1226, membrane 13d

Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 2, 1225-1232. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1903.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'1226, membrane 13d', in Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 2, 1225-1232, (London, 1903) pp. 151. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-pat-rolls/hen3/vol2/p151 [accessed 23 April 2024]

In this section

1226, membrane 13d

1226. [m. 13d.]

Gloucestria.—Johannes de Baalun, Henricus de Tracy, Ricardus de Vaim et Petrus de Eggewurth assignati sunt justiciarii ad assisam ultime presentationis ecclesie de Aketon capiendam apud Gloucestriam die Lune proxima post festum Sancti Edmundi, inter Johannem de Aketon, petentem, et Thomam de Berclay, deforciantem.

Willelmus filius Roscelini, Willelmus de Hongham, Ricardus de Seinges et Fulco Bainard assignati sunt justiciarii unacum vicecomite Norfolkie ad justiciam tenendam de Willelmo Helle, rettato de morte Johannis Cutting; et de Roberto de Wutton, capto pro morte Estrilde que fuit uxor Reginaldi de Tudhorn, quos Elyensis episcopus tenet in prisona sua infra libertatem suam in comitatu Norfolkie, ad diem et locum quos vicecomes eis scire faciet. Teste rege, apud Fairford, xvj die Novembris.

Et mandatum est vicecomiti in forma que inrotulata est intus in rotulo clausarum.

Simon de Cray, Simon de Chelefeld, Willelmus de Dudinton, et Willelmus de Shrinclinc assignati sunt justiciarii ad assisam capiendam quam Willelmus Edward, Willelmus Buchard, Thomas de Ercleslawe et Samuel de Wurthe aramiaverunt coram justiciariis ad primam assisam etc. versus Robertum abbatem Sancti Augustini Cantuarie et Johannem de Cunde, de quodam stagno levato in Norhburn et Menesse ad nocumentum etc. in Cnolton et Wurth, apud Cantuariam in octabis Sancti Hillarii. Teste rege, apud Westmonasterium, xxix die Novembris.

Et mandatum est vicecomiti Kancie etc.

Quia vero dominus rex audivit quod predicti Simon de Cray et Willelmus de Dudinton Priorem et monachos Sancte Trinitatis Cantuarie contingunt familiaritate, ideo amovit eos et substituit loco eorum Robertum de Aubervill et Henricum de Sandwico ad assisam illam capiendam.