rex baronibus, militibus et probis hominibus de Normannia ad quos etc. salutem. Rogamus vos quatinus ad fidem et servicium nostrum redeatis cum jam vobis oportunitas affuerit, scituri pro certo quod si ad fidem et servicium nostrum redieritis, reddemus vobis juxta quod unicuique competit terras vestras in Anglia quas amisistis quando dominus J. rex pater noster Normanniam amisit; insuper facturi vobis in hiis et aliis unde nobis merito grates scietis et quod serviciis vestris condignum fuerit. Teste H. etc. apud Crickelad, xxiij die Julii.

Remensi archiepiscopo et suffraganeis suis, H. dei gracia etc. salutem. Mittimus ad vos venerabiles patres dominum Cantuariensem archiepiscopum et Londoniensem et Sarresburiensem episcopos, rogantes quatinus eos benigne audire et eis credere velitis super hiis que vobis dixerint ex parte nostra, et eadem firma et stabilia indubitanter habere. Teste H. etc. apud London, xxviij die Julii, anno regni nostri vij.

Eodem modo scribitur domino Lodovico sub titulo qui cancellatur. [The words cancelled are:—'Illustri domino Francorum et domino suo quando ei placuerit domino Lodovico.']

[m. 2d.]

FORMA LITTERARUM PROTECTIONIS COMITUM SARRESBURIE ET MARESCALLI ET EORUM QUI CUM EIS PROFECTI SUNT IN WALLIAM PER PRECEPTUM DOMINI REGIS.

Comes Sarresburie et comes Marescallus habent litteras de protectione quamdiu fuerint in servicio domini regis in partibus Wallie cum equis et armis per preceptum domini regis in subscripta forma alias per omnia observata.

Rex omnibus vicecomitibus et baillivis et fidelibus suis ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Precipimus vobis quod manuteneatis, protegatis et defendatis homines, terras, res, redditus, et omnes possessiones dilecti et fidelis nostri Radulfi de Secchevill, qui est de familia Henrici de Trascy, nullam eis inde inferentes aut inferri permittentes injuriam, molestiam, aut gravamen, quamdiu fuerit in exercitu nostro in partibus Wallie cum W. comite Sarresburie, et comite W. Marescallo, cum equis et armis, per preceptum nostrum. Volumus etiam et precipimus quod ipse et omnia dominica sua interim sint quieta de sectis comitatuum et hundredorum et de omnibus placitis et querelis, exceptis placitis corone nostre. Teste H. de Burgo, justiciario nostro, apud Wigorniam, xiij die Julii, anno regni nostri vij.

Habent autem subscripti omnes consimiles litteras, videlicet:—

Comes W. de Mandevill quamdiu fuerit in eodem exercitu in partibus Wallie cum predictis comitibus.

Galfridus de Lucy, qui est de familia comitis W. de Maundevill.

Hugo Peverell quamdiu fuerit etc. cum predictis comitibus.

Hamo filius Ricardi, miles Bathoniensis episcopi, quamdiu fuerit etc. cum ipsis comitibus.

Johannes Dacus, miles de familia W. comitis Sarresburie, quamdiu fuerit etc.

Robertus de Novo Burgo quamdiu fuerit etc.

Rogerus filius Pagani quamdiu fuerit etc.

Robertus de Pinkeni, qui habet milites suos in exercitu Wallie per preceptum domini regis.

Willelmus de Siffrewast qui est in warnisione castri de Usk, exercitu domini regis existente in partibus Wallie cum W. comite Sarresburie et comite W. Marescallo etc.

Hamo Venator, qui est de familia comitis W. Marescalli, quamdiu fuerit.

Galfridus Martel, qui est de familia comitis W. Marescalli.

Warinus de Muntchenesi quamdiu fuerit etc.

Hugo de Vivona quamdiu fuerit etc.

Thomas de Remy de familia comitis Marescalli quamdiu etc.

Gaufridus de Lanvalay de familia W. comitis Essexie. Teste etc. apud Westmonasterium, xxv die Augusti.

Hamo Peche quamdiu fuerit etc.

Noricus de Fublai, qui est de familia Mauricii de Gaunt.

Willelmus de Bello Campo, qui habuit milites suos etc.

Reginaldus de Albo Monasterio.

Willelmus de Marisco quamdiu fuerit etc.

Rex domino pape, salutem. Noverit sanctitas vestra quod dilectum et fidelem clericum nostrum, Johannem de Pavilly, procuratorem nostrum constituimus, ad contradicendum et impetrandum in curia vestra contra electum Carleolensem et personas eligentium, ratum habituri quicquid cum eo circa premissa fuerit expeditum. In cujus rei testimonium has litteras nostras patentes fieri fecimus, que durent usque ad proximum Pascha, anno regni nostri viij. Teste H. etc. apud Roffam, v die Septembris, anno regni nostri vij.

Domino pape rex, salutem. Noverit sanctitas vestra nos constituisse procuratorem in vestra curia ad impetrandum et contradicendum et ad conveniendum in judices si opus fuerit pro nobis et ministeralibus nostris in omnibus negociis que nos aut ipsos ministeriales nostros tangere videntur, dilectum clericum nostrum magistrum W. de Sancto Albino, latorem presentium, ratum habituri quicquid cum eo circa premissa fuerit expeditum. In cujus rei testimonium presentes litteras patentes ei fieri fecimus. Durent autem littere iste usque ad Purificacionem Beate Marie anno regni nostri octavo. Teste H. de Burgo, justiciario nostro, aput Turrim Londonie, viij die Augusti, anno regni nostri vij.

Johannes de Pavilly habet consimiles litteras duraturas usque ad Pascha anno regni domini regis viij. Teste H. etc. apud Roffam, v die Septembris.

FORMA LITTERARUM DE JUSTICIARIIS CONSTITUENDIS.

Cornubia. Prior de Bomine, Herebertus de Pinu, Robertus filius Willelmi, et Henricus filius Willelmi, assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Bomine in octabis Nativitatis Beate Marie, quam Andreas de Bomine, clericus, aramiavit coram justiciariis itinerantibus versus Johannem filium Ranulfi de tenemento in Bomine. Teste H. etc. apud Guldeford, xx die Augusti.

Et mandatum est vicecomiti Cornubie quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat.

Roteland. Stephanus de Segrave, Henricus de Braibroc, et Willelmus de Insula assignati sunt justiciarii ad assisam capiendam apud Huppingeham die Martis proxima post festum Sancti Mathei apostoli, ad recognoscendum utrum dimidia acra prati cum pertinenciis in Suthluffenham sit laicum feodum Petri de Abbendon, an libera elemosina pertinens ad ecclesiam de Bereghedon. Teste H. etc. apud Cantuariam, iij die Septembris.

Et mandatum est vicecomiti Rotelande, quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat.

Oxonia. Martinus de Pateshull, et Radulfus Harenc attornati sunt justiciarii ad capiendam assisam nove dissaisine apud Oxoniam die Martis proxima ante Exaltacionem Sancte Crucis, quam Nicholaus Pincerna et Leticia que fuit uxor Galfridi de Fonte aramiaverunt coram justiciariis itinerantibus versus Petrum filium Galfridi, Henricum filium ejus, abbatissam de Godestowe, Henricum de Godestowe, Rogerum le Granger, et Thomam de Aula, de tenemento in Gersindon. Teste H. etc. apud Roffam, v die Septembris.

Mandatum est vicecomiti Oxonie quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat. Teste ut supra.

Surrey. Gillebertus de Abbingeworth, Willelmus Haunsard, Nicholaus Malesmeins, et Ricardus de Dol constituti sunt justiciarii ad assisam capiendam, quam Dionisius persona de Iuehurst aramiavit coram justiciariis domini regis itinerantibus versus Stephanum de Sire de recognicione utrum una carrucata terre cum pertinenciis in Houehurst sit libera elemosina pertinens ad ecclesiam predicti Dionisii de Iuerst vel laicum feodum prefati Stephani. Dies statutus est ad assisam predictam capiendam a die Sancti Michaelis in xv dies anno etc. vij. Teste H. etc. apud Westmonasterium, vj die Septembris. Per eundem.

Gloucestria. Abbates de Evesham et de Theokesbiry, Johannes de Monemue et Radulfus de Wiliton assignati sunt justiciarii ad assisam de morte antecessoris capiendam que summonita est coram eis apud Gloucestre in crastino Sancti Michaelis, inter Robertum fiilum Roberti Marmiun, seniorem, petentem, et Robertum Marmiun, juniorem, tenentem, de v hidis terre cum pertinenciis in Cuenton. Teste H. etc. ut supra.

Mandatum est vicecomiti Gloucestrie quod assisam illam tunc coram eis venire faciat.

Lincolnia. Osbertus de Bobi, Alexander de Pointon, Simon de Roppele, et Radulfus de Dive assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Lincoln die Lune proxima post festum Sancte Fidis proximo futuro, quam Ricardus Duket et Simon de Seis aramiaverunt coram justiciariis itinerantibus versus B. comitissam Cestrie de tenemento in Hermeston. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xi die Septembris.

Mandatum est vicecomiti Lincolnie quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat.

Ricardus vero predictus attornavit loco suo ad lucrandum vel perdendum Robertum Duket et Simonem de Drakeia, vel alterum eorum, in eadem assisa.

Eboracum. Adam de Novo Mercato, Johannes de Deivill, Willelmus de Cressy, et Jeremias de Rosinton assignati sunt justiciarii ad assisam ultime presentacionis ecclesie de Edelington capiendam apud Danecastre in crastino Sancti Martini, que summonita est coram eis per preceptum domini regis inter Robertum le Vavassur, petentem, et Fulconem filium Warini, deforciantem.

Et mandatum est vicecomiti Eboraci, quod predictis die et loco assisam illam coram eis venire faciat. Teste H. etc. apud Mungumeri, iij die Octobris.

Cornubia. Prior de Bomine, Johannes filius Ricardi, Robertus filius Willelmi, et Gervasius Bloiou, assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Bomine in octabis Sancti Martini, quam Johannes de Cadamo aramiavit coram justiciariis itinerantibus versus Johannem filium Agnetis, Reimfridum de Tregaduz, Odonem filium Reimfridi, Osbertum de Dimilioc, et Egidiam uxorem ejus, Milonem filium Egidie, et Radulfum Cointerell, de tenemento in Tregoit et Lantorinen: et ad assisam capiendam quam idem Johannes aramiavit coram eisdem justiciariis versus Johannem filium Agnetis et Odonem filium Reimfridi de cursu cujusdam aque quem diverterunt in Tregoit ad nocumentum liberi tenementi sui in Lawithan: et assisam nove dissaisine capiendam ibidem eodem die quam Lucas filius Jordani aramiavit versus Matildem Bloiou, Johannem filium Paulini, Oliverum filium Willelmi, Rogerum filium Willelmi, et Osbertum Kelewe de tenemento in Tregachi. Et mandatum est vicecomiti Cornubie quod predictis die et loco assisas illas coram eis venire faciat. Teste H. etc. apud Mungumeri, vj die Octobris.

Predicti justiciarii assignati sunt ad assisam nove dissaisine capiendam ad eundem diem quam Willelmus de Ros aramiavit versus S. Exoniensem episcopum, Ricardum de Stokes, Galfridum de la Pomerai, Ricardum le Noreis, Johannem le Noreis, Reginaldum de Camuret et Vivianum clericum, de tenemento in Treneligen et Tredelent. Teste ut supra.

Wigornia. Abbas de Evesham, Robertus Folet, Eudo de Bello Campo et Ricardus de Ambreslegh assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Wigorniam a die Sancti Martini in xv dies, quam Simon de Cove aramiavit coram eis versus Henricum de Ribbeford de tenemento in Horselegh. Teste H. etc. apud Kideministre, xiiij die Octobris.

Et mandatum est vicecomiti Wigornie quod assisam illam coram eis tunc venire faciat. Teste ut supra.

Westmeriland. Thomas de Muleton, Ricardus de Levinton, Radulfus de la Ferte, et Rogerus de Bello Campo assignati sunt justiciarii ad assisam nove dissasine capiendam apud Appelbi in octabis Sancti Hyllarii, quam Johannes de Neubigging aramiavit coram eis versus Robertum de Veteri Ponte de tenemento in Neubbigging et Appelbi et Kirkebithore. Et mandatum est vicecomiti Westmerilande quod venire faciat etc. Teste H. etc. apud Oxoniam, xviij die Octobris.

Plegii prioris Dunelmensis de prosequendo versus episcopum Dunelmensem, Johannes de Rosinton, Robertus de Brackele.

[m.1d.]

TRANSCRIPTA CARTARUM QUAS LEULINUS ET SUBSCRIPTI WALENSES FECERUNT APUD MUNGUMERI DIE DOMINICA PROXIMA POST OCTAVAS SANCTI MICHAELIS ANNO REGNI DOMINI H. REGIS VII, DE SATISFACTIONE FACIENDA DOMINO REGI ET SUIS.

Wallia. Omnibus ad quos presens carta pervenerit, Leulinus princeps Norwallie, salutem. Noveritis me, tactis sacrosanctis, jurasse quod satisfaciam domino meo H. illustri regi Anglie et suis imfra terminos racionabiles quos mihi prefiget dominus Cantuariensis archiepiscopus et in loco competenti, de dampnis eidem regi et suis illatis per me et meos a die captionis castri de Kinardesle usque ad diem absolutionis mee, diem, videlicet, Sabbati in crastino octavarum Sancti Michaelis anno regni ipsius regis vij. In cujus rei testimonium huic carte sigillum meum apposui. Hiis testibus, domino S. Cantuariensi archiepiscopo, domino P. Wintoniensi, domino H. Herefordensi, domino R. de Sancto Asapho, episcopis, H. de Burgo, justiciario Anglie, R. comite Cestrie et Lincolnie, W. comite Sarrisburie, W. comite Warennie, W. comite de Ferrariis, Roberto filio Walteri, Petro filio Hereberti, Willelmo de Albiniaco, Johanne de Monemue, Hugone de Mortuo Mari, Waltero de Clifford, Johanne filio Alani, Rogero de Clifford, Willelmo de Stutevill, Philippo de Albiniaco, Ricardo de Riveriis, Radulfo de Trublevill, et aliis.

Omnibus ad quos presens carta pervenerit, Mereduc filius Roberti salutem. Sciatis nos manucepisse et tactis sacrosanctis jurasse ad preces Leulini principis Norwallie quod nisi satisfecerit secundum judicium ecclesie domino H. regi Anglie et suis de dampnis eis illatis per ipsum Leulinum et suos a die captionis castri de Kinardesle, usque ad diem absolutionis ipsius Leulini, scilicet, usque ad diem Sabbati proximam post octabas Sancti Michaelis anno regni ipsius domini regis vij, ego eis inde satisfaciam ad terminos racionabiles quos mihi prefiget dominus Cantuariensis archiepiscopus, ad quod faciendum me et Christianitatem meam obligavi. Et in hujus rei testimonium etc. Testibus predictis.

Eodem modo fecerunt cartas suas Mailgon filius Resi, et Robertus filius Maddoc, Resus Crek, Maddoc filius Griffin de Bromfeld, Elysse filius Maddoc, set nondum receperat dominus rex predicta die Dominica cartas Resi Crek, Maddoc filii Griffin, et Elysse.

Omnibus ad [quos] presens carta pervenerit Mereduc filius Roberti, Robertus filius Maddoc, Mailgon filius Resi, salutem. Sciatis nos manucepisse pro Maddoc filio Griffin de Bromfeld et Elysse filio Maddoc quod idem sacramentum et eandem obligacionem facient imfra terminum quem dominus Cantuariensis archiepiscopus eis prefiget, quam nos fecimus per litteras nostras patentes de satisfaciendo domino H. regi Anglie et suis de dampnis eis illatis per Leulinum et suos a die captionis castri de Kinardesle usque ad diem absolutionis ipsius L. videlicet usque ad diem Sabbati proximam post octabas Sancti Michaelis anno regni ipsius H. regis vij, nisi prefatus L. eis inde satisfecerit. Testibus predictis.

Eodem modo fecit cartam suam per se Resus Crek, quam cartam simul cum carta ejusdem de proxima supradicta obligacione recepturus erat decanus Herefordensis domino regi reddendas.

Domino suo quando ei placuerit Lodovico, Dei gracia illustri regi Francorum, H. eadem gracia etc. salutem et dilectionem. Mittimus ad vos venerabiles patres P. Norwicensem et J. Eliensem, episcopos, et dilectos et fideles nostros Philippum de Albiniaco et Ricardum de Riveriis, quibus fidem habere velitis super hiis que vobis dixerint ex parte nostra de treugis inter nos et vos prorogandis, scituri quod gratum et ratum habebimus quicquid ipsi inde fecerint. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Teste H. etc. apud Mungumeri, x die Octobris, anno regni nostri vij.

Domino suo quando ei placuerit etc. H. eadem gracia etc. salutem. Grates [sinceras et] multas referimus de hoc quod transmissos ad vos alias ex parte nostra Cantuariensem archiepiscopum [about 35 words illegible]. Lincolniensem et J. Elyensem, episcopos, et Philippum de Albiniaco [about 24 words illegible].

Littere iste duplicate fuerunt ita quod simili modo [two words] duos homines apposit., unde abbas Sancti Augustini Cantuarie loco Elyensis episcopi . . . .