BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: January 1419

Pages 662-677

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

January 1419

Syllabus Entry Foedera Text
1419. Jan. 1. Safe conduct for John de Norry, abp. of Sens, Louis de Chalon, count of Tonnerre, John de Vaily, president of Parliament, and three other ambassadors of the dauphin of Vienne, to come to Louviers. The Army before Rouen.
O. ix. 662. H. iv. p. iii. 81.
Pro Ambassiatoribus Dauphini.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 6.
Rex, per Literas suas Patentes, usque vicesimum diem Januarii proximò futurum duraturas suscepit in salvum &c. Venerabilem Patrem Johannem de Norry Archiepiscopum Senonensem, Lodowicum de Chalon Comitem de Tonnere, Magistrum Johannem de Vaily Praesidentem in Parliamento, Magistrum Johannem Tudert Decanum Parisius Guillielmum Seignet Chivaler, & Magistrum Johannem de Villebresme Secretarium Consanguinei Regis Dauphini de Vienna, usque & in Villam Regis de Loviers, cum Centum Personis in Comitiva sua vel infra, Armatis vel non Armatis, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde ad partes suas proprias salvo & securè redeundo, ac Equos, Res, Bona, Jocalia, Libros, Literas, Hernesia, & Cariagia sua quaecumque;
Proviso semper quòd ipsi & quaelibet Personarum praedict rum, statim post Adventum suum in Villam Regis praedictam, Arma sua deponant, nec ibidem, nisi illo die quo eos ab eadem Villa Regis recedere oportebit, Arma gerant seu Armati incedant quovis modo,
Et quicquam, quod in Regis contemptum vel praejudicium, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu faciant attemptari,
Ac quòd ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum, absque speciali licentia Capitaneorum eorumdem, intrent aliqualiter.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagensem, primo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 3. Safe conduct for John Daureius, Peter de Breze, Tristan de la Jaille, John Belard, dean of Mans, and two other ambassadors of the Q. of Sicily. The Army before Rouen.
O. ix. 662. H. iv. p. iii. 81.
Pro Ambassiatoribus Reginae Siciliae.
An. 6. H. 5. Ibid. m. 3.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Februarii proximo futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Johannem Daureins Militem, Petrum de Breze Militem, Tristanum de la Jaille Militem, Johannem Belard Decanum Cenomanensem, Hernen Abbatis, & Theobaldum Regis, Legum Doctores, Consiliarios Reginae Ceciliae, ac Duos eorum, & pro quolibet eorumdem Sex Servientes vel infra, usque Praesentiam Regis veniendo, ibidem morando & perhendinando & abinde salvò & securè redeundo, ac Equos, Res, Bona, Jocalia, Libros, Literas, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quod &c. ut in Similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege, in Exercitu suo, ante Civitatem Rothomagensem, tertio die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 12. Prorogation of the truce with the duke of Brittany until All Saints day. The Army before Rouen.
O. ix. 663. H. iv. p. iii. 81.
De Prorogatione Treugarum cum Duce Britanniae.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 23.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm alias inierimus & firmaverimus Treugas seu Guerrarum Abstinentias cum, carissimo Fratre nostro, Johanne Duce Britanniae, pro Nobis, Regnis, Terris, Ligeis, & Subditis nostris, ac praefato Duce, Ducatu, Terris, Patriis, Ligeis, & Subditis suis,
Quarum Tenor sequitur in hunc modum,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Franciae & Angliae, & Dominus Hiberniae, omnibus ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm illustris Princeps, carissimus Frater & Consanguineus noster, Johannes Dux Britanniae & Comes Montis Fortis, &c. ut supra hoc Anno usque ibi, Anno Regni nostri Quinto, & tunc sic,
Et easdem Treugas seu Abstinentias Guerrarum expost prolongaverimus seu prorogaverimus usque ad Festum omnium Sanctorum ultimum elapsum,
Et iterum deindè, ultra hoc, usque ad Renovationem nostram, vel ipsius Ducis, prout ex earumdem Prorogationum Tenoribus latiùs poterit apparere,
Nos, ad ampliorem Securitatem dictarum Treugarum, & ad finem quòd Ligei & Subditi nostri & praefati Ducis certiores reddantur, & eo securiùs possint adinvicem mercimonialiter conversari, dictas Treugas seu Guerrarum Abstinentias, modo & formâ quibus supra prolongatas seu prorogatas, etiam per Praesentes prolongamus & prorogamus, a Die Datae Praesentium duodecimâ die instantis Mensis Januarii, usque ad Festum omnium Sanctorum proximò futurum,
Et, ultra idem Festum, usque ad Revocationem nostram vel ipsius Ducis,
Quam si facere voluerimus, per Literas nostras Patentes faciemus, & idem Dux, si eam facere voluerit, per Literas suas Patentes simili modo, faciet,
Quam quidem Revocationem, si eam Nos facere contingat, notificabimus per hujusmodi Literas nostras Patentes, praefato Duci:
Et dura bunt nichilominus dictae Treugae & inviolabiliter observa buntur & inconcussè per Quadraginta Dies post Notificationem hujusmodi, per Nos, ut praefertur, in hac parte faciendam;
Et haec omnia & singula, pro parte nostrâ, nos bonâ fide & in verbo Regio promittimus observare.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo, prope Civitatem Rotomagensem, Duodecimo Die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 12. The K. appoints sir Gerard Ufflete to conduct the duke of Brittany to the K. Before Rouen.
O. ix. 663. H. iv. p. iii. 82.
De conducendo Ducem Britanniae ad praesentiam Regis.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 3. d.
Rex, dilecto & fideli Militi nostro, Gerardo Ufflete, Salutem,
Sciatis quòd Assignavimus vos ad, carissimum Fratrem nostrum, Johannem Ducem Britanniae (qui usque Praesentiam nostram accedere desiderat & proponit) usque eandem Praesentiam nostram, cum Gentibus suis, salvò & securè Conducendum,
Et ad quoscumque Ligeos & Subditos nostros (cujuscumque Status seu Conditionis fuerint) quòd vobis in hiis, quae sibi pro Commodo & Honore nostris per vos exponentur, intendant & obediant, Compellendum,
Et quem, vel quos, vobis, in hac parte, contrarium vel contrarios aut inobedientem, vel inobedientes, invenire poteritis, Arestandum & Imprisonandum, vel eos aliter, prout juxta discretionem vestram fore videritis Faciendum, Castigandum & Puniendum;
Et ideò vobis Mandamus quod circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Ballivis, Vicecomitibus, ac aliis Officiariis, Ministris, & Subditis nostris quibuscumque, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Praemissis faciendis & exequendis, diligenter pareant, obediant, & intendant.
In cujus &c.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagensem duodecimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 13. Agreement of John abbot of St. George and 23 others for the surrender of Rouen to the K.
O. ix. 664. H. iv. p. iii. 82.
Conventiones super Redditione Rothomagi.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 5.
Sequuntur Dicta, Appunctuata, Conventa, & Concordata, Tertio decimo die Mensis Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo octavo,
Inter Nos,
Richardnm Comitem Warrwicae,
Thomam Comitem Sarum,
Henricum Dominum de Fitz Hugh
,
Camerarium,
Walterum Hungreford, Senescallum Hospitii,
Johannem de Vasques de Almada,
Gilbertum Umfreville,
Et Johannem Robessart,
Milites,
Commissarios, Christianissimi & Invictissimi Domini nostri, Henrici Regis Dei gratiâ, Regis Franciae & Angliae,
Ex parte una,
Et, Religiosum Virum, Johannem Abbe Abbatem Sancti Georgii,
Magistrum Stephanum de Roudemare Officialem Rothomagensem.
Magistrum Willielmum de la Sele,
Magistrum Johannem Alaspee,
Clericos,
Dominum Anthonium de Thoulongon,
Dominum Johannem de Ru,
Dominum Galfridum Martel,
Milites,
Henricum Chaffour,
Johannem Baveux,
Jacobum de Valtravers
,
Armigeros,
Rogerum Mustel Seniorem,
Johannem Tournour,
Michaelem Durant,
Robertum Deschamps,
Guerouldum de Bosc,
Willielmum de la Mare,
Johannem de Chauchoys,
Robertum Raoulyn,
Johannem de Croismare,
Jacobum Lelieur,
Ricardum Mytes,
Johannem le Teller,
Radulphum Goslayn
,
Et Elyotum de Boressy,
Commissarios pro parte Civitatis Rothomagensis, ac omnium existentium in eadem,
Ex altera,
Inprimis, Conventum est & Concordatum quòd Guido le Butillier Miles, Capitaneus Civitatis & Castri Rothomagensis (de Consensu Nobilium, Civium, & aliorum Inhabitantium in dictis Civitate & Castro) Reddet & Liberabit in Manus praefati Christianissimi & Excellentissimi Domini nostri, aut alterius cujuscumque in hac parte deputandi per eundem, Civitatem & Castrum Rothomagensia supradicta, absque dolo fraude, seu malo Ingenio, quandocumque, (post Meridiem Decimi noni Dieiinstantis Mensis Januarii) idem Dominus noster Rex dictam Civitatem & Castrum sibiaut suis liberari voluerit, sub modo & formâ infrascriptis.
Item, Conventum est & Concordatum quòd, die & horâ Mensis Januarii supradictis, dicti Nobiles, Cives, & alii quicumque, Inhabitantes & Existentes in dictis Civitate & Castro Submittent se in omnibus Gratiae dicti Excellentissimi Domini nostri Regis.
Item, Conventum est & Concordatum quòd, ab hac Horâ, usque ad realem & effectualem Liberationem dictorum Civitatis & Castri, nullus praefatorum Nobilium, Civium, aut aliorum, Inhabitantium seu Existentium in dictis Civitate aut Castro, egredietur aut exibit eandem Civitatem aut Castrum sine Licentia speciali Excellentissimi Domini nostri Regis.
Item, Conventum est & Concordatum quòd, ab hac Hora, usque ad Liberationem Civitatis & Castri supradictorum, utraque Partium praedictarum abstinebit se & supersedebit ab omni facto Guerrae fiendo contra alteram earumdem.
Item, Conventum est & Concordatum quòd praefati Nobiles, Cives, & alii, existentes in dictis Civitate & Castro, solvent praefato Domino nostro Regi Trescenta Milia Scutorum (quorum Duo valebunt unum Nobile Anglicanum) vel, loco cujusque Scuti, Triginta magnos Albos, aut Quindecim Grossos,
Quorum Trescentorum Milium Scutorum una Medietas solvetur dicto Domino nostro Regi, aut Deputatis suis, infra Civitatem Rothomagensem antedictam, Vicesimo secundo Die instantis Mensis Januarii,
Et altera Medietas solvetur eidem Domino nostro Regi, seu Deputatis suis hujusmodi, in Festo Sancti Mathiae Apostoli proximò futuro, quod erit Vicesimo tertio Die Mensis Februarii proximò futuro, absque ulteriori dilatione.
Item, Conventum est & Concordatum quod omnes & singuli Equi, Hernesia, Armaturae, Artellariae, Pulveres, & alia quaecumque Habilimenta Guerrarum, spectantia ad Soldarios seu alios Extraneos, existentes in Civitate & Castro supradictis, adducantur per eosdem, & reponantur in Duabus aut pluribus Domibus, prope Castrum ad hoc assignandis; & liberabuntur, per Capitaneum dictae Villae, praefato Domino nostro Regi, aut ipsius in ea parte Deputandis, quandocumque idem Capitaneus per Partem dicti Domini nostri Regis (post Meridiem dicti Decimi noni Diei instantis Januarii) super hoc fuerit requisitus.
Item, Conventum est & Concordatum quod omnes & singulae Armaturae, Artellariae, Pulveres, & alia Habilimenta Guerrarum, dicti Castri, reponentur in unâ Domo infra idem Castrum; & liberabuntur praefato Domino nostro Regi, seu ejus in ea parte Deputatis, eo tunc quo ipsum Castrum eidem Domino nostro Regi contigerit liberari.
Item, Conventum est & Concordatum quod omnes & singulae Armaturae, Artellariae, & alia habilimenta Guerrarum, dictae Civitatis, ac quorumcumque Civium & aliorum Inhabitatorum ejusdem, adducentur per eosdem, & reponentur in unâ Domo, seu pluribus ad hoc assignandis; & Liberabuntur, per Capitaneum dictae Villae, praefato Domino nostro Regi, aut ejus in eâ parte Deputandis, quandocumque idem Capitaneus, per partem dicti Domini nostri Regis (post Meridiem dicti Decimi noni Dieiinstantis Januarii) super hoc fuerit requisitus (Exceptis illis Armaturis quae spectant ad Mercatores qui ea solent vendere) cessantibus fraude & malo ingenio quibuscumque:
Et, si contingat aliquos Mercatores aliquas Armaturas hujusmodi, quae suae non sunt, quomodolibet sub specie suorum palliare, ipsae Armaturae, sic occultatae, & omnes aliae, quae suae fuerunt, ipso facto Domino nostro Regi remaneant Confiscatae, Corpusque ipsius Mercatoris ad Voluntatem dicti Domini nostri Regis puniendum.
Item, Conventum est & Concordatum quod nullo modo fiat Combustio, Occultatio, Deterioratio, Consumptio, sive Distractio Equorum, Armaturarium, Artillariorum, Pulverum, aut aliorum quorumcumque Habilamentorum Guerrarum, infra dicta Civitatem & Castrum existentium; set quod ea omnia & singula, absque dolo vel malo ingenio, conservabuntur integra & illaesa, praefato Domino nostro Regi, ut praemittitur, liberanda.
Item, quod omnes & singulae Cathenae, quae duci solebant ex transverso Platearum & Vicorum dictae Civitatis, Reponentur in unâ Domo, convertendae in utilitatem Civium ejusdem Civitatis.
Item, Conventum est & Concordatum quod praefatus Dominus noster Rex habebit Locum, seu spatium Terrae, suae Celsitudinis arbitrio eligendum, pro Aedificando sibi Palatio, infra dictam Civitatem, vel extra, prope Muros ejusdem, ubi sibi magis videbitur expedire; ita tamen quod, si contingat infra dictum Locum seu Spatium includi Domus, Aedificia, seu Loca, spectantia ad quemcumque Civium aut Inhabitatorum ejusdem Civitatis, idem Dominus noster Rex illi, ad quem hujusmodi Domus, Aedificia, seu Loca spectaverint, satisfaciet, aut de aliis Domibus, Aedificiis, seu Locis congruè compensabit, juxta Arbitrium & Moderationem dicti Domini nostri Regis.
Item, Conventum est & Concordatum quod omnes & singuli Subditi dicti Domini nostri Regis, qui jam sunt aut fuerunt Prisonarii cuicumque Personae, existenti in dictis Castro & Civitate, & eorum Plegii, erunt omninò liberi quoad eorum Personas & Financias, & à die Ratae Praesentium deobligati.
Item, quod omnes & singuli Soldarii & Extranei, existentes in dictis Castro & Civitate, jurabunt, ad Sancta Dei Evangelia, ante eorum Recessum, quod non portabunt Arma, contra dictum Dominum nostrum Regem, aut suos, usque ad Primum Diem Mensis Januarii proximò futurum, etiam propter Mandatum quod eis aut eorum alicui à quocunque in contrarium fieri possit aut injungi.
Item, Conventum est & Concordatum quod omnia & singula Reliquiae, Jocalia, & alia Bona, ad Abbatiam Sanctae Katerinae pertinentia, infra dicta Civi- tatem & Castrum existentia, integrè liberabuntur illi, quem Regia Serenitas, post Liberationem dictae Civitatis, duxerit deputandum.
Item, Conventum est & Concordatum quod praefati Nobiles, Cives, & alii, infra dicta Civitatem & Castrum existentes, facient eadem Civitatem & Castrum ante praefatum Decimum nonum Diem instantis Mensi Jan. sufficienter & honestè mundari, ac etiam Sepeliri & Humari diligenter & honestè Cadavera quorumcumque illic Mortuorum, & qui usque in diem illum sunt decessuri.
Item, Conventum est & Concordatum quod praefati Nobiles, Cives, & alii, existentes in dictis Castro & Civitate, incontinenter Recipient & Reintrare facient in eandem Civitatem omnes & singulos, existentes in Fossatis seu circa Fossata ejusdem Civitatis, qui, propter Penuriam, eandem Civitatem sunt egressi: quos Pascere tenebuntur usque ad Decimum nonum Diem Januarii supradictum, prout Deo & Regi voluerint respondere; praeter quos nullam aliam Personam Recipient in eandem Civitatem seu Castrum, usque in praedictum diem, sine speciali Licentiâ praefati Domini nostri Regis: &, si fortè contigerit aliquem Nuncium Partis adversae venire usque ad Portas seu Fossata eorumdem CAstri seu Civitatis, ipse in ipsa non Recipietur, set Providebitur eidem per Dominum nostrum Regem de salvo Conductu.
Quae omnia & singula supradicta, sic, ut praemittitur, Conventa & Concordata, dicti Capitaneus, Nobiles, Cives, & alii, infra dicta Civitatem & Castrum existentes, benè & fideliter, absque dolo, fraude, seu malo ingenio, tenere & observare promittunt, & ad eadem observanda & implenda se obligant; nisi & quatenus contigerit praefatum Dominum nostrum Regem (quod absit) fore Devictum in Bello, sibi à Karolo Adversario suo Franciae, aut Duce Burgundiae, ante Meridiem praefati Decimi noni diei instantis Mensis Januarii, personaliter inferendo.
PROVISO semper quod, si contingat praefatum Karolum Adversarium, aut Ducem Burgundiae, vel alium quemcumque, venire pro Removendâ Obsidione ipsius Domini nostri Regis à Civitate praedictâ, neque praefatus Capitaneus, nec aliquis Nobilium, Soldariorum, Civium, aut aliorum, existentium infra Civitatem & Castrum antedicta, egredietur, nec Auxilium eidem, sic contra Dominum nostrum Regem venienti, praestabit aut impendet quovis modo.
Et, ut hae omnia & singula, sic, ut praemittitur, Appunctuata Conventa, & Concordata, benè, fideliter, & inconcussè observentur, ac pro majori Securitate earumdem, Conventum & Concordatum est quod praefatus Capitaneus, Nobiles, Cives, & alii supradicti Liberabunt & Tradent ad statim in manus dicti Domini nostri Regis Octoginta Notabiles Obsides (quorum Viginti erunt Milites & Scutiferi, & reliqui Cives ipsius Civitatis) propriis eorum Sumptibus sustentandos.
Pro parte verò praefati metuendissimi Domini nostri Regis (Praemissa humilem Submissionem & Redditionem Civitatis & Castri & alia subscripta gratiosè & benignè considerantis) Concessum est, quod omnes & singuli (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis extiterint) infra dicta Castrum & Civitatem existentes (exceptis certis Personis inferiùs expressatis) qui devenire voluerint Ligei & Subditi ipsius Domini nostri Regis, & de caetero sub ejus Obedientiâ Remanere, habebunt omnia & singula Haereditates ac Bona sua mobilia & immobilia, infra Ducatum suum Normanniae constituta, quae, ante Datam praesentium, per praefatum Dominum nostrum Regem, aliis Data & Concessa non fuerunt (exceptis Armaturis & Artellariis suprascriptis) faciendo pro Haereditatibus & Bonis immobilibus hujusmodi praefato Domino nostro Regi Servitia, inde debita & consueta, seu aliis, ad quos hujusmodi Servitia, ex Concessione ipsius Domini nostri Regis, deberent pertinere.
Item, Concessum est, pro parte Domini nostri Regis, quod Cives & Inhabitatores Civitatis Rothomagensis, qui nunc sunt, aut in futurum erunt, habebunt omnia & singula Libertates, Franchesias, & Privilegia, quae per, inclitae memoriae, Progenitores ipsius Domini nostri Regis, Reges Angliae, Duces Normanniae; eis & dictae civitati Concessa fuerunt; in quorum Possessione fuerunt Primo Die quo venit idem Dominus noster Rex, ante dictam Civitatem; ymo &, ex ampliori suae Benignitatis gratiâ, est Concessum quod habebunt iidem Cives & Inhabitatores omnia & singula Libertates, Franchesias, & Privilegia, in quorum Possessione fuerunt praefato Primo Die, ex Concessione quorumcumque Progenitorum suorum Regum Franciae, qui fuerunt ante tempora Philippi de Valoys, Adversarii Progenitorum dicti Domini nostri Regis.
Item, Concordatum est & Concessum, pro parte Domini nostri Regis quod omnes & singuli Extranei Soldarii, in dictis Civitate & Castro pro praesenti existentes, nolentes devenire Ligei & Subditi dicti Domini nostri Regis (praedictis Civitate & Castro Domino nostro Regi, ut praefertur, Redditis) liberè Recedent; dimittendo eidem Domino nostro Regi omnes Armaturas, Equos, & Artellarias; Rebus & aliis Bonis mobilibus ad usum Civitatis remanentibus.
Exceptis Normannis, qui Ligei Domini nostri Regis esse noluerunt; qui omnes & singuli Prisonarii ipsius Domini nostri Regis remanebunt:
Et excepto Luca Ytalico, qui etiam erit Prisonarius Domini nostri Regis:
Ac etiam Willielmo Hodicot Milite Ballivo, Alano Branche, Johanni Segnet Majore, Magistro Roberto de Lynet:
Et exceptâ illâ Personâ quae Verba Mala & Inhonesta locutus est, si aliquo modo poterit inveniri, absque fraude vel malo ingenio:
Exceptis etiam Ballivo de Vallemont & Duobus Piscenariis;
Et generaliter omnibus & singulis Proditoribus dicti Domini nostri Regis, utpote Anglicis, Wallensibus, Hibernicis, Vasconiis, & aliis, qui, per antea Partem dicti Domini nostri Regis tenuerunt,
Item, Concessum est, pro parte Domini nostri Regis, quod Guerram & etiam Obloquia, quae (hac Obsidione durante) Gentes superiùs memoratae (cujuscumque conditionis extiterint) ad versus suam Regiam Serenitatem fecerunt, aut pollutis Labiis sunt loquutae, idem Serenissimus Domin us noster Rex, ex instinctu Divinae Pietatis, clementer Indulgebit; praeterquam hiis Personis, quae superius & in specie sunt exceptae.
Item, Concessum est, pro parte Domini nostri Regis, quod praefatis Soldariis & Extraneis, juxta formam praesentis Tractatûs & Concordiae recedere volentibus, idem Dominus noster Rex ordinabit & faciet bonum, salvum, & securum Conductum in formâ consuetâ.
In quorum omnium & singulorum Fidem, Securitatem, & Testimonium, Nos, Magister Stephanus Officialis antedictus, Guido Butiller Capitaneus, Willielmus Graunson Dominus de Pesines, Anthonius de Thoulongeon, Johannes Bastardus de Thieu, & Johannes le Mason Custos Sigilli Obligationum Vicecomitatûs Rothomagensis, Sigilla nostra Praesentibus apposuimus, ante dictam Civitatem Rothomagensem, Die & Anno supradictis.
Jan. 13. The K. forbids the chapter of Coutance to elect a bishop or to dispose of vacant benefices without his licence. The Army before Rouen.
O. ix. 667. H. iv. p. iii. 83.
De non intromittendo, in Spiritualibus, absque Licentia Regis.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 38. d.
Rex, Cantiori & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Constantiensis, Sede ibidem vacante, Salutem.
Quia datum est nobis intelligi, quod vos certas Personas Ecclesiae praedictae, de praesenti absentes, ad Praebendas & Beneficia sua in eadem Ecclesia sua Recipere, ac Fructus, Proficua, Reventiones, & Emolumenta eorumdem Levare & Percipere, necnon alia quamplurima intollerabilia permittere intenditis, Auctoritate propriâ & non nostrâ,
Nos,
Praemissa ponderantes, ac eis, quae contra nostram Regiam Majestatem fianobviare volentes,
Vobis, districtius pro possumus, firmiter injungendo, Mandamus nè aliquam Personam (cujuscumque Gradûs, Statûs, seu Conditionis fuerit) in Episcopum Loci praedicti Eligere, Admittere, seu Recipere, vel aliquas Personas de absentibus praedictis, ad Praebendas seu Beneficia sua hujusmodi optinenda, aut Fructus, Proficua, Reventiones, & Emolumenta eorumdem levanda seu percipienda, permittere quovis modo curetis, absque speciali licentia nostra; & hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittatis.
Teste Rege in Exercitu suo ante Civitatem Rothomagensem decimo tertio Die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 14. Transcript of an instrument attested by Thomas bp. of Durham, of the promise of the dukes of Berry, Orleans, and Bourbon, and the counts of Alencon and Armagnac, to deliver to the late K. Henry IV., that part of Aquitain which is out of his power, dated London, 20 May 13 Hen. IV. Oldford.
O. ix. 668. H. iv. p. iii. 83.
Instrumentum Autenticum, continens Transumptum quarundam Literarum tangentium Ducatum Acquitaniae.
An. 6. H. 5. Peil.
Universis Christi Fidelibus, praesentes Literas seu praesens publicum Instrumentum inspecturis, Thomas, permissione divinâ, Dunelmensis Episcopus Salutem in Domino & adhibere Praesentibus plenam fidem.
Universitati Vestrae Notum Facimus, per Praesentes, quod, prudens & egregius Vir, Willielmus Kynwolmersh, Clericus, Procurator, metuendissimi Domini nostri, Regis Henrici, Deigratiâ, Angliae & Franciae illustrissimi, & Domini Hiberniae, coram nobis Comparens, EXHIBUIT quandam INDENTURAM, Sigillis honorabilium virorum, Jacobi Magni in Sacra Pagina Professoris, Ectoris de Pontbriant, Petri Versallis in Sacra Pagina Bacallarii formati, Galesii de Acheyo Militis, ac Johannis Louveti Domicelli, Procuratorum, Nunciorum, Legatorum, sive Ambassiatorum, nobilium & Potentium Dominorum, quondam Johannis Ducis Bituriae, Karoli Ducis Aurelianensis, Johannis Ducis Borbonii, quondam Johannis Comitis de Alanconio, & Johannis de Lopiaco Militis Procuratoris sive Nuncii quondam Bernardi Comitis Armaniaci, in Cera rubea SIGILLATAM, cujus Tenor scribitur inseriùs.
Qua INDENTURA, ut asseruit dictus Procurator Domini nostri Regis, idem Dominus noster Rex multum indiget propter certas Informationes, ex ipsa INDENTURA recolligendas, sibi in noviter currentibus Negotiis plurimum oportunas,
Et quia idem Procurator Domini nostri Regis propter Viarum & Maris Discrimina, non audet, ut asseruit, dictam INDENTURAM ad partes Remotas & Inimicas transmittere, Idcirco Nos, cum instantia non modica, requisivit ut INDENTURAM praedictam videre, palpare, examinare, publicare, & exemplari facere dignaremur,
Decernendo ejusdem INDENTURAE Exemplari & Transumpto talem & tantam fide, ubique locorum, tam in Judicio, quam extra, adhibendum fore, qualis vel quanta ejus ORIGINALI adhiberi deberet, si hujusmodi Indentura Originalis exhibita vel producta fuisset,
Tenor verò dictae INDENTURAE, de verbo ad verbum, sequitur & est talis.
Universis Christi Fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Henricus, Illustris Regis Angliae & Franciae 'Primogenitus, Princeps Walliae Dux Aquitaniae, Lancastriae, & Cornubiae, ac Comes Cestriae, Thomas Secundogenitus Senescallus Angliae, Johannes Tertiogenitus Angliae Constabularius, Humfridus ejusdem Illustrissimi Principis Quartogenitus, Salutem & fidem Praesentibus indubiam adhibere.
Cùm, nuper, honorabiles Viri, Jacobus Magni in Sacra Pagina Professor, Ector de Ponbriant, Petrus de Versallis Bacallarius formatus, Galesius de Acheyo Miles, ac Johannes Louvet, Domicellus, Procuratores, Nuncii, Legati, sive Ambassiatores, Nobilium & Potentum Dominorum, Johannis Ducis Bituriae & Alverniae, Comitis Stamparum Boloniae & Alverniae, Karoli Ducis Aurelianensis & Valosii Comitis Blesensis & Bellimontis & Domini Conciaci, Johannis Ducis Borboniae Comitis Clarimontis & Forestarum ac Domini Belli Joci, Johannis Comitis de Alanconio & de Partica Domini Filgeriarum & Guerchiae, & Johannes de Lopiaco Miles Procurator, Nuncius, Legatus, sive Ambassiator, Nobilis & Potentis Domini, Barnardi Comitis Armaniaci, Fesensiaci, Ruth. & Pardiaci, in Praesentia, Ilustrissimi Principis & Domini, Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, Patris nostri personaliter constituti, Vice & Nomine dictorum Dominorum suorum, Optulerunt, Promiserunt, & Concesserunt praefato Domino nostro Regi, suis & Haeredibus, aut eorum Deputatis, omnimodam & quamlibet Partem Ducatûs Aquitaniae, extra manus Domini nostri Regis praedicti jam de facto existentem, quam pro nunc optinent, Restituere & effectualiter Liberare, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, eam verò partem, quae suae Potestati aut Ditioni in praesenti supposita non existit, Conquestare seu ad Conquestam juvare fideliter & juxta Posse,
Nos, Henricus, Thomas, Johannes, & Humfridus, dicti Illustrissimi Principis Nati supradicti,
Confiderantes & mente sedulâ revolves dictas Oblationes, & alias Promissiones, & Concessiones, pro parte dictorum Dominorum, praefato Domino nostro Regi & Patri, sicut praemittitur, in dictorum Domini nostri Regis & Regni Honorem & Commodum effectualiter cedere in futurum, & ut eo magis in eorum Benevolentia, Subjectione, Fidelitate, & Proposito dicto Domino nostro Regi, Haeredibus, & Successoribus suis animentur & consistant,
Promittimus, pro parte nostra, quòd praefatos Dominos Duces & Comites, fideles Subditos & Vassallos eidem Domino nostro Regi & Patri & Haeredibus suis existentes, in sua Justitia contra quoscumque, prout ad Nos attinet, Defendemus, ac eis Auxilium & Succursum debita impendemus, sicut & prout fidelibus Subditis & Vassallis dicti Domini nostri Regis impendere obligamur, quodque, in dictorum Dominorum, Johannis, Karoli, Johannis, Johannis, & Bernardi, Ducum & Comitum praedictorum, aut praemittitur, Subditorum, & Vassallorum, praejudicium nullas, aliquo tempore, Confoederationes sive Concordias cum Johanne Duce Burgundiae, Natis, Fratribus, aut cognatis suis Germanis quibuscumque, indebite faciemus;
Quae omnia & singula UNIVERSITATI VESTRAE deducimus per praesentes.
Inquorum omnium Testimonium atque fidem Nos, Jacobus, Ector, Petrus, Galesius, Johannes, & Johannes, Nuncii Procuratores, & Ambassiatores, antedicti, huic PARTI INDENTATAE sigilla nostra apposuimus.
Dat. in Civitate Londoniarum, Anno Regni dicti metuendissimi Domini nostri Regis decimo Tertio, Mensis Maii die vicesimo.
Nos verò,
Reputantes Requisitionem dicti Procuratoris Domini nostri Regis fore juridcam & consonam rationi,
INDENTURAM praedictam INSPEXIMUS, PALPAVIMUS, ac, coram Notario & Testibus subscriptis, in nostra praesentia, examinari FECIMUS diligenter,
Ipsamque INDENTURAM ac ejus Sigilla, veridica & autentica per nos reperta, per Ricardum Braunspath, publicum A postolica auctoritate Notarium, nostrumque Scribam, TRANSUMI & ad perpetuam plenamque fidem Mandavimus & Fecimus EXEMPLARI,
Et quia, factâ fideli Collatione de praesenti TRANSUMPTO cum INDENTURA Originali praedicta, ipsam in omnibus & per omnia concordare receperimus, Idcirco, Auctoritate nostra ordinariâ, praesens TRANSUMPTUM PUBLICAVIMUS, & per Notarium publicum, nostrum Scribam, publicari, subscribi, & in hanc publicam Formam redigi FECIMUS,
Volentes & Decernentes huic TRANSUMPTO sive EXEMPLARI talem ac tantam fidem, ubique locorum, tam in Judicio, quam extra, adhibendam fore, qualis & quanta praedictae INDNENTURAE Originali adhiberi deberet, si fuisset realiter exhibita vel producta.
In quorum Testimonium hoc praesens nostrum TRANSUMPTUM per Notarium & Scribam nostrum praedictum subscribi, signari, & publicari MANDAVIMUS, nostrique Sigilli appensione FECIMUS communiri.
Data & Acta, prout supra Scribuntur & Recitantur, in Manerio nostro apud Oldeforde, Mensis Januarii die decima quarta: Anno ab Incarnatione Domini, secundum cursum & computationem Ecclesiae Anglicanae Millesimo Quadrigentesimo Decimo Octavo: Indictione duodecima; Pontificatûs, Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Martini, Divinâ Providentiâ, Papae Quinti, Anno Secundo.
Praesentibus, Honorabilibus viris, Domino Symone Gaunstede Custode Rotulorum Domini nostri Regis supradicti, & Magistro Ricardo de Holm in utroque Jure Licentiato, Canonicis Eborum, & aliis Testibus, ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Et Ego Ricardus Braunspath Clericus, Dunelmensis Dioecesis, publicus Apostolicâ auctoritate Notarius, supradictique reverendi Patris Scriba, INDENTURAE supradictae Exhibitioni, Requisitioni, Inspectioni, Palpationi, Examinationi, Collationi, & Decreto, omnibusque aliis & singulis supradictis, dum sic, ut praemittitur & superius recitantnr, per praefatum Reverendum Patrem & coram eo agerentur & fierent, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense Januarii Die, & Loco, in Fine praesentis TRANSUMPTI sive PUBLICI INSTRUMENTI superius descriptis, una cum praenominatis Testibus, praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic exerceri & fieri vidi, audivi, & de Mandato praedicti Reverendi Patris praesens TRANSUMPTUM scripsi, publicavi & in hanc publicam Formam redegi, meisque Signo & Nomine consuetis, una cum praefati Reverendi Patris Sigilli appensione, signavi requisitus in fidem & testimonium praemissorum.
Constat mihi Notario praedicto de Rasura inter Dictiones, obtinet & restituere, & de una parva Rasura inter dictiones Tertio decimo & Mensis, & de Rasura Dictionum nostrique Sigilli supra in xxiii. & xxxiii. & xl. Lineis praesentis TRANSUMPTI à capite computandis,
Quos Defectus approbo Ego Notarius antedictus, Defectum ipsum corrigendo.
Jan. 21. Power for Henry abp. of Canterbury, and others, to treat with the ambassadors of the dauphin for a final peace and for an interview. Rouen Castle.
O. ix. 670. H. iv. p. iii. 84.
De Potestatibus Tractandi cum Ambassiatoribus Dauphini, super Pace finali, & super Conventione.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 13.
Rex, Omnibus ad quos &c. Salutem & fidem indubiam Praesentibus adhibere.
Cum, Illustris Princeps, Dauphinus de Viennâ, Consanguineus noster, & Adversarii nostri Franciae Filius, ac Regens Franciae ut dicitur, nuper desideraverit Tractare & Communicare una nobiscum, seu nostris Commissariis quos ad id duceremus eligendos, ea quae Pacem perpetuam & Tranquillitatem utriusque Regni possunt concernere, prout ex suorum quorundam accepimus Relatione nobis factâ,
Nos,
Ob Reverentiam Dei, qui ad Pacem firmandam Bellum spontaneus iniit, ad Evitandum Sanguinis Christiani effusionem, aliaque Dampna irreparabilia quae dirae Guerrarum Voragines deduxerunt, & deducent verisimiliter in futurum si Remedium in ea parte congruum nullatenus apponatur, & ad finem quòd Nos, tempore nostro, nostris Subditis Pacem praeparemus,
Ad Tractandum, Communicandum, & Procedendum, de & super hujusmodi Pace perpetuâ, cum Ambassiatoribus, Nunciis, & Commissariis dicti Dauphini, Consanguinei nostri Regentis ut dicitur, nostros praebmus Consensum & Assensum,
Unde Nos,
De fidelitate, prudentiâ, circumspectione, & Industriâ, Reverendissimi in Christo Patris, Domini Henrici, Dei Gratiâ, Cantuariensis Archiepiscopi, totius Angliae Primatis, & Apostolicae Sedis Legati, venerabilis Patris, Domini Henrici Episcopi Wintoniensis, Avunculi nostri Carissimi, Venerabilis Patris, Domini Henrici, eâdem gratiâ, Episcopi Cicestrensis, & dilecti & fidelis nostri, Walteri Hungerford Senescalli Hospitii nostri, ac Magistri Johannis Kempe Custodis Privati Sigilli nostri, & Magistri Ricardi Caudray Clerici Concilii nostri, & eorum cujuslibet plenariè confidentes,
Ipsos Sex, Quatuor, aut Tres eorum, nostros fecimus, ordinavimus, & deputavimus, ac facimus, ordinamus, & deputamus certos & indubios Ambassiatores, Nuncios, & Commissarios per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Sex, Quatuor vel Tribus eorumdem, plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, pro Nobis & nomine nostro, unà cum Ambassiatoribus seu Commissariis dicti Dauphini, Consanguinei nostri Regentis ut dicitur, plenam & sufficientem, in hac parte, Potestatem ab eodem habentibus,
De & super hujusmodi Pace finali, ac omnibus & singulis Incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis, ab eadem, & generaliter super omnibus & singulis, Quietem, Tranquillitatem, & Pacem utriusque Regni concernentibus,
In omnibus & singulis locis, ac totiens quotiens eis Sex, Quatuor, aut Tribus eorumdem videbitur expedire,
Conveniendi, Communicandi, & Tractandi,
Eaque omnia & singula, pro Parte nostrâ, ad perpetuam rei memoriam, & Pacis perpetuae firmitatem plenariam, finaliter Terminandi & Concludendi:
Damus insuper eisdem Ambassiatoribus, Sex, Quatuor, aut Tribus eorumdem plenariam Potestatem, & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Ambassiatoribus & Commissariis dicti Domini Dauphini, Consanguinei nostri, Regentis ut dicitur, sufficientem, in ea parte, Potestatem habentibus ab eodem, ad Tractandum, & Concordandum, de & super Conventione nostrâ & dicti Domini Dauphini, Consanguinei nostri,
Necnon de Modo, Tempore, & Loco Conventionis hujusmodi,
Et de quibuscumque Securitatibus ad dictam Conventionem necessariis, conveninentibus, seu oportunis;
Necnon de & super omnibus & singulis,
Ab eisdem Ambassiatoribus nostris Sex, Quatuor, aut Tribus eorumdem, cum Ambassiatoribus, Deputatis, seu Nunciis dicti Domini Dauphini, Consanguinei nostri, Regentis ut dicitur, in Praemissis vel eorum aliquo, appunctuatis, concordatis, seu conclusis,
Per Nos benè & fideliter observandis, in Animam nostram Jurandi,
Literas etiam Sigillatas, Obligationes, & alterius cujuscumque generis Securitates & Cautiones, in hac parte conventas, requisitas, seu concordatas pro Nobis & Nomine nostro, Dandi Faciendi, & Exponendi; quas parem & eundem effectum & vigorem habere volumus ac si nos in Personâ nostrâ eas daremus, faceremus, & exponeremus,
Et consimile Juramentum in Animam dicti Dauphini, Consanguinei nostri, Regentis ut dicitur, Literas, Obligationes, Securitates, & Cautiones alias sufficientes, in hac parte Nobis necessarias, Nobis & Nomine nostro, ab Ambassiatoribus Dicti Dauphini, Consanguinei nostri, Petendi, Recipiendi, & Optinendi,
Ac quoscumque Tractatus, per eos cum Dicti Dauphini, Consanguinei nostri, Regentis ut dicitur, Deputatis, seu Nunciis, captos sive habitos prout eis Sex, Quatuor, vel tribus eorumdem expedire videbitur, Prorogandi & Continuandi,
Et generaliter omnia alia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis vel circa ea, seu eorum aliquod, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna; etiam si de se Mandatum magis exigant speciale:
Et Promittimus, bonâ fide & verbo regio, ac sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuo habituros totum & quicquid per dictos nostros Ambassiatores, Sex, Quatuor, aut tres eorum Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi vicesimo primo die Januarii.
Jan. 22. Similar commission, adding William Alyngton to the above. Rouen Castle.
O. ix. 671. H. iv. p. iii. 85.
Consimiles Potestates ad Tractandum ut supra.
An. 6. H. 5. Ibid. m. 29.
Rex omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem & fidem indubiam Praesentibus adhibere.
Cum, illustris Princeps Dauphinus de Vienna &c ut supra usque ibi Episcopi Cicestrensis & tunc sic, Dilecti & Fidelis Militis nostri, Walteri Hungreford Senescalli Hospitii nostri, Magistri Johannis Kempe Custodis Privati Sigilli nostri Willielmi Alyngton Armigeri, & Magistri Ricardi Caudray Clerici Concilii nostri, Conciliariorum nostrorum, & eorum cujuslibet plenariè confidentes &c. ut supra usque ibi Damus & tunc sic.
Insuper eisdem Ambassiatoribus nostris sex quinque quatuor, aut tribus eorumdem, plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Ambassiatoribus & Comissariis dicti Domini Dauphini, Consanguinei nostri, Regentis ut dicitur, sufficientem, in ea parte, Potestatem habentibus ab eodem, ad Tractandum & Concordandum de & super CONVENTIONE nostrâ & dicti Domini Dauphini, Consanguinei nostri,
Necnon de Modo, Tempore, & Loco CONVENTIONIS hujusmodi,
Ac de quibuscumque Securitatibus, ad dictam Conventionem necessariis, convenientibus, seu oportunis,
Necnon &c. ut supra usque ad Finem.
In cujus &c.
Teste Rege, apud Castrum nostrum Rothomagi xxii. die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 22. Safe conduct for William Gambart, chaplain of the parish "de dez Innocens," coming with his parishioners to swear fealty to the K. Similar safe conducts for 131 other chaplains and curates. Rouen Castle.
O. ix. 672. H. iv. p. iii. 85.
De Conductu pro Capellano, cum tota Parochia in Comitiva sua veniendo ad Jurandum Fidelitates Regi.
An. 6. H. 5. pat. Norm 6. H. 5. p. 1. m. 38. d.
Rex, per Literas suas Patentes, per Septem Dies proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum &c. Guillielmum Gambart Capellanum Parochialem de Dez Innocens, ducendo secum, in Comitiva sua, omnes & singulos Parochianos suos, penes Praesentiam nostram pro eorum Fidelitatibus Regi faciendis & jurandis, salvò & securè Veniendo, ibidem morando & perhendinando;
Et Ideò Vobis &c.
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quod in Nostri contemptum, aut Populi nostri Dampnum, cedere valeat, non attemptent, seu faciant attemptari, quovismodo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum nostrum Rotomagi xxii die Januarii.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habent subscripti; videlicet,
Rogerus Doulet Capellanus Parochialis de Gremesenilla.
Johannes Ougier Curatus Ecclesiae Parochialis de Herkeville.
Nicholaus de Tonolier Cappellanus Parochialis de Conela.
Johannes le Valloys Curatus Ecclesiae Parochialis de Alto Mesuillo.
Johannes de Hugnet Curatus Ecclesiae Parochialis de Semnesville.
Frater Garnorius Crispini Curatus de Huglevilla.
Robertus Bernard Capellanus Parochialis de Fricheinesvillo.
Guillielmus de Castel Capellanus Parochialis de Thibonesville.
Robertus Bertin Capellanus Parochialis Desmaville.
Guillielmus Aunsell Capellanus Parochialis de Caleville.
Matheus Dotewyt Capellanus Parochialis de Ermenovilla.
Guillielmus le Pulley, Capellanus Parochialis Sanctae Columbae.
Thomas Posant Capellanus Parochialis de Droseo.
Clemens de Rover Capellanus Paroch. de Angliscavilla,
Robertus Fabri Capellanus Paroch. de Estotevilla.
Petrus Dell Capellanus Paroch. de Monelo Geffrey.
Matheus Dell Capellanus Paroch. de Menello Dordain.
Johannes Reginaldi Curatus de Boleo.
Petrus de Lekes Curatus de Nolean.
Johannes de Cevetty Curatus de Resey.
Robertus le Grayle Capellanus Paroch. de Seint Martin as Arbes.
Galfridus Fener Curatus Ecclesiae Paroch. de Donneville l'Abbey.
Guillielmus Barote Curatus Ecclesiae Paroch. de Houseya Berangerie.
Johannes de Mara Capellanus Paroch. de Vernevilla.
Johannes Bertin Capellanus Paroch. de Desmanville.
Simon le Grant Curatus Ecclesiae Paroch. de Croissy.
Petrus Manchon Capellanus Paroch. Sancti Petri Veteris.
Matheus Bernard Capellanus Paroch. de Plena silva.
Michael Herys Capellanus Paroch. de Bearville.
Frater Johannes Sutoris Curatus Ecclesiae Parochialis Sancti Luciani.
Johannes Simonis Curatus Ecclesiae Paroch. de Venesta Villa.
Johannes Malerbe Capellanus Paroch. de Fontibus Duny.
Thomas Pynchon Curatus Ecclesiae de Cedteville.
Johannes Abell Curatus de Brenteville.
Guillielmus Trenches Capellanus Paroch. de Traffres.
Guillielmus le Machon Curatus de Capella supra Dominium juxta Neville.
Galfridus Vuret Capellanus Paroch. de Auramesvill.
Johannes de Gardino Capellanus Paroch. de Breteville.
Laurentius Machabre Capellanus de Reiville.
Guido Palefrey Capellanus Paroch. de Beavilla.
Nicholaus Corneys Capellanus de Gunnetot.
Gilbertus de Fraco Capellanus Sancti Victoris,
Antonius de Cantelon Capellanus de Braquetint.
Guillielmus Piques Curatus Sancti Petri de Vigrer.
Thomas Lohier Curatus Ecclesiae de Bosco Episcopi.
Petrus Caveler Capellanus Paroch. de Vibief.
Guillielmus Militis Capellanus de Limeray.
Stephanus Guersan Capellanus de Riquecourt.
Johannes de Kevermont Capellanus Paroch. de Caravilla.
Gervasius Louvel Capellanus Paroch. de Basqueville.
Frater Johannes de Veorne Curatus Ecclesiae de Beauvoir in Foresta.
Walterus de Poivilla Curatus de Sassetot.
Julianus Motyn Capellanus de Tonqueville.
Stephanus Godefray Capellanus de Nongeon super Audele.
Johannes de Castro Capellanus Paroch. de Sussay.
Walterus de Somater Capellanus de Imbleville.
Nicholaus de Bourbel Capellanus d'Auffay.
Nicholaus Sutoris Capellanus Paroch. de Arkansi.
Guillielmus Nicholas Capellanus Paroch. Sancti Andoeni de Maugier.
Andreas Garet Curatus Ecclesiae Paroch. d'Angu, ducendo secum omnes & singulos Parochianos suos, ac omnes & singulos Parochianos de Grisencourt, Veli, Noiers, Bretenonville, & Moulamcourt.
Alanus de Maris Capellanus Parochialis de Utrimontis.
Robertus Sergeant Capellanus Parochialis de Saint Ouen Debreul.
Guillielmus le Boteler Capellanus Parochialis Deguentevilla.
Johannes Herebout Capellanus Parochialis de Seint Victor en la Champaigne.
Robertus Ouyn Capellanus Parochialis de Monsterolio.
Radulphus le Vassent Capellanus Parochialis de Hocot Lauure.
Johannes de Plaster Cappellanus Parochialis de Roquetere.
Richardus de Londa Capellanus Parochialis de Homville.
Guillielmus Quesnel Capellanus Parochialis de Tionvilla.
Robertus Vinemen Capellanus Parochialis de Benedicta Villa.
Frater Johannes de Hors Curatus Parochialis Dauffreville subtus Montes.
Clemens Heben Curatus Parochialis de Gripovilla.
Johannes de Molins Capellanus Parochialis de Angiens.
Reginaldus Sanale Capellanus Parochialis de Hondetot.
Petrus Fabri Capellanus Parochialis de Sanavilla.
Jacobus de Monte Capellanus Parochialis Ecclesiae Sancti Macuti de Folleville.
Guillielmus Vynemant Capellanus Parochialis Ecclesiae beatae Mariae de Heberville.
Johannes Cavelier Capellanus Parochialis de Conquetot le Maucondit.
Johannes Ourselli Capellanus Parochialis de Bertrivilla.
Guillielmus Legier Capellanus Parochialis de Oynvilla.
Guillielmus Campion Capellanus Parochialis de Bondeville.
Reginaldus Regnant Capellanus Parochialis de Tostes.
Robertus de Vondengier Capellanus Parochialis de Lunesi.
Radulphus Magistri Capellanus Parochialis de Criquietot.
Galfridus Falloise Rector Ecclesiae de Yervilla.
Robertus Hollebaut Capellanus Parochialis de Fracta Molla.
Simon Pain Capellanus Parochialis Desquetotlauber.
Guillielmus de Perrey Capellanus Parochialis.
Andreas Senescalle Capellanus Parochialis.
Robertus Augnier Capellanus Parochialis de Groncheto.
Richardus de Roquegny Capellanus Parochialis de Catuluppi.
Petrus Militis Capellanus Parochialis d'Anglevilla.
Guillielmus du Pre Capellanus Parochialis de Venles.
Reginaldus de Provost Capellanus Parochialis de Blosseville.
Martinus Barate Capellanus Parochialis Sancti Albini supra Mare.
Robertus Diron Capellanus Parochialis de Lamervilla juxta Basquevilla.
Johannes Malepreste Capellanus Parochialis Sancti Martini de Siryaco Longuivilla.
Guillielmus de Alneto Capellanus Parochialis de Firellia.
Petrus Romain Curatus de Diaglevilla.
Alexander Habert Capellanus Parochialis Sancti Laurentii.
Johannes Costart Curatus Parochialis Sancti Justi.
Natalis de Couldroy Capellanus Parochialis de Nesville Reury.
Reginaldus de Harquevilla. Capellanus de Tredeville.
Michael Everard Capellanus Parochialis Dauscuvilla.
Frater Johannes le Bequ Curatus Parochialis de Berreville.
Johannes Dondre Curatus Parochial. de Eailardia.
Nicholas Sobolis Capellanus Parochial. de Bourgoduny.
Ivo Thirrell Capel. Parochialis de Lilly.
Petrus Baudray Capellanus Parochial. de Longolis.
Guillielmus de Boscheroult Curatus Paroch. Desloury in Foresta.
Johannes Grandiu Capellanus Parochialis de Morny.
Guillielmus Ven Capellanus Paroch. de Ouville.
Johannes Gardin Capellanus Parochial. de Telea.
Simon Rufy Capellanus Parochialis de Monfleues.
Johannes Rufy Capellanus Parochialis de Veliers.
Johannes de Castro Curatus Parochialis de Flemnevelio.
Robertus Vadquit Capellanus Parochial. de Beburayn.
Petrus Lehury Capellanus Paroch de Bosco Heredi.
Johannes Egidii Capellanus Parochialis de Royvilla.
Rogerus Daulonc Capellanus Parochialis de Byvilla in Riparia.
Johannes Carier Capellanus Parochialis de Bello monte de Harent.
Guillielmus Adam Curatus Parochialis Sancti Petri in Valle Dedino.
Frater Johannes Diourne Curatus Parochial. de Beauvoir.
Stephanus Parontis Capellanus Parochial. de Castellania de Longueville.
Guillielmus Chauchine Curatus Parochial. de Noyon le Sec.
Robertus Feron Curatus Parochial. de Lectegume.
Guillielmus Cauterel Curatus Parochial. de Longueville la Emfart.
Laurentius de Houst Capellanus Paroch. de Hotot.
Johannes Puchenerre Capellanus Paroch. de Coudreye.
Johannes le Prest Curatus Paroch. de Omframville.
Johannes de Halleur Capellanus Paroch. de Piris & de Parollio super Ripariam d'Audelle.
Jan. 23. Capitulation for the surrender of Monstreville to the K.
O. ix. 674. H. iv. p. iii. 86.
Conventiones super Redditione de Monstreville.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. m. 9. p. 2.
C'estle Traitee Et Appointment, Fait & Acorde le xxiii. Jour de Januer, l'An M.CCCC. XVIII. par Nous Guilliam Destrepintot, Johan Blangrenon, Robin de Bault, & Johan de Nerval, Commises depar Piers Raubault Lieutenant, & touz les Burgeux, Souldeours, & Habitans de la Ville de Monstrevill,
Et noz propres Persones loialment Promettans, pour Nous, & les Burgeaux, Souldeours, & Habitantz dessusditz, a Monsieur Hugh Luterell Chivaler Lieutenant de Hareflue, Commys pour le Tresnoble Roy d'Engleterre a Treter & Concluyer du fait de la Rendue de la dite Ville de Monstreville, que Nous Rendrons ycell Ville de Monstreville es Mains du Treshault & Puissant Prince le Tresexcellent Royd' Engleterre dessusdite, ou eis Mains d'autre depar Roy Commys de le Recevoire, de Maine a Oept jours prochein ensuant; le dit Tresnoble & Trespuissant Roy de le Tenir & Governir a son bon Plaisir pour toutz jours.
Item, est Acorde & Promis par Nous, Guillem Destrepintot, Blangrenon, le Bault, & de Nerval dessusditz, q'a jour de la Rendue de la dite Ville de Monstreville Nous Lesserons les Viures, Armures, & Artilleries (c'estassavoir Arbalastes, arcz, fleches, virettons, canons, poudres, & toutz aultres bastons & abillemens pour la Guerre Defens) de la dite Ville de Monstreville, y esteantz presentment en ycelle, sauns aucunement riens du dit Estuff de Guerre transporter ou destruere entre cy & la Rendue desusditz; mais assemblerons & mettrons les ditz Armures, Artilleries, & Estuff en une seule Maison dedenz la dite Ville saufment, sauns riens d'icell aucunement despairer ou empairer.
Item, Acorde est & Promis par Nous, les Commises desusditz, que Nous Sauverons & Renderons la dite Ville de Monstreville, sibien dedens come dehors, entier de Murall, Fosses, & aultres Deffences, &c.
Jan. 26. Safe conduct for Peter Daufernet and Robert Petit, servants of the count of Vendôme, the K.'s prisoner. Rouen Castle.
O. ix. 675. H. iv. p. iii. 86.
De salvo Conductu pro Servientibus Comitis de Vendome.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 38.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum &c. Petrum Daufernet de Francia, & Robertum Petit, Servientes Comitis de Vendome Prisonarii Regis, penes Praesentiam suam adtunc existentes, versus Regnum Regis Angliae salvò & securè transeundo, ibidem morando & perhendinando, & exindè ad propria redeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque:
Et ideò &c.
Proviso semper quod praedicti, Petrus & Robertus, benè & honestè se gerant erga Regem & Populum suum,
Quodque ipsi quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut dicti Populi Regis Dampnum aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu faciant attemptari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomag. vicesimo sexto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 26. Safe conduct for sir Tristan la Jaille and Philip de Coicquiz, councillors of the Q. of Sicily. Rouen.
O. ix. 675. H. iv. p. iii. 86.
Pro Consiliariis Reginae Siciliae.
An. 6. H. 5. Ibid. m. 41.
Rex, per Literas súas Patentes, usque nonum diem Februarii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Tristanum la Jaelle Militem, & Philippum de Coicquiz utriusque Juris Doctorem, Consiliarios Reginae Siciliae, usque Praesentiam Regis, cum Decem & Octo Personis in Comitivâ suâ, vel infra, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abinde salvò & securè redeundo, ac Equos, Res, Bona, Jocalia, Libros, Literas, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quod ipsi quicquam, quod in Regis Contemptum, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem suam Rothomagen sem vicesimo sexto die Januarii.
Jan. 27. Edward Sutton, prior of Middelton, desires the K.'s assent to the election of Richard Cley as abbot, void by the death of Walter Archer. Middleton.
O. ix. 675. H. iv. p. iii. 86.
De Regio Assensu.
An. 6. H. 5. Infra Turrim
Excellentissimo in Christo Principi, ac Domino nostro gratiosissimo, Domino Henrico, Dei gratiâ, Regi Angliae & Franciae, & Domino Hiberniae Illustri, ipsius Domini nostri Regis, in Remotis agentis, Locumtenenti & Regni Angliae Custodi, vestri humiles & devoti Oratores continui, Frater Edwardus Sutton, Prior Conventualis sive Regularis Monasterii de Middleton, Ordinis Sancti Benedicti, Sarum Dioecese, & ejusdem Loci Conventus, Orationum Suffragia, & in eo gloriari per quem Reges regnant & Regnorum Gubernacula sustentantur.
Majestati vestrae Regiae, Tenore Praesentium, intimamus quod,
Vacante nuper Monasterio sive Ecclesia Conventuali nostra praedicta, per Mortem, bonae memoriae, Fratris Walteri Archer, ultimi Abbatis ejusdem Loci, petitâque à vestrâ Regiâ Excellentiâ, prout moris est, Licentiâ Eligendi Nobis & Monasterio nostro praedicto futurum Abbatem & Pastorem pariter & obtentâ
Praecedentibus & Occurrentibus ac legittimè observatis omnibus & singulis, tam de Jure, quàm de Consuetudine ipsius Ordinis nostri, Electionem hujusmodi concernentibus,
Invocatâ spiritûs Sancti gratiâ, Religiosum Virum, Fratrem Ricardum Cley, Commonachum & Confratrem nostrum, Virum utique Deo devotum, nobis & dicto nostro Monasterio necessarium, Vobisque & Regno vestro utilem & fidelem, ac in Spiritualibus & Temporalibusplurimùm circumspectum, Nobis & dicto nostro Monasterio in Abbatem concorditer elegimus & Pastorem,
Quem, prout moris est, unà cum, Commonachis & Confratribus nostris, Edwardo Kymerich, & Johanne Haselbery, ad vestram Celsitudinem destinamus,
Omni, quâ possumus, humilitate, devotione, & instantiâ Supplicantes quatinus, ipsius Monasterii nostri Desolationi atque nostrae solito Pietatis affectu benignè compatientes, nostris Electioni & Electo praedictis Assensum regium dignemini misericorditer impartiri,
Ulteriusque, Reverendo in Christo Patri, Domino Johanni, Dei gratiâ, Sarum Episcopo, per vestras gratiosas Literas, Dare in Mandatis, ut ipse faciat & exequetur quod ad officium suum Pastorale pertinet in hac parte.
Dat. sub sigillo nostro communi, in Domo nostrâ Capitulari de Middleton, xxvii. die Mensis Januarii, Anno Domini Millesimo, quadringentesimo, Decimo Septimo.
Jan. 31. Safe conduct for John de Norry, abp. of Sens, and five other ambassadors from the dauphin. Rouen Castle.
O. ix. 676. H. iv. p. iii. 86.
Pro Ambassiatoribus Dalphini.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 41.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Quintumdecimum Dieum Februarii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Venerabilem Patrem, Johannem de Norry Archiepiscopum Senonensem, Lodowicum de Chalon Comitem de Tonnerre, Magistrum Johannem de Vaily Praesidentem in Parliamento, Magistrum Johannem Tudert Decanum Parisius, Guillielmum Seignet Chivaler, & Magistrum Johannem de Villebresme Secretarium Consanguinei Regis Dauphini de Vienna, in Civitate Regis Rothomagensi ad praesens existentes, ibidem morando & perhendinando, & abinde ad partes suas proprias, cum centum Personis in Comitiva sua, vel infra, Armatis vel non Armatis, ac Equis, Rebus, Bonis, Jocalibus, Libris, Literis, Hernesiis, & Cariagiis suis quibuscumque, salvò & securè transeundo;
Proviso semper quod ipsi quicquam, quod in Regis Contemptum, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Roven tricesimo primo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 31. Letters of presentation for Laurence Savoure to the church of S. Marie de Hendriville. Four other presentations to benefices in the dioceses of Rouen and Evreux. Rouen Castle.
O. ix. 676. H. iv. p. iii. 87.
De Praesentationibus.
An. 6. H. 5. Ibid. m. 37.
Laurentius Savoure Capellanus habet Litteras Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem beatae Mariae de Hendriville Ebroicensi Dioecese, per Mortem Guillielmi Froissent, ultimi Curati ejusdem, vacantem, & ad Regis Donationem spectantem &c.
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Ebroicensis, Sede ibidem vacante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagensem xxxi. die Januarii.
Per ipsum Regem.
Philippus de Calvo Vico Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem Sancti Petri de Susey, Rothomagensi Dioecese, vacantem per Mortem Johannis de la Barre, ultimi Rectoris ibidem, & ad Regis Donationem ut dicitur spectantem:
Et diriguntur Literae illae, Venerabili in Christo Patri, L. eâdem Gratiâ, Archiepiscopo Rothomagensi, seu ejus Vicario Generali, ipso Archiepiscopo in Remotis agente.
In cujus &c.
Johannes Bolonche Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem de Buy Ecclesiae Rothomagensis Dioecesis, vacantem per Mortem Johannis Bernardi, ultimi Rectoris ibidem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae ut proximè supra.
Karolus Bouquett
Clericus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem Sancti Martini de Rousseville, Rothomagensi Dioecese, vacantem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur:
Et diriguntur Literae illae ut proximè supra.
Nicholaus de Glorieux
Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem de la Coutture, Ebroicensi Dioecese, vacantem per Mortem Johannis Leanchierre, ultimi Rectoris ibidem, & ad Regis Donationem spectantem, ut dicitur:
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Ebroicensis, Sede ibidem vacante.
Jan. 31. Surrender of Lillebonne Castle by William de Malleville, captain of the castle.
O. ix. 677. H. iv. p. iii. 87.
Appunctuamenta super Redditione Castrorum, De Lilebonne.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 1.
Cy Ensuit L'appointment, Fait, Traitie, & Accorde, le Derraine jour de Januer, l'An Mille, Quatrecens, & Dixhuit, parentre, le Treshault & Puissant Prince, le Duc d'Excestre, Commis en cest partie pour, le Tresvictoreux Prince & nostre Soveraine Seigneur, Henry, par la grace de Dieu, Roy de France & d'Angleterre, d'une part, &, honestes Personnes, Guillem Duhamel, Jehan Detroussvill & Guilbert, Escuiers, & Commis, ayant pouair par Lettre, donnee par Messire Guillem de Malleville Chivaler Capitayne du Chastelle de Lilebonne, d'autre part,
Primerement, que le dit Capitayne & les diz Commis, Rendront, & Lieureront es mains du dit Tresexcellent & Tresvictoreux Roy, ou d'autre quelconques Depute pour luy, en ceste Partie ordonne & commis, le dit Chastell de Lillebonne, le Vendredy le Tiers Jour de Feurier prouchein venant, a l'eure de Mydi, ou apres, a quelque heure qui leur serra requis depar le dit Tresexcellent & Victorieux Roy, ou a son certaine Commis; & ce saunz fraude ou mal engyn.
Item, est Appointe, Traictie, & Accorde que le dit Capitane, & tous les autres Nobles, & autres (de quelque estat ou condition qu'ilz soient) pour le present estanz dedenz le dit Chastell, qui veullent venir en l'Obeissance du dit Tresexcellent & Victoreux Roy, auront leurs Corps, Biens, Heritages, & Pocessions quelzconques saufs & quittes (parainsy que nulx de leurs diz Heritages ne soyent par avant, par le dit Tresexcellent & Victoreux Roy, donnez & grauntez) & ceulx, qui ne voudront venir en la dite Obeissance, auront leurs Corps, Chevaulx, & Harnaiz, saufs & quittes tantsoulement, & bon Congie de eux en aller.
Item, est Appointe, Traictie, & Acorde que de cest heure, jusque a la Royall deliuraunce du dit Chastell, le dit Capitayne, ne autres de quelque condition q'ils soyent, de present y estans, ne partiront hors du dit Lieu, ne ne feront a estre, ne souffres estre fait d'illecques Chevaulx &c.