BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: July 1418

Pages 599-605

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

July 1418

Syllabus Entry Foedera Text
July 2. Safe conduct for Cudard de Fovilliac, Aubertin Vollifeues, and John Mercer, servants of the duke of Orleans going to England to negotiate for his ransom. Westm.
O. ix. 599. H. iv. p. iii. 57.
Pro Duce Aurelianensi.
An. 6. H. 5. Franc. 6. H. 5. m. 6.
Rex, Universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Magistrum Cudardum de Fovilliaco, Secretarium Ducis Aurelianensis Prisonarii nostri, Aubertinum Vollifeues, Aurifabrum, & Johannem Mercerii, Famulum Camerae dicti Ducis, & eorum quemlibet, ad Praesentiam, carissimi Fratris nostri, Thomae Ducis Clarenciae, cum Octo Personis in Comitiva sua, veniendo, & deinde in Regnum nostrum Angliae, cum Personis praedictis, in quadam Navi sive Balingera,
Ad Exequendum Tractatum de Financia, factum pro Johanne Fratre dicti Ducis Aurelianensis cum dicto Fratre nostro, aut suis Consiliariis, Servitoribus, aut aliis pro eo Deputatis aut Deputandis,
Transeundo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Navem sive Balingeram praedictam, necnon Navigatores & Marinarios ejusdem, ac etiam Bona, Res, & hernesia sua quaecumque, Financiam, Jocalia aurea & argentea, Gemmas, & alia, cujuscumque Pretii, Valoris, Aestimationis, Formae, seu Facturae sint, tam in Navi sive Balingera praedicta, quam extra, qui & quae cum praedictis Cudardo, Aubertino, & Johanne, aut uno ipsorum, sunt & erunt, portantur, & portabuntur, pro Facto Financiae dicti Fratris praefati Ducis Aurelianensis.
Et ideo vobis Mandamus quòd ipsos, Cudardum, Aubertinum, & Johannem Mercerii, & eorum quemlibet, ad Praesentiam praedicti Fratris nostri, cum Personis praedictis, veniendo, & exinde in Regnum nostrum Angliae, cum eisdem Personis, in Navi seu Balingera praedicta,
Ad Exequendum Tractatum de Financia, factum pro praefato Johanne Fratre praedicti Ducis Aurelianensis cum praedicto Fratre nostro, aut suis Consiliariis, Servitoribus, aut aliis pro eo deputatis, seu Deputandis,
Transeundo, ibidem morando, & exinde ad Propria redeundo, ac Navem sive Balingeram praedictam, necnon Navigatores & Marinarios ejusdem, ac etiam Bona, Res, & Hernesia quaecumque, Financiam, Jocalia aurea & argentea, Gemmas, & alia, cujuscumque Pretii, Valoris, Aestimationis, Formae, seu facturae sint, tam in Navi sive Balingera praedicta, quam extra, qui & quae cum praedictis, Cudardo, Aubertino, & Johanne Mercerii, aut uno ipsorum, sunt & erunt, portantur & portabuntur pro facto Financiae dicti Fratris praefati Ducis Aurelian. sicut praedictum est, manuteneatis, protegatis & defendatis,
Quae Bona, Res, Jocalia aurea & argentea, Gemmas & alia quaecunque cujuscumque Pretii, Valoris, Aestimationis, Formae, seu Facturae fuerint, praedicti, Cudardus, Aubertinus, & Johannes Mercerii, aut unus ipsorum, possint Vendere, Impignorare, & loco Solutionis dare uni, aut pluribus Personis, Mercatoribus, si fuerit necesse & expediens, pro Financia praedicti Johannis Fratris praedicti Ducis Aurelianensis,
Absque hoc quòd praedicti, Cudardus, Aubertinus, & Johannes Mercerii, aut unus ipsorum, teneantur, qualitercumque sit, propter Financiam & Jocalia praedicta, quae secum habuerint & portabuntur, vendentur, impignorabuntur, aut loco Solutionis dabuntur, ut praedictum est, aliqua solvere Tributa, Pedagia, Redevancias, Passagia, Theolonia, aut alia hujusmodi Jura & Consuetudines in Regno nostro vel extra, tam per Mare, quam per Terram Nomine nostro aut alterius cujuscumque:
Volumus enim quòd libere & securê praedicti, Cudardus, Aubertinus, & Johannes Mercerii, aut unus eorumdem, possint & valeant dictam Financiam & praedicta Jocalia, Cedulas, Literas, & Memorialia secum portare, vendere, impignorare, & loco Solutionis dare uni aut pluribus Personis, Mercatoribus, sive non Mercatoribus, ut praedictum est, & ad propria, si eis videbitur expediens, reportare seu reportari facere, absque aliquo impedimento, Molestatione, Exactione, aut Arrestamento quocumque, liberè & absque Solutione aliquà, prout praedictum est,
Non inferentes eis, aut eorum alicui, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, nec Impedimentum aliquod, seu Gravamen, Causis & Occasionibus antedictis, nec etiam Causâ & Occasione aliquarum Marcharum, Reprisaliarum, Intercursûs, Obligationum, Ypothecae, erga Nos aut aliam quamcumque Personam Mercatorem, seu aliam, in Regno nostro Angliae, aut extra, nec alia quavis Causâ seu Occasione qualicumque,
Et, si quid eis, aut eorum alicui, Forisfactum sive injuriatum fuerit, id eis, & eorum cuilibet, sine dilatione, debite corrigi & reformari faciatis;
Proviso semper quòd, si praedicti, Cudardus, Aubertinus, & Johannes Mercerii, aut eorum aliquis, seu aliquis alius eorum Nomine, Vendant seu Vendat, Alienet sive Alienari faciant, praedicta Jocalia aurea sive argentea, Gemmas, aut alia Bona quaecumque, sive aliquam Parcellam eorumdem, ad aliquem alium usum, praeterquam pro Financia & Deliberatione praedicti Johannis Fratris dicti Ducis Aurelianensis, quòd tunc ipsi pro hujusmodi Bonis, Rebus, Jocalibus, Gemmis supradictis, sic Venditis, sive Alienatis, solvant, seu solvent Nobis Custumas, Subsidia, & alia Deveria, Nobis inde debita, & quòd ipsi quicquam, quod in nostri contemptum vel praejudicium, aut Populi nostri Dampnum, aliqualiter cedere valeat non attemptent, seu faciant quomodolibet attemptari.
In cujus &c. per Quadraginta Dies proximò futuros duraturas.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium secundo die Julii.
per Concilium.
July 6. The K. orders the archbishops of Canterbury and York to array the clergy. Westm.
O. ix. 601. H. iv. p. iii. 57.
De Arraiatione Cleri facienda.
An. 6. H. 5. pat. 6. H. 5. m. 24. dors.
Rex, Venerabili in Christo Patri, H. eâdem gratiâ, Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem.
Quia Nos, in propria Persona nostra, ut vobis fatis constat, in Partibus Exteris, pro Recupetatione & Adeptione Haereditatum & Jurium Coronae nostrae, a diu, ut cunctis liquet, injuriosè detentorum, moram trahimus in praesenti,
Et volentes proinde, pro salva & secura Custodia & defensione Regni nostri & Ecclesiae Anglicanae, Matris nostrae, ac Fidei Catholicae,
Ad quam defendendam cuncti tenentur Christiani, Sacro attestante Eloquio, etiam usque ad Mortem, si necesse fuerit, decertare, contra Proterviam & Malitiam Hostium & Inimicorum Regni Ecclesiae & Fidei praedictorum, si illa, Nobis in Remotis agentibus, Invadere & Perturbare praesumpserint (quòd absit) & Insestare, prout votis astringimur praecipuis, providere,
Assignavimus vos ad Clerum vestrae Provinciae, tam Religiosos, quàm Seculares, Exemptos & non Exemptos, idoneos & defensabiles, tam infra Libertates, quàm extra, cum omni celeritate possibili, Uniendum & Congregandum,
Ipsumque Clerum benè & competenter Arraiandum & Muniendum, ac arraiari & muniri, juxta Status & Facultates suas (nemini in hac parte parcendo) Faciendum & Compellendum,
Ac in Arraiatione hujusmodi Ponendum & Conservandum,
Ita quòd Prompti sint & Parati ad Resistendum Malitiae, Proterviae, & infestationi Inimicorum praedictorum, quotiens & quando necesse fuerit & oportunum, sic quòd, in eorum Defectum, seu Vestri Negligentiam vel Tepeditatem, Dampnum in Praemissis non eveniat ullo modo,
Nec non ad Nos de Arraiatione, & Munitione, ac Numero Personarum Cleri Praedicti, sic Arraiandi, citra primum Diem Septembris proximò futurum, in Cancellaria nostra, sub Sigillo vestro, distinctè & aperte, Certificandum;
Et idèo Vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem Universis & Singulis Cleri praedicti, ac aliis Ligeis nostris (quos vobis similiter assistere volumus in hac parte) Tenore Praesentium, sub Forisfactura Omnium quae Nobis, forisfacere poterunt, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in Executione Praemissorum, de tempore in tempus, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout necessitates eventus exigit & requirit.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westm. vi. die. Julii.
Per Concilium.
Consimiles Literae Regis diriguntur
, H. eadem gratia Archiepiscopo Eborum Angliae Primati sub eadem Data.
July 10. Surrender of the castle of Danffront by Clement de Bigot to Richard de Beauchamp earl of Warwick.
O. ix. 601. H. iv. p. iii. 58.
Appunctuamentum Daufsrount.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 8.
C'est L'appointment Et Acorde, fait parentre Richard de Beauchamp Count de Warrewyke, Seigneur de Lysle, & Capitaine de Calees, d'une part, & Clement le Bigot, Lieutenant du Capitayne de d'Affront, d'autre part, le x. jour de Juillet, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Dixhuyt.
Primerement, que le dit Clement de Bygot Rendra le Chastell du Dauffrount, a present Asiege par le dit Conte, es Maines du dit Conte, en Non de Treshault & Tresexellent Roy d'Engleterre & de Fraunce Seigneur d'Irland, ou d'aultre a dite Recevoire par le dit Conte Commis, le xxii. jour du dit Moys de Juyllet, se le dit Clement le Bigot, Lieutenant du Capitayne du dit Chastell de Dauffront, & autres Gens de la dite Garnison du dit Chastell, n'ont Secours par le Duc d'Alenson en Personnes, ou par autres Gens ses Alies & Bienvueillantz: le quel Secours doit estre entendue par Bataille: la quelle Bataille est Ordonnee entre les Brayds de la Ville de Dauffrount & la Justice: la quelle Place le dit Conte de Warreyk, ou ses Genz ont acceptee pour attendre la de Bataille:
Et se accordent estre pur attendre le dit Secours, l'Espace de Troys Heures, apres ceo que, par le dit Secours par Herault, ou autre Personne sufficeant a ce Commys, leur avera estre fait assavoir dedens ycelluy temps, entre Soulleil levant & Soulleil recoussant, Troys Heures ou paravant de la dite Bataille.
Et, en cas par le dit Conte de Warrewyk, ou ses ditz Genz, auroit deffault de Yessier de la Ville de Dauffront, & d'attendre la dite Bataille, dedens le temps devaunt desclaree, & en la dite Place, ils serroient tenuz Rendre les Hostages frans & quiettes;
Et, pour ceo loialment accomplir, le dit Clement Liurera au dit Conte de Warrewyk ou ses Commis, ou Nom que dit est, sept Hostages, bons & sufficeantz de la Garnison du dit Chastell &c.
July 17. Charles lord de Lebret, count of Dreux, promises to observe the truce made with sir John Tiptoft, seneschal of Guyenne. St. Macaire.
O. ix. 602. H. iv. p. iii. 58.
De Treugis Vasconiae.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Caligula D. 5
Charles, Seigneur de Lebret, Conte de Dreux, a tout ceulx, qui cestes Lettres verront,
Savoir faisons que,
Sur le Tracte & Accort, de le Sufferte & Abstinence de Guerre, qui est estee Fetee & Accordee entre Nous, d'une Partie, & le Noble Chivaler Messieure Jehan Tiptost Senescall de Guienne, ou son Lieutenant l'Ere sive sques de Bordeux, & les Barons de Bordelois, & autres Compris en le dicte Sufferte, d'autre Partie, en sertaine Forme & Maniere Contenue & Declaree en le dicte Sufferte,
De la quell Suffert le Date est tiel, Dadas a Saint Maquayre le xvii. jour du Moys de Julhet, & l'An Mille, Quatre Centz, & xviii.
Est este Accorde par entre Nous, Part & oultre les aultres, Contenues en le dicte Sufferte, ce qui s'ensuyt.
Que Nous ni alcun de Nous Subgiz, & Alies, ou aultres Compris & Nommes en le dite Sufferte, des quielx Nous asseurons, de quelque Condition & Estate qu'il soient, ne ferons, ne soufferons estre fet, Guerre, Mal, ni Domage au Roy d'Angleterre, ni ad ascun de son Host, ni de sa Hobeissance, en quelque Part qu'il soient, ni ad arres de le Portie Asseurade, par Nous, durant le Terme de le dicte Sufferte.
Et, ce le Cas se avenoit que Nous, ou aulcun de Nous, des quielx Nous asseurons, on Nous esuisbossons, en aulcune Maniere, hors d'icest Paiis, pour fere ou aler fere le contraire des Choses surdictes, Promerons & Ottreyons, sur le Foy & Serement de nôtre Corps, & par le Tenur de ces Presentes, Selees du Seel de nôtres propres Armes, que, par un Moys devant nôtre Departiment, Nous le ferons assavoir & Certiferons au deit Seneschal & Barons sur deitz, ou a son Lieutenant, & a cascun d'eulx.
Et Promettons, & Ottroyons, comme dit est, de tenir & fere tenir, de Point en Point, les Choses sur dictes, pour le maniere que dit est, sains venir, ni faire venir, au contraire en alcune Maniere.
Donne, de soubz notre propre Seel, a Saint Maquaire, le xvii. Jour du Moys de Julhet, l'An Mille, CCCC. & xviii.
July 19. Safe conduct for John de Graville and Peter de Rouville according to the capitulation for the surrender of Pont de l'Arche. The Army before Pont de l'Arche.
O. ix. 602. H. iv. p. iii. 58.
Super Redditione de Ponte de l'Arche.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 17.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Vicesimum Quintum Diem Julii proximo futurum exclusivè duratutas, suscepit in salvum &c. Johannem de Graville Chivaler, & Petrum de Rouville Chivaler, ad quascumque Partes sibi placuerit, cum Mille Personis in Comitiva sua, vel infra Armatis, vel non Armatis, Equestribus vel Pedestribus, tam per Terram, quam per Aquam, transeundo, ac Bona sua propria (juxta formam cujusdam Appunctuamenti, de & super Redditione Castri & Villae de Ponte de l'Arche Nobis liberandorum, nuper facti & concordati) secum portando & ducendo, aut portari seu duci faciendo:
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quòd in nostri Contemptum vel Praejudicium, aut Populi nostri Dampnum, seu in Appunctuamenti praedicti contrarium, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, nec faciant quomodolibet attemptari;
Quodque ipsi nullum Castrorum seu Villarum Regis firmatarum, absque Licentia Capitaneorum eorumdem, intrent quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege in exercitu suo prope Villam de Pont de Larche, Decimo nono die Juli.
Per ipsum Regem.
July 20. The K. orders the collectors of the subsidy at London to allow 60 pipes of wine and other articles for Joan Q. of England to pass free of duty. Westm.
O. ix. 603. H. iv. p. iii. 58.
Pro Regina Angliae.
An. 6. H. 5. Claus. 5. H. 5. m. 17.
Rex Collectoribus Subsidii, Trium Solidorum de Dolio, & Duodecim Denariorum de Libra, in Portu Londoniae Salutem.
Mandamus vobis quòd, Carissimam Matrem nostram, Johannem Regimam Angliae Sexaginta Pipas Vini, Septem Calathos de Lampredis, Duos Pannos de Joucelyn, & unum Barellum d'Aloses, ad Portum praedictum, in quadam Navi vocata nostre Dame Sancti Nicholai de Nauntes, ad opus ejusdem Reginae adductos, absque Subsidio inde ad opus nostrum Capiendo, habere permittatis.
Teste praefato Custode apud Westm. vicesimo die Julii.
Per Concilium.
July 20. Similar order for wine sent by the Q. to her son the duke of Brittany. Westm.
O. ix. 603. H. iv. p. iii. 58.
Pro dicta Regina.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex Custumariis ac Custodibus Passagii in Portu de Plymmouth vel Dertemouth Salutem.
Mandamus vobis quòd, Johannem de Morin, versus partes Britanniae, cum Octo parvis Barellis Vini de Tire & de Maluesye, quae, Carissima Mater nostra, Johanna Regina Angliae penes Filium suum Ducem Britanniae, per ipsum Johannem, mittit de praesenti, in altero Portuum praedictoruum, quo sibi placuerit, absque Impedimento, & absque Custuma, Subsidio, aut aliquo alio Deverio, ad opus nostrum, inde capiendis, transire permittatis.
Teste praefato Custode apud Westm. vicesimo die Julii.
per Concilium.
July 20. Similar order for the passage of John Moryn, the Q.'s servant, sent with a "papegeay" &c. to the duchess of Brittany. Westm.
O. ix. 603. H. iv. p. iii. 58.
Pro Regina memorata.
An. 6. H. 5. Ibid. m. 15.
Rex Custodibus Passagii ac Custumariis suis in Portu de Plymouth vel Dertemuth & eorum cuilibet Salutem.
Mandamus vobis quòd Johannem Moryn, Servientem, Carissimae Matris nostrae, Johannae Reginae Angliae, cum una Papegeay, quam eadem Regina ad praesens Ducissae Britanniae destinare intendit, simul cum tribus Equis praedicti Johannis, cum Robis suis; ac Tribus Paribus Utruum de Corio, Quinque, Virgis de Scarleto, & Quinque Virgis Panni de Presblieu de Londinia, ad Jupas inde faciendas, ac Duobus Cornubus.
Et quòd Jacotin de Hasseure, Mercatorem Equorum praedictae Matris nostrae & Ducis Britanniae Filii sui, cum Quatuor Equis,
Petrum Calf, cum uno Equo,
Ac quendam Ministrallum ad Organa cum uno Equo,
In quadam Navi, vocata Seint Nicholas de Nauntes, vos (praefati Custumarii) absque Custuma sive Subsidio, aut aliis Deveriis, pro praemissis, vel aliquo Praemissorum, solvendis, liberè & absque impedimento aliquo transire permittatis.
Teste praefato Custode apud Westm. vicesimo die Julii.
Per Concilium.
July 18. Sigismund K. of the Romans desires the count palatine of the Rhine to attend a diet of the electors at Treves. Hagenau.
O. ix. 604. H. iv. p. iii. 59.
Litera Regis Rom. ad Com. Palatinum translata de Vulgari.
An. 6. H. 5. Pen. Camer.
Sigismundus, Dei gratiâ, Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae &c. Rex.
Magnifice Dilecte Avuncule, & Princeps Elector,
Non dubitamus tuam Dilectionem nosse, & iteratis vicibus recogitare, quam magnos ac graves Labores, Eventus fortuitos, Sumptus & Expensas nos, pro Unione Sanctae Matris Ecclesiae (quae modo de benigno Omnipotentis Dei indultu in Constanciâ perfecta est) ac etiam pro Sacri Imperii honore & utilitate, gessimus & passi sumus:
Et nominatim quod Francigenae Romanorum Regno Civitates, Castra, Terras, & homines, jam multis Annis, contra omnem Justitiam, ac absque culpâ & causâ, abstrahere nisi sunt, & longo tempore abstraxerunt:
Et quod, ob hoc, sacro Imperio ad Gloriam & commodum, & hujusmodi Abstractas Civitates, Castra, Terras, & Homines, ad Regnum recuperandas, nos Dilecto Fratri nostro, Regi Angliae adversum Francigenas colligavimus, quod & tu una nobiscum nosceris sigillasse;
Icirco visum nobis non erat necessarium multa de talibus tuae scribere Dilectioni.
Quia verò, ad praesens, in nostrum animum integre recipimus, quòd Nos ad, dilectum Fratrem nostrum, Regem Wentzelaum ad Boemiam sine morâ applicare, & ibidem Gentes de Hungariâ, Bohemiâ, & Alamaniâ congregare, ac quantocius poterimus, ad praenominatum Fratrem nostrum de Anglia, & in suum Campum (quem in Franciâ detinet) volumus itinerare, sperantes in Deo tali modo praedictas, de Imperio Abstractas, Civitates, Castra, Terras, & Homines Imperio Reincorporare.
Et quia Nos etiam taliter in Bohemia diligenter & seriose laborare intendimus, ut Novitatem, quae ibidem de Wicklefistis, ut communiter refertur, exsurrexit, possimus eradicare; & nobis conveniens non foret, dum taliter de, Bohemia cum Exercitu nostro ad Franciam iter facimus, in viâ diu tardare, ut tua Dilectio bene perpendit: Ac etiam nos invitus de Alamaniâ recederemus, nisi nostras & Imperii causas ibidem secundum melius disposuimus: & ex quo hoc utique cum tuo & aliorum tuorum Coelectorum Principum Concilio facere, & nos etiam ob hoc, taliter cum in praedicta ad Franciam erimus Itineratione, ad te & ipsos in Treverim applicare, & Nos ibidem, una vobiscum, de illa & aliis imperii imminentibus Causis & Necessitatibus interloqui, & cum vestro Concilio tractare & disponere intendimus, ac etiam integre proponamus;
Ea propter à tuâ Dilectione cupimus, & Rogamus, illam singulariter seriosè, cum Nos erimus in Viâ, & hoc tibi nunciamus, ad nos in Treverim venire velis; nobis, una cum aliis tuis Coelectoribus Principibus (quibus & Nos de hoc in simili formâ scripsimus) Concilium & Auxilium praedictam dispositionem fieri adjuvare ut tunc Imperio utile & dignum est; in quo dilectionem & Complacentiam Nobis facies.
Et nos volumus etiam extunc tibi, & aliis tuis Coelectoribus Principibus, praenominatam Diem, quâ Nos taliter in Treveri esse volumus, ad Quindenam in antea, notificare, tuam praescriptam Intensionem.
Datum Hagenaw proximâ die Lunae ante Festum Beatae Margarethae, Regnorum nostrorum Hungariae &c. xxxii. & Romanorum viii. Annis.
Sequitur Cedula Praesentibus inculsa.
Sicut Nobis etiam noviter scribebas, & rogabas tibi unam Dietam, coram nostris & sacri Imperii Principibus Electoribus, in convenientem Locum assignari, ad quem tunc omnes vel Majorem partem eorumdem conveniricontingat, Tunc & tu ad illum velis venire & in illâ Dietâ, coram ipsis de nostrâ inculpatione, ut ad notitiam tuam devenit, nos tibi fecisse debemus, & tua de super Responsione stare Juri, ac facere quantum Nobis, secundum ipsorum vel majoris partis eorumdem Declarationem, de Honore & Justitiâ, ad faciendum eris Obligatus; ita tamen quòd Nos, coram eisdem Principibus Electoribus, si te minus juste inculpassem, etiam pro eo faciamus secundum ipsorum vel majoris partis eorumdem Declarationem &c. Volumus in illa Dieta, praesentibus Litteris comprehensa, etiam Tibi Respondere.
July 22. The K. confers the prebend of Traillie on Ivo de Bosco Denast. The Camp before Pont de l'Arche.
O. ix. 605. H. iv. p. iii. 59.
De Praebenda, Jurae Regaliae in manibus Regis existente.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 21.
Rex, dilectis sibi in Christo, Cantori & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Constanciensis, Sede Vacante, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, significamus quòd Prebendam de Traillie, nunc Liberam & Vacantem, in Manibus nostris, JURE REGALIAE, existentem (cujus quidem Praebendae, sic Vacantis, Praesentatio, Collatio, & omnimoda Dispositio Nobis noscuntur pertinere) Dilecto & Fideli Consiliario nostro, Magistro Ivoni de Bosco Denast Presbitero Contulimus, HABENDAM cum suis Juribus & pertinentiis quibuscumque;
Vobis Mandantes quatinus ipsum Ivonem, vel ejus Procuratorem, Recipiatis in Canonicum & Fratrem cum solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu Regis prope Villam Regis de Pont de Larche vicesimo secundo die Julii.
Per ipsum Regem.