BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: August 1418

Pages 605-619

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

August 1418

Syllabus Entry Foedera Text
Aug. 2. Letter of Sigismund K. of the Romans to the princes electors, informing them of the occupation of Sels by the count palatine. Baden.
O. ix. 605. H. iv. p. iii. 59.
Copia Litterae vulgaris Regis Romanorum, quam per Comitem de Nassau & Hartungum Clux misit Electoribus, in qua narrat factum Castri de Sels.
An. 6. H. 5. Pen. Camer.
Reverendi ac dilecti Nepotes nostri & Principes Electores,
Litteram vestram, Feriâ Quartâ ante Festum Beati Jacobi proximò transactum, in Bacheraco Datam, & Continentia in Eadem, & cum hoc quamdem Cedulam inclusam,
Continentem quomodo & qualiter Altigenitus Ludovicus, Avunculus noster dilectus, & Princeps Elector, ad Ambaxiatam, quam per Nobilem Adolfum Comitem de Nassau & Hartungum Clux Militem ad vos noviter fieri fecimus, responderit,
Et unam Copiam, sub cujus Tenore vos Nobis supplicâstis praefato Ludovico Consimilem Litteram nostram dare deberemus, audivimus & intelleximus.
Sanè & Nos non possumus inibi considerare quòd, super Ambaxiatâ nostrâ praetactâ, ita plenarie sit Responsum, secundum quod illam fieri Jussimus per praefatos; nominatim, quia, in eâdem Ambaxiatâ, coram vobis, eidem Ludovico nunciavimus quòd ad Nos pervenisset, quòd ipsius Capitanei & Servitores nostros & Imperii Cives in Sels privassent Turribus, Portarum Clavibus, ac Portis, & illas ad Manus ipsorum recipissent:
Et eosdem Cives ad alia Juramenta, quam hucusque Consueta fuissent, angauriari cepissent:
Et quòd mississemus ad Sels, ad sciendum hujus Facti veritatem, Ambaxiatam nostram; & quòd illam Servitores Ducis Ludovici intrare permittere noluerunt: & quomodo, ex post, eadem Ambaxiata nostra rogasset quòd dictos Cives de Sels extra Castrum exire permitterent, ut ipsi possent cum eisdem habere Colloquium; & quòd illud ipsis etiam fuisset denegatum:
Et quòd, in fine, Wolfvom steine de Clingenstein Miles praedicti Ludovici Magister Curiae, Eberhardus de Mengingen Miles & Advocatus in Sels, ad praedictam nostram Ambaxiatam venissent, & dixissent quòd Dominus ipsorum Dux Ludovicus haberet Inimicitias, & commisisset ipsis Castrum Sels sibi, vel alteri cui ipse hoc mandaret ad recipiendum, assignare, & nulli alteri, & hoc ipsi vellent facere eo modo &c.
Et illa omnia videntur Nobis aliena & iniqua, secundum quòd Nobis & Sacro Imperio Sels pertinet & merito deberet Nobis esse apertum,
Et secundum hoc quod praefatus Ludovicus Nobis est astrictus,
Et nos etiam illud non credissemus, quia Nos sibi, vel cuicumque alteri, Invitusaliud facere vellemus quam Juris esset &c.
Sed quia, in praedicti Ludovici Responsione interclusâ, taliter est conceptum, quòd ipse habeat unam impignorationem ad Sels, (propter quam ipse etiam habeat Literas nostras Sigillatas) & ipse habeat confidentiam quòd Nos sibi, in tali Impignoratione, ni- chil vellemus innovare & inserere; sed quòd ipsum, circa praedictam Impignorationem, manere permittamus secundum Tenorem nostrarum Litterarum quas de super habet; &, si quis alius ipsum in eâdem molestare vel perturbare vellet, quòd tunc ipsum contra illos defensare & manutenere deberemus &c.
In qua Responsione Nos omnino nichil intelligere possumus, quare nostram Ambaxiatam ad praedictum Castrum Sels intromittere noluerunt: vel quare nostri Cives ad tales Causas conpulsi sint: & quare Sels taliter contra Nos sic sit fulsitum Hominibus; Nam, utique Nos nunquam habuissemus voluntatem, nec ad praesens haberemus, praedicto Ludovico, vel cuicumque alteri, aliquam Injustitiam vel Potestatem facere, sed nos benè habuissemus confidentiam quòd nobis praedictum Castrum Sels, ex quo ad Nos & Imperium pertinet, taliter non suisse praeclusum.
Secundum quod vos nobis, in vestrâ Litterâ, etiam supplicastis quòd, secundum Tenorem unius Cedulae, inibi interclusae, praefato Ludovico nostras Litteras Sigillatas dare vellemus; Nescimus aliquam causam propter quam nos sibi talem nostram Litteram dare debeamus; tamen secundum quod se omnia facta in Praemissis habuerunt, tunc volumus illa etiam permittere stare usque ad Dietam in Treveris, quam vobis notificare intendimus, secundum quod prius etiam vobis descripsimus.
Dat. Baden, proximo die Martis post Festum Beati Petri ad vincula, Regnorum nostrorum Hungariae Anno xxxii. & Imperii ix.
Louis count palatine of the Rhine complains to the K. of England of the treatment he has received from the K. of the Romans.
O. ix. 606. H. iv. p. iii. 69.
Apud Regem, de gravaminibus, sibi per Imperatorem illatis, Querelam Comes Palatinus deducit.
An. 6. H. 5. Ibid.
Invictissime Glorio sissimeque Regum, Sacra & Metuendissima Corona,
Illustris Princeps, Dominus Ludovicus Comes Palatinus &c. Dominus noster Gratiosus, cum omni affectione serviendi complacendique, Se, Illustrem Principem Dominum Rupertum Filium suum praecarissimum, vestrae Serenitatis Nepotem, & quicquid altissimus sibi in hoc Seculo contulit, offert ad Mandata vestrae Majestatis, & Subjective recomendat, deditque nobis in Mandatis infra scripta vestrae Majestati distinctius, sui parte, proponere & declarare.
Primum igitur CONSTAT, Invictissime Regum, vestro Sacro Culmini, nec Mundus ignorat, qualiter, proximò Vacante Romanorum Imperio, praedictus Dominus noster Dux, una cum Domino Archiepiscopo Treverensi Coelectore suo, Serenissimum Principem, Dominum Sigismundum &c. Hungariae Regem, ob spem futurae, nedum Imperii, sed etiam totius Orbis & Reipublicae, Reformationis, purè, simpliciter, & absque omni munere & illicito Pacto, mira ipsius famâ (quâ aevo isto, prae multis Germanniae Principibus, extollebatur & undique praeconizabatur) in Romanorum Regem elegit.
Constat, similiter, qualiter alii Electores Imperii (cum sint numero Septem) Illustrem Principem, Dominum Jodocum Marchionem Moraviae, contra praefatum Dominum Sigismundum (quantum in eis fuit) Imperio praefecerunt; & quòd, audito isto, Dominus noster Dux, ad resistendum hiis Coelectoribus suis, & per eos Electo potenter & Magnificè se disposuit; & pro praefato Domino Sigismundo suo Rege, ad manutenendumque Electionem suam, per eum, ut praemittitur, factam, nedum Principatus, Dominia, Terras, & cuncta Bona quae Deus sibi contulit, sed etiam suam & praefati Filii sui Personam (si Omnipotens Deus Marchionem praedictum e medio non tulisset) dispendiis & Periculis irrecuperabilibus viriliter & impavidè submisit; seque cum eodem Rege Sigismundo contra omnes Homines, ipsum in Imperio molestare conantes, strictissime colligavit.
Constat etiam quod in hujusmodi Colligantia, summâ quoque Fidelitate, & Obedientiâ, ejusdem Domini Regis Sigismundi constanter permansit sibique servivit, adhaesit, & in quibus unquam sibi potuit complacere studnit inconcussè: Nam, percepto ejus Adventu de Italia ad Alemaniam, statim dedit sibi Obviam: & in Civitate Argentinensi, cum Navigiis & aliàs, quantum potuit ipsum honorificè, cum Duobus Fratribus suis, suscepit, & Expensis Classeque suis propriis perduxit usque ad Spirensem Civitatem: & ibidem dies aliquot cum ipso permansit, & eum consequenter ad Opidum Confluentiae (ubi Principes Electores convenerant, & aliquamdiu steterant) sociavit: & Haec & alia fecit super suis propriis Sumptibus & Expensis; Et haec quantae fuerint, quantaeque hiis in Iteneribus, eundo & Navigando per Opida & Fortalitia Domini nostri Ducis, & in Reno, & extra Renum, supercreverint, multis notum est.
Constat, ultra, quomodo ipsum Dominum Regem, personaliter & cum Ducentis Lanceis, iterumque suis Sumtibus & expensis, sequutus est pro recipiendo Coronam Regiam in Aquis gravi: quam cum Rex ibidem accepisset, iterum Dominus noster Dux, tanquam fidelis Princeps suis, voléns suae Majestati in omnibus servire & complacere, Constantiam se transtulit; ibidemque non modicis Sumptibus suis propriis, & Servitiis, & aliis quibuslibet Complacentiis Regalibus se aptavit; nec eum reliquit Donec, Illustris Dux Fredericus Austriae, olim Papam Johannem xxiii. nunc vero Balthazarem Cossa, de Civitate Constanciensi clam seduxit:
Quamobrem Dominus Rex Guerras movit eidem, & instanter supplicavit Domino nostro Duci quòd, cum suâ Potentiâ, vellet sibi contra praefatum Ducem dare Succursum:
Ad quod iterum idem Dominus noster ad Voluntatem Domini Regis Magnificè aptavit; & proprium Campum contra praefatum Ducem (non obstante quòd Sororem Domini nostri habuerat in Uxorem) sumptuosè posuit & tenuit; ac omnes Terras, Dominia, Civitates Opida, & Fortalitia (ad quae ultra Quingentae Villae Rurales pertinebant) quae idem Dux in Terris Elsatiae, Brisergaudia, & Sunkawia possederat, nullo dempto, Manu forti & cum Maximis Sumptibus (nam omni die ultra Quadraginta Magna Vasa Vini exposuit) & aliàs cum infinitis Periculis & Laboribus, Ditioni Regiae subjugavit.
Quibus peractis, & Domino nostro adhuc exeunte in Campis, idem Dominus Rex fecit Concordiam cum eodem Ducae Austriae; & scripsit Domino nostro Duci quòd vellet dimittere Campum, & se disponere ad hoc quòd cum ipso iret ad Regna Aragoniae, Franciae, &c.
Quibus intellectis Dominus noster Iterato paratus affuit, & praesentavit se personaliter in Constantia conspectui suo.
Et,
Postmodumque Dominus Rex, propter sui absentiam, Locumtenentem, pro Defensione & Manutenentione sacri Concillii, ponere debebat,
Et nullum inter Principes, qui ibidem aderant, propter graves & Magnos Sumptus & Expensas, & accuratam & pervigilem curam, ad praedictam Defensionem necessarias, habere poterat, qui illud onus vellet acceptare,
Iteratò idem Dominus Rex accessit Dominum nostrum Ducem, supplicando eidem, quatinus Onus illud, ob Honorem suum & Sacri Imperii, & etiam Custodiam Bathazaris Cossa, olim Papae Johannis xxiii. nuncupati in sua Obedientiâ, vellet suscipere.
Ad quae iterato paratum se exhibuit, & onus tam conservandi, quam custodiendi sacrum Concilium, & etiam personam praefati Balthazaris Cossa, impavide suscepit, & suis propriis Sumptibus & Expensis ferè per Duos Annos, cum adjutorio Dei, tam laudabiliter praefuit & custodivit, quòd in quietâ & pacificâ tranquillitate, usque ad reditum ejusdem Domini Regis, permansit; prout haec omnia & multa, quae Dominus noster Dux pro honore praefati Domini Regis laudabiliter & magnificè peregit, vestrae Majestatis Ambaxatores & Praelati viderunt, &, sicut speramus, Excellentissimae vestrae Majestati latiùs exposuerunt.
Constat etiam quòd, tempore quo Dominus noster Rex Romanorum fuit in Regno vestro Angliae penes Majestatem vestram, & Ligam una vobiscum concluserat; Domino nostro Duci Copiam praefatae Ligae transmisit, supplicando sibi quod circa Principes Electores taliter vellet co-operari, quòd ad Ligam ipsam vellent dare consensum, ipsamque ipsorum Sigillis sigillare: Ad quae iterato Dominus noster paratum se exhibuit, sperans ex hoc Majestati vestrae magnam Assistentiam contra Inimicos vestros evenire, & immediate accessit praenominatos Coelectores suos, & taliter penes ipsos se habuit, quòd singula praescripta pervenerunt ad optatum &c.
Insuper, CONSTAT quòd, postquam praefatus Dominus Rex personaliter e Regno vestro Revenit Constantiam, & Recessum suum, quem a Majestate vestrâ habuit, Domino nostro Duci & aliis Principibus ibidem exeuntibus exposuerat, nominatim quòd ipse Majestati vestrae contra Francigenas &c. vellet & Deberet dare Succursum; & ea propter supplicabat Domino nostro & aliis Principibus, quòd ipsi vellent acordare quomodo & qualiter illa posset adimplere:
Quibus intellectis idem Dominus noster, una cum eodem Domino Rege & aliis Principibus & Comitibus, similiter concordarunt, quòd cum Tribus Milibus Lancearum Nobilium Virorum, praefatus Dominus Rex dare deberet Majestati vestrae Sucursum:
Et fuit datus Ordo, quot Lanceas quilibet Dominorum habere debebat, & ubi & quando convenire deberent:
Istis praedispositis & taliter ordinatis, Dominus noster inmediate transtulit se ad Dominium suum, & numerum Quadringentarum Lancearum, sibi a ssignatum, paratum disposuit; & tamdiu in Apparatu sic stetit, donec, illustres Duces, Ernestus, Wilhelmus, & Henricus de Bavaria, & Marchio Brandenburgensis, Avunculi Domini, nostri nunciârunt eidem Domino nostro, quòd ipsi hostiliter vellent invadere Ducem Ludovicum de Bavaria Comitem de Morcey; & requisiverunt praefatum Domiminum nostrum Ducem, quòd ipsis ad hoc vellet dare Succursum:
Istis auditis, Dominus noster Dux, timens per hoc impediri Succursum, quem Rex Majestati vestrae facere debebat, scripsit Regi praefato; eidem humiliter & seriosè Suplicando, quòd ipse taliter dignaretur se in Facto interponere, quod praefati Duces & Marchio desisterent ab Inceptis:
Et licet Dominus Rex super Materiâ praetactâ praefatis Principibus fatis seriosè scribebat, cum ipsi Duces scripta Règia non advertebant, sed continuarunt Transitum ipsorum Hostilem; istis per Dominum nostrum perceptis tunc idem Dominus noster se pariter transtulit Constantiam, & circa Regem tam continuò insterit, quòd ipse Dominus Rex dixit ad eum,
Ex quo praefati Duces scripta sua nollent advertere, sed Transitum ipsorum continuare, tunc ipse in Personâ propriâ vellet accedere eosdem, & materiae, quam haberent prae manibus, brevem dare finem: quo facto vellet, cum Gentibus praedictorum Dominorum, & alio praedisposito Apparatu, invadere Francigenas, & dare Succursum Majestati vestrae:
Dominus noster Dux, sperans illa venire ad effectum, stetit continuò paratus & accinctus affuit, cum Gentibus suis, donec & quousque idem Dominus noster Rex praefatum Ducem Ludovicum de Bavaria, Comitem de Mortney, vocavit & citavit, per Marchionem de Baden, ad Curiam suam Regalem: ad quam supradicti Duces & Marchio convenerant; &, auditis judicialiter hincinde Partibus, taliter factum extitit, quòd Materia ac Querelae inter praefatos Dominos mansuerunt Indecisae, &c.
Et, licet praefatus Dominus noster Dux ab initio, postquam conclusum fuit quomodo & qualiter Dominus Rex deberet invadere Francigenas, &c. paratus cum Numero Lancearum, sibi deputato, continuo affuit, sic quòd sui parte nullus defectus aderat,
Prout haec Majestati vestrae, per Consiliarios & Ambaxiatores ejusdem Majestatis, qui in Castro suo Oppenheim & alibi secum fuerunt, diversis Vicibus nunciavit,
Tamen devenit ad auditum Domini nostri praetacti, qualiter idem Dominus noster Rex dixerit, qualiter praefatus Dominus noster Dux praefatum Transitum suum versus Francigenas impediverit, in quo Dominus noster indignanter inculpatur; nam secundum quod ipse & Filius suus sunt Majestati vestrae & Regno astricti in Affinitate & Consanguinitate, tunc idem Dominus noster potius & libentius, secundum Posse, promoveret Negotia vestra, quam impediret;
Supplicat igitur Dominus noster Majestati vestrae ex animo, si ita esset quòd talia venissent ad auditum vestrum Regium, quòd illis non velitis adhibere fidem (nam veritati non subsistunt) & ipsum pie habere excusatum.
Praefatus Dominus noster Dux, quamcitò praetacta ad Auditum suum pervenerunt, in praesentia, Reverendissimi Domini nostri, Episcopi Wintoniensis, personaliter & veridicè se excusavit; & rogavit eundem quòd praefato Domino Regi vellet sui parte dicere, in casu quo ipse Rex non vellet Majestati vestrae dare Succursum, tunc ipse Dominus noster Dux, suis propriis Sumptibus & Expensis, personaliter velit se conspectui vestro praesentare in Succursum: postquam Dominus Rex a praefato Domino Episcopo Wintoniensi intellexit haec, indignantur illa suscepit &c. prout idem Dominus poterit Majestatem vestram distinctiûs informare, peractâ votivâ suâ Peregrinatione:
Constat etiam quòd expost, de die in diem, multas & magnas Ingratitudines & Molestias Domino nostro ostendit; nam, ad Instantiam praenominati Domini Ducis Ludovici de Bavaria, praefatum Dominum, Dominum nostrum, indebitè & aliter quam fiericonsuetum est, Literis suis Citatoriis, ad Curiam suam vocavit:
Ad quae Dominus noster responsivè sibi rescripsit, quòd nunquam aliquam Querelam vel Impetitionem intellexisset, quas praefatus Dux Ludovicus contra ipsum Dominum nostrum haberet; quia nec Verbo vel Scriptis nunquam ipsum impetivisset; nec esset requisitus per Regem, prout Principes Electores requiri & trahi deberent, ad standum Juri, prout Rex hoc non ignoraret &c.
Sed, in casu quo idem Dominus Dux Ludovicus Dominum nostrum absque Impetitione non posset nec vellet dimittere, & Materiam propter quam eidem Domino nostro daret intelligi, quamcito tunc Dominus Rex Romanorum eundem Dominum nostrum Ducem coram Se & Electoribus ad Dietam certam vocaret, & ipsum etiam ad hanc citaret, prout Principem Electorem vocari & trahi consuetum esset; tunc vellet stare & parere Juri &c, in omnibus, quae praefatus Ludovicus, Patruus suus, haberet proponere & allegare &c.
Et ultra illa scripsit Domino Regi, quòd speraret utique quod permitteret ipsum penes Privilegia sua, quae ipse tamquam Princeps Elector haberet, & quòd non attemptaret sibi aliquid in illis Privilegiis intersere &c.
Eodem modo scripserunt Domino Regi Electores alii in Reno (videlicet) Archiepiscopi, Maguntinus, Treverensis, & Coloniensis, & Illustris Dux Gelriae; Rogantes Majestatem suam quòd Dominum nostrum, & etiam quemlibet ipsorum, permitteret, juxta ipsorum Privilegia, quae ipsi, tamquam Principes & Electores, haberent:
Et sic remansit illa Causa absque ulteriori Continuatione.
Attamen Domino nostro fuit dictum, si Dominus Rex potuisset eo modo ad standum Juri coram ipso traxisse, quòd tunc idem Dux Ludovicus, Patruus praefati Domini nostri Ducis, de illâ Electivâ Dignitate Regis Romanorum (quae tamen major Dignitas est) quam Dominus noster Dux, & post ipsum, Illustris Princeps, Dominus Rupertus,
Filius suus, tamquam Comites Palatini, obtinent, debuisset impetivisse, & amovisse si potuisset: quod tamen Dominus noster Dux nunquam promeruit &c.
Constat denique, quod idem Dominus noster Rex, postquam Dominus noster Dux omnia Castra, Civitates, Terras, & Dominia, quae Dominus Dux Fridericus Austriae in Elsatia &c. obtinebat, graviter & sumptuosè expugnaverat, & ad manus Regis liberaliter posuerat, quod eadem Castra, Civitates, &c. certis Dominiis, Communitatibus, & aliquibus certis Rusticis totaliter & integre dedit & vendidit; sic quod nullum Domino nostro, qui ut est tactum, cum magnis Laboribus & Expensis acquisiverat, dimisit.
Constat etiam quod Dominus noster Dux quandam Coronam Regiam, quam habebat, propter magnas Instantias & Preces (quas idem Dominus Rex Romanorum fecerat Domino nostro Duci ad habendum eamdem) eidem Domino Regi tradidit; quam postea Dominus Rex vendidit, non tamen pro tantâ Summâ secundum quòd fuit Extimata: Et ideo, quamcito de Regno vestro revenit Constantiam, tunc dixit praefato Domino nostro Duci, quòd Coronam praenominatam vendidisset pro minori Summâ (videlicet) duorum Milium Florenorum, quam extimata fuisset; & sic vellet quod Dominus noster Dux refunderet sibi illa duo Millia Florenorum sine delatione; ad quod Dominus promptum se exhibuit, & imediate persolvit Summam praenominatam duorum Milium Florenorum; de quo tamen multi amirabantur quòd Dominus Rex tam modicam Summam postulabat, ex quo tot Sumptus, Labores, & Expensas Dominus noster fecisset pro eodem.
Constat iterum, Invictissimè Regum, innumeris & fere omnibus Almanniae Principibus, Nobilibus, & Plebeis (ut brevius multa comprehendamus) Dominum nostrum Ducem praedictum majores Labores, Sumptus, & Expensas, pro Honore & utilitate praefati Domini nostri Regis Sigismundi fecisse, quam omnes totius Imperii Principes (sic loqui publicè praesumimus & manifeste) & in Genere & in Specie fecerunt usque modo.
Qualis igitur finis, & quid qualève Praemium propter haec omnia, ac etiam Labores, & Expensas, necnon Fidelitates, promptaque Servitia, per ipsum Dominum nostrum Ducem praefato Domino Regi, sicut praemittitur, facta & exhibita, secutum sit, invitus, & revera quasi tractus, cogitur idem Dominus noster ad vestram Majestatem deducere querelas.
Ecce! itaque, Invictissime Regum, ubi Dominus noster Dux Benignitatem & Clementiam, aliaque Bona, ac etiam Praemium non modicum, ob intuitum antedictorum, reportare speraverat; ibi (quòd dolenter referimus) Indignationem permaximam, Objurgationes graves, & appertas Injurias, & Vituperationes intolerabiles reportavit:
Nam cùm, hiis diebus, idem Dominus Rex pervenisset ad Civitatem Basiliensem, tunc, unâ dierum, in praesentiâ multorum Comitum, Nobilium, & Praelatorum, publicè dixit,
Quod Dominus noster Dux fecisset quandam Ligam contra ipsum, & quod non servâsset Juramenta sibi per Dominum nostrum praestita:
Quae verba & dicta idem Dominus noster graviter recepit ad Animum, ex quo tangunt Famam suam & Honorem:
Et quum Dominus Rex illa verba protulit, tunc aderat ibidem quidam Magister Conradus de Susato, Subdiaconus Sanctissimi Domini nostri Papae, qui est etiam de Concilio & Familiâ ejusdem Domini nostri Ducis; ad quem Dominus Rex se vertebat, & dixit eidem, dicas Domino tuo, Comiti Palatino, verba quae diximùs:
Ad quod Magister Conradus respondit, Serenissime Domine Rex, Doleo Majestatem talia verba de Domino meo, Comite Palatino, protulisse: nam manifestum est quòd ipse est Probus & Deificus Princeps, qui Fidelitates, Promissiones, & Juramenta illaesa hucusque constanter servavit, & manutenuit, coram quibuscunque, etiam in minoribus constitutis, non infringeret ullo modo &c.
Quibus verbis per Dominum nostrum graviter intellectis, immediatè scripsit Regi Litteram vulgarem, in formâ sequenti; quae Translata est in Latinam, & reperitur in secundo Sexterno.
Ex post Dominus Rex scripsit Domino nostro Comiti unam Litteram, cum Cedulâ unâ interclusà, &c. quae Littera sequitur praecedentem in eodem Sexterno.
Deinde misit Dominus noster Rex Nobilem Comitem de Lupfiâ, in Ambaxiatam, ad Dominum nostrum Ducem, & fecit sibi supplicare quòd vellet venire ad Majestatem suam in Opido Hagnalo: & Balthazarem Cossa secum adducere, & ipsum ad manus suas ponere; ut ipsum posset ulterius Domino nostro Papae assignare &c.
Ad primum Requisitum (videlicet) quòd Dominus noster deberet venire Hagnalo &c. Dominus noster respondebat & dixit, quòd Dominus Rex ipsum in Honore & Famâ inculpasset injuste & indignanter: secundum quòd se, cum adjutorio Dei & veritate, bene vellet defendere & expurgare; & ea propter non foret sibi conveniens suam Majestatem accedere, neque vellet ullo modo.
Ad secundum Punctum, tangens Personam Balthazaris, respondebat praefatus Dominus noster Dux, Dominus Rex bene sciret qualiter Litteram sub Sigillo Majestatis dedisset sibi, in quâ ipsum de omnibus Juramentis & secretis Promissionibus, quas Majestati Regiae ex parte ejusdem Balthazaris praestitisset, absolutum nuntiâsset; & ultra haec in eadem Littera mandâsset sibi quòd praefatum Balthazarem Domino nostro Papae, vel cui idem Dominus noster, Papa hoc committeret, tradere & assignare deberet: secundum quod Littera praedicta omnia illa in se continet; cujus Copia in Sexterno praetacto in primo Folio continetur.
Quibus ita praefato Comiti dictis, recessit a Domino nostro Duce, &c.
Dictum fuit etiam praefato Comiti qualiter, Sanctissimus Dominus noster, Papa misisset, cum Bullâ suae Sanctitatis, Reverendissimum Dominum nostrum, Episcopum Wintoniensem, &c. ad recipiendum Personam praefati Balthazaris, &c. quapropter ipse Dominus noster Dux Personam Balthazaris nulli alteri vellet neque deberet assignare, nisi Domino nostro Papae; vel illi cui Sanctitas sua hoc committeret per Bullam, secundum quod inter praedictum Dominum Episcopum Wintoniensem & ipsum esset condictum:
Sed, si Dominus noster Rex praefatum Balthazarem, eo tempore, quum de Mandato suo habebat in Custodiâ, & antequam ipsum de singulis Juramentis & secretis Promissionibus absolvisset, postulâsset, ipse libenti animo & indilatè Personam praefati Balthazaris Majestati suae praesentâsset; sed, ex quo modo Domino nostro Papae promisisset & jurâsset praefatum Balthazarem Cossa sub fidâ Custodiâ conservare, donec & quousque idem Dominus noster Papa ipsum publicè per Bullam suam postularet, tunc non vellet aliquo modo praefatum Balthazarem Majestati Regiae praesentare.
Post Recessum praefati Comitis de Lupfia, venit ad Dominum nostrum Ducem, Reverendissimus Dominus Episcopus Leodiensis cum Litteris Credentialibus praetacti Domini Regis, &, sub credentiâ sibi injunctâ simili modo, nunciavit Domino nostro Duci, ex parte Domini Regis, sicut Comes praedictus habuit in Mandatis;
Et, ultra illa, addebat unum (videlicet) quod, si Dominus noster Personam praefati Balthazaris vellet restituere & assignare Domino nostro Regi, tunc idem Dominus Rex velit Triginta sex Milia Florenorum Domino nostro Duci, pro Expensis & Fatigis, quas cum eodem Balthazaro habuisset, realiter persolvere:
Ad quae idem Dominus noster Dux respondebat, prout superius Comiti de Lupfia respondit.
Item, Copia Bullae, quam, Dominus noster Reverendissimus, Episcopus Wintoniensis habuit, & penes Dominum nostrum Ducem dimisit, comprehenditur in praetacto Sexterno.
Constat etiam quòd Dominus Rupertus, divae memoriae, Genitor Domini nostri Ducis, tamquam Rex Romanorum, Quadraginta Milia Florenorum praenominato Domino nostro Duci; super quòd Castrum & Civitatem nomine Sels, & quibusdam aliis Civitatibus, assignavit &c, prout in Litteris, desuper confectis, plenius continetur; quarum Litterarum Copia in jam dicto Sexterno, de verbo ad verbum, continetur,
Quam Assignationem Cives & Incolae praedictarum Civitatum liberaliter admiserunt, & eidem Domino nostro Duci Fidelitatem jurârunt & Obedientiam, secundum Tenorem Litterarum desuper confectarum.
Constat etiam quod praedictus Dominus noster, Rex Sigismundus, post suam Coronationem, praefato Domino nostro Comiti Palatino dictam impignorationem Castri & Civitatis Sels &c. & etiam alias, quas ab Imperio habet & possidet, ratificavit & confirmavit, secundum Tenorem Litterarum suarum, sub Sigillo Majestatis suae desuper confectarum & Sigillatarum, quas praefato Domino nostro Duci dedit; Quarum Copia in Sexterno saepius nominato, de verbo ad verbum, continetur,
Constat demum quod, ultra illa omnia, idem Dominus noster Rex Sigismundus praedicto Castro & Civitati Sels tale dedit Privilegium, secundum Tenorem Copiae sequentis, quae de vulgari Alemanico translata est in Latinum.
Nos, Sigismundus, Dei gratiâ, Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, &c. Rex, RECOGNOSCIMUS, ac per Praesentes universis, eas Videntibus, aut legere volentibus, publicè NOTIFICAMUS,
Quamvis ex debito astringamur, & ad hoc simus inclinati, quod publicam Utilitatem, quâ Terrae & Homines in Pace conserventur, omni tempore praeponimus; verumtamen multum ac majori desiderio ad hoc noscimur ordinati, utnostras & Imperii Civitates sub nostrâ Regiâ Custodiâ & Protectione sponte conservemus, nec eas ab Imperio (per quòd dictarum Civitatum quies & tranquillitas debilitari possent) non sinamus seperari ullo modo.
Ea propter PERSPEXIMUS claram Promptitudinem ac voluntaria Servitia, quae Praedecessoribus nostris, & Nobis ac etiam Imperio praenominatis, Cives & Communitates Civitatum Hagnalo, Colmar, Sleczstat, &c. & Sels, Nostri & Imperii fideles dilecti, saepius & pluries impenderunt, ac Nobis & Imperio in antea utiliter & futuris temporibus facere debent & possunt,
Et idcirco, deliberato animo, fideli Consilio, & certâ scientiâ, Civitatibus & Communitatibus praedictis, & etiam ipsarum cuilibet sigillatim, Promisimus, & vertute praesentium promittimus, & spondemus de plenitudine Romanae Regiae Potestatis, pro Nobis, & aliis Romanorum Imperatoribus & Regibus, nostris Successoribus in Imperio, quòd Nos Civitates praedictas communiter, seu ipsarum aliquam singulariter, nunquam, perpetuis temporibus, a praefato Romano Imperio vendemus, impignorabimus, aut quovismodo, quo dictae Civitates a praefato Imperio dividi possent aut seperari, alienare vel tradere non volumus, nec debemus ullo modo,
Et,
Si ita esset quòd aliquae Litterae nostrae, vel Praedecessorum nostrorum, cujusvis Tenoris, emanâssent, aut inposterum emanarent, seu invenirentur, in quibus praedictae Civitates communiter, aut singulariter una ipsarum, seu quicquam ad ipsas noscitur pertinere, ut suprascriptum est, a praedicto Imperio Donatae, Impignoratae, aut alias Alienatae forent, vel adhuc possent alienari.
Volumus & Statuimus, in virtute Praesentium, & praefatae Romanae Potestatis plenitudine, ut hujusmodi Litterae quae, forsan actu, ut praescribitur, traditae, essent, aut aliis certis Causis adhuc dari contingeret, nullum robur seu virtutem habere; sed invalidae & nullius roboris, sed impotentes & invalidae esse debent & anichilatae,
Nam seriosa & integra nostra extat intentio, quòd praelibatae Civitates & Communitates Nobis, & Successoribus nostris praefato Imperio, ad Honorem & Utilitatem, penes Nos, saepe dictos Successores nostros, & Imperium, perpetuis temporibus, inseperabiliter debeant permanere, sub testimonio praesentium Litterarum, Sigillo nostrae Regiae Majestatis Sigillatarum.
Dat. Hagnalo, post Christi Nativitatem Anno M. CCCC. XVIII. Regnorum verò Hungariae, &c. XXXII. & Roman octavo, &c.
Isto praecedenti Privilegio, dicto Castro Sels & aliis Civitatibus praetactis dato, praefatus Dominus noster Rex misit aliquos de suis, & etiam Marchionis Badensis, Consiliariis & Familiaribus, ad praetactum Castrum & Civitatem Sels, qui ex parte suae Majestatis petiverunt Introitum;
Et illo modo instetit praefatum Dominum nostrum Comitem Palatinum, & etiam Dominum nostrum Rupertum Filium suum, ad quem praefata Impigneratio, post Mortem Patris pertinet, deprimere ab eodem ultra Literas Confirmatorias, quas Dominus noster desuper habet, & a praefato Domino Rege Sigismundo, & aliis Romanorum Regibus Praedecessoribus suis; quod tamen idem Dominus noster Dux nec Filius suus erga Regiam Majestatem nunquam promeruerunt.
Serenissima & gloriosa Majestas.
Dominus noster Dux, hiis diebus, diversis vicibus, scripsit & nunciavit Majestati vestrae, quòd in propriâ Personâ suâ vellet se Conspectui vestro Regio in Succursum praesentare; quod utique, teste Deo, posse tenus perfecisset, si Dominus noster Rex ipsum, tam in Famâ, quàm etiam in Honore & Bonis, tali modo, ut praetactum est, non invasisset.
Sed, ex quo Famam, Honorem, & Bona sua, &c. praedicta tangunt, tunc humili & puro corde supplicat idem Dominus noster Dux Majestati vestrae, & Nos, ex parte sui, depresso vultu, subjectivè, instanter, & instantissimè supplicamus, quatinus, praedictis consideratis, eadem vestra sacra Majestas eundem Dominum nostrum Ducem habere velit hâc vice excusatum: Nam Famam, Honorem, & Bona sua, quae justis Titulis possidet, cum adjutorio Dei, intendit posse tenus Defensare.
Et idcerco suplicat iterum Majestati vestrae idem Dominus noster Dux, & Nos, humiles Servitores ejusdem, ex Parte sui, humiliter supplicamus quòd in casu quo praefatus Dominus Rex continuare vellet praedictum Dominum nostrum in Famâ & Bonis oprimere & difamare, quòd tunc vestra Majestas sibi, tam in Consiliis, quam favorabili Assistentiâ, succurrere velet & assistere, quemadmodum eandem Majestatem vestram facturam firmiter sperat, & dubitare non potest ullo modo.
Nam in Potestate & Manibus ejusdem vestrae Majestatis esse debet, & est, eundem Dominum nostrum Ducem, ad standum Juri, contra praefatum Dominum Regem (sive hoc tangat Honorem, Famam, Vitam, & cuncta Bona sua) exhibere eo modo, quo se idem Dominus noster, ad standum Juri coram suis Coelectoribus litteratoriè exhibuit &c. cujus Litterae Copia in alio Sexterno continetur, prout prius etiam est tactum.
INSUPER, Illustrissime Regum, NUNTIAT Majestati vestrae praefatus Dominus noster Comes Palatinus, quòd in casu quo Dominus noster Rex Romanorum se de partibus Alemaniae alienaret, & ad Regna sua transferet, vel Majestati vestrae veniret in Succursum; aut si Dominus noster Dux, praefatus cum eodem concordaretur, tunc idem Dominus noster Dux personaliter, & quamtotius hoc fieri poterit, vult se disponere quòd Majestati vestrae veniat in Succursum;
Et ideo supplicat quatinus dignetur sibi consulere, quomodo & per quam Viam, commodius & securius, ad vestram sacram Coronam possit Transitum suum facere & implere.
Supplicat insuper Majestati vestrae idem Dominas noster Dux, quatinus dignum haberet recordium, ubi & de quâ Domo Illustri Principi Domino Ruperto Filio suo, Nepoti ejusdem vestrae Majestatis (qui de Gratiâ Omnipotentis, tàm in Persona, quam Moribus, laudabiliter crescit) de Nobili Sociâ provideatur; nam idem Dominus noster Dux non intendit eidem Filio suo providere de Conjuge, nisi cum Consilio, Scitu, & voluntate vestrae Sacrae Majestatis, tamquam Supremi Patris & Domini ejusdem Filii sui.
Ultimo, Nunciat idem Dominus noster Comes Palatinus Majestativestrae quòd ipse libenter videret quòd eadem vestra Majestas Dominum Archiepiscopum Maguntinum in Servitorem susciperet & ad se traheret, & propter hoc unam annuam Pensionem daret, &c. & Divisam ac Societatem vestrae Majestatis transmitteret, prout haec alias etiam vestrae Majestati nunciavit: nam quanto plures Amicos & Servitores vestra Majestas in partibus Alemaniae habere posset, hoc, propter futura occurentia, Dominus noster libenter videret, & apparet fore consulturus; Dominus Maguntinensis est etiam inclinatus ad hoc, quod libenter Majestati vestrae serviret: ea propter idem Dominus Archiepiscopus Maguntinus posuit ad Manus Domini nostri Ducis, quod quicquid V. S. Majestas & praefatus Dominus noster Duxcum illâ annuâ Pensione disponunt, quòd in hiis velit esse contentus.
The count palatine desires the K. of the Romans to appoint a diet that he may reply to the accusations against him.
O. ix. 613. H. iv. p. iii. 62.
Littera, de qua Comitis Palatini in superiore Querelafit mentio.
An. 6. H. 5. pen. Camer.
Serenissime Princeps & Domine
, Subditum, debitum, & voluntarium meum Servitium vestrae Regali Gratiae semper Praemissa.
Gratiose praedilecte Domine,
Ad notitiam meam pervenit qualiter vestra Gratia, coram quampluribus Comitibus, Dominis, Militibus, Clientulis, ac aliis honorificis hominibus publice steterit, & me aliqualiter indignanter, grosso modo, & graviter in Honore meo inculpaverit, & dixerit quòd ego me contra vestram Gratiam Colligaverim, & non Servaverim illud quod ego vobis ad Sanctos Juraverim; quod michi est magna & gravis causa, & bene putassem quòd ego meliora a vestra Gratia deservissem, quia spero ad Altissimum quod ego Fidem, Promissiones, & Juramenta versus vestram Regalem Gratiam, ac etiam omnibus aliis, cum adjutorio Dei, usque nunc servaverim, & etiam servare velim.
Et, gratiose Domine, quia esset michi valde inconveniens in tam magna & gravi Inculpatione stare, & me de illa non excusare: ea propter rogo vestram Regalem Gratiam promptissimè & seriosè michi unam Dietam, coram vestris & Sacri Imperii Principibus Electoribus ad unum convenientem Locum assignare, ad quem ipsi tune omnes vel major Pars eorumdem convenire contigerit, tunc ego etiam ad eandem venire volo; & in Dietâ, coram ipsis, de tali Inculpatione, & meâ desuper Responsione vestrae Gratiae, stare Juri, & facere illud, quod, secundum ipsorum, vel majoris Partis eorundem, declarationem, de Honore & Justitiâ obligatus ero.
Ita tamen quod michi vestra Gratia, coram eisdem vestris & Sacri Imperii Principibus Electoribus, in casu quo me injustè inculpassetis, ea propter etiam faciat juxta ipsorum vel majoris Partis eorundem Declarationem: Et peto, super hiis, vestrum Responsum cum praesenti Nuncio.
Datum &c.
Aug. 4. Prorogation of the truce with Brittany until All Saints' Day. The Camp before Rouen.
O. ix. 613. H. iv. p. iii. 62.
De Prorogatione Treugarum Britanniae.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm aliàs inierimus & firmaverimus Treugas seu Treugarum Abstinentias cum, carissimo Fratre nostro, Johanne Duce Britanniae, pro Nobis, Regnis, Patriis, Terris, Ligeis, & Subditis nostris, ac praefato Duce, Ducatu, Terris, Ligeis, & Subditis suis, a Sextadecimâ Die Mensis Novembris ultimò praeteriti usque ad Festum Sancti Michaelis Archiangeli proximò futurum, ut latiùs in dictis Treugis, quarum Tenor sequitur, plenius continetur,
Henricus, Dei gratiâ Rex Franciae & Angliae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos Praesentes Literae pervenerint, Salutem,
Sciatis quod,
Cùm nuper, illustris Princeps, carissimus Frater & Consanguineus noster, Johannes Dux Britanniae & Comes Montis Fortis,
Certis de causis, ipsum in ea parte moventibus, ad Nos personaliter accedens,
Inter caetera, Nobis suaserit quòd, ad Christiani Sanguinis effusionem, & alia Mala (quae compendiosa nequeunt narratione comprehendi) vitandum, ac spe multiplicis Boni inde, ut asseruit, secuturi, cum ipso Consanguineo nostro Treugas seu Guerrarum Abstinentias iniremus ad tempus, de quo videretur expedire moderandum,
Nos, Precibus & Instantiis, Excellentissimae & Praeclarissimae Dominae, Reginae Matris nostrae, &c. prout supra dat. apud Castrum Regis d'Alenson in Ducatu Regis Normanniae, 16. Novembris, tnc sic,
Notum Facimus, per Praesentes, quòd dictas Treugas, modo & formâ quibus supra Prolongavimus seu Prorogavimus, ac per Praesentes Prolongamus, & Prorogamus, a dicto Festo Sancti Michaelis, usque ad Festum omnium Sanctorum proximò futurum, & ultra, usque ad Revocationem nostram vel dicti Ducis,
Quam, si facere voluerimus, vel idem Dux facere voluerit, per Literas nostras Patentes, faciemus, vel idem Dux, per Literas suas Patentes faciet,
Quâ Revocatione sic factâ, ac Nobis seu praefato Duci cuilibet respective notificatâ, adhuc, post dictam notificationem Revocationis, usque ad Quadraginta dies durabunt dictae Treugae, & undequaque inviolabiliter observabuntur,
Et haec omnia & singula, pro parte nostra, bonâ fide, & in verbo Regio, promittimus.
Dat. in Exercitu nostro apud Civitatem Rotomagensem, quarto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 7. Power for sir John Arundell, of Lichet Mautravers, and sir John de Assheton to treat for redress of infractions of the above-mentioned truce. The Camp before Rouen.
O. ix. 614. H. iv. p. iii. 63.
De Tractando super Reformatione Treugarum Britanniae.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper, ad Honorem Dei, & Christiani Sanguinis effusionem evitandum, inierimus, fecerimus, & concordaverimus Treugas & Abstinentias Guerrarum, sub certis Modo & Formâ, cum, carissimo Fratre nostro, Johanne Duce Britanniae prout ex earum Tenoribus clariùs liquere poterit, in eventum,
Nos,
Ipsa Pacis seu Treugarum Foedera, quantum in nobis est, inviolata & illibata observari cupientes, ac quicquid in contrarium actum est, aut fuit, ultro citroque, debita cum celeritate reformari,
De fidelitate, circumspectione, & industria, Fidelium & dilectorum nostrorum, Johannis Arundell de Lichet Mautravers Chivaler, & Johannis de Assheton Chivaler pleniùs confidentes,
Ad Conveniendum, per Se, vel Deputatos suos, cum Ambassiatoribus Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis praefati Ducis, sufficientem in hac parte Potestatem exhibentibus, in quocumque Loco ad hoc apto & congruo,
Audiendumque Ambassiatorum, Commissariorum, Procuratorum, sive Nunciorum hujusmodi voluntatem de & super omnibus & singulis, praefatarum Treugarum seu Abstinentiarum debitam & fidelem Observantiam concernentibus,
Necnon ad Tractandum & Comunicandum cum eisdem de & super omnibus & singulis, Liberationem Incarceratorum utriusque Partium praedictarum ac Reparationem Attemptatorum circa praefatas Treugas & Abstinentias qualitercumque concernentibus,
Et Attemptatorum hujusmodi Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem faciendum, & eas fieri Petendum requirendum, & cum effectu Optinendum,
Ac utriusque Partis Querelas, ultro citroque propositas & proponendas cum suis emergentibus, incidentibus, dependentibus, & connexis Audiendum & Examinandum, ad fine debito Terminandum, summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis (si eis expedire videbitur) non servatis, aut aliàs, de consensu Partium, rescissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Necnon ad Concedendum, Petendum, & Optinendum quibuscumque Personis salvi Conductûs Literas, quatenus Negotii Natura, qualitas, & expeditio exigit & requirit,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint aut quomodolibet oportuna,
Ipsos, Johannem, & Johannem, seu Deputatos suos, nostros veros & legitimos Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales, Facimus, ordinamus, creamus, & constituimus per Praesentes;
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuo habituros quicquid per eosdem Ambassiatores nostros, vel Deputatos suos praedictos, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, aut aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege, in Excercitu suo, prope Civitatem Rotomagensem septimo Die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 18. Pope Martin V. empowers the K.'s confessor to grant him plenary remission once a year. Geneva.
O. ix. 615. H. iv. p. iii. 63.
Plena Remissio pro Rege.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. fol. 44. B.
Martinus Episcopus
, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio, Henrico Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Eximiae Devotionis & Sinceritatis Affectus, quem ad Nos & Romanam geris Ecclesiam, meritò Nos inducunt ut, Personam tuam Apostolicis Favoribus prosequentes, illa per quae, Deo propitio, Animae tuae Saluti uberius consulere valeas, favore tibi benivolo concedamus.
Hinc est quòd Nos (tuis Supplicationibus inclinati) ut Confessor tuus (quem duxeris eligendum) omnium Peccatorum tuorum, de quibus Corde contritus & Ore confessus fueris, semel in singulis Annis quoad vixeris, & etiam semel in Mortis Articulo, plenam Remissionem Tibi,
In Sinceritate Fidei, Unitate Sanctae Romanae Ecclesiae, ac Obedientiâ & Devotione nostrâ, vel Successorum nostrorum, Romanorum Pontificum, canonicè intrantium, persistenti,
Auctoritate Apostolicâ concedere valeat, Devotioni tuae Tenore Praesentium Indulgemus:
Sic tamen quòd idem Confessor de hiis, de quibus fuit alteri Satisfactio impendenda, eam tibi, in Vitâ per te si supervixeris, vel per Haeredes tuos, si tunc forte transieris, faciendam injungat; quam tu vel illi facere teneamini, ut praefertur,
Et nè, quod absit, propter hujusmodi Gratiam, reddaris proclivior ad illicita, imposterùm committenda, volumus quòd, si ex Confidentiâ Remissionis hujusmodi aliqua forte committeres, quoad illa praedicta Remissio nullatenus suffragetur.
Nulli ergo omnino Hominum liceat hanc Paginam nostrae Concessionis & Voluntatis infringere &c.
Dat. Gebennis decimo quinto Kal. Septembris, Pontificatûs nostri Anno Primo.
Aug. 18. Licence to the K. to have a portable altar for the celebration of mass. Geneva.
O. ix. 615. H. iv. p. iii. 63.
Altare Portatile pro Rege.
An. 6. H. 5. Ibid.
Martinus Episcopus
, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio, Henrico Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Exigit tuae praeclarae Devotionis Integritas, quâ Nos & Sacrosanctam Romanam Ecclesiam reveris, ut Votis tuis, in hiis praesertim quae ex Devotionis fervore prodire conspicimus, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus.
Hinc est quòd nos (tuis Devotis in hac Parte Supplicationibus inclinati) ut liceat Tibi, & Successoribus tuis, Regibus Angliae, qui erunt pro Tempore, habere Duo, vel plura, ac tot quot pro Fidelium, pro tempore concurrentium, multitudine sufficiant, Altaria Portatilia, cum debita Reverentia & Honore,
Super quibus etiam, antequam illucescat Dies, circa tamen diurnam Lucem, cum qualitas Negotiorum, pro tempore ingruentium, id exigerit,
In Locis etiam Ecclesiastico interdicto forsan suppositis, si te vel dictos Successores ad illa declinare contigerit, alias tamen ad hoc congruentibus & honestis,
Possitis in vestra, ac Ducum Comitum, Baronum, & aliorum Nobilium, necnon Familiarium vestrorum, caeterorumque, in Comitivâ seu Exercitu vestro existentium seu concurrentium, Clericorum, & Laicorum, Praesentia,
Etiam separatim, & in diversis hujusmodi congruentibus & honestis Locis, in vestro Palatio vel alibi, ubi vos cum hujusmodi Comitivâ vel Exercitu Moram trahere contigerit,
In Locis (viz.) hujusmodi Interdicto suppositis, Januis clausis, Excommunicatis & Interdictis exclusis, non pulsasatis Campanis, & submissâ Voce,
Per proprios vel alios Sacerdotes ydoneos, Missas & alia Divina Officia, sine Juris alieni praejudicio, facere celebrari,
Dummodo vos vel illi Causam non dederitis Interdicto, nec id vobis vel illis contigerit specialiter Interdici,
Tibi, & eisdem Successoribus, Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium, de speciali Gratiâ, Indulgemus: Proviso quòd hujusmodi Concessione, quoad Missarum Celebrationem ante Diem, parcè utamini; quia cum, in Altaris Officio, immoletur Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, qui Candor est Lucis aeternae, congruit hoc non Noctis tenebris fieri, sed in Luce.
Nulli ergo omnino Hominum liceat hanc Paginam nostrae Concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare praesumpserit, Indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Dat. Gebennis xv. Kal. Septembris Pontificatûs nostri Anno Primo.
Aug. 18. Licence to the K. to transfer relics to other churches. Geneva.
O. ix. 616. H. iv. p. iii. 63.
Indulgentia, super Reliquiis transferendis.
An. 6. H. 5. Ibid. fol. 43.
Martinus Episcopus, Servus Servorum Dei, Carissimo in Christo Filio, Henrico, Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Non solum praeclara tuae Regalis Celsitudinis Sinceritas, quâ Nos & Romanam Ecclesiam Revereris, sed & illa affectuosa purae Mentis Dilectio, quam ad cunctorum Sanctorum eorumque Venerabilium Reliquiarum Venerationem humili devotoque Corde incessanter habere dinosceris, merito Nos inducunt ut Votis tuis, illis praesertim quae ob Venerationem eandem ex Caritate desideras, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus.
Hinc est quod Nos (tuis devotis in hac Parte Supplicationibus inclinati) ut, de quibusvis Metropolitanis, Cathedralibus, & aliis Ecclesiis, seu Locis Ecclesiasticis, Ducatûs Normanniae, & aliarum Partium Gallicarum (Tibi ad praesens subjectarum, aut imposterum subiciendarum) aliquam Sanctorum Reliquiarum Partem (de quâ Tibi, juxta tuae Conscientiae dictamen, videbitur) ad alia Ecclesias & Loca Sacra, ubi Tibi placuerit, pro earum devota Veneratione, transferre, seu per devotas Ecclesiasticas Personas decenter transferri facere, liberè & licitè Possis (Constitutionibus & Prohibitionibus Apostolicis, & aliis quibuscunque contrariis, nequaquam obstantibus) Devotionituae Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium, INDULGEMUS.
Nulli ergo omnino Hominum Liceat hanc Paginam nostrae Concessionis infringere &c.
Dat. Gebennis xv. Kal. Septembris Pontificatûs nostri Anno Primo.
Aug. 18. Licence to the dean of the chapel of the K.'s household to hear his confession and the confessions of his army. Geneva.
O. ix. 616. H. iv. p. iii. 63.
Licentia concessa Regi ut Decanus Capellae Hospitii sui possit audire Confessiones Ipsius Regis & totius Exercitus.
An. 6. H. 5. Ibid. fol. 44.
Martinus Episcopus, Servus Servorum Dei, Carissimo in Christo Filio, Henrico Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Regalis Majestatis tuae probata Sinceritas ac Fidei & solidatae Constantiae Puritas, quas ad Nos & Romanam geris Ecclesiam non indignè merentur ut Votis tuis, illis praesertim per quae Tu & Fideles tui Pacem & Salutem Animarum, Deo propitio, consequi valeatis, favorabiliter annuamus.
Hinc est quòd Nos (devotis tuis, in hâc Parte, Supplicationibus inclinati) ut Decanus Capellae Hospitii tui (existens pro Tempore, qui Magister vel saltem Bacallarius in Sacra Theologia existat) tuam ac omnium & singulorum Christi Fidelium, Te in Exercitu tuo, aut Campo, vel Obsidione, in justo tamen Bello seu Guerra, pro Tempore Concomitantium, & tibi assistentium, quotiens Tibi & eis oportunum fuerit, Confessiones per Se, vel alium seu alios, ydoneum vel ydoneos, Presbyterum vel Presbyteros, audire, ac pro Commissis Tibi & eisdem Fidelibus, debitam Absolutionem impendere, & injungere Poenitentiam salutarem (etiamsi talia fuerit propter quae Sedes Apostolica meritò fuerint consulenda) liberè & licitè possit, Tibi & eisdem Fidelibus, Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium, de specialis Dono Gratiae INDULGEMUS,
Nulli ergo omnino Hominum liceat hanc Paginam nostrae Concessionis infringere &c.
Dat. Gebennis xv. Kal. Septemb. Pontificatûs nostri Anno Primo.
Aug. 18. Pope Martin ratifies the K.'s foundation of the monastery of Sion and of the appropriation thereto of the churches of Yevele and Croston. Geneva.
O. ix. 617. H. iv. p. iii. 64.
Approbatio Fundationis Domus de Syon & Appropriatio duarum Ecclesiarum ad eandem,
An. 6. H. 5. Ibid. fol. 41.
Martinus Episcopus Servus Servorum Dei, Carissimo in Christo Filio, Henrico, Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Eximiae Devotionis & Sinceritatis affectus, quem ad Nos & Romanam geris Ecclesiam, promeretur ut piis desideriis tuis gratum adhibeamus Assensum; & illis, quae sacrae Religionis & Divini Cultûs augmentum respiciunt, ut votivis continuè proficiant Incrementis, Apostolicae Sedis praesidium benivolis favoribus praebeamus.
Cùm itaque (sicut exhibita Nobis nuper pro Parte tuâ Petitio continebat) Tu, inter alia Monasteria & Loca religiosa, in Regno per Te Fundata, Venerabile Monasterium de Syon, Ordinis Sancti Augustini Sancti Salvatoris nuncupati, Londoniensi Dioecese,
Pro unâ Abatissâ, quae Ipsi Monasterio de Syon pro tempore Praeesse debeat, & uno Confessore, ac aliis utriusque Sexûs Personis, inibi pro Tempore religiosè, sub Regulâ & secundum Instituta Sanctae Brigittae, perpetuò Domino servituris.
Solempniter sumptuosèque, in Dei Omnipotentis laudem, Divini Cultûs Augmentum, Religionisque Propagationem, ac pro Tuae, & Progenitorum tuorum Divae Memoriae, Angliae Regum, Animarum Salute, fundaveris & erigi feceris;
Nonnulláque etiam alia ejusdem Ordinis, Monasteria & Loca, Deo tibi propitio, Fundare & Dotare Proponas,
Pro Parte tuâ Nobis fuit humiliter supplicatum ut Fundationem & Erectionem praedictas Auctoritate Apostolicâ ratificare & approbare, ac tibi hujusmodi alia Monasteria & Loca, ejusdem Ordinis, fundandi & dotandi Licentiam concedere, necnon de Yeuele & de Croston, Wellensi & Lichfeldensi Dioecesi, Parochiales Ecclesias (Quarum Jus Patronatûs, quod ad te pertinere dinoscitur, ad hoc liberè donare paratus es) cum omnibus Juribus & Partinentibus suis, in Subsidium & Partem Dotis eidem Monasterio de Syon, quod nondum dotatum est, & quod tu, Domino concedente, ulteriùs de Bonis tuis sufficienter dotare intendis, appropriare, & imperpetuum incorporare, annectere, & unire, de Benignitate Apostolicâ dignaremur;
Nos igitur (tuum pium & laudabile Propositum plurimùm in Domino commendantes) hujusmodi Supplicationibus inclinati, Fundationem & Erectionem praedictas, Auctoritate Apostolicâ, Ratificamus & Approbamus; ac tibi hujusmodi alia Monasteria & Loca dicti Ordinis fundandi & dotandi plenam Licentiam, Presentium Auctoritate, elargimur,
Et nichilominus de Yeuele (quae perpetuum Vicarium ab antiquo habere dinoscitur) & cujus Ducentarum, necnon de Crofton, cujus Centum & Quadraginta Marcharum Starlingorum, Fructus Redditus, & Proventus, secundum communem Extimationem, Valorem Annuum, ut asseritur, non excedunt, Parochiales Ecclesias praedictas, cum omnibus Juribus & Pertinentibus suis, eidem Monasterio de Syon, in Subsidium & Partem Dotis hujusmodi, eadem Auctoritate, Appropriamus ac Incorporamus, Annectimus & Unimus;
Ita quòd liceat Abbatissae ipsius Monasterii, quae tunc fuerit, earumdem Ecclesiarum, cùm, cedentibus vel decedentibus earum Rectoribus, vel Ecclesias ipsas aliàs quomodolibet dimittentibus, vacaverint, seu ad praesens vacent, corporalem Possessionem (Dioecesanorum Locorum & alterius cujuscunque Licentia super hoc minimè requisitâ) Auctoritate propriâ apprehendere & perpetuò in suos & dicti Monasterii usus retinere;
Non obstantibus si aliqui, super Provisionibus, sibi faciendis de hujusmodi Parochialibus Ecclesiis, aut aliis Beneficiis Ecclesiasticis in illis Partibus, speciales vel generales praedictae Sedis, vel Legatorum ejus, Literas impetrarint,
Etiamsi per eas ad Inhibitionem, Reservationem, & Decretum, vel aliàs quomodolibet, sit Processum,
Quas quidem Literas & Processus, habitos per easdem, ad dictas Ecclesias volumus non extendi; sed nullum per hoc eis, quoad assecutionem Parochialium Ecclesiarum, aut Beneficiorum aliorum, praejudicium generari,
Et quibuscunque Privilegiis, & Indulgentiis, ac Literis Apostolicis, generalibus vel specialibus, quorumcumque Tenorum existant, per quae Praesentibus non expressa vel totaliter non inserta, effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, & de quibus, quorumcumque totis Tenoribus, Datis habenda sit in nostris Literis Mentio specialis.
Volumus tamen quòd, de hujusmodi Fructibus, Redditibus, & Proventibus ipsius Ecclesiae de Croston, congrua pro perpetuo Vicario, inibi pro Tempore instituendo, per Loci Ordinarium reservetur Portio; de quâ idem Vicarius valeat congruè sustentari, Episcopalia Jura solvere, & alia sibi incumbentia Onera supportare; alioquin praesentes Literae nullius existant Roboris vel Momenti.
Et, insuper, exnunc irritum Decernimus & inane, si secus super hiis a quoquam, quavis Auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari.
Nulli ergo omnino Hominum liceat hanc Paginam nostrae Ratificationis, Approbationis, Concessionis, Appropriationis, Incorporationis, Annexionis, Unionis, Voluntatis, & Constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare praesumpserit, Indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Dat. Gebennis xv. Kal. Septembr. Pontificatûs nostri Anno Primo.
Aug. 22. Surrender of Cherbourg by John Piquet to the duke of Gloucester.
O. ix. 618. H. iv. p. iii. 64.
Appunctuamentum de Chierbourg.
Hen. 5. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 8.
Appointment & tout Faite, Passe, & Consonne entre Noble & puissant Prince Emon, Conte de la Marche & d'Oulcestre, Seigneur de Wingemor & de Clare, John Sire de Cliffort, Waulter de Hungreford Maistre d'Ostel du Roy nostre Soveraine Seigneur, Gerard Ufflete, Johan de Robesart, & Guillame de Beauchamp, Chivalers, Commis du Treshault & Puissant Prince de Duc de Gloucestre, Lieutenant en ceste Partie de Treshault Tresexcellent & Trespuissant Prince le Roi d'Engleterre, d'une part, & Johan Piquet Escuier Capitayne des Chastell & Ville de Chierbourg, les Chivalers, Escuiers, Burgoys & Habitans d'icelle Ville & Chastell, d'autre Part.
Et, PRIMEREMENT, est Promis & Accorde par les dessusdit Johan Piquet Capitayne des diz Chastell & Ville, par le Consentement de touz les Chivalliers, Escuiers, Bargoys, & Habitans des ditz Chastell & Ville, que il RENDRA, & de fait baillera, es mains de Treshault & Puissant Prince le Duc de Gloucestre, pour & en nom de Treshault Tresexcellent & Trespuissant Prince le Roy de'Engleterre, les diz Ville Chastell, & Dongon de Chierbourg, le jour Saint Michell (c'estassavoir) le xxix. jour de Septembre prouchein venant, a quelle heure qu'il plairra a mon dit Seigneur;
Par aussi que le dit Treshault & Puissant Prince le Duc de Gloucestre ne soit leve du dit Siege, par la Puissance du Roy nostre Soveraine Seigneur, par entre le Dabte d'icestes & le dit Jour de Saint Michell.
Et, en cas que aucune puissance, ou secours, nous vendroit pur faire le dit secours, dedens le dit Terme, quel jour que ce soit que la bataille serra; & q'il soit ensy que le dit Treshault & Puissant Prince le Duc de Gloucestre obtaigne & ait Victorie (que Dieu ne vueille) les diz Capitayne, Chivalers, Escuiers, Burgoys & autres serront tenuz de bailler & deliurer les diz Ville, Chastell, & Dongon, es mains du dit Treshault & Puissant Prince le Duc de Gloucestre; non obstant le jour Saint Michel assis pour le &c.
Guillem de Tully, John Patry, Guillem Hamon, Roger Suhart
, & Nicholas de Gennes, avons mys nos Sealx a cest present Trayte le xxii. jour du Moys d'Aoust, l'An Mille CCCC. & Dixhuit.
Aug. 29. Restitution of the temporalities to the abbot and convent of Lauley. The Camp before Rouen.
O. ix. 618. H. iv. p. iii. 64.
De Restitutione Temporalium Louley.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Abbatia de Lauley (quae de Fundatione Progenitorum nostrorum, quondam Regem Angliae, & Nostro Patronatu existit) fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineautur,
Concessimus, dilecto Nobis in Christo, Abbati & Conventui Abbatiae praedictae omnia Temporalia, eidem Abbatiae, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii ibidem, ac aliorum Pietatis Operum supradictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo prope Civitatem Rothomagensem Vicesimo Nono Die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 30. Surrender of the abbey and fortress of S. Katherine, near Rouen, by John Noblet and others to the K.
O. ix. 619. H. iv. p. iii. 64.
Appunctuamentum de Seint Katerine.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 7.
C'ensuit le Traitye et Appointment Dit, Fait, Promis, & Accorde, le Penultisme jour du Moys d'August, en l'An Mille, CCCC. xviii. parentre Edward Conte de Mortaign, Thomas Conte de Salisbury, & Henry Sire le Fitz Hugh, ad ce Commis par le Tresexcellent Roy de France & d'Engleterre & Seigneur d'Irland nostre Soveraigne Seigneur, de l'une Part, &, d'aultre Part, John Noblet Escuier Lieutenant a Messieur Guy Bouteiller Capitayne de l'Abbaie & Forteresse de Seint Katherine pres de Rouen, Johan de Buisson, & Pierres de Graville Escuiers, de la Garnison du dit Lieu, pur & en nom de touz les aultres Gens, a present esteantz dedenz la dite Abbaie & Forteresse, par la fourme & manere que s'ensuit,
Primerement, est Dit, Traitie, Promis, & Accorde par les diz Johan Noblet, Johan de Buisson, & Pierres de Graville, & pur tout ceuz de lour Compaignie, que ilz Rendront la susdit Abbaie & Forteresse de susdite Katerine en mains du dit Tresexcellent Roy de France & d'Engleterre &c, ou es mains d'autre, depar luy au se Commis a le Recevoir de Ieusduy prouchein, ensuant la Date de ceste present Traite & Appointment, a Neuf heures, se ainsy ne soit ou adveigne que la Siege, mise devaunt la dit Abbaie & Forteresse & la Garnison d'icelle, soit de tout remouve & levee par forse, a devant celle heure dessusdite, par ceulx de la Ville de Rowen: Et sur ce le suisdit Tresexcellent Roy a y mettre, ou faire mettre, tiel Garnison come il luy plaira.
Item, est Dit, Traite, Promis, & Accorde, par les dessusdiz Johan Noblet, Johan de Buisson, & Pierres de Graville, & pour touz ceux de lour Compaignie, que, au dit jour de la Rendue, elz & touz ceux de leur dite Campaignie Lesseront, en ycelle Abbaie & Forteresse, touz lour Chivaulx, Armures, Bastons, & Artilleries, & autres Habillemens &c.