BHO

House of Lords Journal Volume 2: 9 February 1609

Page 544

Journal of the House of Lords: Volume 2, 1578-1614. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Page 544

In this section

Anno Sexto Jacobi Regis.

MEMORANDUM, quod hodierno die, nono die Februarii, Anno Regni Regis Nostri Jacobi, videlicet, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Sexto, et Scotiæ Quadragesimo secundo, in quem diem prorogatum fuerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Archiepus. Cant.
Ds. Ellesmere, Cancellarius Angliæ.
Comes Salisburiæ, Magnus Thesaurarius Angliæ.
Comes North'ton, Custos Privati Sigilli, etc.
Comes Suffolk, Camerarius Hospitii.
Comes Wigorn.
Vicecomes Lisle.
Epus. Cestren.
Epus. Bathon. et Wellen. (introductum suit Breve).
Epus. Roffen. (introductum suit Breve).
Ds. Zouch.
Ds. Evre.
Ds. Knollis.
Ds. Wotton.
Ds. Saie et Sele.

King's Commission delivered to be read.

QUI cum convenissent, Dominus Cancellarius Angliæ Literas Regias Commissarias Owino Reynoldes, Generoso, Deputato Thomæ Smith, Militis, Clerici Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, (fn. 1) etc. Reverendissimo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Ricardo Cantuar. Archiepiscopo, totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Thomæ Domino Ellesmere, Cancellario Nostro Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Roberto Comiti Sarisburie, Thesaurario Nostro Angliæ, Henrico Comiti North'ton, Custodi Privati Sigilli Nostri, ac Gardiano Quinque Portuum Nostrorum, Carolo Comiti Notingham, Magno Admirallo Nostro Angliæ, Thomæ Comiti Suffolk, Camerario Hospitii Nostri, Gilberto Comiti Salop, Edwardo Comiti Wigorn, Magistro * Equorum Nostrorum, nec non Charissimis Consanguineis Nostris Rogero Comiti Rotel. Roberto Comiti Sussex, Henrico Comiti South'ton, Willielmo Comiti Pembroke, Edwardo Comiti Hertford, Charissimoquc Consanguineo et Consiliario Nostro Thomæ Comiti Exon, ac etiam Charissimo Consanguineo Nostro Roberto Vicecomiti Lisle, nec non Reverendis in Christo Patribus Thomæ Episcopo London. Thomæ Episcopo Winton. ac Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Edwardo Domino Zouch, ac etiam Prædilectis et Fidelibus Nostris Roberto Domino Willugby de Eresbie, Johanni Domino Lumley, Henrico Domino Herbert, Willielmo Domino Mountegle, Edmundo Domino Sheffeild, Præsidenti Concilii Nostri in Partibus Borealibus, Willielmo Domino Howard de Effingham, Greio Domino Chandois, nec non Prædilectis et Fidelibus Consiliariis Nostris Willielmo Domino Knollis, Thesaurario Hospitii Nostri, et Edwardo Domino Wotton, Contrarotulatori Hospitii Nostri, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. decimo nono die Martii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Primo, et Scotiæ Tricesimo septimo, inchoari et teneri ordinaverimus; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in septimum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in septimum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tertium diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodem die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in vicesimum septimum diem Maii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum octavum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in quartum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum sextum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum septimum diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in instantem nonum diem Februarii prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, etc. Et vobis Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem damus, ad præsens Parliamentum Nostrum, hoc instante die Jovis, Nomine Nostro, ad et in nonum diem Novembris jam proxime futurum, ad prædicam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum: Et ideo vobis mandamus, etc. Teste Meipso, apud Wesim. nono die Februarii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Sexto, et Scotiæ Quadragesimo secundo.

"Coppin."

Footnotes

  • 1. Deest in Originali.