BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: November 1418

Pages 631-653

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

November 1418

Syllabus Entry Foedera Text
Nov. 1. Charles K. of France has received the K. of England's letter, and will send the bps. of Beauvais and Arras and other ambassadors to negotiate a peace. Paris.
O. ix. 631. H. iv. p. iii. 69.
Litera ad Regem ab Adversario Franciae.
An. 6. H. 5. Tiberius B. 6. Fol. 29. A.
Ahaut & Puissent Prince, Henry Roy d'Engleterre, nôtre Cousin & adversary, Charlez, par la Grace de Dieu, Roy de France, Esperit & Desire de Paix.
Haut Et Puissant Prince, Notre' Cousin Et Adversary,
Nous avons veu certaines Lettres Closeez, donnees le xxvi. Jour d'Octobre derreine passe, que envoiees avez a, nôtre treschiere & tresame Cousin, le Duc de Burgoine, par, notre ame & feal Chivaler Conseilleer & Chambellain, le Sire de Camp divers,
Esquelles entre autres Chosez, estoit contenu que, se Nous envoyons aucunz de noz Gens pour traictier Peax entre les deux Royaumes, de les orriez, & feriez oir, &, a la Grace de nôtre Seigneur, entenderiez toutes Chosez Raisonnablez & effectuellez, & qui pouront tourner a l'onneur & plaisir de Dieu & au Bien de toute la Christianite.
Et pour ce Nous, qui tousjoursa vons desire, & desirons de tout nôtre cuer, de parvenir au dit Bien, a fin que a Nous ne teigne que bonne Peax ne soit, avons concluds d'envoir par devers vous, ou voz Commis, noz amez & feaulx Conseillers, lez Evecques de Beauvais & d'Arras, Maistre Philip de Norvillier Primier President nôtre Parlement, le dit Seigneur de Champdivers, Regnault de Solleville nôtre Chivaler & Chamberlain, Maistre Thierre le Roy Maystres dez Requestez ne nôtre Hostel, Michael de Laillier, Eduart Rousseau, Bourgois de Paris, & nôtre Ame & feal Secretarie, Magister Band dez Bordes.
Si vous prions qui, pour lez dessus diz, vous nous vuelliex envoier bon & loial Saufconduit, jusques au Nombre de ii. Persoins & iic. Chyvaulx, ou a dessoubz (le dit Saufconduit durant pour tour ce Moys de Novembre) selon la contenu de certain Copie que le Roy d'Armes d'Artois vous porte)
Donne a Paris le Primier Jour de Novembre.
Charlez.
Bordez,
Nov. 5. Safe conduct for the bps. of Beauvais and Arras, Philip de Morvillier, Reginald de Folleville, chamberlain, and four other French ambassadors. The army before Rouen.
O. ix. 632. H. iv. p. iii. 69.
Pro Ambassiatoribus Franciae.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 7.
Rex, Universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum locatenentibus, ac aliis Officiariis &c. ad quod &c, Salutem.
Sciatis quod,
Ad Laudem & Honorem Dei, & evitationem effusionis Sanguinis Christiani, ac Malorum quamplurium, quae compendiosa nequeunt narratione comprehendi, necnon ad specialem rogatum Consanguinei & Adversarii nostri Franciae,
Qui etiam, ut asserit, ad Laudem & Honorem Dei, & totius Christianitatis bonum, nobiscum, seu nostris Commissariis, per certos Ambassiatores suos, ob Bonum Pacis tractare & comunicare desiderat,
Suscepimus, Venerabiles Patres, Episcopos de Beauvais & d'Arras, Magistrum Philippum de Morvillier, Reginaldum de Folleville Camerarium dicti Adversarii nostri, Magistrum Thierry le Roy, Michaelem de Laillier, Everardum de Rousseau Burgensem Parisius, & Magistrum Baude les Bordes Secretarium Adversarii nostri praedicti, Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios speciales ipsius Adversarii nostri in hac parte; in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, pro veniendo usque, & non in Villam nostram de Loviers, cum Ducentis personis in comitiva sua vel infra, Armatis vel non Armatis, & in dictam Villam nostram, cum Sexaginta Personis tantùm, & non pluribus, ac Equis, Bonis, Rebus, Jocalibus, Libris, Literis, Catallis, & Hernesiis suis quibuscumque ingrediendo, & abinde ad Villam nostram de Pour de Larche, cum eisdem Sexaginta Personis, ad Communicandum ibidem & Tractandum cum certis Commissariis nostris, quos illuc ex Causis praemissis destinabimus, ac Bonis suis praedictis, transeundo, ibidem morando & perhendinando, & exinde ad propria redeundo,
Ita quòd Personae residuae, ultra dictas Sexaginta Personas, ad proximum Fortalitium seu Locum suum, cum Equis & Bonis suis quibuscumque, salvò & securè redeant & revertantur,
Ac usque, & non in dictam villam nostram de Loviers, in obviam Ambassiatoribus dicti Adversarii nostri, cùm ab eadem Villa nostra de Pont de Larche redierint, accedant & reveniant;
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quod in nostri contemptum vel praejudicium, aut Populi nostri dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, nec faciant aliqualiter attemptari,
Et quòd nullus Personarum praedictarum Proditor noster aut extra Regnum nostrum Angliae Bannitus seu Abjudicamus existat,
Quòdque ipsi nullum Castrorum seu Villarum nostrarum firmatarum, absque speciali Licentia Capitaneorum eorumdem, intrent quovis modo.
In cujus &c. usque Primum Diem Decembris proximo futurum exclusivè duraturas.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagensem quinto Die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 10. Negotiations between Thomas earl of Salisbury, John lord Grey, Walter Hungerford, steward of the household, Philip Morgan, chancellor of Normandy, Rowland Leyntale, and two other English ambassadors, with John abp. of Sens, Louis de Chalons, count of Tonere, Robert de Braquemont, admiral of France, and three other ambassadors for the dauphin. Alençon.
O. ix. 632. H. iv. p. iii. 70.
Actorum, iu Tractatibus cum Dauphino, Alenconii habitis, Diarium.
An. 6. H. 5. Ex antiquo Cod. M. SS. Infra Bibl. Ashmol. Oxon. f. 789.
Anno ab Incarnatione Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Octavo, & Regni Regis Henrici, quinti post Conquestum, Angliae sexto, decimo die Mensis Novembris,
Infra Villam Alenconii convenerunt Nobiles & Egregii,
Dominus Thomas Comes Saresburis, Johannes Dominus de Grey, Walterus Hungerford Seneschallus Hospitii Regis, Magister Philippus Morgan Cancellarius Normanniae, Roulandus Leyntale, Willielmus Alington, & Magister Johannes Stokes Legum Doctor, Ambassiatores & Nuncii, excellentissimi Principis, Domini Henrici Regis Angliae & Franciae &c. pro parte sua,
Et Reverendissimus Pater Dominus Johannes Archiepiscopus Senonensis, Do- minus Ludovicus de Chalons Comes de Tonare, Robertus de Braquemont Admirallus Franciae Miles, Magister Johannes de Vayly Praesidens in Parliamento, Johannes Tuderti Decanus Parisiensis, & Johannes de Villebresme Secretarius, Ambassiatores & Nuncii, Illustris Principis, Domini Dalphini de Vienna, Regentis Franciae ut dicitur, pro parte sua,
De & super Pace finali, inter Duo Franciae & Angliae inclita Regna, Deo propitio, habendâ, Tractaturi,
Ac, sedentibus illis in quadam Camera ibidem, tenuerunt omnes silentium per spatium aliquod; & quaelibet Pars alteri imponebat ad PRIMO ostendendum Causam seu Causas Conventionis eorumdem.
Tandem Magister Philippus Morgan, habens organum vocis Ambassiatorum Regis Angliae, de eorum Consensu, taliter Ambassiatoribus pro parte altera affatus est;
Reverendissime Pater, & Vos Nobilis Domine Comes, ac caeteri praestantissimi Domini,
Vestris Reverentiis fore incognitum Domini mei, hic praesentes, non arbitrantur quomodo, inclitus Dominus vestre, Dominus Dalphinus de Vienna (a quo venistis) nuper misit certos suos Nuncios metuendissimo Domino nostro Regi, supplicando eidem quatinus dignaretur sua Serenitas Ambassiatores suos, sufficienter instructos, ad aliquem Locum congruum, pro Tractatu Pacis, habendo inter ipsum & praefatum Consanguineum suum Dalphinum destinare:
Idem quòd Christianissimus Dominus noster,
Ob Reverentiam Dei Auctoris Pacis, ac Bonum commune utriusque Regnorum suorum, Sanguinisque Christiani effusionem, necnon alia Dampna irreperabilia, quae dirae Guerrarum Voragines verisimiliter sunt inducturae, evitanda, suis Petitionibus benevole inclinatus,
Nobilem & Potentem Dominum meum, Comitem Saresburiensem, suum Consanguineum, hic praesentem, ac, Dominos meos, Dominum de Grey, necnon suum Magnum Seneschallum Hospitii, caeterosque meos Dominos & Magistros hic praesentes, & Me, suos Ambassiatores, Nuncios, & Commissarios destinavit, ad Audiendum ea quae Vos, Reverendissime Pater, ac caeteri Domini Collegae vestri, pro parte praefati incliti Domini vestri duxeritis aperienda in hac parte, necnon ad ulterius procedendum in Materia Principali, cum omnibus suis incidentibus, dependentibus, & connexis, prout justum fuerit & consonum rationi;
Unde peto, Nomine Dominorum meorum, a vestris Nobilitatibus ut Causam Adventûs vestri, ac Intentionem illustris vestri Domini, quam habet ad Pacem, caeteraque quae vobis visa sunt ad hanc Pacem effectualiter inducendam oportuna, Dominis meis hic praesentibus intimetis.
Quibus dictis Ambaxiatores Domini Dalphini traxerunt se ad Partem, & habitâ inter eos Communicatione separatâ, redierunt.
Et, post magnas Altercationes, hinc inde pro tunc habitas,
An (videlicet) deberent ipsi Sermonem proferre in Linguâ eorum vulgari? an in Linguâ communi Latinâ
Demum consensum fuerat, inter eos, quòd exhiberentur Commissiones & Potestates utriusque Partis.
Quibus tunc ibidem exhibitis, ac publicè lectis coram eis, decretae fuerant Copiae, & ad dicendum contra hinc inde pro loco & tempore oportunis:
Quarum Commissionum Potestatem Tenores sequuntur in haec verba,
HENRICUS &c.
CHARLES &c.
Post quarum quidem Commissionum Lecturam, praefati Ambaxiatores Domini Regis traxerunt se ad partem, ubi se havisarunt melius super hujus Domini Dalphini Commissione, & postea intrârunt locum eorum consuetum; ubi dictus Magister Philippus Morgan Dominos Ambassiatores pro parte altera est allocutus in hunc modum,
Reverendissime Pater, & vos, Domini mei Ambassiatores,
Magnificus Dominus meus hic Comes &c. ut supra, effectum vestrae Commissionis Tria in se continentem perceperunt,
PRIMO, quemdam Locum Conventionum:
SECUNDO, de declarando intentionem quam habet Dominus vester, a quo venistis, ad Pacem:
TERTIO, ad Tractandum, Communicandum, & Concludendum super hujusmodi Pace, & ejus dependentiis &c.
Quantum ad PRIMUM, videtis, Reverende Pater &c. ut supra, quomodo (Deo laudes) completum est:
Unde Petunt Domini mei quatenus dignarentur vestrae Nobilitates descendere ad SECUNDUM; videlicet, ad declarandum intentionem Domini vestri quam habet ad Pacem, nec non ad aperiendum vias & media quibus commode poterit perveniri ad eandem; scientes quòd per metuendissimum Dominum nostrum Regem non stabit (quoniam Pacem hujusmodi, diu desideratam, cum bonis Mediis acceptabit) ita quòd vos, pro parte vestra, ea taliter faciatis, unde meritò valeat & debeat contentari.
Super qua Materia Ambaxiatores Domini Dalphini, usque in crastinum ad viii. horam, voluerunt deliberare, ad dandum tunc eorum Responsum super eadem,
Et sic discesserunt ambae Partes pro illo die.
Quo die crastino adveniente, Partes praedictae, in Loco ubi prius, converunt; & per magnum temporis intervallum sedebant sine loquela; Demum praefatus Magister Philippus Morgan primò eosdem Ambaxiatores alloquebatur;
Declarando eis, in effectu, ea quae prius Nocte proximò praeterita declarabat, quomodo (viz.) Commissio eorum Tria continebat; petendo quòd, ex quo perventum est ad Conclusionem partis primae, quatenus dignarentur intrare Vias & Media, quibus possit perveniri ad secundam; addendo quòd (quia eorum Dominus Dalphinus, per Nuncios suos, penes Serenissimum Dominum Regem pro hujus Pacis Tractatu, institit) conveniens erat & consonum rationi, quòd ipsi aperirent Media perveniendi ad hanc Pacem.
Quibus dictis, iidem Ambassiatores Dalphini traxerunt se ad partem, &, habito ibidem Colloquio, redierunt;
Recitantes, in eorum vulgari, Proposita per Magistrum Philippum; dicente Archiepiscopo quòd, quoad Instantiam talem, factam per eorum Dominum Dalphinum ad Pacem captandam, fuit & est iis incognitum; sed quia audierunt quòd Dominus Rex Angliae fuit bene dispositus ad Tractandum de Pace (Prout etiam erat eorum Domino Dalphino datum intelligi) ob hanc causam ad Pacem consequendam missi sunt: Quare petebant ipsi quòd Ambassiatores Regis (quia praetendebant quòd eorum erat petere) aperirent.
Unde oriebatur Dissensio subsequenter, quia nolebant ipsi loqui in indifferenti Linguâ Latinâ.
Quo facto Domini Ambassiatores Regis retraxerunt se ad partem, &, habitâ aliquali Deliberatione, sunt reversi,
Et Recitavit Magister Philippus, sub compendio, proloquta per Dominum Archiepiscopum: &, replicando, affirmavit quòd, ad instantem Petitionem eorum Domini Dalphini, Serenissimus Dominus Rex inclinatus, misit Dominos suos, ibidem praesentes suos Ambassiatores, ad Tractandum de Pace, ut praedixit: an sciebant tamen Ambassiatores Dalphini ipsum fecisse tantam Instantiam, hoc ignorârunt ipsi; Ita tamen se habuit & habet veritas.
Et sic, super ista habitâ aliquali Altercatione, petebant Ambassiatores Dalphini quòd, omissis rebus particularibus, consensu eorum mutuo, descenderetur ad Materiam principalem.
Unde subsequenter respondebat Magister Philippus, primo PROTESTANDO in effectu ut sequitur,
Nos, hic praesentes, per metuendissimum Dominum nostrum Regem missi, Primò & ante omnia, publicè & solemniter Protestamur quòd, si contingat Nos, vel aliquem nostrûm, durante praesenti Tractatu aliqua proponere, dicere, seu scribere, generaliter vel particulariter, quae, aliquo exquisito Colore, directè vel indirectè, Jurametuendissimi Domini nostri Regis possent (quod absit) praejudicare, illa, sic per Nos, vel aliquem nostrûm, Proposita seu Proponenda, Dicta vel Dicenda, Scripta seu scribenda, expressè Revocamus, & pro non Propositis, Dictis, seu Scriptis haberi volumus imperpetuùm; his, quae inter Nos & Vos solum & finaliter concludentur, dumtaxat exceptis.
Qua Protestatione sic facta, eleganter rogabat eos (gaudendo quòd, omissis aliis, ingredi desiderârunt Materiam Principalem) quatenus ad hujusmodi Pacem, a cunctis Christianis fidelibus diu desideratam, aperirent Vias & Media, per quae possent velociùs (exquisitis Subterfugiis procul pulsis) pervenire ad eandem.
Quibus dictis, traxit Pars Dalphini ad Partem, & redeuntes Protestabantur in effectu, pro parte eorum, modo quo supra, petentes in fine quòd Ambassiatores Regis aperirent.
Quibus ipsi confestim replicârunt, quòd Pars adversa, de omni ratione, primò & ante omnia, hujusmodi Media ad Pacem inductiva, aperirent, propter sequelas & Inconvenientias, quae ex Injustitiâ, Regi per Partem eorum impensâ, sequebantur.
Quibus auditis, aliis omissis Altercationibus, condescendit Pars Dalphini (novâ Protestatione praehabitâ) pro Bono Pacis & Negotii, de quo agitur, ut asseruit, inducendo, aperire & offerre Regi Dominia & Castra, conscripta ibidem in Scedula, ut hic apparet.
La Cite & Chastel de Xaintes, & tout la Terre & Paiis de Xaintonge per dela la Charant:
La Cite & Chastel d'Agen, & la Terre & le Paiis d'Agenoiz:
La Cite, le Chastel, & tout la Contre de Perregort, & la Terre & le Paiis de Perregeux:
La Cite & Chastel de Limoges, & la Terre & le Paiis de Lymosin:
La Cite & le Chastel de Caours, & la Terre & le Paiis de Caoursin:
La Cite, le Chastel, & la Terre de Carbe:
La Terre, le Paiis, & le Conte de Bigorre:
Le Conte, la Terre, & le Paiis de Gaure:
La Citee & le Chastel d'Anglesme, la Contre, la Terre, & le Paiis d'Angolemois:
La Cite, Paiis, & le Chastel de Rodes:
La Contre & Paiis de Rovergne, Avecques les Cites, Chasteaux, Paiis, & Terres que ils tiennent de Pictieu en Paiis de Guienne:
La Conte de Poiteu:
Le Chastel & Ville de Calais:
Le Chastel, la Ville & Seigniorie de Merque;
Les Villes, Chasteaux, & Seigniories de Sangate, Hames, Wales, & Caye:
Le Chastel, Ville, & le Conte de Guyves, avec ce qu'ils tiennent de Pictieu en dit Paiis;
C'estassavoir
, CE QU'EST EN FIEF EN FIEF, ET CE QU'EST EN DEMAIN EN DEMAIN.
Quo facto Partes discesserunt, post Prandium horâ Tertiâ reversuri.
Ubi Recitabant Ambassiatores Regis quòd Oblata per Partem adversam Duo in se de Facto Continebant.
PRIMUM Continebat Dominia & Castra quae non sunt adhuc in manu Regis.
SECUNDUM Continebat certa Dominia & Castra per Dominum Regem jam Possessa &c.
Et, quantum ad PRIMUM, Replicabunt quòd illa erat omnimodò insufficiens, non acceptanda, quia longè major OBLATIO facta fuerat per Viros magni statûs & nota bilis, habentes sufficientiorem ab ipsorum Domino supremo praetenso Potestatem quàm credebant ipsos habere de praesenti.
AD SECUNDUM dicebatur, quòd illa OBLATIO erat inanis & vacua (scilicet) dare Regi quod suum est; quia quod suum est amplius ejus de Jure fieri non potest.
Quare petebatur quòd dignaretur Pars adversa ab hujus vacuis Oblationibus se abstinere, & solùm Regi offerre talia quae non possidet aut habet in sua Manu.
Quibus Impugnationibus per Ambassiatores Dalphini auditis & intellectis nitebantur ipsi eorum OBLATA magnificare; inter caetera asserentes quòd magis continebant quam Regnum Arragoniae aut Navarrae.
Ad SECUNDUM Respondebant quòd offerebant Possessa per Regem ad evitandum omnem scrupulum & remorsum Conscientiae suae, quem habere debet in ea parte.
Quibus replicârunt Ambassiatores Regis, dicentes quòd, si prima Pars OBLATIONIS eorum magis aut minus continebat quam Regnum Arragoniae aut Navarrae, hoc nesciverunt ipsi; sed hoc sciverunt, quòd, faciendo Comparationem ad Regnum Franciae cum Pertinentiis, omnino erat modica & insufficiens.
Et quod Secundam partem, voluerunt ipsos, pro Parte adversa, scire quod non petebant, nec petent, ab adversa Parte Justificationem aliquam seu Serenationem Conscientiae Regis, cum ipse fuerit & erit verus & legitimus Haeres indubitatus ejusdem, secundum quod Nobiles sui Progenitores fuerunt suis temporibus successivis.
Quare petebant quòd, cum Nox haberet Consilium placeret se melius avisare, & erga diem Crastinam, ad horam consuetam conveniendi, sua OBLATA majora facere & augmentare.
Et sic, Nocte superveniente, discesserunt,
Quibus Die & Horâ advenientibus, post silentium per magnum tempus tentum, tandem oriebatur contentio inter eos quae Pars primò deberet aperire.
Et, factis ad id hinc inde rationibus commotivis utrique Parti, secundum eorum opinionem accommodis, sic Altercando deduxerunt diem usque ad horam undecimam sine fructu.
Et tunc Ambassiatores Regis eis dixerunt, rogando, quantum se melius in Prandio avisârunt quam Nocte praeteritâ fuerunt avisati, & eos certiorare si alia vellent offerre ad effectum, ut horâ Tertiâ post Meridiem ad Locum possent convenire consuetum.
Quâ horâ adveniente, ac toto die sequente, & etiam toto die Dominico, tunc proximo, ante Prandium nil amplius ab ipsis Ambassiatoribus (sua priùs Oblata toto isto tempore justificantibus) audiverunt.
Tandem, mutuo consensu Partium, in hora consueta post Meridiem convenerunt; ubi, habitis, ut prius, magnis Altercationibus (videlicet, quae Pars primò aperiret) tandem, inter caetera, dicebant Ambassiatores Dalphini quòd hucusque in omnibus communibus Tractatibus Consimilibus solebat semper, pro modo & forma, obsevari quòd, postquam Pars una aperuit, subsequenter deberet & altera aperire, & quòd, ita aperiret una Pars sicut alia, Ordo rationis expostulat & modus etiam antiquitùs procedendi,
Cui responderunt Ambassiatores Regis, quòd, quantum ad illam OBLATIONEM (si dici debeat OBLATIO) per illos factam, illam reputabunt ipsi omnino vacuam, inanem, & quasi nullam, consideratis omnibus prout de Jure debeant considerari,
Quare petebat ab eis, quatenus Dignaretur Vias & Media aperire rationabilia, quae ad hanc Pacem inducenda valere queant, scientes quòd, facto illo, parati erant ipsi talem modum in Procedendo observare, unde merito debeant contentari:
Et sic, hiis & aliis Suasionibus & Argumentis, Diem sine fructu ulteriori ad Noctem deduxerunt, in Octavam horam diei sequentis conventuri.
Quâ horâ conventi in Loco solito, post silentium tentum ut solebant, quaelibet Pars alteri, ut Vias Pacis aperiret, imponebat;
Tandem, post multa in hac re reciproca Argumenta, Dominus Archiepiscopus, pro Parte Dalphini, dicebat,
Dominus Comes Sarum & vos caeteri Domini, quia videmus vos nullo modo Vias Pacis velle aperire, non advertentes quòd Nos, pro parte nostra, primò & ultimò aperuimus & fecimus debitum nostrum, Miramur valdè; nam sic non solet perverti debitus Ordo & Forma Tractandi: verumtamen nos (qui supra omnia Pacem desideramus, & ad effectum quod per Partem nostram non stabit quin fiet Pax firma & indubitata) volumus iterato alias Vias Pacis & Media aperire, de quibus non haesitamus vos meritò contentari; ita tamen quòd, ante omnia, vos Dicatis, an Illustrissimus Dominus Rex vester sic se proposuerit, aut voluerit cum Donino nostro Dalphino alligare, & adjuvare ipsum ad Debellandum & Puniendum Inimicos suos, & adversarios, & Rebelles in Regno Franciae?
Ad quod Domini Ambassiatores Regis (habito prius inter se Colloquio se parato) dixerunt, allegando per rationes quòd respondere ad praemissa esset pervertere Ordinem Processûs & Modum procedendi: quae cùm fuerant in se duae materiae multùm diversae, & propterea petebant quòd ad Materiam Principalem Pacis (ut alias dicebant) primò & ante omnia dignarentur intendere, quasi ad Fundamentum super quo omnes caetera debeant aedificari; & sic suas OBLATIONES augmentare, ut, secundum Ordinem, ad ulteriora valeant procedere, ut affectant, prout visum erat partibus opportunum.
Quo audito, Pars altera ulterius offerre aut procedere difficultavit, desiderans ante omnia Responsum congruum ad Quaesita.
Ac demum Magister Philippus posuit eos in bona spe & extra omnem dubitationem, quod Dominus suus Comes & caeteri Domini sui sunt plenè & sufficienter dispositi & inducti ad tractandum, Communicandum, & Concludendum super Petitis ad eisdem, secundum Ordinem tamen, & pro loco & tempore opportunis; dum tamen talia Domino Regi propterea offerantur, de quibus valeat & debeat contentari.
Quibus auditis gaudenter, ut apparuit, per Partem adversam, idem Reverendissimus Pater petebat ab Ambassiatoribus Regis dari Securitatem quòd ea, quae diceret, servarentur in secretis.
Quâ Securitate promissâ, protestabatur in effectu ut prius, & ultra quòd solùm propter sinceram Affectionem, quam habet eorum Dominus Dalphinus ad Regem, & suam piam intentionem, quam habet ad Pacem (non obstante, quòd ante OBLATA per ipsum sunt grandia & magna satis) voluit SECUNDO aperire & offerre Regi ultra Contenta in Scedulâ per ipsum prius traditâ; videlicet, totam illam Partem Normanniae, quae est situata ultra Flumen Secanae; Civitate Rothomagenci & ejus Vicecomitatu duntaxat exceptis:
Et, si contingat eorum Dominum & Regem Angliae unitos in Comitatibus Artesii aut Flandriae Terras adquirere, quòd tunc Rex Angliae de tantis Terris per Dominum Dalphinum inibi recompensabitur, quanta sit illa Pars Normanniae ultra Flumen Secanae, quam tunc Dalphinus restituet sine mora.
Quam quidem OBLATIONEM Domini Ambassiatores Reges petebant sibi dari in scriptis; & illam obtinuerunt Scriptam in forma subsequenti,
Seconde Overture, les Terres bailles en la primiere Ouverture,
Item, ce qui est au Duchie de Normandie par dela la Riviere de Seyne; hors mis la Ville & Visconte de Rouen.
Cestassavoir
; CE QU'EST EN FIEF, EN FIEF, ET CE QU'EST EN DEMAIN EN DEMAIN.
Ad quam quidem OBLATIONEM etiam, tanquam mutilam & insufficientem, habita deliberatione inter Ambassiatores Regis, diversis & vivacibus Rationibus, fuit Replicatum; & sic tandem (post diversas in ea parte Controversias, Responsiones, & Argumenta) discesserunt.
Subsequenti verò Die Mercurii proximo Horâ Octavâ, in Loco solito convenerunt; ubi, post alia, Dominus Archiepiscopus in hunc modum Ambassiatores Regis affatus est,
Dominus Comes Sarum, & vos Domini,
Vos in memoria satis habere non dubitamus illas magnas Aperturas & OBLATIONES, aliàs per Nos Domino vestro supremo factas pro Bono Pacis; &, eo non obstante quòd sunt magna & maxima, quae unquam ante haec tempora pro parte nostra fuerunt facta, Vos tamen ad ea adquiescere nec ea admittere non curatis; sed penitùs (de quo mirari cogimur) recusatis: dicentes quòd majora fuerunt vobis aliàs pro parte nostra Oblata; quod minimè fieri credimus nec verisimile esse fatemur.
Et semper pro vobis Allegatis contenta in magna Pace; & tamen pro Parte vestra nichil vultis aperire; talem Ordinem procedendi non vidimus usque modo.
Sed, quia per Nos, nec per Partem nostram, non stabit quin Pax ista ad finem deducetur efficacem,
Illa Protestatione, aliàs per me propositâ, stante in suo robore & effectu, & etiam protestando quod dicenda per modo nunquam, futuris temporibus, Allegentur contra Partem nostram in exemplum, sed, si Pax non sequatur, sint quasi non Dicta nec Cogitata,
Vobis OFFERIMUS, ultra OBLATA in prima Apertura, omnes Terras contentas in magna Pace; exceptis illis Terris & Dominiis citra ftumen de Charent & Comitatum Pictaviae; &, loco eorum, habebitis, ad valorem eorumdem, de Terris & Dominiis infra Ducatum Normanniae.
Et quia ista in sua Lingua vulgari, non clarè sed aliqualiter diffusè, proferebat, tum Recitavit Magister Philippus, &, an contenta in magna Pace Obtulit, Quaesivit? Archiepiscopus Respondebat, quòd sic.
Et sic tandem eidem Supplicavit quatenus omnia ista sua Dignaretur Paternitas, in Scriptis, post Prandium Parti eorum mittere; quod ipse annuit,
Et, post ea, recesserunt; & post Prandium, ferè ad Noctem, eis ista subscripta, per Velebresme Secretarium, transmiserunt in quadam Cedula, sic continente,
Tiercie Ouvirture, les Terres contenues en la PRIMIERE OUVERTURE, avecques la Ville de Monstrel & ses appurtenances, & toutes les aultres Terres decleares en Traictie fait l'An Mille, CCC. Seizante; excepte la Ville de la Rochel.
Le Pais de Xainctonge, qui est par deca la Charant:
Les Cite, Chastel, & Conte de Poittiers, & tout la Terre & le Paiis de Poitou, comprimise einz les Fiefs de Tonarres & de Belleville:
Et, en oultre, en delassera autant en Valeur de Terres en la Duchie de Normandie, come montent les dictes Cite, Chastel, & Conte de Poictiers:
Et tout la Terre & Paiis de Poictou, comprimise eins les Fiefs de Tonare & Belleville,
La Ville de la Rochelle, & les Paiis de Xantonge, estant par deca le Charant comme dit est;
C'estassavoir
; CE QU'EST EN FIEF EN FIEF, ET CE QU'EST EN DEMAIN EN DEMAIN.
Et postea verò praefati Ambassiatores, die proxime sequenti, post Prandium, convenerunt.
Et PRIMO Magister Philippus Parti adversae intimavit, quod Domini sui ibidem benè viderunt & intellexerunt Contenta in Cedulâ eis missâ: quae, ut eis apparet, longè discrepat ab eorum dictis Ore die praecedenti: & sibi, per Extensum, declaravit in quibus eis apparuit: nam, ut asseruit, Domini sui non intelligunt quid ipsi vellent Innuere per illos Terminos omnes Terras contentas &c.
Quare quaesivit planè iteratò, an ipsi innuunt (ut aliàs promittebant) offerre omnia contenta in magna Pace?
Et ulteriùs, quantum ad hujusmodi Recompensationes, per ipsos motas, non percipiebant Domini sui, quum ipsi eligebant optimum, & dabant eis pessimum & vastata utriusque Ducatûs; ac si quis, dividendo Ovum, caperet sibi Vitellum, Socio relinquendo Testam vel Albumen; nam quid innuebant, sic dividendo Ducatum novit ille, ut asseruit, qui nichil ignorat, quia non percipiebant ipsi quod hujus Compensationes commodè possent fieri, & praecipuè in Ducatu Normanniae, quem (Deo Laudes) metuendissimus eorum Dominus Rex quasi de toto possidet de praesenti.
Unde petebant instanter quod Pars adversa se abstineret OFFERRE Regi talia, de quibus erat Possessus; quia liberaliùs, quàm ipse Deus ea sibi Donavit, nemo Mortalium potest dare.
Quibus dictis, Ambassiatores Dalphini traxerunt se ad partem, & redeuntes Archiepiscopus Recitavit dicta per Magistrum philippum sub compendio, & sic totaliter qualiter se excusavit,
Et, quantum ad illos Terminos contenta in magna Pace, Affirmavit quod benè non intellexerint illos quemadmodum nec intelligit adhuc, & sic diù stetit suas Variationes prius factas colorando.
Quibus Replicabit aliqualiter Magister Philippus; & tandem Quaesivit ab ipso, qualiter vellet quia Rex TENERET istas Terras? qui Respondit quod TENERET effectualiter,
At, ille Philippus, seis quod effectualiter, nam sic TENET Vasallus; sed nunquid Innuitis vos quod Rex TENEBIT illas Terras, sic oblatas, ut Vicinus, vel qualiter? & Archiepiscopus Respondit, gravis est ista Quaestio; propterea petimus Deliberationem in Crastinum ad Horam consuetam Conveniendi.
Quâ horâ adveniente Convenerunt; &, sedentibus illis, Incepit Archiepiscopus Recitare ea quae per Magistrum Philippum fuerant praeterita ante dicta;
Et, quantum ad Quaestionem praedictam, Respondit, quod videbatur eis magis expediens & necessarium prius de aliis pertractare (quae secundum eos fuerunt multae & variae) autequam descenderetur ad tam arduam Quaestionem altam satis:
Et ultra asseruit quod quia firmiter tenebatur Regem Angliae Dominum in se ita justum & bonae opinionis & conscientiae, quod aliter, quam sui Nobiles Praedecessores illas Terras TENEBANT, nec ipse vult nec affectat TENERE; &, quod consimiliter & eodem modo ipsas teneret ipse, ipsi pro tunc finaliter Responderunt.
Cui per dictum Magistrum Philippum, Replicabatur, dicendo quod aliter TENERET ipse de Jure, & aliter sui Praedecessores; nam ipse habet Jus indubitatum ad Coronam & Regnum Franciae, & ita non habuerunt omnes sui Praedecessores.
Et, quoad hoc, insuper eis Declaravit quod, antequam metuendissimus eorum Dominus Rex descendit in Ducatum suum Normanniae, intentionem suam in ea parte Dominis Archiepiscopis, Ramensi, & Bituricensi, Domino de le Bret, & Comiti de Vendosme, & aliis Franciae Ambassiatoribus, intimavit; prout quidam eorum bene noverunt, & etiam eadem dixit Domino de Severac & Guitardo, nuperimè in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagensem secum existentibus; ad effectum ut ipsi illud id, ante adventum vestrum huc, Domino vestro Dalphino notificarent,
Quare volumus vos poni extra omnem haesitationem & firmiter teneatis (omnibus dubietate & quaestione semotis) quod invictissimus Dominus noster Rex, pro aliquibus Terris aut Dominiis, sibi in eventum restituendis seu liberandis, non vult recognoscere in Terris suum Superiorem, nec ea TENERE nisi de solo Deo; & propterea vos hortamur in Domino quatenus,
Attentis istis, & etiam quod Rex non vult aliqualiter recompensari de modo per ipsum habitis & possessis, secundum quod eis saepe saepius dicebat, & etiam quod, ut concredabatur, ipsi habent super istis de voluntate eorum Domini sufficientem & plenam instructionem, quod ipsi de expedirent & offerrent talia per quae ista Pax valeat comprehendi.
Quibus dictis, Traxerunt se Ambassiatores Delphini ad partem, & ista praeloquuta, post eorum Reditum, breviter Archiepiscopus Recitavit; respondendo quod ista Materia, in qua versantur, est in se ita gravis & alta nimis, quod ipsi non audent nec possunt in ea aliquo modo loqui aut tractare, nec sciunt intentionem Domini sui in eodem, quomodocunque fuerit de aliis minoribus: Nichilominus tamen credebant, quod si Rex Angliae & eorum Dominus possent in aliquo loco decenti convenire, cum eorum Consanguineis & Conciliis, quod tunc ipsi in hac Materia facerent Finem utrique Patri placabilem; quin, quantum ad ipsos, petierunt se excusari, quia in ista Materia noluerunt alia loqui aut tractare quam fecerunt; quam quidem Conventionem, inter caetera, ut apparuit, instantiùs desiderant.
Et, his Dictis, Ambossiatoribus Regis tractis priùs ad partem, redeuntes dixerunt, Praelocuta per Partem adversam recitando, &, quoad hujusmodi Conventionem tantorum Principum, per eos desideratam, videbatur eis etiam fore expediens, praeviis certis Mediis, & etiam pro Loco & Tempore opportunis; veruntamen, ut benè noverint, Materia ista Principalis Pacis nondum erat inter eos (qui sunt minores) Trita aut Digesta; ita quod Finis optatus inde sequi valebit; &, à multo majori, ad effectum quod tales Principes convenirent in eadem sine Praeparatoriis, magis maturis quam sunt adhuc; propterea, ante omnia, videbatur eis quod ulterius ipsi, consensu mutuo, magis solidè & maturè digererent & appunctuarent istam Materiam, & antequam concludatur per eos super Majoribus, unde volunt quod Conventio Principum aut Majorum fiat in Dei Nomine, & quod ipsi concludant super appunctuatis nunc secundum quod eis visum fuerit tunc expedire; unde, sine aliis praeviis, petebatur ab adversa Parte, quod, cum ipsi noverant ipsos cum eorum OBLATIS non contentari, quia invalida, quod, ea non cum Possessis à Domino suo Rege, sed magis cum Detentis ab eorum parte injuriosè, augmentarent; & sic se habere de caetero in offerendo, quod magis Concordiae quam Discordiae causa fiant.
Quibus ipsi pro parte Delphini replicaverunt, Parti Regi imponendo quod aperirent, & etiam quod publicarent eorum desiderium, & cum quibus vellent OBLATIS contentari; asserentes quod, cum ipsi pro parte ipsorum totiens & tanta aperuerunt, ipsi perverterent Ordinem, hucusque servatum in Tractatibus, nisi semel pro Ternavice aperirent: quod, si semel facere vellent ipsi, ad tunc procederent summariè & de plano; &, his dictis, ad Prandium recesserunt, in hora Tertia iterum conventuri.
Qua horâ convenerunt, & nichil fecerunt, Recitatione dignum, quam quod una Pars alteri ad aperiendum per rationes & motiva imponebat; & sic recesserunt usque in diem Lunae proximum conventuri.
Interim verò Dominus de Severac & Guitard se mediârunt, volentes Materiam exitum sortiri gratiosum; & Ambassiatoribus Regis in secretis dixerunt quod Ambassiatores Delphini habuerunt, in eorum instructione, Potestatem offerendi Regi, pro Pace ista & Alligantia habendis, Vias & Media subsequentia, quae nunc scripta coram eis legebantur, & sunt ista,
S'ensuiet certains OUVERTURES, factes aux Ambaxiatours d'Angleterre, par Monsieur de Severac & Guitarde &c.
Primierement, pour le bien du Paix, qui Serra, se Dieu plese, entre le dit Roy d'Angleterre & son Cousin le Daulphin de Viennois, aura le dit Roy toutes les Terres contenus en la Grand Paix, fait l'An Mille, CCC. & Seixante; horspris les Terres & Seigniories deca la Riviere de Charant:
Et, avec ce, aura le dit Roy les Contees d'Artois & de Flandres; Issuit qu'il laisse le Duchie de Normandie
.
Item, s'ensuit AULTRE OUVERTURE; c'estassavoir,
Que le
Roy aura le Duchie de Guienne, excepte tout ce qu'est deca la Riviere de Charant; pour la quelle Ilaura autant, in Recompensacion de Terres à la Value, dedans la Ducie de Normandiae; &, avec ce, aura le Contee de Flandres.
Item, Aultre Ouverture;
Que le Roy aura le dit Ducie de Guienne par de la Carant, & Recompense tout au long par le Rivere de Somne, par la Sourvau de Trois ou Quatre Chivaliers de chescun Coustie pour celle Partie qu'st de ca Charant; &, avec ce, aura les Contees d'Artois & de Flandres.
Item, aultre;
Que le
Roy aura le Duchie le Guienne de la Charant, & tout ce en la Duchie de Normandie qu'l a de present; en laissant les Contees d'Artois & de Flandres.
Item, aultre;
Que le
Roy aura la Grant Paix, fait in Traictie l'An Mille, CCC. Seixante.
Item, IlZ desirent, pour la greindre Bien qui poura estre a cest Pees, la Convencon du Roy d'Angleterre & de son Cousin le Daulphin, & que pourrouent estre prinses Treues pour Deux Moys; pendans les quelles ce pourra estre fait.
Postea verò, die Lunae, proximè sequenti (videlicet) Vicesimo primo Die Novembris, praedictis Ambassiatoribus in loco solito comparentibus, praesentibus ibidem Dominis de Severac & Guitard, praefatus Reverendissimus Pater, taliter Ambassiatores Regis affatus est,
Domine Comes Sarum, & vos caeteri Domini,
Adhaerendo semper Protestationibus, aliàs per me factis (quas tunc iterum publicè recitavit) vestris Reverentiis fore notum non ambigimus de illis magnis Mediis & Aperturis quas Nos vobis fecimus ad istam Pacem inducendam; quae licet de se sint magna rationabilia, & plusquam rationabilia, tamen vos non estis ad ea aliquatenus inclinati, nec vultis aliquibus, ut apparet, satiari, & nichil vultis petere aut dicere pro parte vestra, per quae via Pacis poterit aperiri, Nos temptantes Insidiatoris more, de quo miramur:
Verumtamen, quia ex latis praecordiis latisque desideriis nostri cordis vellemus quod omnino fieret ista Pax & non ficta, offerimus vobis pro eadem omnes Terras, contentas in magna Pace, si & quatenus Domino nostro (à quo venimus) placuerit in eventum; quae, ut aestimamus, Oblata vos contentabunt, si unquam in hoc seculo volueritis contentari.
Quibus dictis Ambassiatores Regis appellaverunt Severac & Guitard ad partem, & eis Replicârunt contra illos Terminos, si & quatenus placeret eorum Domino, & etiam contra illud quod Pars altera nolebat planè dicere Nos offerimus omnia Contenta in magna Pace,
Qui Severac & Guitard post Partem adversam de istis sunt alloquuti, ac redeuntes ad Ambassiatores Regis, dixerunt quod nullo modo poterat adversa Pars offerre Contenta in Magna Pace, quia super hoc non habuerunt Instructionem; quia talia in illis verbis erant contenta, super quibus nullus au- deret nec assumeret in se tractare aut concludere, nisi solum eorum Dominus Dalphinus a quo veniunt; & propterea dixerunt, quam bonum visum est eis quòd fiat Conventio Dominorum Duorum in Personis, & quòd de & super hujusmodi (de quibus nullus alius audet communicare) inter eos tunc ibidem finaliter concludatur.
Et, his dictis, Domini Ambassiatores Regis petebant istam OBLATIONEM sibi dari in scriptis; quòd ipsi annuerunt; & post Prandium illa miserunt scripta continentia ut sequitur,
Aultre Overture, Toutes les Terres & Paiis contenuz & declares en Traicte, fait l'An Mille, Troys Cens, Sexant, que eneppelle LA GRANT PAIX.
Die verò sequenti, praefatis Ambassiatoribus in Loco solito convenientibus, Magister Philippus Recitavit Oblata & Proloquta die praecedenti; &, inter caetera, dicebat quòd, cum Pars adversa tantum desideraverat Conventionem Dominorum, visum erat Dominis suis omnino necessarium quòd Materiae, propter quas Domini Principes convenirent, priùs & ante omnia fuissent maturè Digestae & Masticatae; quare petebat quòd, cum ita sit quòd nolunt offerre Regi Contenta in magna Pace, placeret eis dicere & nominare per expressum quae de Contentis vellent offerre, & quae non; & quae Conventioni Dominorum, in eventum fiendae, videbantur eorum prudentiae reservanda.
Cui Ambassiatores Dalphini, post alias Altercationes, super istis hinc inde habitas, dixerunt quòd vellent, post Prandium, videre Tractatum de Magna Pace, & super his in hora Tertia dare Responsum.
Quâ horâ adveniente, idem Archiepiscopus talem & tam duplicem dedit Responsum, Proloquuta per ipsum ultimò importans, ita quòd inde mirati sunt Ambassiatores Regis, qui quidem per hoc vellet innuere non perceperunt; quem iterum in lingua Latina recitare petierunt:
Ft sic, post magnas Altercationes, tandem dicebat Pars adversa, quòd superioribus Resortum & Homagium meritò Conventioni reservari, & quòd caetera omnia, quae tangunt Terras, deberent transire ut jam Oblata & etiam quòd Rex haberet merum & mixtum Imperium, Advocationes Ecclesiarum, Boscos, Stagna, Piscarias, & hujusmodi, & generaliter omnia exceptis Proloquutis.
Et subsequenter quaesitum erat ab eis, incidenter per partem Regis quòd, in casu talis fieret Conventio ut affectant, an ipsi credunt quòd exinde sequeretur Concordia inter Dominos? attento quòd metuendissimus eorum Dominus Rex nunquam vult tenere Dominium aliquod, Magnum vel Minimum, de aliquo vivente, nisi de solo Deo, ut alias eis dixerunt, & est verissimum.
Qui Ambassiatores Dalphini, cum difficultate aliquali, Responderunt quòd benè credebant ipsi quòd, si convenirent Domini, sequeretur Pax & Fructus.
Postea verò praefatus Magister Philippus, adhaerendo semper ut publicè tunc asseruit, praeviis Protestationibus suis factis (quarum effectum tunc protestando Recitavit) Ambassiatoribus Partis adversae dicebat,
Reverendissime Pater &c.
Ex quo vos de Dominiis meis hic saepe saepius estis conquesti, quod ipsi, ut asseritis, adhuc aliqua noluerunt aperire, licet Vos, pro parte vestra, feceritis vestrum Debitum, & diversas Vias & Media aperuistis, quae vos, ut maxima, adhuc statis justificantes; quanquam de se non sint talia, nec ita facta, ut de se digne valeant Afferre istam Pacem; nam Majora multum quam illa metuendissimo Domino nostro antea, ut alias diximus, Oblata erant, ante Descensum suum in Ducatum suum Normanniae; & tamen adhuc non sequebatur Pax: & quòd non sit intentionis nostrae Minora unquam petere quam Coronam & Regnum Franciae; fortassis tamen idem metuendissimus Dominus noster, pro Bono Pacis, Minoribus contentaretur: nichilominus, ante haec tempora, in Tractatibus aperta fuit Via ad Pacem, & petita certa Dominia hic inferius conscripta (quae ibi recitavit ore tenus) de quibus omnibus Nobiles Progenitores Serenissimi Domini nostri fuerunt pacifice Seisati & Possessi;
Quare petimus quòd vos concedatis Domino nostro ista, ultra Possessa, quae jam habet, & etiam, ultra Oblata per vos facta.
Quae Dominia ipsi pro parte altera petebant sibi dari in scriptis quod fuerat incontinenti, in quadam Cedula, sub eo modo, qui sequitur, verborum.
Apertura,
Vltra Possessa, Habita, & Oblata, Superioritates & Dominia Ducatum Turoniae & Andegaviae:
Comitatûs & Patriae Flandriae:
Comitatûs Senomaniae:
Dominia & superioritates de Beaufort & Nogent, cum omni eorumdem Partium &c
,
Et sic recesserunt in Crastino conventuri.
Quo die post prandium convenerunt; &, recitatis ibidem per Archiepisopum in longum omnibus illis Aperturis, prius per ipsos Domino Regi factis, & quomodo Pars Regis aperuit Viam quae non est verisimilis istam Pacem inducere, petendo ut continetur in Cedula antedicta; nam illae Superioritates semper spectabant ad Dominum eorum supremum Regem Franciae, & Dominia aliis Privatis Personis;
Quare instantiùs supplicant quòd Ambassiatores Regis vellent alia petere, & aperire talia ad istam Pacem inducendam, quae fuissent rationabilia & audienda:
Quòd ista, per eos jam aperta, non est verisimilis admitti in perpetuum; sed, quia est Prima Petitio, patienter ipsos audient; petendo breviter quod quum tempus jam magnum preteriit sine fructu, quòd Dignarentur iidem Ambassiatores Regis talia Vias & Media ad Pacem aperire, qualia vellent eos eorum Domino Dalphino Reportare.
Ad quae Magister Philippus ipsam compendiosè recitando, Respondit quòd, licet ipsi in sempiternam Oblata sua, priùs facta, sic magnificarent, illa eadem, & Majora, ut praedixit, Domino Regi ante Adventum suum in Normanniam fuerunt facta, & hac sub Sigillo Parti adversae clare ostenderet si oporteret; unde mirari, & plusquam mirari, compelluntur Domini sui, quare super hujusmodi sic instant: Partemeorum semper Justificantes; Partem Regis sic vituperando sine causa; nam in Aperturâ priùs per ipsum facta, nichil ibi declarabat, nisi ea quae Nobiles Progenitores Regis pacifice Jure haereditario obtinebant; & propterea videbatur Dominis suis quòd altera Pars ipsos in multa patientia audiret, quemadmodum ipsi audierunt ipsos irrationabilia offerentes; sed non dubito quin ille justus Judex restituet unicuique Injuriato suum Jus.
Et consequenter super istis erat magna Controversia; & postea ambae Partes traxerunt se ad Partem, & cum Ambassiatoribus Regis Dominus de Severac & Guitard, quos ipsi fecerunt petere ab adversa Parte Quaestionem (viz.)
Quod, dato quòd ipsi Ambassiatores Regis vellent providere Parti Adversae de salvo Conductu, longioris Dati quam habent, a Domino Rege de praesenti, nunquid ipsi vellent propterea magis efficaciter & effectualiter vacare ad istam Pacem inducendam?
Qui abeuntes, ad Partem alteram, post magnum spatium, sunt reversi, Respondentes quòd, sine dubio, Ambassiatores Dalphini ad praesens plura non offerrent, quam ea quae Regi antea obtulerunt; & quòd ad ulterius procedendum non habebant, ut asserunt, Potestatem; & etiam quòd dicunt quòd Dominus Dalphinus eis dedit in Mandatis, quod omninò, ante expirationem salvi conductûs, quem jam habent, ei redirent.
Post haec verò Ambassiatores utriusque Partis redierunt ad Sedilia consueta; quo facto Magister Philippus Partem alteram alloquebatur sub his verbis,
Reverendissime Pater &c.
Vos semqer nitimini dicere, pro Parte vestra, quòd Obtulistis Nobis magna & maxima pro istâ Pace: & quomodo est de veritate, novit ille qui nihil ignorat dixi vobis saepiùs, sed non creditis; veruntamen, omissis istis, gratiâ Collationis, vellem petere a vobis Quaestionem; si fortassis Dominus noster Rex de Oblatis vestris, modò sibi factis, vellet contentari, quomodo & sub qua forma possetis vos ipsum Assecurare de illis & de Pace?
Ad quòd Archiepiscopus, post magnum spatium, respondebat quòd omnes Terrae, per ipsos Oblatae, erant ad Gubernationem & sub potestate Domini Dalphini; ita quòd ipse de eis omnibus liberè potest facere velle suum.
Cui Magister Philippus Replicavit, quòd, attentâ Minori Aetate suâ, ita quòd jam facta per ipsum potest alias de jure revocare cum voluerit: & etiam quòd Pater suus vivit, qui scribit in Francia sub suis propriis nomine & Sigillo, cui soli omnes obediunt de Facto: & etiam, dato quòd ipse Dalphinus esset Locum tenens, ut praetendit, adhuc vivente Patre, ubi Tractatur de Liberatione seu Alienatione Terrarum, nihil potest de Jure facere, quum Potestatem sive Officium Locumtenentis potest Pater ad placitum Revocare: & etiam quòd maxima pars Nobilium Franciae favent Parti sibi contrariae, qui hujusmodi Concordiam pro posse impedirent: & quòd, ut Dalphinus, modicum possit facere, quia Dalphinatus sibi datur, aut suae familiae Sustentationem, ita in tantum quòd, si ipse decederet, non potest Uxor petere Dotem in Dalphinatu; quare videbatur eis quòd, nisi Pax ista collocaretur super stabilius Fundamentum & firmam Petram, incassum laborarent ipsi ulterius Communicando.
Ad quae Pars adver sa Respondebat (fundantes se magis super Factum, quam super Jus) & dixerunt, inter caetera, quod eorum Dominus Dalphinus est sufficientis Aetatis ascendere ad Coronam, etsi Pater suus in crastino decederet: & etiam quod est Filius unicus Patris sui: & quòd omnia ista OBLATA habet in Potestate sua: ac etiam quòd omnes Nobiles Franciae,
Recitando Duces Andegaviae, Aurelianensem, Burbonii, Alenconiae, Comites de Vendosme, Armeniaci, Ducem Bavariae, Dominam Ducissam Vituricensem, Reginam Seciliae, & plures alios nominatim & in specie, & ferè omnes praeter Ducem Burgundiae.
Qui omnes, ut asseruerunt, obediunt Domino suo Dalphino, in indubite facta sua confirmabunt: & etiam quòd ipse Literis suis Promisit ea omnia fieri & confirmari; quare videbitur eis Ambassiatores Regis, de & super hujusmodi Securitate Oblatorum & Pacis, in nullo habere causam dubitandi;
Sed quare Ambassiatores Regis tantum super his dubitârunt, asseruerunt se valde mirari, ex quo nolunt, ut dicunt, de aliquibus suis Oblatis contentari.
Ad quod illi, quia debile Fundamentum faciat Opus &c.
Et sic super istis diu magna erat Controversi; tandem Ambaissatores Regis, videntes Partem adversam minimè dispositam ad Tractatum, ut apparuit, eis Declarabant Christianissimam & Piam Intentionem, quam semper habuit & habet eorum Dominus Rex ad Pacem; & quòd ita credebat ipse eorum Dominum Dalphinum dispositum vice versa; nam sit fuerat per suos sibi fidenter intimatum, & supplicatum ulterius quatenus Ambassiatores suos, ad hunc Locum, vobiscum tracturos, sua dignaretur Serenitas destinare;
Idemque Princeps Christianissimus, super omnia abhorrens effusionem Sanguinis Christiani, & diras Guerras, quae multa & irreparabilia Mala inducunt, Ipsos Dominos Comitem &c. sufficienter & sufficientissimè Instructos, ad Tractandum & finaliter Conculudendum non modò super ista Pace proloquuta sed etiam super Treugis quibuscunque, Alligantiis, & aliis, cum suis Incidentibus, emergentibus, dependentiis, & connexis, quae amorem mutuum & Amicitias inducerent, ad Communicandum cum eis, mittere non recusavit:
Non obstante quòd hujusmodi Amicitia, Tractatus Pacis, & Alligantiae, ac in multo Majores Oblationes quam sunt, suo Metuendissimo Domino eorum Regi per Partem eis adversam fuerunt factae, Ipse tamen, ob singularem affectionem quam habet ad eorum Dominum Dalphinum, ea admittere renuit & recusat; credens ipsum, ut sibi fuerit relatum, fore ad Pacem non minoris desiderii affectione inclinatum;
Cùm ergo per partem ipsorum, Ambassiatores Regis, nihil in hoc Tractatu restat fiendum, quin factum sit, invocabant Celum, & Terram, & omnes Creaturas in Testimonium contra illos, quòd non stat nec stabit per ipsorum Dominum Regem & Partem suam quin fiet Pax firma in virtute; ita quòd Pars adversa talia sibi offerret unde meritò valeat contentari; quod si Mala vel Homicidia, ut est verisimile, eveniant in futurum, in eorum Defectum sibi facere Justitiam, minus justè eis illa coram summo Judice imputabant, ut ipsi inde tunc in districto examine responderunt, & non ipsecum alias non possit sibi Jus suum adquirere nisi Vi armata, unde dolet;
Quare ergo Partem Dalphini requirebant, per viscera Jesus Christi, quòd, si ulterius in Materia ista Pacis procederè non curârunt, saltem in aliis com- municarent & tractarent, & si quatenus ad id habeant Potestatem.
Ad quod Archiepiscopus Respondebat quòd habebant ad Alia etiam sufficientem Potestatem, & quòd bonum videbatur eis tractare de Approximatione Parentelae, inter Dominum Regem Angliae & inclitam Puellam Dominam Katerinam, Filiam Domini eorum Superioris Regis Franciae; verumtamen, ex quo Ambassiatores Regis Vias inductivas ad Pacem non aperiebant, in vacuum laborarent Tractando de Aliis, Pace non praehabitâ & firmatâ: &, quia non restant Sex dies, quin eorum Salvus conductus finem caperet, & quòd habuerunt in Mandatis redire ad Delphinum antequam dictus Salvus conductus exspiraret, non videbatur eis ulterius in hoc Tractatu immorandum; cum ipsi ulterius nesciebant aperire quam fecerunt.
Et sic, super istis habitis aliquibus Controversiis,
Ipsis, pro Parte Dalphini, Quaerentibus, ut apparuit, Subterfugia & Dilationes,
Et illis, pro Parte Regis, ipsos ad ulterius Procedendum, in aliquibus Materiarum praedictarum, viis possibilibus & motivis, inducentibus,
Nullâ dictarum Partium ulterius aperire curante, recesserunt, die crastino conventuri.
Quo die Horâ Octavâ praefatis Ambassiatoribus in Loco solito comparentibus ac sedentibus, diu sine loquela, qualibet Parte alteri ad ulterius aperiendum imponente, Magister Philippus Ambassiatores Dalphini taliter affatus est,
Reverendissime Pater &c.
De illa pura Christianissima & interna Intentione, quam semper habuit & habet Serenissimus Dominus noster ad Pacem, & specialem Affectionem quam, hucusque habuit erga Personam consanguinei sui Domini vestri, Nos mittentes, vobis saepe saepiùs per antea devlaravimus ut novistis: & quomodo vos ad illum & istam Pacem (quam prosequimur) estis dispositi, ipsa, vera Magistra, efficax Experientia docet: Dicitis Ore vos esse ad Pacem benè dispositos; sed quomodo hoc Factis ostenditis benè percepimus per Gesta vestra.
Non dubitetis quin Oblata vestra, quae vos Magna & Maxima praedicatis, & quae vos non praeterire asseritis, Domino nostro, ante Descensum suum in Ducatum suum Normanniae (& benè noverint aliqui vestrûm) fuerant facta: stetistis hic Nos temptantes per spatium Dierum xv. dicentes Pacem volumus, sed quomodo Pacem Procurastis novit ille Dominus Deus Pacis; quum unum minimum Jota non obtulistis, quum illud & majora fuerunt Metuendissimo Domino nostro prius facta.
Unde clarè percipimus vestram Dispositionem ad Pacem; & scitote finaliter quòd pro illis Oblationibus, quas fecistis, nunquam Pacem habebitis Nobiscum diebus vestris; & fortassis alias quaeretis Pacem, quando non tam cito vobis aperietur Via Pacis.
Et vos (Reverendissime &c.) etsi non propter vos Majores, Saltem propter Minores pauperes, qui cotidiè, more Pecudum, Trucidantur & Laniantur, essetis magis Dispositi, more Bonorum Christicolarum, ad hanc Pacem; sed non est aliud quam illum, Christi Militem & Pauperum Amatorem, Dominum nostrum vos pro Justitia quaerere compellitis Vi Armatâ, & secum veniet ut speramus, & Pacem firmabit, in quo Summe confidit, Pacis Auctor, qui singula sua Agenda hucusque prosperè direxit & diriget in Justitia.
Domini &c.
Benè percepimus Gesta vestra; alias enim fuerunt in Campo contra Dominum nostrum Burgundiani cum Aurelianensibus, & Aurelianenses cum Burgundianes, stante inter ipsos Guerra prout stat de praesenti; & tamen ille Justus Judex, in quo semper speravit & sperat Dominus noster, ipsum adjuvit, & etiam adjuvet ut solebat, sic forsitan jam proponitis ut per facta vestra Nobis apparet; habetis enim Literas hic, ut informamur, Sigillo vestri Domini Sigillatas, de abstinendo a Tractatu & Concordia cum Duce Burgundiae; & nuper metuendissimo Domino nostro Regi, ex parte Domini vestri Dalphini, fuerat pro consimilibus Supplicatum; Vos tamen hucusque de illis nichil nobis loquimini, de quo miramur: quid enim volunt hujusmodi Facta vestra, novit ille Summus Scrutator Cordium qui nil ignorat.
Quibus dictis, praefati Ambassiatores Delphini traxerunt se ad partem, & redeuntes Respondit Archiepiscopus,
Domine Comes &c
.
Intelleximus ea quae per Magistrum Philippum jam nobis fuerunt declarata; veruntamen novit Deus quomodo Do- minus noster est & Nos etiam sui sumus dispositi ad Pacem, & propter hanc Consequendam fecimus ea quae fecimus & obtulimus, & alias sine dubio tanta non fecissemus, quum talia & tanta nunquam fuerunt facta diebus nostris, quae, ut apparet, vos non confideratis neque appenditis eorum Magnitudinem sed quia, ut diximus, habemus in Mandatis redire ad Dominum nostrum ante Expirationem Salvi Conductûs nostri, & quòd clarè percipietis quòd non stabit per nos quin Pax ista sequetur, Deo dante, bonum visum est nobis quòd, capiantur Treugae non longae, quibus pendentibus poterit ista Pax firmari & concludi: & quia proloquutum fuerat Domino vestro Regi, & etiam vobis suis Ambassiatoribus hic, per Personam mediam (videlicet) per Guitardum de hujusmodi Literis hinc inde proponendis & faciendis, volumus & placet nobis quòd dentur hinc inde tales Literae, & non solum ad Festum Circumcisionis Domini, ut erat dictum, sed ad Festum Purificationis Beatae Virginis duraturae.
Et, his dictis, traxerunt se Ambassiatores Regis ad Partem, &, redeuntibus illis, Magister Philippus Recitavit Archiepiscopum sub compendio dixisse Tria,
Et quantum ad Primum (videlicet) ad Dispositionem eorum Domini Dalphini ad Pacem, quod constanter asserebat, Respondit quòd, nisi clarius illud percipiant Domini sui, quam per ipsos suos Ambassiatores perceperunt, non credent ipsum ad Pacem ita Dispositum ut ipsi praedicant,
Et, quantum ad hujusmodi Treugas capiendas, si eis videatur expedire, possunt mittere Domino Regi, & notificare sibi Causam & Causas talium Treugarum; &, si Dominus Comes Sarum, & caeteri Domini sui Ambassiatores ibidem, possent in aliquo suo disponere & desiderio valere, quòd ipsi facient debita sua assecurare, & quòd consimiliter possent ipsi facere, si vellent ad hujusmodi Literas Abstinentiae tractare; quod, non obstante quòd iidem Domini sui habebant sufficientem Potestatem tales Literas Concedendi, adhuc, nisi vederent ipsos ad Pacem melius dispositos, quam sunt de facto, ut apparet, tales non concederent benè scivit, & quòd ipsi Ambassiatores Dalphini ulterius immorari vellent in Tractatu, & plura & alia offerre quam fecerunt.
Quibus dictis iterum se traxerunt praefati Ambassiatores Delphini ad Partem; & redeuntes dixerunt,
Domine Comes &c.
Novistis quomodo in isto Tractatu jam a diu stetimus sine fructu, & quomodo effectualiter fecimus Debitum nostrum ad eandem novit Deus; nihilominus, quia oportet Nos transire, & etiam quòd vobis obtulimus Maxima, in tantum quòd ad majora ascendere non possumus, sicuti nec debemus (cum illa de omni ratione vos debeant contentare) & quia Dominus vester Rex est Princeps sapientissimus, & se rationi, ut audivimus, solet inclinare; ecce! per Dominum de Severac & Guitard (qui penes ipsum habent, ut asserunt, alia Peragenda) Committemus Facta nostra suae Serenitati, quantum ad hujusmodi parvas Treugas & Literas declarandas; qui Domino nostro Delphino superinde afferrent Responsum suum.
Et, post ista, Magister Philippus dixit,
Reverendissime Pater, &c.
Non mittatis, quaesumus, ad Suggestionem nostram, Domino nostro Regi; sed, si vobis videatur expediens, mittatis & non aliter; &, quantum ad Nos, non dubitetis quin semper ad Pacem firmandam procurabimus, & ad omnes Viasrationabiles Hujusmodi Pacis, sicut hucusque fecimus, ut benè scitis, seu saltem scire debetis per facta nostra, & sic faciemus, omnibus diebus vitae nostrae perseverando: &, qui vos scimus Dominos magni Statûs & Prudentiae, vos requirimus (& absit alias à vobis ut aliter ubicunque locorum reportetis) quin Nos pro parte nostra fecimus omnia quae Pacem istam de ratione possent inducere, & plura & alia faciemus si & quatenus vos vultis immorari, & offerre nobis talia, de quibus posset Dominus noster Rex contentari, nec per nos deficit quin fiet ista Pax, nec aliquando deficit in futurum; & super hoc Deum assumimus nobis in Testem.
Et, his dictis, sine pluribus surrexerunt, &, valefacientibus se ad invicem, recesserunt, post Prandium ad suos, qui se miserunt, Dominos reversuri.
Ric. Caudray, praemissorum Actorum Scriba & Notarius.
Nov. 13. Safe conduct for Alexander de Carnys coming to England concerning the ransom of James Douglas, prisoner of the late Sir John Philipp. Westm.
O. ix. 646. H. iv. p. iii. 75.
De Financia Jacobi Douglas.
An. 6. H. 5. Scot. 6. H. 5. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Martii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales Magistrum Alexandrum de Carnys de Scotia, cum Octo Personis & Octo Equis in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae, cum Redemptione seu Financia Jacobi Douglas, nuper Prisonarii, dilecti & fidelis Regis, Johannis Phelipp Chivaler Defuncti, in eodem Regno Angliae solvenda, quotiens sibi placuerit veniendo, ibidem morando, & exindè ad propria redeundo;
Proviso semper quod &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium Decimo tertio Die Novembris.
Per Concilium.
Nov. 14. Power for Henry abp. of Canterbury and others to promise to the dauphin that the K. will make no alliance with the duke of Burgundy before Jan. 1 next. The Army before Rouen.
O. ix. 646. H. iv. p. iii. 75.
Commissio ad Promittendum quod non debeant firmari Alliganciae cum Duce Burgundiae.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. fol. 13, A.
Henricus
, &c. Hiberniae, Reverendissimo in Christo Patri, Henrico, eâdem Gratiâ, Cantuariensi, &c. Venerabili Patri, Domino Henrico Cicestrensi Episcopo, carisimis Consanguineis nostris, Richardo Comiti Warwicae, & Thomae Comiti Sarum, ac dilectis & fidelibus nostris, Johanni Domino de Gray, Henrico Fitz Hugh Camerario nostro, Waltero Hungerforde Senescallo Hospitii nostri necnon, dilectis sibi, Thomae Chauciers, Willielmo Alynton, & Magistro Johanni Stoke Legum Doctori, Salutem.
Ad Promittendum & Concordandum, pro Nobis & nomine nostro, Illustri Principi, Dauphino de Vienna, Consanguineo nostro carissimo, & cum eo, ac aliis quibuscunque Ambassiatoribus suis, Potestatem in hac parte habentibus, ac Literas ipsius Consanguinei nostri, sub Sigillo suo similem Promissionem continentes, exhibentibus, quòd, a Die Datae Praesentium, usquead Festum Circumcisionis proximò futurum, non Concludemus, neque Firmabimus, cum Johanne Duce Burgundiae Alligantias, Confoederationes, seu Amicitias; sed quòd a Concludendo sive Firmando Alligantias seu Amicitias hujusmodi qualescunque, cum praefato Duce, usque dictum Festum Circumcisionis, Nos omnino abstinebimus,
Et quòd Praemissa & Concordata hujusmodi benè & fideliter Observabimus in Animam nostram jurandi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Exercendi, & Expediendi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, vobis Sex, Quatuor aut tribus vestrum (de quorum Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ plenam fiduciam gerimus & habemus) committimus Vices nostras, ac plenam, Tenore Praesentium, Potestatem:
Promittentes, bonâ Fide, & Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid, per Vos, Sex, Quatuor, aut Tres vestrûm, Actum sive Gestum suerit in Praemissis.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fiere fecimus Patentes.
Teste meipso, in Exercitu nostro, ante Civitatem Rothomagensem Decimo quarto Die Novembris, Anno Regni nostri Sexto.
Sturgeon.
Nov. 14. Similar power for the above-named and four others. The Army before Rouen.
O. ix. 646. H. iv. p. iii. 62.
Commissio, ad Promittendum Dauphino, Alligantias cum Duce Burgundiae non concludendas.
An. 6. H. 5. Norm 6. H. 5. p. 1. m 8.
Rex, Reverendissimo in Christo Patri Henrico, eâdem gratiâ, Cantuariensi Archiepiscopo, totius Angliae Primati, & Apostolicae Sedis Legato, Venerabili in Christo Patri, Domino Henrico Cicestrensi Episcopo, carissimis Consanguineis nostris, Richardo Comiti Warwicae & Thomae Comiti Sarum, ac, Dilectis & Fidelibus nostris, Johanni Domino de Gray, Henrico Fitz Hugh Camerario nostro, Waltero Hungerford Senescallo Hospitii nostri, Willielmo Bourghchier, Magistro Philippo Morgan Cancellario nostro Normanniae, Rolando Lental, Magistro Johanni Kemp Custodi Privati Sigilli nostri, necnon, dilectis sibi, Thomae Chaucers, Willielmo Alyngton, & Magistro Johanni Stokes Legum Doctori, Salutem.
Ad Promittendum & Concordandum, pro Nobis & Nomine nostro, Illustri Principi, Dauphino de Vienna, Consanguineo nostro carissimo, & cum eo, ac aliis quibuscumque Ambassiatoribus suis Potestatem in hac parte habentibus, aut Literas ipsius Consanguinei nostri, sub Sigillo suo, similem Promissionem continentes, exhibentibus, quòd, à Die Datae Praesentium, usque Festum Circumcisionis proximò futurum, non Concludemus neque Firmabimus, cum Johanne Duce Burgundiae, Alligantias, Confederationes, seu Amicitias, set quòd, à Concludendo sive Firmando Alligantias, Confoedrationes, seu Amicitias hujusmodi qualescumque, cum praefato Duce, usquedictum Festum Circumcisionis, Nos omnino Abstinebimus,
Et, quòd Praemissa & Concordata hujusmodi benè & fideliter observabimus, in Animam nostram Jurandi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, vobis, Sex, Quatuor, aut Tribus vestrûm (de quorum Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, plenam fiduciam geremus & habemus) Committimus Vices nostras, ac plenam, Tenore Praesentium Potestatem,
Promittentes, bonâ fide, & verbo Regio, Nos Ratum, Gratum & Firmum habituros totum & quicquid per Vos, Sex, Quatuor aut Tres vestrûm, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo, ante Civitatem Rothomagensem, decimo quarto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 15. Charles dauphin of Vienne to the K. proposing an interview. The Army before Gully.
O. ix. 647. H. iv. p. iii. 76.
Litera destinata Regi a Karolo Dauphino Viennae.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. sol. 15.
Atreshault & Trespuissant Prince, & nôtre Treschier Cousin, Henry Roy d'Angleterre, Charlez, Filz au Roy de Fraunce, Doulphin de Viennoys, Duc de Berrye, & de Touraine, & Conte de Ponteu, & Lieutenant General de Monseigneur en son Royaulme, Salut en esperance de Paix, &, apres les Perilleux Divisions, Reduction d'Amour & de Unite.
Treshault &c. Prince,
Que,
Apres que il eust plieu a Dieu Nous leisser seul Filz de Mon dit Seigneur, qui en son Empashment Representons sa Personne, & que la Soveraingte en la Cure des Besoinges de son Roialme nous feust Surven, Nous voulons, sus tous chosez, employer nôtre Labour a acquerir Paix, & pour Nous acquiter vers Dieu, a ycelle fyn que Nous Affaires succedent en mieulx, faysons nôtre Commencement de la pourfitt d'icelles;
Nous avons envoyez n'adguers par devers Vous, nôtre bien Ame Escuier, Guillameme de Bous, en vous signifiant sur ce nôtre volent,
Le quelle de vôtre Courteseye, pour l'onneur de sa Legation, & Faveur du dit bien, avez grandement Receu & liberalment, au en faisant Ruspons que avecques Nous, plus que avecques nul autres (qui de ce vous ait tenu Parolle le Temps passe) estez tresvolentaire & en bonne Affection a Entre en Traicte de cest Matiere, & jusques a bon & entier Effecte; des quilles Chosez Rendons Graces a Dieu, que en un mesmes desire Nous a conjoins: plese a lui que la Fin & Conclusion soit de pareille Unite & Concorde! & Nous en Mercions tresardentes:
Et depuis ouy le Rapport du dit Guillem, & a fin de remonstrer nôtre bon voloir par oeuvre, envoyasmez n'adguers noz Ambaxateurs au lieu d'Alencon (au quil semblement devoient convenir aucunes de vôtres) pour trouver Moien d'appay sement entre lez deux Roialmez; les quyls, comment nous pensons, sont a present ensemble; vuilde Dieu que l'Issue en soit, selonc vous Desirs & lez nôtres, au bien commun de chascun Partie:
Mais pour certain le Desir que nous avons au bien dessusdit, le quelle est si graund qu'il passe toute esperanc d'y parvenir, & la necessite qu'est a de abregier cest chose, pour Nous donner Consail, ainsi que Dieu Nous administera, Nous esement de Rechief a vous Escripte, en vous priant & requirant, de tout nôtre Cueur, & Courage loial, & non faint, que, ou case que, pour la trop grand Affection, que vous Ambaxaturs & lez nôtres covenent avoir chascun a Faire le preu de sa Part, ou pour la pesanteur & difficulte de la chose, il ne purroyent demourrer d'accourt ensemble, vous vuillez de plain foy, somierment, & ouvertement nous faire savoir lez chosez, aus puillez finablement vuillez condescender;
Et vous Demandez faire se moderez, consonans au Royson, & plus attrampees en faveur du Paix, que esleuces par l'Avantage, que fortune variable, ou lez Divisions de ce Roiaume, vous ont donde, que ten ne soit a vous eultraige ne delaiement du Paix du demander, ne a Nous charge, pour le temps advenir, au regart de la Corone de Fraunce, & de noz Successours, de l'ettroyer; mais, d'un pareil consentement, soit, par ce moien, trouve la conjoincte & commune Seurte & Prosperite de dieux Royalmez:
Et, se possible estoit, que plus aisement, & sanz longueir mettre fin en ce chose, vous & nous peussons convenir ensemble (d'ont Nous serrons tresdesireux) vôtre hault sens & vous honnourables volentes, avecques nôtre bonne vouloir, nous donnent esperance que le greigneur fruit s'en ensurroit, & a plus briefte.
Car, quant a Nous, serrons trouvez se large en Ottroye, bryef en Accomplissement, & fermez a l'Enterement dez chosez touchanz le dicte Paix, que on appertenra nôtre bonne Affection; en esperance que vous (qui desirez acquerer Renomens en honneurablez faiz) & voulez, comme a se hault Couraige appartient, lernuement & exaltation de Noblesse & Seignurie, Ayder a reparer & Reprimer lez grans & horriblez Maulx, & Crueltez, & Seductions, par le Duc de Burgeyne, faitz & misez sus contre toute Noblesse & la Maison de France (de la quelle vous estiez issus & procure) & que Nous semblement doiens estre a vôtre Aide, ou besoing serra.
Et en ce vuilliez si raisonnablement, moderement, & en brief proceder, que vous soiez Cause & participant de l'Onneur, Profite, & Utilite, qui advenir peut aux deux Roialmes par la sedation de susdites Divisions, a l'Exaucement de Justice, & Repression de Mauvais.
Treshault &c. Nous prions nôtre Seigneur que, avecques l'accomplicement de vôtre & nôtre bon desire, au bien de Paix, vous doint de voz autrez Desirs parfaite Joy.
Escript, en nôtre Ost, sus lez Champes devant Gully, le xv. Jour de Novembre.
Nov. 15. Sir William Bourchier, constable of the Tower of London, is ordered to receive into custody the lord of Barynger and the son of the lord of Bracamont, Norman prisoners. Westm.
O. ix. 648. H. iv. p. iii. 76.
De Prisonarii recipiendis.
An. 6. H. 5. Claus. 6. H. 5. m. 15.
Rex, dilecto & fideli suo, Willielmo Bourchier Chivaler, Constabulario Turris suae Londoniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis quòd Dominum de Barynger, & Filium Domini de Bracamont, Prisonarios nostros de Normannia, a Cancellario nostro Angliae, qui ipsos vobis ex parte nostra liberabit,
Recipiatis, & eos in Turri praedictâ salvò & securè custodiri faciatis, quousque pro ipsorum Deliberatione aliter habueritis in Mandatis.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium Decimo Quinto Die Novembris.
Per Concilium.
Nov. 17. Commission of Charles K. of France to the bp. of Beauvais and others to treat for peace with the K. of England. Paris.
O. ix. 648. H. iv. p. iii. 76.
Commissio Regis Franciae ad Tractandum de Pace.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot Tiberius B. 6. Fol. 29.
Charlez, par la Grace de Dieu Roy de Fance, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Savoir faisons que,
Pour l'Onneur de Dieu, & pour eschever l'Effusion de Sang Christien, & les aultres Maulx & Dommagez irreparables, que pour le fait des Guerres, d'entre Nous & nôtre Adversaire d'Engleterre, pourroient ensuier ou temps avenir, sicome sont advenuz ou temps passe,
Desirons de venir a bonne Peas & Concorde avec nôtre dit Adversaire, & mettre noz Subgiez en Paix, Repos, & Tranquillite,
Confians a plain des granz Senz, Loiaultez, Avisemens, & Prudences de, noz Amez & Feaulx, l'Evesque de Beauvais Per de France le Primier President de nôtre Parlement, lez Seignours d'Autry & de Soleville, Audry de Valine Chivalers, Maystir Terre le Roy Maystir des Requestez de nôtre Hostell, tous noz Conseilliers, Michiel de Lalier & Edward Rosseau, Bourgois de nôtre Ville de Paris & Maistre Baude de Bordees nôtre Secretaire.
Yceulx, ou Cinque d'eulx, avons Ordonnez & Commis, Ordonnons & Commettons, pour & ou lieu de Nous, pour avec nôtre dit Adversaire, ou ses Commis & Deputez, aians suffisant Povoir de lui, sur lez Faiz que ensuient, Assembler en quelconques Lieux & Placez, dont bon leur semblera, pour le Fait du Traitie de la Paix dessus dicte,
Et avons Donne, & Donnons, par ces Presentes, a noz diz Conseilliers, & aultres dessus nommez, ou aux Cinque d'eulz, plain Pouvoir, Auctorite, & Mandement especial de Convenier, traitier, composer, transigier, pacifier, & plainement & finablement accorder, & venir a bonne Paix & Accorde sour tous Debas, Contentions, Questions, Guerres, Riottes, & Discors, meuz, & a movoir, ensemble tous leurs Articles, Circumstancez, Incidencez, Emergencez, & Dependences, entre Nous, noz Roiaume, Subgiez, Seignuriez, Amis, Allies, Aidans, & adherens quelzconques, d'une Part, & nôtre dit Adversaire, son Royaume, Subgiez, Seignuriez, Amis, Allies, Aidans, & Adherens d'aultre Part,
Et sour quanque serea ainsi Traitie, Compose, Transigie, Pacifice, & Accorde, pour Nous & nôtre Partie, avec ceulg de la Partie, adverse, aians a ce suffisant Povoir, de la Fermer & Assurer par Foy & Serement, sour les Saintes Euvangiles a donner en l'Ame de Nous & d'Ottroier, par Foy & Serement donner, sour ce & ses Dependences, toutez manieres de Cautions, Seurtez, Promesses, Obligations, & Lettres Seelez, tant & telx comme mestier serra, ou bon leur semblera en tel cas,
Les quelles Nous voulons avoir tiel Effect, Vigour, & Fermete, come se Nous les eussions donnez & faitez en nôtre propre Persone,
Et de faire, executer, expedier, & acompler tous Articles, qui serront accordez, de Point en Point, pour Nous & nôtre Partie, sans fraud ou mal engin, se quant come Nous mesmez ferrons, se nôtre propre Persone y estoit present,
Et de faire, executer, & expedier, tous altres Articles, que ancimement pourroient appartenir a la Bonne Perfection & Accomplissement dez diz Traitiez & Accors, de quel nature qu'ilz soient, suppose qu'ilz requissent plus especial Mandement,
Et avons Donne, & Donnons ainsi, par le Teneur de cestiz, auz diz noz Conseilliers, & autres dessuz nommez, ou aux Cinque d'ux, plain Pouvoir, Auctorite, & Mandement especial d'accorder & prendre Treues, jusques a tel temps, & ainsi que bon leur semblera, entre Nous & nôtre dit Adversaire,
Et Promettons loiaument, en bonne foy, & en Parole de Roy, avoir & tenir tousjours Ferme & Agreable quanque fait serra, en nôtre Noum, par noz diz Conseilliers, & autres devant nommez, ou lez Cinque d'eulx, sour toutez & chescun des Choses avant dictes,
Et de Donner noz Lettres Confirmatoires, seelees de nôtre Grant Seal, surtous lez Poinz, en tant que en nous est, sans fraude ou male engin,
Et ce Promettons sur Caution & Obligation de tous noz Bienz, presens & avenir, sans jamais faire, dire, ne proposer, ou jugement, ou dehors, aucun chose au contraire,
En Tesmoigne de ce Nous avons fait mettre nòtre Seal a ces Praesentes.
Donnees a Paris le Dix septisme Jour de Novembre, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Dixhuit, & de nôtre Regne xxxix.
Pa le Roi en son Conseil,
Nov. 24. Commission to John Kempe, keeper of the privy seal, and others to treat for truce with Yoland Q. of Jerusalem and Sicily and her son Louis, for Anjou and Maine. The Army before Rouen.
O. ix. 649. H. iv. p. iii. 77.
De Tractando cum Regina Ciciliae.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 28.
Rex Universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cum Treugae sive Guerrarum Abstinentiae inter Nos, pro Nobis, Regnis, Terris, Patriis, Dominiis, Ligeis, & Subditis nostris, ex unâ, & Yoland Reginam Jerusalem & Ciciliae, ac Lodowicum Filium suum Primogenitum, pro Se, Terrisque, Patriis, Dominiis, Ligeis, & Subditis suis in Ducatu An- degaviae, & Comitatu Cenomanensi, Sibi Subditis & Subjectis, parte ex altera, usque Festum Sancti Michaelis proximò praeteritum duraturas, Initae, Factae, Conventae, & Concordatae fuerint, & deinde Prolongatae ad certum Tempus & Terminum nunc elapsum,
Notum Facimus quòd nos,
Plenariè & indubiè confidentes de prudentia & probitate, Egregiorum & Prudentum Virorum, Magistri Johannis Kempe Custodis Privati Sigilli nostri, Radulphi Rocheford Militis, & Magistri Johannis Holland utriusque Juris Doctoris,
Ipsos, Tenore Praesentium, ex certa Scientia nostra, Deputamus, & Ordinamus nostros Procuratores, ac Negotiorum nostrorum, quoad infrascripta, Gestores,
Dantes, Concedentes, & Attribuentes eis, seu Duobus eorumdem, melioribus modo & formâ quibus de jure possumus, plenariam Potestatem & Facultatem, Vice & Nomine nostris, cum praefata Regina & Filio suo praedicto, suisve Ambassiatoribus & Nunciis, ac aliis quibuscumque, quoad haec ab eisdem Deputandis, Potestatem sufficientem habentibus, de & super omnibus & singulis Querelis & Quaestionibus, quae tam pro parte nostra, quam praedictorum Reginae & Filii sui, fieri & haberi possent, ad fiendam & habendam, prout decernerent, sufficientem Reparationem omnium & quorumcumque Excessuum, Criminum, & Delictorum, quae, durante tempore Treugarum, existentium inter Nos & praefatos Reginam & Filium suum, praeter & contra formam ipsarum, committi, perpetrari, & attemptari potuerunt,
Ineundi, Conveniendi, Tractandi, ac finaliter & conclusive Concordandi, sub Pactis, Conditionibus, Modisque & Formis, quibus melius & expedientius viderint faciendum,
Et, si nonnulla, super haec, propter aliquas Causas, appunctuanda, complenda, & concludenda, restarent, prout opus fuerit, Locum & dilationis Terminum (de quibus dicti nostri Procuratores cum praefatis Regina & Filio suo, seu suis ad haec per eosdem Deputandis, concordes Remanebunt) Acceptandi,
Promittendique quòd, ad Diem & Terminum, sic Acceptandos, nostros destinabimus Procuratores, plenariâ & sufficienti Potestate suffultos, ad Appunctuandum, Exequendum, Complendum, & finaliter Concludendum, respectu nostri, & in quantum nos tangere poterit, super haec, quae, ratione dictorum Attemptatorum, exequi & concludendi restabunt,
Ita quòd quicquid per eosdem nostros, Procuratores, seu Duos ipsorum, Vice & Nomine nostro, sic, ut praefertur, super praemissis tractari, componi, concordari, & firmari contigerit, teneat, & valeat, suumque totalem & plenarium sortiatur Effectum, ac si per Nos, in propria Persona, factum foret,
Similiter, pro Nobis & Nomine nostro, quaecumque Juramentorum genera, quoad haec convenientia, in Animam nostri necnon quascumque Promissiones poenales, ad Praemissorum executionem & effectum requirendas, Faciendi & praestandi,
Et generaliter omnia & singula, circa Praemissa & propterea oportuna & necessaria, cum Incidentibus & Dependentibus ex ipsis, Vice & nomine nostro, pro Nobis Dicendi, Concordandi, & Faciendi, quae nos faceremus si in eisdem personaliter interessemus,
Promittentes, per Fidem nostram, ad Sancta Dei Evangelia per nos praestita Juramenta, ac sub omnium & singulorum Bonorum nostrorum, mobilium & immobilium, praesentium & futurorum, Obligatione, Nos omnia & singula, quae per dictos nostros Procuratores, aut Duos ipsorum, ut praefertur, Vice & Nomine nostro, cum praefatis Regina & Filio suo, aut suis ad haec per ipsos Deputatis, & Potestatem sufficientem habentibus, ratione, & ad Causam, ac praetextu, & occasione omnium & singulorum Praemissorum, ac Dependentium & Emergentium ex eisdem, Facta Gesta Jurata & Promissa fuerint, Rata Grata Stabilia & Firma habere tenere & inviolabiliter observare, ipsaque per nostras Literas Ratificare, Laudare & Approbare, quotiens ac prout opus fuerit.
In quorum fidem & testimonium Praemissorum praesentes Literas magni Sigilli nostri Appensione fecimus communiri.
Dat. in Exercitu Regis, ante Rothomagum, xxiv. die Mensis Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 25. The K. to Charles dauphin of Vienne ; he will be ready for an interview at the conclusion of the siege of Rouen. The Army before Rouen.
O. ix. 651. H. iv. p. iii. 77.
Ad Literas Dauphini pro Pace Responsio Regis.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. sol. 16, B.
Henricus, Dei Gratiâ, &c. Illustri Principi, Karolo, Daulphino de Viennois, Consanguineo nostro carissimo, desiderata simul & sperata Amicitiarum Concordiae reformare Foedera, cum Salute.
Illustris Princeps & Consanguinee carissime,
Pridie Literas vestras, decimo quinto die instantis Mensis Novembris scriptas, per Latorem Praesentium, Nos sciatis benivole recepisse, verba quaedam in eorum exordio recensentes (quae Scutifero illud apparuisse Votum Cordis nostri) quòd promptioris extitimus Voluntatis perfectas Concordias & Amicitias cumvestrâ Consanguinitate contrahere, quàm cum aliis de Domo Franciae quibuslibet, quinobiscum Inter locutiones in eâ Materiâ varias habuerunt:
In quo profectò nostra adhuc nullatenus alteratur Intentio; sed unanimis indubiè perseverat, illius praestante Clementiâ, in cujus Manu Regum Corda consistunt, & ubi voluerit ea, pro beneplacito suae Voluntatis, inclinat:
Desiderantes ex animo ut hujusmodi bonae Voluntatis nostrae Constantia ad Dei Laudem sortiatur effectum celerem & votivum; & sperans in Domino quòd tanti Boni Consummatio in vobis, sicuti nec in Nobis, defectui non succumbet.
Ex vestrarum itaque serie Literarum unum quodammodo haesitare comperimus, quòd Ambassiatores alterius utriusque nostrûm, in Villâ nostrâ Alencon adinvicem consistentes, propter Affectionis privatae Nimietatem, aut Materiae pondus difficultatemve, concordes forsan esse nequirent, nostram, in illum eventum, mentem cognoscere cupientes:
Verum, ut nostri ex parte vobis omnimoda tollatur Ambiguitas, nostros Ambassiatores rationabiliter & plenarie esse credatis instructos: quos, si difficultatis alicujus occurrentia, aut inopinati Casûs necessitas id requirat, pleniùs instruemus; adeò quòd, divinâ favente Clementiâ, nobis non poterit apud Deum aut Homines imputari quin foelix & efficax Concordia concludatur:
Desiderio desiderantes Ambassiatores vestros instructos esse ad talia nobis nullatenus offerenda, ex quorum Acceptione (si & quatenus tam improvisi redderemur) haberet Universitas unde nobis semper imposterum imputare possit ad notam quòd talibus Oblationibus condescendimus, quae nostris Successoribus nimium (quòd Deus avertat) praejudicium irrogarent; aut illa Amicitia & Concordiae Foedera (in quibus vestra concurrunt Desideria votis nostris) ex Offerendorum modicitate, optato frustrentur exitu, quòd nollemus.
Et quia Personarum nostrarum Conventionem mutuam (tamquam priorem Fructum parituram) desiderabiliter affectatis; satis notarium Vobis esse putamus quòd ante Villam Rotomagensem Castra metati fuimus, & eam Obsidione constringimus de praesent; à quâ, usque ad Consummationis finem, discedere non possumus, sicut nec intendimus Deo Dante: quo tamen Fine (ut omne convenit) expectato (quae jam multò diutiùs, ut speramus in Domino, nos minimè retardabit) gratum valdè & acceptum Nobis erit, voluntariâ quacunque morâ post positâ, vobiscum personaliter convenire.
Et, si non grande Impedimentum nobis hac vice praestaret Obstaculum, promptâ quidem benevolentiâ Nos indilate succingere curâssemus ad conveniendum una vobiscum in Loco quocumque rationabili, de quo concordari mutuò contigisset.
Sed nichilominus, bonae Voluntatis nostrae promptitudinem (quam ad mutuae Visionis essentiam mente gerimus) remonstrare volentes, si quemquam ad nostri conspectum duxeritis destinandum, interim Tractaturum ubi & quando dicta personalis Conventio comodiùs sortiretur Effectum, nostram benevolentiam esse non dubitetis dispositam, non tam communicare, quam communicari facere cum eodem; ut erga tempus & Loci oportunitatem Praeparamenta singula maturescant, & Providentiae Consilio reddantur undique promptiora.
Verumtamen (Consanguinee carissime) sedulò contemplantes quantis subjacet Incomodis, per humanas Adinventiones, in longum protrahere Amicitiarum & Concordiae Materiam principalem; vos ex corde rogamus & hortamur attente, quatenus incepti Tractatûs, in quo Ambassiatores vestri praefati cum nostris jam versantur, utcumque desideratur, Effectus, nostrae mutuae Conventionis occasione, vestri ex Parte minimè negligatur, aut eo prolixioris dilationis subeat detrimentum, quam per nostrates nichilomagis videbitur postergari, cujus purum & sincerum Processum, itaque finem Dilationum, occasionibus non quaesitis praelibatae Conventionis, effectui tanquam medium potissimum, revera fortè confidimus singulariter fructuosum, & contrarium procedendi modum votis arbitramur communibus nimium adversari.
Denique (Consanguinee Carissime) quòd speratis Nos propter Causas quas Probitati vestrae nobis placet ascribere, coadunare velle ad reparandum pariter & reprimendum nimia horrendaque Dispendia, atque Crudelitates, & Seditiones, quae per Ducem Burgundiae scribitis perpetrata; illud de Nobis firmiter & indubitabili ratione concipite, quod, postquam Altissimus (qui Concordiam facit in sublimibus) complacuerit quòd inter Nos & Consanguinitatem vestram Amicitiarum & Concordiae Foedera, velut ex corde speramus & cupimus, sint sperata, Nedum adversus dictum Burgundiae Ducem, sed alium quemquam, juxta vim, formam, & effectum componendae Concordiae, Nos in singulis, quae ad Dei Laudem, Honorem nostrum, & vestrae Consanguinitatis bonum felix concernere videbuntur, adeò fidum & efficacem vobis reperietis Amicum, sicut ullum decet Christianum Principem alium reperire.
Dat. sub Signeto nostro, in nostro Exercitu ante Rotomagum, Mense Novembris Die xxv.
Nov. 28. Safe conduct for Raphael de Spinolis and Opizo de Flisco, Genoese ambassadors. Westm.
O. ix. 652. H. iv. p. iii. 77.
Pro Ambassiatoribus Januae.
An. 6. H. 5. Franc. 6. H. 5. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Aprilis proximo futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum, & Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Raphaelem de Spinolis, & Opizo de Flisco, Sindicos & Ambassiatores Ducis & Comuunitatis Januensium, usque Villam Regis Calesii, & abinde in Regnum Regis Angliae, cum Quindecim Personis ac totidem Equis in Comitiva, sua veniendo, ibidem morando, & exinde, pro eorum libito voluntatis, libere recedendo & abeundo, ac Equos, Bona, & Res sua quaecumque,
Non obstantibus aliquibus debitis publicis & privatis, Guerris Homicidiis, Delictis, Bannis, Excessibus, aut Injuriis, vel Offensis quibuslibet, quomodocumque perpetratis, commissis, aut gestis per ipsos, Raphaelem, Opizo, Personas, seu Communitatem praedicctam vel eorum aliquem,
Nolens idem Rex quod praedicti, Raphael, Opizo, Personae seu Comunitas praedictae, aut eorum aliquis, ratione Praemissorum, aut alicujus eorumdem, sive ratione aliquarum Marquarm sive Reprisaliarum, ante haec tempora versus Ducem & Communitatem Jannuenses concessarum quomodocumque, Capiantur, arestentur, imprisonentur, molestentur in aliquo seu gravetur, aut Capiatur, arrestetur, imprisonetur, molestetur in aliquo seu gravetur;
Proviso semper quòd praedicti, Raphael & Opizo, Personae, & eorum quilibet, benè & honeste se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, & quicquam, quod in Regis seu populi sui praejudicium dampnum vel malum cedere valeat, non attemptent, aut attemptari faciant quovis modo.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westm. vicesimo octavo die Novembris.
Per Concilium.
Nov. 30. Restitution of the temporalities to the abbey of S. Marie de Vou, near Cherbourg. The Army before Rouen.
O. ix. 652. H. iv. p. iii. 78.
De Restitutione Temporalium.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 6.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera (quae in Abbatia beatae Maria de Vou prope Chierburge fieri debeant) plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur,
Concessimus Religiosis Viris Abbatiae praedictae omnia Temporalia, eidem Abbatiae, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii & aliorum Pietatis Operum praedictorum, de Dono nostro.
In cujus &c,
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagensem Tricesimo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 30. Safe conduct for Jordan bp. of Albano, cardinal of Ursinis, coming to the K. The Army before Rouen.
O. ix. 653. H. iv. p. iii. 78.
Pro Cardinali de Ursinis.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Vicesimum Octavum Diem Decembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Venerabilem Patrem Jordanum Albanensem Episcopum, ac Sacrosanctae Ecclesiae Romanae Cardinalem de Ursinis vulgariter nuncupatum, penes Praesentiam Regis, cum Centum Personis ac totidem Equis in Comitiva sua, quotiens opus fuerit, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exindè ad Propria redeundo, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quod nullus Personarum, cum praefato Cardinali venientium, Inimicus aut Rebellis noster seu Inimicis nostris favens seu adhaerens existat quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagensem Tricesimo Die Novembris.
Per ipsum Regem.