BHO

House of Lords Journal Volume 2: 9 November 1609

Page 545

Journal of the House of Lords: Volume 2, 1578-1614. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Page 545

In this section

Anno Septimo Jacobi Regis.

MEMORANDUM, quod hodierno die, nono die Novembris, Anno Regni Regis Nostri Jacobi, videlicet, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Septimo, et Scotiæ Quadragesimo tertio, in quem diem prorogatum fuerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Archiepus. Cant.
Ds. Ellesmere, Cancellarius Angliæ.
Comes Salisburiæ, Magnus Thesaurarius Anglie.
Comes Suffolk, Camerarius Hospitii.
Comes Wigorn.
Comes South'ton.
Comes Pembroke.
Vicecomes Lisle.
Epus. Bathon. et Wellen.
Ds. Bergevenny.
Ds. Herbert.
Ds. Saie et Seale.

King's Commission delivered to be

QUI cum convenissent, Dominus Cancellarius Angliæ Litteras Regias Commissarias Owino Reynoldes, Deputato Thomæ Smith, Militis, Clerici Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, &c. Reverendissimo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Ricardo Cantuar. Archiepiscopo, totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Thomæ Domino Ellesmere, Cancellario Nostro Angliæ, Reverendissimoque in Christo Patri Tobiæ Archiepiscopo Ebor. Angliæ Primati et Metropolitano, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Roberto Comiti Sarisburiæ, Thesaurario Nostro Angliæ, Henrico Comiti North'ton, Custodi Privati Sigilli Nostri, ac Gardiano Quinque Portuum Nostrorum, Carolo Comiti Notingham, Magno Admirallo Nostro Angliæ, Thomæ Comiti Suffolk, Camerario Hospitii Nostri, Gilberto Comiti Salopp, Edwardo Comiti Wigorn, Magistro (fn. 1) Equorum Nostrorum, nec non Charissimis Consanguineis Nostris Rogero Comiti Rotel. Roberto Comiti Sussex, Henrico Comiti South'ton, Willielmo Comiti Pembroke, Edwardo Comiti Hertford, Charissimoque Consanguineo et Consiliario Nostro Thomæ Comiti Exon, ac etiam Charissimo Consanguineo Nostro Roberto Vicecomiti Lisle, nec non Reverendis in Christo Patribus Thomæ Episcopo London, Thomæ Episcopo Winton, ac Prædilecto et Fideli Nostro Edwardo Domino Bergavenny, Prædilectoque et Fideli Consiliario Nostro Edwardo Domino Zouch, ac etiam Prædilectis et Fidelibus Nostris Roberto Domino Willughbie de Eresbie, Henrico Domino Herbert, Willielmo Domino Mountegle, Edmundo Domino Sheffeild, Præsidenti Concilii Nostri in Partibus Borealibus, Willielmo Domino Howard de Effingham, Greio Domino Chandois, nec non Prædilectis et Fidelibus Consiliariis Nostris Willielmo Domino Knollis, Thesaurario Hospitii Nostri, et Edwardo Domino Wotton, Contrarotulatori Hospitii Nostri, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum apud Civitatem Nostram Westm. decimo nono die Martii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Primo, et Scotiæ Tricesimo septimo, inchoari et teneri ordinavimus; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in septimum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in septimum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tertium diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum suerat; eodemque die idem Parliamentum Nostruni usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in vicesimum septimum diem Maii tunc proxime sequentem; eodem die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum octavum diem Novembris tunc proxime (fn. 1) sequentem prorogatum fuerat; codemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in quartum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum septimum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum septimum diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque diem idem Parliamentum Nostrum usque ad et in nonum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in instantem nonum diem Novembris prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, idem Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros; dantes vobis, et aliquibus tribus vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, ad præsens Parliamentum Nostrum, hoc instante die Jovis, Nomine Nostro, ad et in nonum diem Februarii jam proxime futurum, ad prædictam Civitatem Nostram, prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum: Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decer. In cujus Rei Testimonium, has Literas Nostras fieri secimus Patentes. Teste Meipso apud Westm. nono die Novembris, Anno Regni Nostri Angliæ, Fraunciæ et Hiberniæ Septimo, et Scotiæ Quadragesimo tertio.

"Coppin."

Footnotes

  • 1. Deest in Origin.