BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: September 1418

Pages 619-623

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

September 1418

Syllabus Entry Foedera Text
Sept. 2. Presentation of John Feret to the prebend of Vantier, at Kiebon. Presentations of Thomas le Hardy and four others to benefices in Normandy. The Camp before Rouen.
O. ix. 619. H. iv. p. iii. 65.
De Praesentationibus.
An. 6. H. 5. Norman 6. H. 5. p. 1. m. 13.
Rex, Cantori & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Constanciensis, Sede vacante, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, significamus quòd Praebendam de Vautier apud Kiebon, nunc liberam & vacantem, in Manibus nostris Jure Regaliae existentem,
Cujus quidem Praebendae sic vacantis Collatio & omnimoda Dispositio Nobis noscuntur pertinere,
Dilecto nobis Johanni Feret Capellano Contulimus & Donamus,
Habendam, cum suis juribus & pertinentiis quibuscumque;
Vobis Mandantes quatinus ipsum Johannem, vel ejus Procuratorem, Recipiatis in Canonicum & Fratrem, cum Solempnitatibus in talibus fieri consuetis,
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagen secundo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Thomas le Hardy
Capellanns habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Sancti Thomae Apostoli de Littehaire Constanciensi Dioecese, vacantem & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae ille Cantori & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Constanciensis, Sede vacante.
In cujus &c
Nicholaus de Hetehowe habet Literas Regis de Praesentatione ad Capellam beatae Mariae de Goville Constanciensi Dioecese &c, ut supra.
Magister Ricardus le Plummer habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam de Gorgez Constanciensi Diaecese &c. ut supra.
Nicholaus Chanoyne Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem Sancti Alnumphi de Coulongis prope Damvillam Ebroicensi Dioecese, vacantem per mortem Guillielmi Morant ultimae Parsonae ibidem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur:
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Ebriocensis, Sede ibidem vacante.
Ibid. m. 12.
Johannes Pilatoris Magister in Artibus habet Literas Regis de Praesentatione ad Capellam de Conillarville, situatam in Parochia de Smarville, Ebroicensi Dioecese, vacantem per Mortem Johannis du Buz, ultimi Capellani ibidem &c. ut supra.
Sept. 7. Surrender of Caudebec by Robert le Conte, Thomas Dugal, and others, to the K.
O. ix. 620. H. iv. p. iii. 65.
Appunctuamentum de Caudebec.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 7.
Traite et Appointment, fait entre les Commissairs du Roy d'Engleterre pour la Compaigne de la Ville de Caudebec; c'estassavoir, Richart Beauchamp Conte de Warrewyk Seigneur de Lisle & Capitayne de Caleys, Guillebert Seigneur de Thalebot, Messire Guillem Harenton, Comis a ce de par le dit Roy d'Engleterre par Lettres de luy, donnees le vii. Jour de ce present Moys de Septembre, d'une part, & Messire Robert le Conte Chivaler Capitayne de Caudebec, Thomas Dugal, Georget de Livet, Henry de Lourchamp, Guillem d'Ausonuille, Guillem de Rochefort, Eschuiers; Guillem Thouronde, Greffin le Breton, Jehinet le Maignen, Guillem Girault, Guillem Poisson, Thomas Malet, Habert Morel, Johan Debaleterre, Martyn Debyteby, pour eulx, & eulx faisans fors des autres Gens d'Armes, Bourgois, & Habitans de la dite Ville de Caudebec, d'autre part; en la manere qui ensuit.
Premerement, pour ce que les dis Capitaine, Nobles, Bourgois, & Habitans de la dite Ville ont este & sont refusans de Rendre eulx de la dite Ville au dit Roy d'Engleterre, disans icelle Ville estre & appertenir a lour Soveraine Seigneur le Roy de France,
Mes se vouldroyent en ce Reglir, Ensuyr, & Gouvernir, a leur pouair, solonc la fourme & manere de la Citee de Rouen, qui est leur mere Ville, Chevetaine de la Duchie de Normandie, devant la quelle ycelluy Roy de'Engleterre tient son Siege pour le present, come il fait devant ceste Ville,
Rouge Croix, Poursuiant du dit Roy d'Engleterre, pour & en nom de son dit Seigneur, en pitie & charitie & pur eviter al effusion du sanc d'Umaine Creature, & auxi a fin que la dite Ville de Caudebec demure en Paix, Nous ait reporte que les diz Commissaires du dit Roy d'Engleterre veullent & accordent que la dite Ville de Caudebec soit & demure en astinence de Guerre, par Eaue & par Terre, jusque a ce que le Siege, devant la dite Ville & Citee de Rouen, ait pris fit & conclusion.
Item, & se il estoit einsi que la dite Ville &c.
Sept. 12. Royal assent to the election of Nicholas Habardi as bishop of Coutances. The Camp before Rouen.
O. ix. 620. H. iv. p. iii. 65.
De Regio Assensu.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem,
Sciatis quòd,
Cùm nuper,
Vacante Episcopatu Constanciensi per Mortem, bonae memoriae, J. nuper Episcopi ibidem, Petitâque a Nobis per Capitulum ibidem Licentiâ Alium eligendi in Episcopum loci illius & optentâ,
Idem Capitulum Magistrum Nicholaum Habardi, Moribus & Scientiâ, ut informamur, meritò commendandum, in Episcopum Loci illius elegerit, prout ex eorum Literis Nobis constat,
Nos Electioni illi sic factae Regium Assensum adhibuimus pariter & Favorem;
Et hoc omnibus, quorum interest, innotescimus per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo prope Civitatem Rothomagensem duodecimo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 17. The K. appoints John Clifford to be bearer of the black rod of the order of the Garter at Windsor. The Army before Rouen.
O. ix. 621. H. iv. p. iii. 65.
De Officio portandi Nigram Virgam.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & pro bono & gratuito Servitio, Nobis per, dilectum Armigerum nostrum, Johannem Clifford impenso & Impendendo,
Concessimus ei Officium Vigarii, ad portandum Nigram Virgam, coram Nobis, in Comitiva de la Garter, infra Castrum nostrum de Wyndesore,
Habendum & Occupandum Officium praedictum pro Termino Vitae suae, cum omnimodis Vadiis, Feodis, & Proficuis, ad idem Officium debitè pertinentibus sive spectantibus, una cum quadam Domo infra Castrum nostrum praedictum, eidem Officio spectante ut dictur, eodem modo quo Willielmus Hardegrove Officium illud habuit & occupavit dum vivebat,
Eo, quòd expressa mentio de aliis Donis & Concessionibus, per Nos praefato Johanni ante haec tempora factis, aut de valore eorumdem, hic facta non existir, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege, in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagen. Decimo Septimo Die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 18. Presentation of Nicholas de Holande to the prebend held by Nicholas le Franc. The Camp before Rouen.
O. ix. 621. H. iv. p. iii. 65.
De Praebenda Data.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex, Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Eboricensis, Sede ibidem Vacante, Salutem.
Vobis, Tenore Praesentium, significamus quòd Praebendam, quam optinere solebat Magister Nicholaus le Franc in Ecclesia praedicta, nunc liberam & vacantem, in Manibus nostris Jure Regaliae existentem,
Cujus quidem Praebendae, sic Vacantis, Collatio & omnimoda Dispositio Nobis noscuntur pertinere,
Dilecto nobis Nicholao de Holande Contulimus & Donamus,
Habendam, cum suis Juribus & pertinentiis quibuscumque;
Vobis Mandantes quatinus ipsum Nicholaum, vel ejus Procuratorem, Recipiatis in Canonicum & Fratrem cum Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagen. decimo octavo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 18. Grant to Peter Francisci of the penitentiary of the cathedral of Evreux. The Camp before Rouen.
O. ix. 621. H. iv. p. iii. 65.
De Poenitentiaria concessa.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex, dilectis sibi in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Eboricensis, Sede vacante, Salutem.
Cùm Poenitentiaria Ecclesiae praedictae a diu est vacaverit, & adhuc vacet ut accepimus, Nos Poenitentiariam praedictam, sic Vacantem, & ad nostram Donationem spectantem, dilecto nobis, Magistro Petro Francisci, Canonico Ecclesiae praedictae, Dedimus & Cancessimus;
Vos Rogantes quatinus, ipsum Petrum ad Poenitentiariam illam admittentes, eundem Petrum ipsam Poenitentiariam, cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque, habere permittatis.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagen. Decimo Octavo Die Septembris.
Per ipsum Regem
Sept. 18. Congé d'élire for the dean and chapter of Evreux on the death of William de Cantiers the last bp. The Camp before Rouen.
O. ix. 622. H. iv. p. iii. 66.
De Licentia Eligendi.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex, dilectis sibi in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Ebroicensis, Salutem.
Ex parte vestra Nobis est humiliter Supplicatum ut,
Cùm Ecclesia vestra praedicta, per Mortem, bonae memoriae, Magistri Guillielmi de Cantiers, ultimi Episcopi loci illius, Pastoris sit solatio destituta,
Alium vobis Eligendi in Episcopum & Pastoremejusdem loci Licentiam concedere Dignaremur;
Nos, precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati, Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus Concedendam;
Mandantes quòd talem vobis eligatis in Episcopum & Pastorem, qui Deo Devotus, Ecclesiae vestrae praedictae necessarius, nobisque & Regnis nostris Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo, ante Civitatem Rothomagen. Decimo Octavo Die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 20. Safe conduct for Cudard de Fovilliac and two other servants of the duke of Orleans the K.'s prisoner. Auckland.
O. ix. 622. H. iv. p. iii. 66.
Pro Duce Aurelianensi.
An. 6. H. 5. Franc. 6. H. 5. m. 4.
Rex &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Magistrum Cudardum de Fovilliaco, Secretarium Ducis Aurelianensis Prisonarii nostri, Aubertinum Voillifeues, Aurifabrum, & Johannem Mercerii, Famulum Camerae dicti Ducis, & eorum quemlibet ad Praesentiam, carissimi Fratris nostri, Thomae Ducis Clarenciae, cum Octo Personis in Comitiva sua, veniendo, & deinde in Regnum nostrum Angliae, cum Personis praedictis, in quadam Navi sive Balingera,
Ad Exequendum Tractatum de Financia, factum pro Johanne Fratre dicti Ducis Aurelianensis cum dicto Fratre nostro, aut suis Consiliariis, Servitoribus, aut aliis pro eo Deputatis aut Deputandis,
Transeundo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, &c. ferè prout supra Dat. apud Civitatem Regis de Baieux 7 Die Aprilis.
In cujus &c. usque ultimum diem Octobris proximò futurum duraturas.
Teste Johanne Duce Bedfordiae, Custode Angliae, apud Aukelande, vicesimo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 22. Grant to Stephen Noble of the custody of the castle and town of Condy sur Hon, during the vacancy of the see of Evreux. The Camp before Rouen.
O. ix. 622. H. iv. p. iii. 66.
De Custodia Temporalium.
An. 6. H. 5. Norman 6. H. 5. p. 1. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, Commissimus, dilecto nobis, Stephano Noble Custodiam Castri, Villae, & Dominii de Condy sur Hou, in Manibus nostris per Mortem Episcopi Eboricensis existentium,
Habendam Custodiam praedictam, cum omnibus Proficuis, Commoditatibus, & Pertinentiis quibuscumque, quamdiu Temporalia Episcopatûs praedicti in Manibus nostris contigerit Remanere, absque aliquo Nobis inde redendo.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagen. vicesimo secundo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 24. The K. orders the bp. of Durham, his chancellor, to give letters of safe conduct for three years to the subjects of the K. of Arragon. Before Rouen.
O. ix. 622. H. iv. p. iii. 66.
Pro Gentibus Aragoniae.
An. 6. H. 5. Ex Bibl Cor. Velpat. C. 12.
Henri, par la Grace de Dieu, Roy de France & d'Engleterre, & Seigneur d'Irlande.
Au, Reverent Pere en Dieu, l'Evesque de Duresme, nôtre Chanceller, Saluz.
Nous vous Mandons que, veues les Lettres Patentes de, nôtre Treschier Frere, Alfonse Roy d'Arragon & de Sicile, faites de souz son Seal,
Par les quelles, le xxx, Jour d'Augst, l'An de Grace Mille, Quatre Centz, & Dys, & Septisme, & de son Regne Second, Il prist en ses seure & sauf Conduyt, Protection, & Defense especiales, pur le Terme de Troys Ans, alors, prochain ensuantz, tous noz Marchantz & Soubgitz de nôtre Roiaume d'Engleterre, ou ses Regnes & Seigneuries, ovesque leur Niefs, Carracks, Galeyes, & Vesselx quelconques, Patrons, Meistres, & Marineos d'icelx, a Cause de Marchandie, & d'autres Causes, Loysibles & Honestes, venantz, illeoques demorantz Marchandement, & a leur propres Pays retyurnantz, ovesque leur Biens & Choses quelconques, si come par les dictes Lettres Patentes vous poura pluis plainement apparoir,
Fatez faire autielles noz Lettres Patentes, desouz nôtre Grand Seal, & de mesme la Fourme, d'estre Grantez pur tous les Marchants & Soubgitz de nôtre dit Frere, de ses ditz Royaumes & Seignuries, a durerer paraillement pour attant de temps, come les Lettres Patentes de nôtre dit Frere se dureront.
Donnes souz nôtre Prive Seal, en nôtre Hoost devant Roat, le xxiv. Jour de Septembre l'an de nôtre Regne Sisme.
Sept. 26. The K. grants to the convent of S. Mary of Longues the custody of their temporalities. Before Rouen.
O. ix. 623. H. iv. p. iii. 66.
De Custodia Temporalium Commissa.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 12.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, (quae in Abbatia beatae Mariae de Lonques fieri debeant) plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur,
Commissimus Religiosis Viris Abbatiae praedictae CUSTODIAM omnium Temporalium, eidem Abbatiae, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentium sive spectantium.
Habendam quamdiu Nobis placuerit, Percipiendo de Exitibus & Proficuis Temporalium praedictorum tantum, quantum pro Sustentatione sua necessarium fuerit & oportunum;
Ita semper quod de Superplusagio Exituum & Proficuorum praedictorum, ultra Sustentationem suam praedictam Nobis, ad Cameram nostram Compotorum Normanniae, singulis Annis, respondeatur quamdiu Custodiam habuerint supradictam.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagensem vicesimo sexto die Septembris.
Sept. 26. Similar grant to the abbey of St. Vigor de Cerisie. Before Rouen.
O. ix. 623. H. iv. p. iii. 66.
De Custodia Commissa.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, (quae in Abbatiâ Sancti Vigoris de Cerisie fieri debeant) plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur,
Commissimus Religiosis Viris Abbatiae praedictae Custodiam omnium Temporalium, eidem Abbatiae, ac Prioratibus de Seint Frosmour & de Sancto Martino de Deux Jumeux, Abbatiae suae praedictae, ut dicitur, pertinentium, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentium sive spectantium,
Habendam quamdiu nobis placuerit, Percipiendo de Exitibus & Proficuis Temporalium praedictorum tantum, quantum pro Sustentatione sua necessarium fuerit & oportunum;
Ita semper quòd de Superplusagio Exituum & Proficuorum praedictorum, ultra Sustentationem suam praedictam, Nobis, ad Cameram nostram Compotorum, Normanniae, singulis Annis, Respondeatur quamdiu Custodiam habuerint supradictam.
In cujus &c.
Teste Rege, in Exercitu suo, ante Civitatem Rothomagen. vicesimo sexto die Septembris.