Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1441

Rymer's Foedera Volume 10. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1441', in Rymer's Foedera Volume 10, (London, 1739-1745) pp. 841-848. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol10/pp841-848 [accessed 19 April 2024]

January–June 1441

Syllabus Entry Foedera Text
1441. Feb. 7. Licence to Louis de Lucenburg archbp. of Rouen to accept the cardinalate, and to retain the bishoprics of Rouen and Ely. Westm.
O. x. 841. H. v. p. i. 106.
Pro Archiepiscopo Rothomagensi, de Ecclesiis, Rothomagensi & Elyensi, tenendis, non obstante Cardinalatu assumpto.
An. 19. H. 6. Ibid. m. 17.
Rex universis, ad quos &c. Salutem.
Exigit debitè & decenter Ratio Naturalis ut illos adjuvet illisque semper favorabilem se exhibeat atque reddat Regia Celsitudo, quos a suis claris Domibus & Sanguine Originem traxisse cognoverit, sibique Fidelitatem servâsse integram & grata atque utilia obsequia praestitisse.
Cùm autem, a paucis citra diebus, Beatissimum Patrem nostrum Eugenium, divinâ Providentiâ, Sacrosanctae Romanae ac Universalis Ecclesiae Summum Pontificem,
Flebilem ejusdem Universalis Ecclesiae Statum quamplurimis, proh dolor! Malorum Turbationumque generibus oppressum, ob Guerras, Scismata, Haereses, Morum Defformitates, Scandala indiès occurrentia, Causas etiam & Negotia ab universa Christianitate Sedi Apostolicae amplius solito cumulari, & Onera indè crescere, Numerum tamen Cardinalium, qui unà cum eodem Beatissimo Patre Vices suas ad Onus Universalis Regiminis debent impartiri, nimiùm Diminutum, circumspicientem,
Intellexerimus, inter nonnullos, quos de diversis Regnis ac Provinciis Praelatos aliosque Literatos Magnique Consilii & Experientiae Viros, ad impartiendum secum Universalis Ecclesiae Onera, ad Statum Cardinalatûs assumpsit, Reverendissimos in Christo Patres, carissimum Consanguineum nostrum Ludovicum de Lucenburgo Rothomagensem Archiepiscopum nostrum Franciae Cancellarium, necnon dilectum & fidelem Consiliarium nostrum Johannem Episcopum Eboracensem, in Sanctae Romanae Ecclesiae Presbiteros Cardinales Nominâsse, Assumpsisse, & Publicâsse,
Quod non minus Nobis Gratum & Acceptum fuisse quàm Jocundum arbitrantes, praefato Sanctissimo Patri nostro, ut suae Sanctitati desiderium patefieret cordis nostri, Laudes & Gratias intimo purae mentis affectu retulimus,
Eandem Sanctitatem devotè obsecrando quatinus,
Ut iidem Patres Reverendissimi suos, qui ab ipsa Sanctitate donati sunt jam Honores, uti decet, de caetero honorificè gerere & continuare valeant, & ad id necessariis non destituantur Auxiliis,
Suas praefatas Ecclesias, praefato Consanguineo nostro de Lucemburgo & Eboracensi dicto Consiliario nostro spectantes (quibus Ecclesiis hactenus praefuerunt & jam praesunt) per eorum Assumptiones ad dictum Cardinalatûs Statum, minimè Vacavisse aut Vacare, quinimmò ipsas de praefatis Reverendissimis Patribus plenas semper & consultas fuisse & esse, ac eis Ecclesias ipsas, sicut antea, & in futurum, in Spiritualibus & Temporalibus Regere & gubernare omninò licere (in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque) declarare dignaretur, quemadmodum haec & alia in praefatis nostris Literis pleniûs exprimuntur; quibus nostris Desideriis Votis & Affectibus Satisfactum esse cognovimus,
Idem enim Sanctissimus Pater, non immemor Meritorum pariter & Virtutum commendabilium dicti Consanguinei nostri Rothomagensis Archiepiscopi, qui & Administrator perpetuus Ecclesiae Eliensis existit, eâ Die quâ ipsum ad Statum Cardinalatûs assumpsit, ex variis honestis & rationabilibus Causis, Animum suae Sanctitatis meritò moventibus, quòd per Nomina, Comunem Assumptionem, & Publicationem hujusmodi, ac praestandum per eundem illis Consensum, si illum praebuerit, ipsum nostrum Consanguineum a vinculo, quo suae Rothomagensi Ecclesiae tenebatur, absolvere noluisse, nec commissae dudum dictae Eliensis Ecclesiae, tunc Pastore carentis, Administrationem perpetuam revocare voluisse; ymmo Praemissa omnia, quae desiderabiliter affectabamus, & ab ejus Sanctitate requirebamus, Auctoritate Apostolicâ, & ex certâ scientiâ, ac plenitudine Potestatis, declaravit, sicut per suae Beatitudinis Literas, de quibus Nobis legitimè constitit atque constat, liquidò potest apparere:
Set nichilominus, currente in Rothomago Rumore de Promotionibus hujusmodi, idem Consanguineus noster extunc, consequenter pluribus diebus sequentibus, in praesentia Officialis Rothomagensis & plurimorum aliorum virorum notabilium, deinde praesentibus carissimo Consanguineo nostro Comite Dorset & aliis nostri Concilii in Francia & Normannia, postmodùm & reiteratis vicibus in praesentia Notabilium Personarum, tàm Ecclesiasticarum, quàm Secularium, Rothomagi existentium, publicè & solempniter Protestatus est de non acceptando Promotionem, seu Statum, & Dignitatem Cardinalatûs hujusmodi, nec de praebendo eisdem Consensum suum aut Assensum, nisi de nostris in hac parte Beneplacito, Voluntate, Ordinatione, & Mandato.
Et quòd, cum dictis Statu & Dignitate Cardinalatûs, Ecclesias suas Rothomagensem & Eliensem, cum suis Dignitatibus, Auctoritatibus, Honoribus, Juribus, & Emolumentis universis, ad easdem & quamlibet earum quomodolibet spectantibus, tàm in Spiritualibus, quàm Temporalibus, habere, possidere, & retinere valeat pacificè, liberè, & quietè:
Et has Protestationes Nobis fecit, sub Instrumentis Publicis, per suos Procuratores & Nuncios declarari, Nobis humiliter supplicando, ut super hoc Mentem nostram atque Voluntatem (cui paratissimus est obedire) apperire, pandere, & declarare dignaremur,
Notum facimus quòd,
Praemissa considerantes, & claris certisque Indiciis, spe indubiâ, firmiter tenentes quòd jam dictus Consanguineus noster Universali Ecclesiae, Nobis, & Regnis nostris Utilem, Favorabilem, Propitium, Benevolum, atque Fructuosum se fideliter more suo commendabili exhibebit,
Et nè, in augmentum Sublimioris Statûs & Honoris, ad quos sic vocatus est & evectus, debitâ honestâque & decenti Provisione careat, aut ipsâ aliquali frustretur modo seu viâ,
De avisamento & consensu Concilii nostri, nostram circa Praemissa Voluntatem sic ducimus Declarandum; videlicet,
Quòd Consentimus, Volumus, Concedimus, & Ordinamus, dictumque Consanguineum nostrum, Tenore Praesentium, Rogamus, Requirimus, & Hortamur ut, pro Nomine Christi nostri Redemptoris, atque propter Ecclesiae suae Sanctae, praefatique Sanctissimi Patris nostri & Sanctae Sedis Apostolicae Reverentiam, ac nostrae Regiae Magestatis Honorem, Promotioni ad Statum, Gradum, & Nomen Cardinalatûs supradicti sibi factae (quam profectò Gratam, Ratam, & Acceptam habuimus & habemus) suum sine dilatione ulteriori Consensum praebeat pariter & Assensum, ipsámque Promotionem prosequatur, etiam quae tàm celebres Status & Dignitas volunt & requirunt faciendo & complendo:
Volentes praeterea, & ex certâ scientiâ, plenitudine Potestatis, Regiâ Auctoritate & Gratiâ nostris, Decernentes, & eidem Consanguineo, Praemissis considerationibus & de Causis Nos moventibus, plenam, Tenore Praesentium, Licentiam Dantes & Concedentes, & hiis Praesentibus Declarantes ut ipse, cum praefatâ Dignitate Cardinalatûs, saepedictas Rothomagensem & Eliensem Ecclesias, simul cum illâ integritate Bonorum, Fructuum, Reddituum, Proventuum, Commodorum, Utilitatum, Jurium, & Emolumentorum quorumcumque Spiritualium & Temporalium, eisdem Ecclesiis & cuilibet earumdem spectantium & pertinentium, quae jam de praesenti Tenet & Possidet, hactenusque Tenuit & Possedit, ac debet Tenere & Possidere, juxta Titulum sibi datum & concessum, dandumque seu concedendum, Retinere, Continuare, Habere, & Possidere liberè, pacificè, & quietè, ad totam Vitam suam, necnon Fructus, Redditus, Proventus, Commoda, Utilitates, Jura, & Emolumenta quaecumque earumdem Ecclesiarum, cum omnibus suis Juribus, Pertinentiis, Praeeminentiis, Libertatibus, & Franchesiis, eisdem Ecclesiis pertinentibus sive spectantibus, secundum omnem Vim & Effectum, prout ipse ea hactenus Tenuit, Habuit, & Possedit, ac ea Tenet, Habet, & Possidet de Praesenti, valeat,
Ita quòd nec, occasione Promotionis suae praedictae ad praefatum Cardinalatum, vel Admissionis seu Acceptationis ejusdem a se factae vel fiendae, vel Occupationis dictarum Ecclesiarum aut alterius earum, ac Spiritualium & Temporalium, Fructuum, Reddituum, Proventuum, Commodorum, Utilitatum, Jurium, Emolumentorum, Pertinentiarum, Praeeminentiarum, Libertatum, & Franchesiarum praedictorum, nunc vel in futurum, simul cum dicto Cardinalatu, illo fortassis praetextu seu colore quo ab aliquo dici posset dictas Ecclesias, per Promotionem dicti Consanguinei ad Cardinalatum supradictum, vel per Admissionem vel Acceptationem hujusmodi Cardinalatûs, Vacavisse, Vacare, seu Vacaturas fore, aut Temporalia earumdem Ecclesiarum ad Manus seu Custodiam nostram exinde spectâsse, spectare, pervenisse, seu pervenire, aut spectare, vel pertinere debere, aut quovis alio Regalitatis Jure, quod, occasione Praemissorum, aut alicujus eorumdem, vel quacumque aliâ Ratione vel de Causa, ad Nos pertinere potuissent seu possent, Nos, Haeredes, aut Successores nostri, aut aliquis Justiciariorum, Vicecomitum, Escaetorum, aut aliorum quorumcumque Ministrorum seu Officiariorum nostrorum, aut alicujus nostrûm, dictum Consanguineum nostrum, aut Attornatos, Deputatos, Haeredes, aut Executores suos Impetere, Vexare, Molestare, Turbare, Impedire, aut aliquid ab eis vel eorum aliquo Exigere poterimus aut poterit quoquo modo,
Quinymmò, ad Majorem Nostri Affectûs ad Personam praefati Consanguinei nostri Manifestationem, & ampliores Favores nostros Regios eidem exhibendos, de advisamento & consensu praedictis, Volumus, & sibi Concedimus, ac Licentiam Damus, & Consentimus, quantum in Nobis est, quòd ipse Officia seu Beneficia quaecumque (cujuscumque naturae, conditionis, seu qualitatis existant) quae extra Regnum nostrum Angliae sibi fortassis imposterùm conferri, sive disponi, aut commendari contigerit, simul cum dictis Cardinalatu ac Ecclesiis Archiepiscopatu & Administratione praenominatis, quae sibi in forma praedicta remanere volumus, acceptare valeat, retinere, & occupare,
Quibuscumque Statutis, Ordinationibus, Legibus, aut Juribus editis aut imposterùm edendis, ac Consuetudinibus Regnorum nostrorum Angliae & Franciae, aut aliis quibuscumque obstaculis, Impedimentis, seu Rebus, quae in contrarium eorum aut alicujus eorum, quae praesentibus Literis nostris continentur, facere possent, non obstantibus quoquo modo:
Et insuper Volumus & Concedimus, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quantum in nobis est, quòd Cancellarius Angliae, pro tempore existens, plenam Potestatem, Tenore Praesentium, habeat & Auctoritatem fieri faciendi & liberandi praefato Consanguineo nostro, postquam ipse hujusmodi Statum Cardinalatûs super se acceptaverit & assumpserit, Literas Patentes, per advisamentum Consilii ejusdem Consanguinei nostri debitè conficiendas, sub Magno Sigillo nostro Haeredum & Successorum nostrorum praedictorum, talem Vigorem & Effectum continentes quòd Nos, per easdem Literas, Remittamus, Relaxemus, & omninò pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, imperpetuum Quietum clamemus saepedicto Consanguineo nostro omnimodas Actiones, Sectas, Querelas, Demandas, ac Impetitiones, Calumpnias, Poenas, Forisfacturas, Contemptus, Transgressiones, Injurias, Amerciamenta, Fines, Redemptiones, Ingressus, Spoliationes, Vacationes, Temporalium Occupationes, quos versus eum habere, seu pro quibus impetere, implacitare, vel occasionare, aut aliquid de suis seisire vel habere, ratione Acceptationis & Assumptionis suae praedicti Statûs Cardinalatûs, poterimus quovis modo,
Et quòd idem Consanguineus noster praedictas Ecclesias, Archiepiscopatum, Administrationem perpetuam, necnon Spiritualia & Temporalia, Fructus, Redditus, Proventus, Commoda, Utilitates, Jura, Pertinentias, Praeeminentias, Libertates, & Franchesias praedicta teneat, habeat, & occupet, eisque & eorum quilibet gaudeat & utatur, liberè, pacificè, & quietè, Sibi ad totam Vitam suam, secundùm omnem vim & effectum, prout ea unquam habuit, tenuit, & occupavit, ac eis & eorum quolibet gaudeat & utatur, simul cum dicto Cardinalatu, sine Impedimento nostri, Haeredum, vel Successorum nostrorum praedictorum quorumcumque,
Quibuscumque Statutis, Ordinationibus, Legibus, aut Juribus editis vel imposterùm edendis, ac Consuetudinibus Regnorum nostrorum Franciae & Angliae, seu eorum alterius, aut aliis quibuscumque Obstaculis, Impedimentis, seu Rebus, quae in contrarium eorum, aut alicujus eorum, quae in eisdem Literis con- tinebuntur, facere possent, non obstantibus quoquo modo:
Et in Casu quòd eaedem Literae, sic conficiendae, pro plena Exoneratione & Acquietatione praenominati Consanguinei nostri, Haeredum, & Executorum suorum, in hac parte, erga Nos, Haeredes, aut Successores nostros praedictos in aliquo minus validae, insufficientes, seu ambiguae in Lege existerent, quòd extunc praedictus Cancellarius plenam similiter Potestatem & Auctoritatem habeat, per Praesentes, fieri faciendi & liberandi dicto Consanguineo nostro, per advisamentum Consilii ejusdem Consanguinei nostri, tot & tales alias Literas Patentes, sub Sigillo praedicto, quot & quales eidem Consanguineo nostro & dicto Consilio suo in Praemissis fore videbuntur necessariae, utiles, efficaces, & oportunae, absque aliquâ aliâ ulteriori Prosecutione, per praedictum Consanguineum nostrum, penes Nos aut dictos Haeredes & Successores nostros, pro aliquibus Literarum praedictarum, faciendâ, & absque Feodo & Fine quovis modo solvendis pro eisdem;
Per Praemissa tamen non intendimus quòd haec nostra praesens Concessio, aut Voluntaria Declaratio, post Decessum dicti Consanguinei nostri, vel, si contingat eum hujusmodi dimittere Ecclesias, ullum possit Statutis & Ordinationibus, in Favorem dictarum Ecclesiarum aut alterius earumdem vel aliàs editis vel factis, praejudicium afferre, quin plenariam & integram sui pristini optineant Roboris Firmitatem;
Quocirca dilectis & fidelibus Consiliariis nostris, Parliamenta & Scaccaria nostra in Francia & Normannia tenentibus & tenturis, Gentibus insuper Camerae Compotorum nostrorum, ac Thesaurariis & Gubernatoribus Financiarum nostrarum in Franciâ & Normanniâ, necnon universis Ballivis, Vicecomitibus, & aliis Justiciariis nostris, aut eorum Locatenentibus, & cuilibet eorum prout ad eum pertinuerit, Tenore Praesentium, Praecipimus & Mandamus quatinus dictum Consanguineum nostrum, ac ipsius Gentes, Officiarios, & Procuratores pro eo, nostris praesentibus Concessionibus, Voluntate, & Declaratione uti & gaudere plenariè faciant & permittant, Impedimentis cessantibus quibuscumque; quae, si fuerint, per quoscumque Ecclesiasticos vel Seculares, sub quocumque colore, apposita, ea amoveant totaliter aut faciant amoveri, etiam per Captionem, Detentionem, & Arestationem Bonorum suorum & Temporalitatis illorum Ecclesiasticorum, qui praefato Consanguineo nostro dare, inferre, aut apponere conarentur in praejudicium & contrarium Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Februarii.
Per ipsum Regem in Concilio.
May 14. Letters of safe conduct for the lord of Culant, Andry lord of Rambures, the bp. of Chalons, the count d'Eu, and six others, to come to the convention in the marches of Calais, also for John de Saneuse, chamberlain of the duke of Orleans, Charles duke of Bourbon, George lord of la Tremoille, and 11 others. Shene. May 23.
O. x. 844. H. v. p. i. 107.
Super Tractatu, in Marchiis Calesiae, habendo, de Conductubus.
An. 19. H. 6. Franc. 19. H. 6. m. 11.
Henry, par la Grace de Dieu, Roy de France & d'Angleterre, & Seignur d'Irlande, a toutz noz Connestables, Mareschaulx, Admiralx, Visadmiraulx, Chivalers, Escuiers, Seneschaulx, Bailliz, Prevostz, Maires, Eschevins, Capitaines, & Gardes de bonnes Villes, Citez, Chasteaulx, Forteresses, Pons, Ports, Passages, Travers, Jurisdictions, & Destrois, Gouverneurs aussi & Cappitaines de Gens d'Armes & de Trait, & a toutz noz autres Justicers, Officers, & Subgitz, Amis, Allies, & Bienveillanz, ou a leurs Lieuxtenantz, aux quelz ces Presentes serront monstres Salut & Dilection.
Come,
Pour Reverence & Honneur de Dieu nostre Creature vray Prince de Paix, & le Repos, Relevement, & Transquillite du Poure Peuple, piteusement afflict a l'occasion des dures & aspres Guerres, qui longuement ont este & sont encores de present entre les Princes & Subgitz de noz Royaumes de France & d'Angleterre,
Apres certains Communications, eues par cy devant, en la Marche de Calais, par ascuns Seignurs de nostre Sang & plusers Notables Hommes de nostre Conseill d'un Parte, & les Gens & Ambassadeurs de nostre Adversaire de France d'autre Part, en la Matier de la Paix Generall d'iceulx Royaumes,
Nous & nostre dit Adversaire, & chascun de Nous, a la tresinstant Priere & Requeste de nostre Cousin le Duc d'Orleans, & de nostre Treschier & Tresamee Cousine la Duchesse de Bourgoigne, avons, par noz Lettres Patentes, voulu, consenty, & accorde que, en la dit Marche de Calais, au Lieu ou autresfoiz ont este tenues les dites Comunications, soit de Rechef tenue & celebree, dedens brief temps, solennele Convencion & Assamblee de Grans & Notables Seignurs, tant du Sang & Lignage de Nous & de nostre dit Adversarie, come de divers Prelas & autres Personnes Notables des Conseils de Nous & de Luy, pour Traictier & Conclure, a l'Aide de nostre Seignur, la Matier d'icelle Paix,
Il est Chose raisonnable que ceulx, qui de une Coste & d'autre venront pour bosoigner en la dite Convention au Bien d'icelle Paix, soient des deux Parties tenuz en toute Seurte & bonne Transquillite, avec leurs Gens, Famillers, Serviteurs, & Biens quelxconques,
Pour quoy Nous, qui de toute nostre cuer desirons veoir en noz Jours le Bien de Paix que chafcun doit desirer, avons Donne & Ottroie, Donnons & Ottroions, de Grace especiall, par ces Presentes, bon, seur, & loyal Saufconduyt a Sire de Culant tenant le Partie de nostre dit Adversarie, & jusques au Nombre de Trente Personnes & Trente Chivalx en sa Compaignie, ou au dessoubz, pour venir par Terre, par Mere, ou par Rivere, de quelque lieu que ce soit de son partie, en la dite Marche de Calays, aux Lieux ou Lieu qui sont ou serront avises & ordonnez pour fair & tenir la dite Convention,
Y Demourer, Sejourner, Besoigner, Comuniquer, Traictier, Accorder, Conclure, & Faire toutz Choses requises & necessaries pour la Bien dessusdit, & Retourner quant il leur plaira a tiel Lieu en leur Partie que bon leur samblera seurement & paisablement, de Jour & de Nuyt,
Si Mandons, Commandons, & Enjoignons expressement, par ces mesmes Presentes, a Vous noz ditz Justicers, Officers, & Subgetz, sour la Foy, Loiaulte, Honneur, Reverence, & Obeissance que Nous deuez, & sur Peine d'encourer nostre perpetuel Indignation, & aussi d'estre griefment Punis come Perturbateurs & Empescheurs de sy grant & necessarie Bien come est le Bien de Paix, Prions & Requerons vous noz Amiz, Bienveillans, & Alliez, & a chascun de vous sicome a luy appartiendra, que le dit Sire de Culant & ceulx de sa dit Compaignie, jusques a dit Nombre, ou a dessoubz, soient Gens d'Eglise, Nobles, non Nobles, ou autres, de quelque Estat, Dignite, Preeminence, Office, Condicion, ou Nacion qu'ils soient, ensamble, ou par parties, vous faites, souffres, & laissiez venir & aler, en la dite Marche de Calais, aux Lieux ou Lieu de la dit Convencion, & autre part pour la Bien de la dit Paix, ainsi que le cas le requera,
Y Sojourner, Demourer, & Bosoigner, come dit est, & Retourner a Lieu de lieur Partie, & de rechief Revenir en la dite Marche de Calays au dit Lieu de la Convencion, & ailleurs pour la Bien dessusdit, & Retourner quelque part qu'ils vouldront en leur Partie, & tant de foitz qu'il leur plairra, portans ces Presentes, par Terre, par Mer, par River, armez ou desarmes, a Cheval, ou a Pie, a Chariotz, Chariectes, Littieres, en Navires, ou autrement, sans ce que a sa Personne, ne a celles de sez Serviteurs, Famillers, ne autres Gens de sa dite Compaigne, ne a leur Chevaulx, Harnois, Navires, Mariniers, Aides, ou Habillemens, Or, Argent Monnoie ou a Monoier, Joiaulx, Vaisselle, Robes, Males, Bouges, Fardeaulx, Coffres, Bahuz, Livers, Escriptures, ne autres Biens qu'ils auront aveques eulx, leur soit de vous, depar vous, ne d'aucun de vous, donne quelconques Empeschement, Arrest, ou Destourbier soubz coleur ne a l'occasion de Marque, Contremarque, Prise, Reprisaille, Cours, Entrecours, Deffiaille, Gaigeries, Respondances, Debtes, Promesses, Obligacions, Prison, Ranceon, ou d'autre quelconque Chose faicte, dicte, ou advenue ou temps passe, soit a l'occasion des dites Guerres, ou autrement, en quelque maniere, ne pour quelconque cause que ce soit ou puist estre,
Mais volons que leur Administrez ou faitez administrer Guides, Vivres, Conduit, & autres leurs Necessitees, a leurs Despens raisonnables, se mestre en ont & de par eulx en estez requiz,
Pourveu que, durant le temps de ce present Saufconduit, ilz ne ascun d'eulx ne ferront ou pourchasseront, soubz umbre ou coleur d'icellui, aucune Chose que soit a Nous, ne a noz Seigneuries, ou Obeissans Subgetz, grevable, dommagaible, ne prejudiciable,
Ne entreront en Ville fermee, ne en Forteresse de nostre Obeissance, sans le Congie de Nous, ou de ceulx qui depar Nous seront Commiz a la Garde d'icelles,
Tousvoies, se aucuns ou aucun, compris soubz cest present Saufconduit, le Enfraignoit, nous ne volons que icelle Infraccion porte Prejudice que a lui Fracteur seulement, ne que pour tant, au regard des autres, le dit Saufconduit soit dit ne repute pour Enfraynt, si non seullement au regard de celluy ou de ceulx qui auroit ou auroient faict la dite Infraction,
Ces Presents durans en leur force & vertu, du jour de la Date d'icelles, jusques au xvime Jour du Mois d'August prochainement venant incluz, & apres non vaillables.
Donne en nostre Manoir de Shene, le xiv jour de May, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Quarante ung, & le xix de nostre Regne.
Per ipsum Regem.
Semblablez Lettres du Roi de Saufconduit ont les Soubzescriz, par mesme le temps a durrez, soubz mesme la Date; c'estassavoir,
Andry Seignur de Rambures
Conseiller & Chambellan de dit Adversarie jusques a Nombre de Vingt Personnes & Vingt Chevaulx ou au dessoubz.
L'Evesque de Chaalons Conseiller de dit Adversarie jusques a Noumbre de Trente Personnes & Trente Chevaulx ou au dessoubz.
Conte de Eu jusques a Nombre de Cent Personnes & Cent Chevaulx ou au dessoubz.
Wainselin de la Tour Chivaler soy disant Bailli de Vitry jusques au Nombre de Vingt Personnes & Vingt Chevaulx ou au dessoubz.
Maistre Johan de Diron Secretaire de dit Adversarie jusques au Nombre de Huit Personnes & Huit Chevaulx ou au dessoubz.
Simon Charles Conseiller & President en la Chambre des Comptes de dit Adversarie jusques a Nombre de Vingt Personnes & Vingt Chevaulx ou au dessoubz.
Estienne Bernard Conseiller & Maistre de Comptes de dit Adversarie jusques a Nombre de Douze Personnes & Douze Chevaulx ou au dessoubz.
Maistre Johan Gilet Secretaire de dit Adversarie jusques a Nombre de Huit Personnes & Huit Chevaulx ou au dessoubz.
Maistre Johan Barbin Conseiller & Advocat de dit Adversarie jusques a Nombre de Douze Personnes & Douze Chevaulx ou au dessoubz.
Semblables Lettres du Roy de Saufconduit ount les Soubescriz, par le temps soubzescript a durez, & soubz la Date soubzescrit; c'estassavoir,
Johan de Saneuse
Escuier Conseiller & Premier Chambellan de nostre dit Cousyn d'Orleans, & jusque au Nombre de Vingt Personnes & Vingt Chevalx en sa Compaignie ou au dessoubz.
Charles Duc de Burbon & jusques a Nombre de Cent & Cinquante Personnes & a tant de Chevalx en sa Compaignie ou au dessoubz.
George Seignur de la Tremoille Conseiller de nostre dit Adversarie, & jusques a Nombre de Cent Personnes & a tant de Chevalx en sa Compaignie ou au dessoubz.
Maistre Guillaume de Manjoye Evesque de Besiers Conseiller de nostre dit Adversarie, & jusques a Nombre de Soixante Personnes & a tant de Chevaulx &c.
Maistre Guy de Rochechonart Evesque de Seintes Conseiller de nostre dit Adversarie, & jusques a Nombre de Soixante Personnes & a tant de Chevaulx &c.
Bernard d'Armignac Viconte de Loraigne & jusques a Nombre de Cent Personnes & Cent Chevaulx ou au dessoubz.
Phelippe Anthonie Bastard de Vertuz & jusques a Nombre de Cinquante Personnes & a tant de Chevaulx &c.
Conte de Vendosme & jusques a Nombre de Cent Personnes & Cent Chevaulx en sa Compaignie ou a dessoubz.
Loys de Villars Abbe de Seint Jehan d'Angely & jusques au Nombre de Vingt Personnes & a tant de Chevaulx &c.
Jehan (soy disant) Duc d'Alencon & jusques au Nombre des Cent & Cinquante Personnes & a tant de Chevaulx &c.
Maistre Johan Jonnenel Evesque de Beauvais Conseiller de nostre dit Adversarie & jusques au Nombre de Quatrevins Personnes & a tant de Chevaulx &c.
George de Clerk Chivaler Maistre d'Ostell de nostre dit Cousin d'Orleans & jusques au Nombre de Vint Persones & a tant de Chevaulx &c.
Maistre Guillaume de Champeaulx Evesque de Laon Conseiller de nostre dit Adversarie & jusques au Nombre de Quatrevins Personnes & a tant de Chevaulx &c.
Richard Pocarie Maistre d'Ostell de nostre dit Cousyn d'Orleans jusques au Noumbre de Vingt Personnes & a tant de Chevaulx &c.
Jehan Fougault Chivaler Chambellain de nostre dit Cousin d'Orleans jusques au Noumbre de Vint Personnes & a taunt de Chevaulx &c.
Donne en nostre Manoir a Shene, le xxiij jour de May, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Quarant unge, & le xix de noz Reignez, & a durez a la dite xxiij jour jusques a xvj jour du Mois d'Aoust prochainement venant Incluz.
Per ipsum Regem.
May 22. Commission to John Sutton, lord of Dudley, sir Robert Roos, sir Thomas Kiriell, and five others, to decide with the French commissioners on the place for the meeting. Westm.
O. x. 847. H. v. p. i. 108.
Super Tractatu antedicto.
An. 19. H. 6. Franc. 19. H. 6. m. 8.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm primus dies Maii, ultimò praeteritus, inter Ambassiatores nostros ex unâ Parte, & Ambassiatores Adversarii nostri Franciae ex alterâ Parte, ad Conveniendum, Comunicandum, & Tractandum in Materiâ Pacis utriusque nostrorum Franciae & Angliae Regnorum, in Loco inter ipsos appunctuato & concordato, nuper appunctuatus & concordatus extitisset,
Et, licet eisdem Die & Loco quaedam Notabiles Personae & Magni Statûs, ex parte nostrâ, sufficientem Potestatem & Auctoritatem in hac parte a Nobis habentes, ex hac causa comparuerint & Interfuerint, idem tamen Dies, pro eo quòd nullus Ambassiatorum ex Partedicti Adversarii nostri inibi comparuit, suo totaliter frustratus eventu deperiit, dictaque Conventio Cassa & Discontinuata devenit,
Nichilominus Nos,
Nedùm pro eo quòd Consanguineus noster Dux Aurelianensis Nobis instanter supplicavit ut Animum Pietatis, pro Pace praedictâ, Deo propitio, feliciter concludendâ, ulterius continuare benignissimè dignaremur, verùm etiam ad Laudem, Gloriam, & Honorem Omnipotentis Dei, & pro vitandâ Humani Sanguinis effusione, & ut Quieti Subditorum nostrorum per Bonum Pacis utiliter sit Provisum,
Dilectos & fideles nostros, Johannem Sutton Dominum de Duddeley, Robertum Roos, & Thomam Kiriell, Milites, Magistrum Stephanum Wilton Decretorum Doctorem, ac Robertum Whityngham, Willielmum Pirton, Willielmum Ludlowe, & Thomam Isaak, Armigeros (de quorum fidelitate, circumspectione, & Prudentiâ plenariam fiduciam gerimus) Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos eorum nostros Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eis, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus eorum Potestatem plenariam, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, & utriusque nostrorum Franciae & Angliae Regnorum praedictorum, ac pro Dominiis, & Subditis nostris quibuscumque, Alligatis, Confoederatis, & Amicis nostris, in Loco consueto, inter Villam Calesii & Gravelyng, Conveniendi, Tractandi, & Comunicandi cum Ambassiatoribus dicti Adversarii nostri, sufficientem Potestatem in hac parte ab eo habentibus, & ibidem, cum Dei adjutorio, Appunctuandi & Concludendi unum alium diem Conventionis, habendae in Loco praedicto inter Villam Calesii & Gravelyng, in Materia Pacis supradicta,
Promittentes, bonâ fide & in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile pro perpetuo habituros quicquid in Praemissis, aut aliquo Praemissorum, per ipsos Commissarios, Ambassiatores, seu Deputatos nostros, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, vel Duos eorum Appunctuatum, Conventum, Conclusum, seu Concordatum fuerit,
Et quòd omnia & singula, sic Appunctuata, Conventa, Conclusa, seu Concordata, absque dolo, fraude vel malo ingenio, pro Parte nostra, seu quantum ad Nos spectabit, exequemur & exequi faciemus, ac quòd super eisdem dabimus Literas Confirmatorias Magno Sigillo nostro sigillatas.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 28. Licence to sir John Ellam of the order of S. John of Jerusalem in England to take to Rhodes 40l. in gold, cloth, and silver plate. Westm.
O. x. 848. H. v. p. i. 108.
De Licentia Traducendi versus Rodes.
An. 19. H. 6. Franc. 19. H. 6. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto & fideli nostro, Johanni Ellam Militi, Ordinis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, qui ad Rodes, pro defensione Christianitatis, infra breve, mediante Gratiâ Salvatoris nostri, trahere se disponit, quòd Ipse, absque offensâ Legum, Statutorum, & Ordinationum nostrorum, & absque impedimento Subditorum ac Solutione Custumae & Subsidii, Parcellas subscriptas; videlicet,
In Auro Quadraginta Libras,
In Panno Nigro Sexdecim Virgas,
Ac de Mostredeviles Quatuor Virgas,
Ac de Mostredeviles Undecim Virgas,
De Panno Viridi de Lyre Quatuor Virgas,
De Panno de Murrey Unam Virgam,
De Panno Viridi Octo Virgas,
De Panno Blodio Quatuor Virgas,
Ac Unam Peciam de Argento coopertam,
Et Duas Pecias de Argento planas,
Secum ultra Mare habere & cariare possit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij Die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo, & de data praedicta, auctoritate Parliamenti.