BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: December 1418

Pages 653-662

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

December 1418

Syllabus Entry Foedera Text
Dec. 1. The sheriff of Southampton is ordered to provide 40,000 feathers for arrows. Similar orders to 13 other sheriffs. Westm.
O. ix. 653. H. iv. p. iii. 78.
De Pennis Providendis.
An. 6. H. 5. Pat. 6. H. 5. m. 12.
Rex Vicecomiti Suthamptoniae, Salutem.
Scias quod, quibusdam certis de causis, Nos & Concilium nostrum specialiter moventibus, Assignamus Te ad Quadraginta Millia Pennarum, per te, vel Ballivos tuos, aut alios, quos ad hoc nomine tuo duxeris ordinandos & deputandos in singulis Villis & aliis locis Comitatûs praedicti, tam infra Libertates, quam extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Sagittis ad opus nostrum de novo faciendis, pro Denariis nostris, de Exitibus & Proficuis Comitatûs praedicti Provenientibus, in hac parte rationabiliter solvendis, Capiendum & Providendum,
Ac Pennas illas usque Londoniam, citra Festum Sancti Michaelis proximo futurum, cariari faciendum:
Et ideo tibi Praecipimus quod circa Praemissa diligenter intendas, ac ea facias & exequaris in forma praedicta.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westm. primo die Decembris.
Consimiles Literae Regis Patentes diriguntur subscriptis, in Comitatibus subscriptis, pro Numeris Pennarum subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecom. Surr. & Susse x. pro xxx. m. Penn.
Vicecom. Somers. & Dors. pro c. m. Penn.
Vicecom. Wiltes. pro xl. m. Penn.
Vicecom. Glouc. pro xl. m. Penn.
Vicecom. Wygorn. pro xxx. m. Penn.
Vicecom. Warr. & Leyc. pro lx. m. Penn.
Vicecom. Oxon. & Berks pro lx. m. Penn.
Vicecom. North. lx. m. Penn.
Vicecom. Rotel. pro xxx. m. Penn.
Vicecom. Staff. pro xxx. m. Penn.
Vicecom. Notyngh & Derb. pro xxx. m. Penn.
Vicecom. Eborum pro lx. m. Penn.
Vicecom. Lincoln. pro c. m. Penn.
Vicecom. Norff. & Suff. pro c. m. Penn.
Vicecom. Essex & Hertf. pro c. m. Penn.
Vicecom. Bed. & Buck. pro lxxx. m. Penn.
Vicecom. Kanc. pro c. m. Penn.
Vicecom. Cantebr. & Hunt. pro c. m. Penn,
Dec. 1. Power for Henry abp. of Canterbury and others to treat with the French ambassadors. The Army before Rouen.
O. ix. 654. H. iv. p. iii. 78.
De Tractando cum Ambassiatoribus Franciae.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Licet inter nonnullos Ambassiatores & Deputatos nostros ex parte unâ, & Ambassiatores ac Deputatos Adversarii nostri Franciae ex alterâ,
De & super Contentionibus, Petitionibus, Quaestionibus, Demandis, ac Discordiis,
Inter Nos & praefatum Adversarium nostrum, tam super Corona & Regno nostro Franciae, quam aliis Terris, Dominiis, Juribus, & Rebus inter Nos & praefatum adversarium nostrum hactenus motis & pendentibus,
Ac pro Quiete Tranquilitate, & Pace perpetuâ inter Franciae & Angliae Regna nostra,
Variae & diversae Prolocutiones & Tractatus habiti fuerint & facti,
Qui tamen, absque nostris dolo, negligentia, vel culpa, speratum nequaquam hactenus sortiti sunt Effectum,
Nos tamen,
Ut saepius & semper, Dei Honorem Exaltationem Fidei Catholicae, & Evitationem effusionis Sanguinis Christiani, ac Quietam & Tranquilitatem inter praefata Angliae & Franciae Regna nostra, summis desideriis, quantum cum Deo possumus, affectantes,
Ac de fidelitate, circumspectione, & industria, Reverendissimi in Christo Patris, Domini Henrici, eâdem gratiâ, Cantuariensis Archiepiscopi, totius Angliae Primatis, & Apostolicae Sedis Legati, Venerabilis Patris Domini Henrici Cicestrensis Episcopi, Carissimi Consanguinei nostri Richardi Comitis Warrwicae, ac, dilectorum & fidelium nostrorum, Henrici Fitz Hugh Camerarii nostri, Walteri Hungerford Senescalli Hospitii nostri, Willielmi Bourgchier Magistri Philippi Morgan Cancellarii nostri Normanniae, Magistri Johannis Kemp Custodis Privati Sigilli nostri, necnon, dilectorum nobis, Thomae Chaucers, Willielmi Alington, & Magistri Johannis Stokys Legum Doctoris, plenam gerentes fiduciam,
Ad Conveniendum, Communicandum, Tractandum, Componendum, Transigendum, ac plenè & fideliter Concludendum & Concordandum pro Nobis & Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, & Deputatis, ac Nunciis praefati Adversarii nostri, plenam & sufficientem in hac parte Potestatem habentibus, de & super omnibus & singulis Debatis, Contentionibus, Petitionibus, Quaestionibus, Demandis, Discordiis & earum Materiis, cum suis Incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis, inter Nos & praefatum Adversarium nostrum qualitercumque pendentibus sive motis, vel movendis,
Et generaliter super Omnibus & Singulis, Quietem, Tranquilitatem, & Pacem praefatorum Regnorum concernentibus,
Ac de & super omnibus & singulis, ab eisdem Fidelibus nostris cum Ambassiatoribus, Deputatis, seu Nunciis dicti Adversarii nostri, in Praemissis, vel eorum aliquo, Appunctuatis, concordatis, conclusis, seu compositis, per Nos benè & fideliter observandis, in Animam nostram Jurandum,
Literas etiam Sigillatas, Obligationes, & alterius cujuscumque generis Securitates, in hac parte conventas, concordatas, seu requisitas, pro Nobis & Nomine nostro Dandi, Faciendi, & Exponendi, quas parem & eundem Effectum & vigorem habere volumus ac si Nos, in Persona nostra, eas Daremus, faceremus, seu exponeremus,
Ac quoscumque Tractatus, per eos cum dicti Adversarii nostri Ambassiatoribus, Deputatis, sive Nunciis ceptos sive habitos, prout eis expedire videbitur, Prorogandi & Continuandi,
Ac generaliter omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet utilia vel oportuna, & si Mandatum exigant magis speciale,
Plenam eisdem, Archiepiscopo, Episcopo, Richardo Henrico, Waltero, Willielmo, Philippo Johanni Thomae, Willielmo, & Johanni, necnon Undecim, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus eorum, Dedimus & Concessimus, ac, per Praesentes Damus & Concedimus, Potestatem;
Insuper promittimus, bonâ fide & in verbo regio, Nos Ratum, Gratum; Firmum, ac Stabile perpetuo habituros quicquid in Praemissis, vel aliquo Praemissorum, per praedictos Commissarios seu Deputatos nostros, Undecim, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tres ex eis, cum dicti Adversarii nostri, Deputatis sive Nunciis Compositum, Conclusum, Conventum erit, seu Concordatum,
Et quòd omnia & singula, sic Composita, Conclusa, Conventa, seu Concordata, absque dolo, fraude, vel malo ingenio, quantum in Nobis est, Exequemur & exequi faciemus,
Ac quod super eisdem dabimus Literas nostras Confirmatorias, nostro Magno Sigillo Sigillatas,
Quae omnia & singula supradicta Nos Facturos, impleturos, & observaturos, nec ullo unquam tempore eis vel alicui eorumdem Nos contraventuros, Promittimus sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, tam praesentium quàm futurorum,
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagensem Primo Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 2. Safe conduct for William Beaupel, secretary of the count de Pentievre, coming to the K. The Army before Rouen.
O. ix. 655. H. iv. p. iii. 79.
Pro Comite de Pentieure.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Undecimum diem Februarii proximo futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Guillielmum Beaupel, Secretarium Comitis de Pentieure, usque Praesentiam Regis, cum Quinque Equis suis vel infra in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando & perhendiando, & exinde ad Propria redeundo, ac Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quod ipse quicquam, quod in Regis contemptum &c. quodque ipse nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagensem Secundo Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 3. Letters of presentation for Ralph Sauvier to the church of S. Martin de Boullont, for William Morin to the church of S. Martin de Vernys, and for Richard Morin to the church of S. Jean de Maliguy. The Army before Rouen.
O. ix. 655. H. iv. p. iii. 79.
De Praesentationibus.
An. 6. H. 5. Ibid.
Radulphus Sauvier Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Sancti Martini de Boullont Abrincensi Dioecese, Vacantem per Mortem Rogeri Boulee ultimae Parsonae ibidem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae Vicario Generali Episcopi Abrincensis, ipso Episcopo in Remotis agente.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagensem Tertio Die Decembris.
Per ipsum Regem.
Guillielmus Morin Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Sancti Martini de Vernys Abrincensi Dioecese, vacantem per Mortem Oliveri Gambelin ultimae Parsonae ibidem, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Richardus Morin habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Sancti Johannis de Maligny Lexoviensi Dioecese, Vacantem per Mortem Stephani de France ultimae Parsonae ibidem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Lexoviensis, Sede Vacante.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Dec. 4. The K. to the cardinal de Ursinis ; desires the ambassadors to negotiate in Latin as usual, and not in French.
O. ix. 655. H. iv. p. iii. 79.
Litera Regis, directa Cardinali de Ursinis, ut exhortetur Ambassiatores Patris adversae ad tractandum & procedendum, more solito, in Ydiomate Latino.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. Fol. 32. B.
Henricus, Dei Gratia &c. Reverendissimo in Christo Patri, Cardinali de Ursinis, Consanguineo nostro Carissimo, Salutem, & prosperos in Agendo ad Vota successu.
Reverendissime Pater, Consanguinee Carissime,
Intelleximus quod Ambassiatores Adversarii nostri omnino vellent in Ydeomate Gallico tractare: quod in praeteritis, habitis cum eis, Tractatibus non est, nostris Temporibus, consuetum; sed ad semper Ambassiatores Franciae (quotiens cum nostris, tractandi gratiâ, recoluntur insimul convenisse) in Latinâ Linguâ, quae est indifferens omni Nationi,, tractaverunt; & nostri similiter in eâdem Linguâ consueverunt, ex Consensu mutuo, scribere Facta sua, si quae contigeret mutuae Scripturae committi.
Cujus mutationem Moris pristini, hactenus observati (cui satis favet summa Rationis Equitas) non velit vestra Consanguinitas, quaesumus, affectare; sed Ambassiatores Partis adversae praedictos effectualiter exhortari ad tractandum & Procedendum, More solito, in Latino, cùm Doctiores Ambassiatae nostrae, Vobiscum constituti, Gallicum non intelligant, sed nec penitus loqui Sciant.
Et credimus quod, si Ambassiatores Adversarii nostri adeò per effectum disponantur ad Pacem, sicut exteriori praetendere dicuntur affectu, in hac inusitata re diutiùs non instabunt; ymò, si omnino & ad extremum in hoc institerint, Moribus insolitis condescendere non intendimus, sicuti nec tenemur, & potissimè nisi Nostrates meliùs intelligerent & loquerentur Gallicam, quàm noverint.
Dat. &c. Mensis Decembris die Quarta.
Recepte a Pontelarche le iv. Jour de Decembre.
Dec. 5. The K. has received letters of the cardinal, and wonders that it is desired to negotiate in French, as his ambassadors are ignorant of the language. Before Rouen.
O. ix. 656. H. iv. p. iii. 79.
Alia Litera eidem Cardinali, de Contraversia super Ydiomate, quo tractare debent Ambassiatores, exorta.
An. 6. H. 5. Ibid. sol. 30.
Henricus, Dei Gratiâ &c. Reverendissimo in Christo Patri, Cardinali de Ursinis, Consanguineo nostro Carissimo, Salutem &c.
Reverendissime Pater &c.
Receptis hodiernâ Die Paternitatis Vestrae Literis, intelleximus Controversiam, super modo procedendi inter nostros Commissarios & Ambassiatores adversae Partis nuper esse exortam; Rogantes quod cuidam Schedulae, propriâ Manu vestra scriptae, consentire velimus.
Sed reverè satis miraremur quâ ratione quisquam Nos condescendere concupiret, quod cum nostris Commissariis in Ydeomate Gallico tractaretur, qui Gallicum scribere nesciunt, intelligere penitus, neque loqui, prout Paternitas vestra satis possit ab oculatâ certitudine experire.
Verumtamen, ob Divinam Reverentiam (cujus Res agitur) & vestrae Consanguinitatis intuitum specialem, nostram circa rem hanc promptitudinem, summamque benevolentiam, toto Corde omnique possibilitate, quâ commodè possumus, ampliare volentes, Ecce! quod Continentiam dictae Scedulae, quid dilatatâ facultate possumus efficere, praesens Scedula reciprocè continet hiis inclusa.
Dat. &c. ante Rotomagum, Mensis Decembris Die quinta.
The K. is content that the French ambassadors should speak in Latin or French, but desires that his ambassadors should speak and write what is necessary in Latin or English.
O. ix. 656. H. iv. p. iii. 79.
Avisata per Regem, & destinata Domino Cardinali de Ursinis super praenotata Controversia.
An. 6. H. 5. Ibid.
Quoad Primum & secundum Articulos (videlicet) Quod Ambassiatores Gallici loqui possunt Narrationes suae Ambassiatae in Latino vel in Gallico, & quod in Ydeomate Latino & Gallico loquantur Oblationes quas ipsi facient, & etiam Requestas & Conclusiones, Rex contentatur; Ita tamen quod Ambassiatoribus suis semper, priusquam respondeant, Declarentur Narrationes, Oblationes, & Requestae, ac Conclusiones hujusmodi in Ydeomate quod intelligunt (videlicet) Anglico vel Latino.
Item, ad Tertium Articulum (videlicet) Quòd omnia ea, quae redigentur in Scriptis, redigi deborent in Ydeomate Latino & in Ydeomate Gallico: postquam ea, quae redigentur in Scriptis primo, in Latinis conscribantur per utramque Partem, Regi placet quòd Ambassiatores Gallici, si velint, pro suâ Parte, subsequentur in proprio Ydeomate Gallico: set Regia Serenitas omnino vult per suos Ambassiatores singula, quae pro parte sua redigentur in Scriptis, non Gallico scribi; sed in Ydeomate quod loqui, intelligere, & scribere possint (videlicet) Anglico vel Latino.
Et, quo ad Subscribenda vel Signanda, Rex inclinatur quòd Conscribenda in Ydeomate, Commissariis suis intelligibili (videlicet) Anglico vel Latino Sigillent, sui ut est Moris; Ita quod Ambassiatores Gallici consimiliter idem pro Parte suâ faciant in eodem Ydeomate, & quòd postea, si Ambassiatores Gallici velint, quod Regia Serenitas esse velit, conscribendis in Latino vel in Anglico dumtaxat adhaerere.
John cardinal bp. of Albano advises that two sets of writings should be drawn up of the negotiations, one in French and the other in Latin, the latter to be referred to in case of dispute as to the meaning.
O. ix. 657. H. iv. p. iii. 79.
De Medio, ad tollendam Controversiam praetactam, per Cardinalem Avisato.
An. 6. H. 5. Ibid Fol. 32. A.
Johannes, Miseratione Divinâ, Episcopus Albanensis, Romanae Sacrosanctae, Ecclesiae Cardinalis, Apostolicae Sedis Legatus, specialiter destinatus pro Pace tractandâ & mediandâ, inter Duo inclita Regna Franciae (videlicet) & Angliae, ipsorumque Regnorum Serenissimos Reges, Universis & singulis, praesentes Litteras Inspecturis, Salutem in Domino.
Cum nuper Praesentes personaliter constituti essent spectabiles Oratores praefatorum in hâc Villâ de Pontelarche pro Pace dictorum Regum & Regnorum, inter se dissidentium, reformanda: & inter eos exorta fuerit Controversia quomodo in Scriptis redigi deberent Appunctuanda & mutuò in dicto Pacis negotio Concludenda, aliquibus uno modo fieri petentibus, aliis verò alio; perpendentes quòd dicta Altercatio non poterat verisimiliter per dictos Oratores in Concordiam converti, ne tantum bonum ex hac Controversia impediretur, consequens Medium advisavimus (videlicet) in hiis, quae redigentur in scriptis, fiant duae scripturae pariter subscriptae per Secretarios, & signatae pariter, & pariter autenticentur, Una in Latina, Altera in Gallico, & pariter detur Fides Ambabus; cum hoc, quod si aliqua Controversia orietur ex vocabulis Gallicis, quòd tunc recurratur ad intellectum & Scripturam Latinam & secundum Scripturam Latinam debeat talis Quaestio vel Controversia decidi, super quo audivimus Serenissimum Regem Angliae, instando penes suam Serenitatem diligenter quatinus hinc inde condescendere dignaretur; & praefatus Serenissimus Rex nostri Amore, in hoc Medio condescendit; michi verbo Regio asserens pro Parte suâ praedicta faceret observari.
In cujus rei Testimon. &c.
Dec. 9. The cardinal bp. of Albano to the French ambassadors at Pont de l'Arche ; has seen the K., who will renew the safe conduct to the French ambassadors, and agrees to the above arrangement as to the language of the writings. Monastery of St. Katherine's, near Rouen.
O. ix. 657. H. iv. p. iii. 79.
Super dicta Controversia Litera Cardinalis ad Ambassiatores Franciae.
An. 6. H. 5. Ibid. sol 31.
Reverende in Christo Pater, Magnifici & Nobiles viri.
Applicui huc decimâ Horâ: fui locutus cum Rege Horâ duodecimâ; & steti in Debato circiter quatuor Horas.
Nam ipse allegabat Causas multas, quare non debeat tractare, nec in Seriptis redigere Tractatus, nisi in Latino.
Finaliter propter Tarditatem Horae, pericula viarum, & mala itinera, Rex noluit hac Nocte me venisse; & Negotium stat in hoc quòd Ipse non vult dare illum salvum Conductum petitum, per totum praesentem Mensem: Ratio est, quia dicit se ligatum fore ad Tractandum per hunc Mensem. Vos autem, neque Regem Franciae minimé sibi obligatum fore, sed liberum.
Ipse autem, in Casu quo Tractatus rumperetur (modò considerato quòd reputat quòd sit ex Culpâ suâ) dicit se velle cogitare, si deliberabit ampliùs tractare.
Dicit tamen quòd, si vultis incipere Tractatum nunc, omni vice, quâ erit expediens, renovabit salvum Conductum pro vobis quantum erat necesse, & interim poteritis mittere unum ad Regem Franciae, ad sciendum voluntatem suam finalem;
Et hoc quantum ad salvum Conductum.
Item, Amore mei, ipse condescendit ad hoc, quòd in eis, quae redigentur in scriptis, fiant duae Scripturae, pariter subscriptae per Secretarios, & signatae pariter, & pariter autenticentur (una in Latino, Altera in Gallico) & pariter detur fides Ambabus; cum hoc, quod si aliqua Controversia orietur ex Vocabulis Gallicis (quae ipse dicit se perfectè non intelligere, nec suum Concilium) quòd tunc recurratur ad Intellectum & Scripturam Latinam, & secundum Scripturam Latinam debeat talis Quaestio vel Controversia decidi: & hoc dicit propter Aequivicationes & Sinonima Verborum Gallicorum;
Et ista ultima sua Inclinatio.
Ideo Rogo Vos ut michi, per vestram Literam, respondeatis Velle vestrum praecisum, super praedictis, firmativè vel negativè, sine Modificatione: & habeam Literam vestram cras Die Sabbati, Horâ undecimâ vel quasi; ut, declarato Regi de vestro Responso, possim recedere hinc, & esse Vobiscum cras de sero: ut postea Die Dominico, in Casu Negationis, possumus recedere; nam cum ista Conditione sum licentiatus ab Ipso, ultra dispositus non redire.
Rogo vos ut de praedictâ Literâ habeam Copiam, quando ero Vobiscum, pro Catulâ meâ.
Dat. in Monasterio Sanctae Katerinae apud Rotomagum, Die Veneris, ix. Decembris, Horâ quinta post Meridiem, festinanter.
Johannes Episcopus Albanensis, Cardinalis de Ursinis, Apostolicae Sedis Legatus.
Reverendo Patri Magnificis Nobilibus, & Egregiis Viris, Dominis Oratoribus Serenissimi Regis Franciae, commorantibus in le Pont de Larche, Amicis meis Carissimis
.
Dec. 10. The French ambassadors are contented with the cardinal's proposition as to the language of writings Pont de l'Arche.
O. ix. 658. H. iv. p. iii. 80.
Litera Ambassiatorum Responsiva ad Literam praecedentem.
An. 6. H. 5. Ibid. B.
Reverendissime Pater & Domine noster Praestantissime.
Omnimodâ Recommendatione praemissâ, dignetur scire vestra Reverenda Paternitas Quod vestras Literas, heri scriptas in Monasterio Sanctae Katerinae apud Rotomagum horâ Quintâ post Meridiem, Tres de Collegiis nostris receperunt in secundâ Horâ post mediam Noctem proximè lapsam.
Et, quia Contenta in eisdem Nobis omnibus de Ambassiatâ erant communicanda, non potuimus tunc Responsionem nostram deliberare; sed Luce secuta majorem diligentiam, quam potuimus, conveniendi cepimus, & unanimiter in modum, qui sequitur conclusimus;
Quantum ad hoc quòd Rex Angliae condescendit, quòd in eis, quae redigentur in scriptis, fiant duae Scripturae, pariter subscriptae per Secretarios, & Signatae pariter, & pariter auctenticentur (Una in Latino, Altera in Gallico) & pariter detur Fides Ambabus; cum hoc, quod si aliqua Controversia oriretur ex Vocabulis Gallicis (quae Ipse dicit se perfectè non intelligere, nec suum Concilium) quòd tunc recurratur ad Intellectum & Scripturam Latinam & secundum Scripturam Latinam debeat talis Quaestio Controversia decidi:
Nos intelligimus quòd, pro parte nostra, Nos habeamus Duas Scripturas (unam in Latino, & aliam in Gallico) & pariter Rex Angliae duas, si velit:
Et dictâ Responsione dicti Regis, ob Reverentiam Dei, & vestrae Reverendae Paternitatis quae tantos Labores pro hac re sustinuit. & ut ipsi Labores non remaneat infructuosi, nichilque sit quòd Nobis debeat imputari, contentamur; proviso quòd, ante omnia, habeamus super hoc Literas dicti Regis, & etiam quòd habeamus Prorogationem Salvi Conductûs prout petivimus; cum tempus, quòd restat de nostro, si valdè parvo tempore duraturum, nec sufficeret ad enodandam & circumspiciendam Rem tam grandem & difficilem hinc inde.
Reverendam Paternitatem vestram conservare dignetur Altissimus feliciter & longaevè.
Script. in Ponte de l'Arche die decimâ Decembris.
Reverendissimo in Christo Patri & Domino nostro Praestantissimo Domino Cardinali de Ursinis.
Vestri humiles Ambassiatores Domini nostri Regis Franciae in Ponte de l'Arche existentes.
Memorandum of the visit of the cardinal de Ursinis to the K. relative to the above dispute, and of the K.'s consent to his proposition.
O. ix. 659. H. iv. p. iii. 80.
Super Controversia memorata.
An. 6. H. 5. Ibid. A.
Memorandum quòd nuper, in praesentiâ, Reverendissimi in Christo Patris, Domini Cardinalis de Ursinis, inter Commissarios supremi & metuendissimi Domini nostri Regis & Ambassiatores Adversarii sui de Francia, apud Pontem de l'Arche, adinvicem consistentes ad Tractandum de Pacificatione Regnorum &c. quaedam Controversia fuit exorta; videlicet,
Quomodo deberent in Scriptis redigi Appunctuanda, & mutuò in dicto Pacis Negotio Concludenda,
Volentibus Commissariis praefati
Domini nostri Regis ea, quae in Scriptura redigerent hinc inde, scribi, juxta Morem Regium solitum, in Latino,
Ambassiatoribus adversae Partis solidè instantibus quòd in proprio Ydeomate Gallico omnino deberent hujusmodi Appunctuanda & Concludenda conscribi.
Sed, perpendens praefatus
Reverendissimus in Christo Pater, &c. quòd dicta Altercatio non potuit, de verisimili, per Partes praedictas, in Concordiam converti, nè tantum Bonum ex hac Controversiâ impediretur, sequens Medium advisavit; videlicet.
Quòd Appunctuanda & mutuo Concludenda tam in Latino quam in Gallico (fideli utriusque Scripturae, tam Gallicae, quam Latinae, Collatione factâ) deberet per Partes praedictas conscribi, & hinc indè sigillari ac signari, ut est consuetum:
Et, si quod, ullo tempore postea, dubium aut obscurum resultaret, aut, quovis quaesito colore, inter Partes praedictas possit exoriri, illud semper per Latinam Scripturam, solum & dumtaxat, interpretari & declarari, ac determinari deberet:
Super quo praefatus
Dominus Cardinalis adivit praelibatum Metuendissimum Dominum nostrum Regem, in: stando penes Serenitatem suam diligenter quatinus huic medio condescendere dignaretur Regia Celsitudo;
Et praefatus
Dominus noster Rex, ad Honorem Dei praecipuae, & Contemplatione Sanctissimi Domini ac Cardinalis praedicti, necnon tanti Boni praescripto Medio condescendit hac Vice; cum Protestatione tamen, quòd ad Consequentiam trahi non debeat in futurum.
Dec. 15. Safe conduct for Guiot de Pressy, secretary of the Q. of Sicily, going to the Q. and returning.
O. ix. 659. H. iv. p. iii. 80.
Pro Secretario Reginae Siciliae.
An. 6. H. 5. Norm 6. H. 5. p. 1. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Quartum Diem Januarii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Guiotum de Pressy Secretarium Reginae Ceciliae, cum Rege in Exercitu suo ad praesens existentem, abinde ad praefatam Reginam, cum uno Famulo in Comitiva sua, transeundo, & deinde usque Praesentiam Regis reveniendo, ac Equos, Res, Bona, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd ipsi quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrorum, &c.
In cujus &c.
Teste &c. xv. die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 21. Safe conduct for Casan de Aurea of Genoa, the K.'s prisoner, going to Genoa. Westm.
O. ix. 659. H. iv. p. iii. 80.
Pro Casan de Aurea.
An. 6. H. 5. Franc. 6. H. 5. m. 4.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Casan de Aurea de Janua, Prisonarium Regis, versus Januam transeundo;
Proviso semper quòd idem Casan benè & honestè se habeat & gerat erga Regem & Populum suum,
Et quicquam, quòd in Regis Contemptum vel Praejudicium aut Populi sui Dampnum cedere valeat, non attemptet, aut facere vel attemptari praesumat quovis modo,
Teste praefato Custode apud Westmonasterium vicesimo primo Die decembris.
Per Concilium.
Dec. 22. Congé d'élire to the prior and convent of S. Lienffroy de la Croix. The Army before Rouen.
O. ix. 660. H. iv. p. iii. 80.
De Licentia Eligendi.
An. 6. H. 5. Norm 6. H. 5. p. 1. m. 4.
Rex, dilectis sibi in Christo Priori & Conventui Abbatiae de Saint Lienffroy de la Croix, Salutem.
Ex parte vestra nobis est humiliter supplicatum ut, cum Domus vestra praedicta Pastoris sit solatio destituta, alium vobis Eligendi in Abbatem & Pastorem ejusdem loci Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos (Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati) Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus Concedendam,
Mandantes quòd talem vobis eligatis in Abbatem & Pastorem, qui Deo devotus, Domui vestrae praedictae necessarius, Nobisque & Regnis nostris utilis & fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege in Excercitu suo ante Civitatem Rothomagensem vicesimo secundo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 23. Power for Edmund earl of March to receive homages and oaths of fealty. The Army before Rouen.
O. ix. 660. H. iv. p. iii. 80.
De Potestate ad Homagia recipienda.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Edmundo Comiti Marchiae, Salutem.
De vestris fidelitate & industriâ in Domino plurimum confidentes,
Ad Petendum & Exigendum Homagia & Fidelitatis Sacramenta, Vice & Nomine nostris, de omnibus & singulis Personis, quae ad Gratiam & Obedientiam nostras venerunt, seu de caetero venient, cum omnibus & singulis suis Capitulis, in ea parte de jure debitis & consuetis,
Ipsaque Homagia & Fidelitatis Sacramenta (assumptis per vos Notariis Publicis) Nomine nostro Recipiendum & Admittendum personaliter ab eisdem,
Caeteraque Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in hac parte necessaria fuerint & consueta,
Vobis plenam Committimus Potestatem,
Et Nos de nominibus omnium & singulorum Personarum, de quibus hujusmodi Homagia & Fidelitatis Sacramenta receperitis, sub Sigillo vestro distinctè & apertè, certificetis;
Reservantes nichilominus semper nobis Renovationem Homagiorum & Fidelitatis Sacramentorum hujusmodi, à Personis supradictis corporaliter faciendorum & praestandorum.
In cujus &c.
Teste Rege, in Exercitu suo, ante Civitatem Rothomagen. vicesimo tertio die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 24. Restitution of the temporalities to the house of S. John of Jerusalem at Valquamville. The Army before Rouen.
O. ix. 660. H. iv. p. iii. 81.
De Restitutione Temporalium.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera (quae in Domo Sancti Johannis Jerusalem ultra Mare de Valquamville fieri debeant) plus solito accrescant, & ibidem laudabiliùs manuteneantur,
Concessimus Religiosis Viris Domûs praedictae omnia Temporalia eidem Domui, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia.
Habenda, in sustentationem Divini Servitii & aliorum Pietatis Operum praedictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagen. vicesimo quarto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 24. Prorogation until Easter of the truces with the count of Armagnac and the lord de le Bret. The Army before Rouen.
O. ix. 661. H. iv. p. iii. 81.
De Prorogatione Treugarum cum Comite Armeniaci, & Domino de le Bret.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 4.
Rex, ad notitiam omnium & singulorum, quorum interest, deducimus, per Presentes, quòd nos Treugas seu Guerrarum Abstinentias, cum omnibus & singulis suis Capitulis, per Consiliarios nostros Ducatûs nostri Aquitaniae modo & forma ultimò captas & firmatas, & usque ad Festum Natalis Domini proximò futurum, ut accepimus, tantummodò duraturas, cum Consanguineo nostro Comite Armeniaci, seu cum quibuscumque aliis, ab eodem Comite Consanguineo nostro Potestatem sufficientem in hac parte habentibus, prolongamus, & usque ad Festum Paschae proximò futurum, ex certa scientia nostra, prorogamus;
Proviso quòd idem Comes pariles seu consimiles Prolongationis seu Prorogagationis Treugarum sive Guerrarum abstinentiarum hujusmodi Literas, Sigillo suo signatas, infra triginta dies, proximò & immediatè post Datam Praesentium sequentes, nobis ex parte sua curet destinare cum effectu.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagen. vicesimo quarto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae de Prorogatione fiunt pro Treugis, inter Regem & Consanguineum suum Dominum de le Bret, per tempus praedictum duraturis, & sub eadem Data.
Dec. 26. Promise of Sigismund K. of the Romans that Hagenau, Colmar, and 10 other towns shall not be alienated from the empire Hagenau.
O. ix. 661. H. iv. p. iii. 81.
Copia Novi Privilegii, quod Rex Romanorum dedit certis Opidis & Castris in Elsatia, Translata de Vulgari Alemanico in Latinum.
An. 6. H. 5. Penes Camer.
Nos Sigismundus, Dei Gratiâ Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae &c. Rex. Recognoscimus, ac per Praesentes universis, eas videntibus aut legere audientibus, publicè notificamus, quamvis ex debito astringamur, & ad hoc simus inclinati, quòd Publicam Utilitatem (quâ Terrae & Homines in Pace conserventur) omni tempore praependimus; verumtamen multum ac majori desiderio noscimur aptati, ut nostras ac sacri Imperii Civitates sub nostrâ Regiâ Custodiâ & Protectionesponte conservemus, ac etiam ipsas ab Imperio (per quod dictarum Civitatum Quies & Tranquillitas infirmari posset) seperari non sinamus ullo modo; hiis perspeximus claram Promptitudinem ac voluntaria Servitia, quae Praedecessoribus nostris, & Nobis, ac etiam Imperio praenominato, Cives & Communitates Civitatum Hagenaw, Colmar, Sextat, Wisenburg, Monasterium in Valle Sancti Georgii, Mulhusen, Keysersperg, Obern, Ehenheim, Dorinckeim, Raszheim, & Sels, Nostri & Imperii Fideles dilecti, saepiùs & pluries impenderunt, ac Nobis, & Imperio, inantea, utiliter futuris temporibus debent & valent famulari:
Et idcirco deliberato animo, fideli Consilio, & certâ scientiâ, Civitatibus & Communitatibus praedictis, ac ipsarum unicuique sigillatim, promisimus, & virtute Praesentium Promittimus & Spondemus, de plenitudine Romanae Regiae Potestatis, pro Nobis & aliis Romanis Imperatoribus & Regibus, nostris Successoribus in Imperio quòd, nos Civitates praedictas communiter, nec aliquam ex ipsis singulariter, & etiam omnia ad dictas Civitates pertinentia communiter, seu ad ipsarum aliquam sigillatim, nunquam perpetuis temporibus à praedicto Romano Imperio vendem us, inpignora bimus, aut quovis modo (quo dictae Civitates à praefato Imperio dividi possent aut seperari) aliis tradere aut alienare volumus, nec debemus ullo modo.
Et, si esset quòd, cujusvis Tenoris, nostrae seu Praedecessorum nostrorum Litterae emanassent, aut imposterùm emanarent seu invenirentur, in quibus praedictae Civitates communiter, aut singulariter una ipsarum, seu quicquid ad ipsas noscitur pertinere, ut supra scriptum est, à praedicto Imperio aliis Traditae, Impignoratae, aut alias Alienatae forent, vel adhuc possent Alienari, volumus & statuimus, in virtute Praesentium, & praefatae Romanae Regiae Potestatis perfectione, ut hujusmodi Literae (quae forsan actu, ut praescribitur, traditae efsent, oblivioni datae aut aliis certis causis adhuc dari contingent) nullum Robur seu Virtutem habeant, sed invalidae & nullius Potentiae, seu Impotentes esse debent & anichilatae.
Quum seriosa & integra nostra extat Intentio, quòd prelibatae Civitates ac Communitates, etiam Nobis, Successoribus nostris, & praetacto Imperio, ad honorem & utilitatem, penes Nos, saepedictos Successores nostros & Imperii, perpetuis temporibus inseperabiliter debeant permanere.
Cum Testimonio Praesentium Sigillo Regiae nostrae Majestatis communitarum.
Datum Hagenawe post Christi Nativitatem Anno Millesimo, Quadringentesimo, Decimo octavo, proximâ Die Lunae, Regnorum verò nostrorum Hungariae, &c. tricesimo secundo, & Romani Anno Octavo.