Milan: 1615

Calendar of State Papers and Manuscripts in the Archives and Collections of Milan 1385-1618. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1912.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Milan: 1615', in Calendar of State Papers and Manuscripts in the Archives and Collections of Milan 1385-1618, (London, 1912) pp. 652-653. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-state-papers/milan/1385-1618/pp652-653 [accessed 25 March 2024]

1615

1615.
Aug. 25.
G. 220 Inf.
fol. 648.
Bibl.
Ambrosiana,
Milan.
1048. Joseph Cresuellus to Cardinal Borromeo.
Oblata occasione R. P. Francisci Fleronrini qui hinc Romam proficiscitur ad Congregationem Generalem Societatis, volui eum comitari hisce litteris: quod existimem vobis gratum fore Virum insigne Candore animi et Catholicae Religionis zelo praeditum nosse atque ab ipso audire quae hie agantur ad gloriam divinae Majestatis.
Ipso hortante et promovente inchoata est in hac Urbe Domus Probationis pro Religiosis Societatis qui in Anglicanum messem destinantur et jam satis bonus numerus confluxit ex primaria nobilitate illius Regni, nonnulli: alii, doctrina et usu rerum instructi, qui (quod caput est) inter se de humilitate contendunt: et magnum nobis praebent exemplum, qui dudum desiimus esse tyrones.
Obsecro, Illma. D.V. ut consueta sua benignitate excipiat Virum amicitia Vestra dignum, et de nobis bene meritum qui jam Vos amat et observat, Et ab eo ipso accipiet Illma. D.V. quae de rebus nostris et societatis in Provinciis hisce scire voluerit. ubi offitium Praepositi Provincialis cum magna laude exercuit et docuit Religiosos homines servare Deidona submissione animi et contemptu sui.
Accepi gratissimas mihi litteras Illmae. D. V. datas 15 Julii et non desistam prosequi, quod multis nominibus debetur Deo Ecclesiae et Illmae. D.V. quam precamur nobis et Christiano Orbi, ad plurimos annos, incolumem esse.
Leodii, 25 Augusti, 1615.
Nov. 29.
G. 221 Inf.
fol 546.
Bibl.
Ambrosiana,
Milan.
1049. Joseph Cresuellus to Cardinal Borromeo.
Opportune redditae mihi sunt Illmae. D.V. litterae, dum instituerem peregrinationem sictumensem ad nobile B. Virginis Sanctuarium et harum lator. Clar. D. Thomas Sacvilus, non minus pietate quam natalibus Illustris profectionem Italicam aggreditus.
Nolui omittere occasionem ut in itinere inviset Illmam. D.V. et sancta, quae gerit cum ipsa communicet consilia.
Filius est Comitis Dorcestriae nuper summi Angliae Thesaurarii. Hic autem dispergit et dat pauperibus, ditior ipse regibus, qui assuetus vivere parvo, contemnit omnia quae non sunt futura aeterna.
Talem existimo fore Illmae. D.V. cum viro deo et omnibus hominibus charo amicitiam. Satis mihi fuerit dedisse occasionem, caetera, animorum et consiliorum ad Dei gloriam et commune bonum institutorum similitudo perficiet. Magnum bonum amare commune bonum. Nam quod universalius eo dixivius.
Ego sedulo quaero occasionem promovendi justa Illmae. D.V. desideria. Quam Deus nobis incollumen servet diu.
Lovanii, 29 Novembris, 1615.